Obrazy na stronie
PDF
ePub

ter unitatem Dei, intelligi vult Christum esse Deum. Nunc autem aperta voce dixit eum esse Deum, et semper fuisse apud Deum, sacramentum patefaciens Dei, ne Deus omnino solitarius putaretur, declaravit non propterea unum dici Deum, ut solitarius æstimetur, sed licet duo vel tres, ex uno tamen, non præjudicare unitati quia quod de uno est ad illud ipsum refertur, quia unus est, quamvis omnia dicantur ex Deo. Sed aliud est quod proprie exstitit de Deo, et aliud quod nutu deforis creatum est Dei : hoc est, aliud est quod de substantia ejus processit, et aliud quod cum nullo modo esset, voluntate ejus creatum est. Quia quod de substantia Dei processit, nunquam fuit post ejus subs

tantiam ; quod vero creatum est, tunc cœpit esse substantia cum creatum est: ac per hoc initium non habet Trinitas sola. Declaratio igitur mysterii merita fidei minoravit : quia quanto occultius est quod creditur, tanto magis propensior credentis est merces, et minor pœna diffidentis. Declaratio autem mysterii sicut minora fecit merita credentibus ; ita majores exsuscitavit diffidentibus pœnas. Manifestior enim lex plus facit reum. Nam suffecerat testimonium Salvatoris, quo sibi proprium Patrem dixerat Deum. Quis enim credentium dubitaret nihil a Patre differre in substantia Filium? Sed quia hæreticorum perversitas infidelitatis commentis fidei jura pulsare cœperat, aliter accipiendo Filium Dei quam prædicatur, additum est, ad faciendam manifestationem, hunc ante omnia apud Deum fuisse et Deum esse ; ut declararet quod filii veri ratio mystice continebat: per quod divina clementia humanæ infirmitati providisse videtur, ut aperiret quod clausum potioris fidei meritis reservaverat unde adjecit, dicens, Omnia per ipsum facta sunt, ut si quis ex superioribus in aliquo ambigeret, quia angusta est intelligentia hominum ad divinas res capiendas, ex his capax fieret, cum audit, Omnia per ipsum facta sunt ut non utique fac turam ipsum putaret, quia omnia per ipsum audit facta a Deo ; si autem et ipse esset factura, non omnia per ipsum facta a Deo dixisset: nec enim ipse per se fiebat. Quod ut adhuc absolutius traderet, adjecit, Et sine ipso, inquit, factum est nihil: hoc dicens, exclusit omnem controversiam et argumenta terrena. Quamvis non desint qui diffidant ; tamen quando sine ipso nihil factum ostendit, nullo modo illum facturam esse suspicari debere edocuit. Quomodo enim dici potest ipse esse factura, cum nihil dicatur Deus sine ipso fecisse? Si enim fecit, mentitur Scriptura. Sed absit. Fidelis enim est Scriptura, quæ ut errorem amputet, quanta potest utitur manifestatione ad salutem hominum redimendam. Denique subjecit, Quod factum est in ipso vita est (Joan. 1, 2-4) in ipso, id est in Verbo, quod factum est, vitam esse significat. Sicut et ipse Dominus ait: Sicut habet Pater vitamin semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Id. v, 26). Non quia Verbum sine vila erat, et postea aut data aut facta est in illo vita; sed ipsum Verbum vitam vult intelligi esse. Si de Patre Deo potest dici quod aliud ipse est, et aliud in se habet; ita etiam de Filio ejus quia sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso. Humana enim eloquia non sunt idonea ad res explicandas divinas. Ideo vitiosum videtur quod dicitur, ut cum factura non sit Dei Filius, in ipso dicatur factum quod est . Et si dixisset, quod genitum est in ipso, etiam sic vitiosum videbatur. Sed ut substantivam generationem ejus ostenderet, opus in ea factum 1 Sic Ms. Colbertinus. At editi, licet duæ vel tres personæ essent, tamen non præjudicaretur unitati, quia quod Deus est, etc.

Editi, præter. Mss., post.

3 Ms. Colbertinus, mereri credentes. Ms. Colbertinus, omittit, quod est.

Sic Ms. Colbertinus. At editi, substantiam generationis.

quali uti potuit sermone, per quod existeret, demonstravit, quia generatio ejus vitam in se habet. Nos enim vivimus quidem, sed non possumus aliis dare vitam quippe cum nec in potestate nostra sit eadem vita.Ille autem ideo dicitur vitam in se habere, quia potens est vivificare, et creare quæ vult ut sint et vivant. Ad hoc enim natus dicitur, ut omnia possit facere quæ facit Pater; quia sic habet vitam in se, sicut habet et Pater. Hoc enim est, omnia per ipsum et in ipso fecisse, sic eum genuisse, ut haberet in se vitam; per quam omnia possit facere non quia ipse aliud est quam vita, sed dum hoc potest vita ejus, ut et vivat, et alia possit creare quæ vivant, vitam dicitur habere in semetipso. Nos enim vivimus, sed non habemus sic in nobis vitam ipsam, ut etiam aliis demus vitam. Quem sensum et apostolus Paulus memorat inter cætera dicens: Qui est imago invisibilis Dei, primogenitus ante omnem creaturam: quoniam in ipso condita sunt omnia in cœlis et in terra: visibilia et invisibilia, sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. 1, 15, 16). Conveniunt autem Evangelia in hoc duorum Apostolorum Joannis et Pauli: eadem enim dicunt, quia Filius Dei ante omnem creaturam genitus est, ut crearet potentias spirituales, et mundum, et quæ in eo sunt visibilia. Quod enim dixit Joannes, quia quod factum est, in ipso vita est, hoc idem significavit et Paulus dicens, quia in ipso condita sunt omnia in cœlis et in terra. Et in subjectis, Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Per ipsum creavit, quia in substantia idem Deus est, hoc est Pater in Filio: In ipso vero, quoniam sic generavit Filium, ut haberet potentiam faciendi omnia visibilia et invisibilia. Hoc fuit fecisse in illo vitam, ut et viveret, et vitam aliis præstaret vivendi, intelligendi, agendi, et cæteris animantibus secundum quod voluit, quasi imago Dei. Dum enim imago dicitur Dei, ad utrumque refertur; quia et per expressam nativitatem, plenam habet in se similitudinem Patris, et potest quidquid potest et Pater, ut verum sit Patrem videri in Filio, qui est imago invisibilis Dei. Numquid quia Patrem invisibilem dixit, Filium visibilem fecit, cum hoc utique sit Filius per naturam quod et Pater ? Et cum creatura coelestis sit invisibilis, quanto magis Creator ejus ? Sed hoc significavit quod in cœlis est, non quod in terra; quia quamvis Filius invisibilis sit, illic tamen, id est, in cœlestibus videtur ab Apostolis vel cæteris talibus, de quibus dixit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum, et videant claritatem meam (Joan. xvii, 24). Et alibi: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipse Deum videbunt (Matth. v, 8): hoc est, Patrem in Filio, Deum imagine; quod est Deum in Deo. Sicut corporalis rei corpus imago est, ita et Dei Deus imago est: quia exemplum Pater, Filius vero exemplum de exemplo, quod communicat Spiritui sancto; Quia de me, inquit, accipiet (Joan. xvi, 14). Ideoque in Filio videtur Deus quasi in sua imagine. Sicut enim nemo dignus inventus est aperire librum, et signacula ejus, nisi Verbum Dei (Apoc. v, 4-8); ita et Deum Patrem nemo videre dignus est, neque natura, neque meritis, nisi verus Filius ejus. Nihil etenim medium est, quod obstet inter Patrem et Filium, ipso nobis teste qui ait: Neque enim Patrem vidit quisquam, nisi qui est a Deo,hic vidit Deum (Joan. v1, 46). Sed siin Filio videtur Pater, quare nemo dignus dicitur videre Deum ; cum videatur in Filio, quia nihil differt a Patre Filius ? Nihil plane differt in substantia,quia verus Filius est; differt autem in causalitatis gradu 1, quia omnis potentia a Patre in Filio est: et in substantia minor non est Filius, auctoritate tamen major est Pater, ipso Domino testante et dicente, Si diligerelis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem,quia Pater

1 Ms. Colbert., in causa vel gradu.

major me est (Joan. xiv, 28). Quem etiam modum custodiens apostolus Paulus, Unus, inquit, Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso; et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. viii, 6): ut primus gradus sit, ex quo sunt omnia; secundus, per quem omnia; tertius, in quo omnia. Et quia nullus ex his degener est, in unitate Dei significati sunt, dicente Apostolo, Quoniam ex ipso,et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in sæcula sæculorum (Rom. x1, 36).

CXXIII (a). habuerit?

Utrum Adam Spiritum sanctum

Comperi quosdam ex fratribus nostris, non plene discussisse Scripturas; sed simplicitate animi asseverare quod Adam factus, sanctum accepit Spiritum, quem peccans amisit, sicut nunc datur credentibus. Hac ducti ratione, qua solet asseverari a plurimis quia per fidem instauratus est homo, ita ut ad pristinum redditus statum, hoc omne acciperet quod inter initia Adam fuerat consecutus; et quia perfectus homo factus dicebatur, qui si non habuit, inquiunt, Spiritum sanctum, imperfectus fuit. Ego autem non solum hominem, sed et cuncta quæ fecit Deus, quæ non possunt dici accepisse Spiritum sanctum, dico perfecta. Omnia enim genera animalium in suo perfecta sunt, ut impleant id ad quod sunt facta: ita et homo in suo genere perfectus est, ut potens sit discernere mala a bonis, prava a rectis. Est enim animal intelligible, perfectum ad id ad quod factum est. Capax est enim dicendi, excogitandi et faciendi, ut quæ virtute non potest, impleat sensu. Et quomodo ausi sunt dicere, hominem perfectum nasci debere et totum scire, quem vident nihil ultra nosse quam hic discat? Quod enim hic non discit, nescit. Denique quoniam hic non discit, qualis sit, nescit: qui se ergo nescit qualis sit, quomodo omnia novit, cum minus sit se nosse, quam cætera ? Sed quia de cæteris discit, de se autem non discit, de aliis novit, de se nescit, neque qualis sit, neque an ante corpus an post corpus sit. Nam si sic perfectus factus esset ut nullius egeret, non fuerat homo, sed Deus; neque circumventus prævaricasset. Spiritum autem sanctum habere, ultra naturam et perfectionem hominis est, ut possit quæ Dei sunt. Numquid non, quia asina locuta est ad Balaam, ultra perfectionem ejus est (Num. xx11, 28)? Accepit enim ut posset quod naturæ suæ non erat, sed nostræ. Itaque quia præstan. tior est homo cæteris animalibus, idcirco illa imperfecta dicenda sunt ? aut quia sancti Angeli non sunt quod est Deus,imperfecti sunt vel quia luminaria et stellæ imperfectiores sunt supernis Angelis, vel quia nubila velamine suo obscurant solem et lunam, minus perfecta sunt? Et quia membra invicem egent (non enim possunt pedes quod possunt manus), imperfecta dicentur? Absit. Omnia enim pro locis et gradibus suis firma et perfecta sunt, ut impleant id ad quod facta sunt. Igitur omnia perfecta sunt, quia et Creator eorum perfectus est; sed ad comparationem ejus imperfecta sunt. Deus enim per omnia perfectus est, quasi fons et origo omnium. Nam quæ facta sunt, perfecta quidem sunt, sed ad id quod facta sunt, ut in alia parte non sint perfecta; quia alter alterius eget: ut in co quo non eget, perfectum sit, non in quo eget: ideoque perfecta et imperfecta sunt omnía. Manus indigent pedibus; quia nisi ambulaverint pedes, otiosæ erunt manus. Iterum pedes indigent manibus; calceare enim se non possunt, neque curare. Cum ergo corpus perfectum sit membris, volare tamen non potest, neque ferre tantum quantum potest burdo. Cumque hi perfecti sint, gubernare tamen se nesciunt, nec adhibere sibi possunt medicinam. Unde dictum est, Nolite fieri sicut equus et mulus,in

(a) Deest in Mss. secundi generis.

quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9). Et aqua et ignis cum repugnent invicem, in suo genere perfecta sunt; implent enim id ad quod facta sunt. Coquitenim ignis, et consumit; purgat et calefacit: aqua vero abluit, refrigerat, irrigat, sitientes recreat. Itaque cum omnia in suo genere perfecta sint, sine homine tamen nihil possunt, neque homo quamvis perfectior sit, sine his. Hinc Apostolus imperfectos et perfectos nos dicit. Ad comparationem enim infidelium nos perfecti sumus, quia Deum cognoscimus: sed quia quæ promissa sunt, minus scimus quam debemus, quia in hac vita non tantum possumus comprehendere, quantum est quod creditur, imperfecti sumus.Igitur quoniam putant perfec· tionem Adæ instaurari credentibus,videamus si hæc instauratio nihil ultra doni habeat divini quam fuerat consecutus Adam. Factus enim Adam positus est in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret : hoc est, ut coleret terram, et custodiret præcepta Dei, per quæ sciret sic se dominium cunctorum accepisse, ut ipse tamen sub lege viveret Creatoris, ne dominatio extolleret eum, et inflatus superbia immemor fieret sui Conditoris. Positus ergo est, ut cibis sustentaretur vita ejus: per Christum autem hoc concessum est, ut resurgentes non egeant cibo vel potu; quia quod mortale est hominis, convertitur in vitam. Factus est Adam ut habitaret in terra; fides autem largiri dignata est ut in cœlis sit habitatio nostra. Scriptura ipsa testatur, quia factus est, inquit, primus homo Adam in animam viventem, secundus autem homo in spiritum vivificantem. Primus autem homo de terra, terrenus; secundus autem homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni ; et qualis cœlestis, tales et cœlestes (I Cor. xv, 45-48). Quid tam apertum quam quod Adam non habuit Spiritum sanc tum? Factus est enim in animam viventem; per Christum autem in spiritum vivificantem, ut homo in aliquo similis sit Creatori, quem credit 1. Quia enim mysterium fidei, quod ad salutem datum est, trinum est, trinus fit, corpore, anima, et Spiritu sancto, per quem dicimur filii Dei: quod minime Adam probatur vocatus; terrenus enim factus est. Filii autem Dei non carnaliter, sed spiritualiter nati, cœlestes dicuntur esse. Ecce absolutum est donum Dei multo plus gratiæ concessisse homini tempore Salvatoris, quam acceperat Adam ; quia non solum est instauratus, sed et melioratus: in eo instauratus, quia peccatis ablutus est; in cæteris melioratus. Hoc enim et justitia et ratio exigebat, ut tunc uberior esset clementia Dei in dandis beneficiis, quando mysterium divinitatis suæ innotescere voluit creaturæ ut cognoscentes, quod incognitum fuit a sæculis et generationibus, Dei unius sacramentum in Trinitate consistere, pro ipsa novitatis quasi dedicatione peccatis abluti insuper justificentur, et adoptati a Deo Spiritum sanctum accipiant, per quem signum adoptionis habere videantur.Adoptio enim a Deo signum habere debet Dei Patris, ut non immerito filii Dei appellentur. Hoc donum etiam per Prophetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium Dei declarari deberet in triumpho devicta morte, ut sciret creatura Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Deum. Unde evange lista Spiritus, inquit, nondum erat datus, quia Jesus non erat clarificatus (Joan. vii, 39). Clarificatio enim hæc est,cum per virtutem suam cognoscitur essetestificatus est de se, quia clarificatio hoc donum dedit, quod per Joelem prophetam fuerat promissum.Ait enim Deus: In novissimis diebus effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc. (Joel. 11, 28). Et Apostolus inter alia: Cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit Salvatoris Dei nostri; non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et

1 Ms. Colbert., et sit quod credit.

renovalionis, per Spiritum sanctum, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : ut justificati gratia ipsius hæredes efficeremur secundum spem vitæ æternæ (Tit. 1, 4-7). Confirmavit Apostolus quod per Joelem prophetam fuerat promissum, quia hoc postquam clarificatus est Jesus, implevit Deus, ut Spiritum sanctum effunderet in illos qui credunt in Christum : et hoc est hæredem fieri vitæ æternæ, Spiritum sanctum accipere; ut quia Spiritus æternus est, æternam habeat vitam qui accipit eum pignus est enim immortalitatis. Qui enim accipit eum, et manet in ejus dilectione, transacta hac vita pergit in cœlos ad eum cujus Spiritum habet. Incongruum est enim ut qui hinc exit habens Spiritum sanctum, apud inferos teneatur. Signum est enim in homine victoriæ Christi,qua vicit mortem, Spiritus ejus, ut in quo fuerit Spiritus ejus ab inferis teneri non possit. Ac per hoc in veteribus sanctis non ita fuit Spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus; quia exeuntes de sæculo, apud inferos erant : et non potest dici quia Spiritus sanctus causa peccati Adæ, quod per traducem generis omne semen ejus subjectum fecit inferis, simili tenebatur sententia data Adæ. Cum Prophetis ergo et justis viris sanctum fuisse Spiritum non est ambiguum cum Prophetis, propter dispensationem; cum justis vero causa sanctitatis, sicut legitur dé sancto Simeone, quia Spiritus sanctus, inquit, erat cum eo (Luc. 11, 25); non ut signum esset adoptionis in eo, sed meritorum ejus gratia. Nam filii Dei credentes tunc esse cœperunt, quando manifestatus est Filius Dei, victa morte, cunctæ creaturæ. Si autem in Adam vel in cæteris sic dicatur fuisse Spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus; quæ nova dona dedit Deus, cum regnum Filii sui dedicavit in nobis ? Et quomodo felix et beatum tempus præ cæteris dicitur Salvatoris adventus, si ea præstitit quæ jam fuerant præstitia ? Et ubi est illud, quod dicit Salvator ad discipulos: Multi, inquit, Prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et audire quæ auditis, et non audierunt (Matth. xi, 17)? Qua ratione ergo poterit dici quod beatitudo temporis hujus nihil amplius contulitdoni, quam veteribus est collatum? Quod quidem ad injuriam proficit Salvatoris, ut nihil habuerit novum quod in ortu imperii sui suscipientibus sedonaret: cum tamen laborare soleant divites, ut in die festo natalis sui exquisita invitatis dent apophoreta. Quanto ergo injuria est, ut Deus iis quos ad novum et inauditum diem festum et omni laude dignum invitavit, non dicatur habuisse inexperta quæ donaret ? Et ubi est illud evangelistæ Joannis, quod dicit: In sua venit, et suieum non receperunt: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri; iis qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. 1, 11-13)? Igitur quomodo non inusitatum est quod donavit credentibus Deus in Christo, quando dedit eis potestatem filios Dei fieri, id est, fratres Filii sui proprii, non ex voluntate carnis aut viri, sed ex Deo, ut spiritualiter nascerentur ? Aut si prius gratia ista concessa probatur, tunc nihil novum adventus Christi contulisse dicatur. Adæ certe carnalis et terrena fuit factura, non spiritualis. Non enim ex Deo sine carne et sanguine natus est, sed de terre a Deo factus est: ideoque non potuit Spiritum sanctum accipere, qui non erat Patrem Deum vocare in oratione. Qui enim Spiritum sanctum accipiunt, his datur potestas ut per id quod Spiritum sanctum habent, patrem illum Christianorum in oratione appellent. Quod quia ante concessum non fuit, non possunt dici priores Spiritum sanctum habuisse.li ergo qui putant Adam vel cæteros habuisse Spiritum sanctum, nesciunt quale donum habeant Dei; nec gratias congruas possunt ei agere, qui plus cœteris accipientes nihil se dicunt amplius conse

cutos.

PATROL. XXXV.

UNUM OPUS DIFFERRE SECUNDUM PERSONAS IN LAUDEM SIVE CONDEMNATIONEM.

[ocr errors]

CXXIV (a). Una est misericordia in divite et paupere, sed aliter imputatur diviti, aliter pauperi : quia plus laudanda est in paupere quam in divite. Pauper enim de exiguitate sua largiri non timuit, sperans a Deo sibi retribui et in præsenti et in futuro. Credit enim Scripturæ dicenti quia qui tribuit pauperibus,non egebit (Prov. xxvII, 27). Unde et paupercula illa, divitibus multa mittentibus, sola meruit a Deo collaudari, quia de penuria sua largiri non timuit (Luc. xx1,2-4). Divites vero securi de divitiis suis largiuntur, pauper autemsecurus de Domino. Bene igitur faciunt divites dum largiuntur egenis, sed multo melius pauperes. Ac per hoc alia remuneratio pauperis et alias divitis. Dives enim si hoc non fecerit, vapulabit: a paupere enim non exigitur tantum. Ideoque laudabilis est pauper misericors. Furtum in paupere et divite unum peccatum est, sed divitem plus facit reum : quia pauper per inopiam facit furtum, dives aulem cum abundet non contentus suo, tollit aliena; et quod pejus est, solet pauperes exspoliare: ac per hoc differt pœna utriusque. Et justitia pauperis, et divitis una est; sed laudabilis est in paupere magis. In egestate enim servare justitiam, magnifica res est. Ďives autem ideo servare videtur justitiam, quia alienus est ab inopia. Ergo uterque justus est, sed majus est in necessitate servare justitiam. Superbia una est, sed plus damnanda in paupere est quam in divite : quia dives copia elatus est, pauper autem in egestate superbus, quod ad insaniam pertinet, ac per hoc plus reus est pauper. Humilitas una est, sed magis laudanda in divite est. Quid enim magnum est si pauper humilis videatur, quem ipsa inopia humilem facit ? Magnificum autem si hic qui dignitate et copiis commendatur, inclinet se, non sibi vindicans quæ mereri se novit. Ergo in omnibus humilitas bona est, sed multo magis in divite. Doctrinæ et studii una est causa; sed laudabilior in divite est. Pauper enim cum nulla prærogativa commendaretur, operam dedit ut haberet unde posset requiri : Dives autem cum esset unde commendaretur, adhibito labore auxit se, ut duplici genere necessarius esset; non enim avocatus copiis retraxit animum, quo minus per se floreret. Et ideo hic magis laude dignus est quam pauper, qui si studiis operam minime dedisset, per omnia remanserat vilis, Illum ergo voluntas, hunc necessitas fecit studii cupidum. Libido in paupere et divite eadem est, sed damnabilior in paupere quam in divite est. Pauperem enimipsa egestas revocare debet a cupiditate luxu. riæ cogitare enim debet quia unde hoc impleat non habet, et dum hoc festinat adimplere, alia mul. ta mala admittat necesse est, quibus forte nec ad præsens evadat; aut certe hoc ipsum quod habet insumens, mendicus remanebit cum nota. Divitem autem deliciarum copiæ lacessunt ad voluptatem libidinis præterea quia divites securi sunt de impunitate, scientes venalia esse judicia, et nec redargui se ab aliquo. Quis enim dignitate fultum virum et divitem arguere sudeat ? Unde magis accenduntur, ut et violenter hoc agant. Non solum enim minime reprehenduntur,sed in magno honore sunt, et gloriari possunt, quia tales sunt. Quod si uterque, id est, pauper et dives pudicus sit, multum differt pudicitia divitis a pudicitia pauperis. Pauperem enim potest humilitas revocare, ne quod vult possit implere, aut timor legum dives autem cum multis suffragantibus causis ad voluptatem possit allici, laudabilis est, si avertat hinc animum. Alia ergo remuneratione dignus est dives pudicus, et alia pauper pudicus. Quod si rex sit pudicus, multum est gloriosum, ut omnia in potestate habens non contingat,quod scit impune a se posse fieri. Hic vere 1 Ms. Colbert., paupera.

(a) Deest in Mss. secundi generis.

(Soixante-quinze.)

[ocr errors]

Deum timet, hic vere præcepta ejus custodit, quiin potestate habens leges, futurum Dei judicium contemplatur. Itaque grandis res est ut qui in præsenti non habet quem timeat, vincat quod delectat; cum delectatio tantum possit, utnon solum futura, sed et præsentia minime vereatur. Unde multum merentur quicumque hanc superant, sed plus ii qui in præsenti legibus et hominibus dominantur. Cæteri enim et homines et leges verentur; quare et propositum custodiunt. Ne enim apud homines erubescant, servant quod diu tenuerunt; et ne condemnentur, a prohibitis se abstinent: hic autem qui dominatione nec leges timet, nec homines erubescit, magnæ gloriæ est si se abstinet.

ADVERSUS EUSEBIUM.

CXXV (a). Memini me in quodam libello Eusebii quondam egregii in reliquis viri legisse, quia nec Spiritus sanctus sciat mysterium nativitatis Domini nostri Jesu Christi; et admiror tantæ doctrinæ virum hanc maculam Spiritui sancto inflixisse. Hoc enim dicens degenerem illum significavit. Neque enim potest dici de Deo esse, si nescit, quæ Dei sunt: quio inferior natura quid in potiore sit, nescit. Sin vero substantiæ est ejusdem et divinitatis, quomodo potest nescire quæ sua sunt? Denique Filius Dei, quia, Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. x, 30), propter unitatem substantiæ, non immerito adjecit, dicens, Omnia quæ Patris sunt, mea sunt; et quæ mea sunt, Patris sunt (Id. xvi, 15). Quamobrem si Spiritus sanctus ejusdem divinitatis est, qua ratione segregatur, ne sit ejusdem scientiæ, cum ejusdem non negetur esse substantiæ ? Quod plus est concessit, quod minus est renuens1. Creatura enim discit, et incipit aliquanda scire de auctore suo, et erunt ei quæ didicerit cum auctore suo communia substantia autem vel divinitas non potest Deo esse et creaturæ communis. Nam Dei substantia non habet quod discat, quia nihil est quod ignoret substantia vero hominum non habet in natura ut sciat, sed ut discat. Itaque naturæ hominum accidit scientia: non tamen immutatur, substantia; quia hominis natura dehabet scientiam sic enim condita est, ut per exercitium acquirat scientiam. Igitur major est substantia quam scientia; quia non scientia acquirit substantiam, sed substantia scientiam: et substantia est sine scientia, non tamen scientia potest esse sine substantia. In Deo autem sicut est substantia, ita et scientia substantia enim quæ nihil habet quod discat, ipsa substantia est sibi scientia. Quamobrem omnia in Deo substantiva dicuntur. Substantia enim cui nihil deest, omnia substantialiter ha bet; quia nihil ei accessit post studium. Quomodo ergo dici potest de Spiritu sancto quia nescit nativitatem Filii Dei, si consubstantivus est ei? Numquid potest una eademque substantia, et scire, et nescire? Certe Filius Dei mysterium nativitatis suæ non didicit; scit enim substantialiter, non per doctrinam qua ergo ratione Spiritus sanctus dicitur nescire, cum similiter ipse nihil habeat quod discat, quia omnia novit per substantiam? Sicut enim Dei Filius, ita et Spiritus sanctus Dei substantia est, dicente Domino, Omnia quæ Patris sunt mea sunt per quod significavit substantiam Dei Patris suam esse substantiam. Et spiritum sanctum a Patre dicit procedere, et de suo accipere: Et ideo, inquit, dixi, de meo accipiet, quia omnia quæ Patris sunt, mea sunt. Si a Patre procedit, et de Filio accipit, quomodo Filii nesciat nativitatem; quando substantia ejus substantia Filii est? Omnia enim quæ Patris sunt, Filii sunt. Sine dubio ergo Patris substancia et in Spiritu sancto est. Adjecit enim Filius, dicens: Et omnia quæ mea sunt, Patris sunt. Quid ergo ambigitur de Spiritu sancto, an 1 Ms. Colbert.. Quod plus est concedis, et quod minus est retines.

(a) Deest in Mss. secundi generis.

ejusdem divinitatis sit, cum sit ejusdem substantiæ ? Nam sicut de se dixit Dominus quia a Deo processit, ita et de Spiritu sancto testatur. Et ne hoc aliter possit interpretari, A Patre, inquit, procedit (Joan. xv, 26); et, De meo accipiet (Id. xv, 14): ut a Patre procedere, hoc sit de Christo acci. pere. Cum enim dicitur de Filio Dei accipere, non ambigitur etiam ipse esse de Deo, ut in sancto Spiritu Patris esse substantia et divinitas, non ambigatur. Itaque qui hunc dicit nescire Filii Dei nativitatem, ipsi derogat cujus dicitur accepisse. Nec enim aliud accipit, quam ipse est de quo accipit; quia accepisse de Christo, de Deo processisse significavit ideoque non potest nescire, quod hic sit de cujus accepit; neque ignorare dicendus est Dominum, quia à Deo processit. Certe Filius Dei, quia de Patre est Deo, scit omnia Dei : quare ergo Spiritus sanctus negetur scire quæcumque Christi sunt, cum de eo acceperit ? Itaque si scit Filius Dei quæ in Deo sunt, dubium non est etiam Spiritum sanctum non ignorare quæ in Filio Dei sunt: et per id quod novit quæ sunt in Filio, non nescire dicendus est quæ in Deo sunt. De eo enim de quo accipit, Dei habet notitiam. Et quid laboramus, cum testis sit in hac re Apostolus, dicens: Nemo scit quæ sunt in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. 11, 11) Ecce in quo diu sudavimus, Apostolo adju vante implevimus. Et numquid præjudicavit Filio Dei, quia neminem dixit scire quæ in Deo sunt nisi Spiritum Dei? Absit. Sic nec præjudicavit Spiritui sancto Filius, cum dixit: Nemo novit Patrem, nisi Filius. Neminem enim dixit scire quæ in Deo sunt, præter eum qui de Deo est: quia omne quod de Deo est, novit Deum, et quæ in Deo sunt. Natura enim Dei, ipsa se novit ; quam cum intelligis esse etiam in Spiritu sancto, per id quod a Patre processit, et de Filio accepit, tutum non est istum dicere nescire Patrem Deum, cujus naturam agnoscis in eo et tamen Salvator sic dixit, neminem scire Deum patrem nisi Filium, ut reservaret alii persona hujus cognitionem; statim enim subjecit, dicens: Et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1, 27). Cui, putas, vult revelare Filius ? Nulli enim charior esse potest quam Spiritui suo: quia si quis, inquit, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. vi,9). Quomodo ergo putas revelatum Deum Patrem a Filio Spiritui sancto, nisi quomodo ipse Dominus ait de meo accipiet ? Creaturæ enim revelari non potest Pater Deus ; quia Dei naturam ferre non potest, nisi fuerit ejusdem substantiæ lucem etenim habitat inaccessibilem creaturæ duntaxat (1 Tim. vi, 16). Sed quibusdam videtur ideo recte dici nescire mysterium nativitatis Filii Dei Spiritus sanctus quia omnia dicitur scrutari (I Cor. 11, 10), et qui crutatur, inquiunt, nescit utique. Quod ex alio loco debet intelligi :Dei enim verba sunt inter cætera dicentis, Ego Deus qui scrutor renes et corda (Jerem. XVI, 10); et in Psalmo, Scrutans, ait, corda et renes Deus (Psal, vi, 10); et Apostolus, Quiscrutatur, inquit, corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Dei voluntatem postulat prosanctis. His exemplis cum scrutari dicitur Dei Spiritus, non ignorare significatur. Etiam alta Dei dicitur scrutari: etquæ sunt alta Dei, quæ dicitur pervidere? Scrutari enim occulta significat penetrare, ut per id nihil esse occultum ei credatur, Alta enim Dei mysteria interiora sunt Dei, quæ scrutari a creatura non possunt. Nam et secundum Dei voluntatem pro sanctis legitur postulare, quod sancti utique nesciunt, dicente Apostolo: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. vin, 27, 26). Ergo alta Dei scire, et voluntatem Dei non ignorare, unum significat. Quid enim tam altum mysterium, quam voluntas est Dei, quod cognitum est Spiritui sancto, cæteris vero incognitum est omnibus ? Contuendum etenim est, quomodo dictum sit, quia nemo scit quid sit in homine, nisi spiritus hominis, qui in eo est (1

Cor. 11, 11) spiritum animam significavit ; quia nemo scit quid sit in animo hominis,nisi animus ejus qui est spiritus. Sic et in Deo nemo scit quæ sunt Dei, nisi Spiritus Dei, hoc est, ipse Deus. Qui enim de Deo est, non aliud intelligitur esse quam Deus est. Ideo Spiritus Dei scit quid in Deo est, quia de Deo est. Nam si cogitationes hominum nemo novit nisi Deus; quanto magis Dei secreta et voluntatem nullus potest cognoscere nisi sit de Deo, hoc est idem ipse Deus? Ipse et enim sibi soli cognitus. Nam utique in Deo non sunt cogitationes. Nec enim tractat apud se quid faciat, aut quid non faciat, deliberans an expediat : quia omnia quæ in Deo sunt sine dubitatione sunt non per accidentiam, sed per substantiam nec per studium, sed per naturam; quia non immutatur. Ac per hoc non aliter novit Spiritus sanctus mysteria Dei, nisi per substantiam: una enim substantia unum habet sensum et volontatem. De Deo loquitur, qui semper unus et immutabilis est, sive in Filio, sive in Spiritu sancto. Quod enim vult Pater, hoc vult et Filius; et quod vult Filius, eadem vult et Spiritus sanctus. Quamobrem aliquando Spiritus Christi : Qui a Deo, inquit, procedit; et, de meo accipiet. Hinc est unde Joannes apostolus ait: Ex hoc scimus quia Deus in nobis manet, de Spiritu suo, quem dedit in nobis (I Joan. m, 24). Ergo si Spiritu Dei in nobis manente, manere dicitur in nobis Deus, Deus significatur esse Spiritus Dei. Denique, hoc est signum credentium, quod sint filii Dei, ut cum hunc accipiunt, Dei se filios audeant appellare. Nisi enim signum deitatis habuerint, Dei filii dici non poterunt. Quanquam aliquis verus Dei filius non est, ut sit totus de toto, sicut et Christus. Per adoptionem autem fiunt filii Dei, ut accipientes Spiritum Christi per ipsum filii Dei dicantur, per id quod de Deo est quem in se habent Spiritum. In filiis enim, quamvis adoptativi sint, patris tamen ex aliqua parte debet videri substantia. In mundo enim quia res imperfectæ sunt, adoptati ab hominibus filii nullum pignus, sed solum nomen accipiunt. Deus autem quia perfectus est, plus facit, ut adoptatis Spiritum suum det, per quem aliquam veritatem adoptati abeo videantur habere : quia vocabula sine rebus inania sunt, Apostolus noster hanc assertionem nostram adjuvat dicens: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. x1, 33)! Quid tamen sibi vult, quod cum alibi dicat scrutabilia esse alta Dei, id est secreta, hoc in loco deneget, dicens inscrutabilia esse? Sed in hoc loco de creatura dixit, quia inscrutabilia sunt ei secreta vel judicia Dei: Spiritui autem sancto, eo quod omnia Dei noverit, scrutabilia dixit esse cuncta quæ in Deo sunt; ut quod creaturæ incognitum est, Dei Spiritum asserat non ignorare. Dei ergo natura negari non potest, quæ cognitum habet quod a creatura non potest comprehendi. Qui degenerem dicunt Spiritum sanctum Dei, pulsant propositum, qui totius creaturæ salutem in Trinitatis divinitate consistere declaravit : quia si consubstantivus non est Deo et Christo, ineptum est ponere istum in numero Patris et Filii, ut sine hoc neque salus alicui sit, neque dignitas. Si enim non est ejusdem divinitatis, aut stulte, aut gratis effectum est; quod absit. Quis enim prudentium deneget Creatorem cum creatura connumerari non posse, neque æternum cum eo qui sub initio sit comparari, neque Dominum cum servo æquari, neque potentem cum impotente conferri, neque scium cum inscio deputari ? Sed jam cesset calumnia. Tertius enim ordine est, non natura; gradu, non divinitate; persona, non ignorantia. Sicut enim Filius Dei secundus a Patre est, et divinitate minor non est ; ita 1 Editi, in Deo. At Ms. Colbert., de Deo. Ms. Colbert., immutantur.

3 Ms. Colbert., aut gratiose factum est.

et Spiritus sanctus sequens a Filio est, non impar, sed æqualis divinitate substantiæ. Denique quæ legi. mus de Filio Dei, eadem legimus et de Spiritu sancto, ipso nobis testante. Ait enim: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16). Alium cum dixit, se Paracletum significavit. Quod Joannes declarat, dicens quia Filius Dei postulat pro peccatis nostris (1 Joan. 11, 2). Et Paulus apos. tolus: Ipse, inquit, Spiritus Dei postulat pro nobis. Ecce Scriptura ambos advocatos esse ostendit. Et cum veritatis illum dixit Spiritum, nihil illuma se differre ostendit, quia dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Missum se a Patre dixit, et ipse mittere se Spiritum sanctum promisit. Siipse a mittente impar non est, neque a mittente impar ab illo Spiritus sanctus est. Neque enim quia tres sunt singuli, alter alterius membra sunt, ut diversa possint. Una est enim trium potentia, ut nihil desit singulis. Hic finis sit. Jam enim in libello adversus Arianam impietatem digesto, reliqua plenius tractata sunt, quæ Trinitatis complexa sunt indiscretam unitatem. DE EO QUI FIDEM CHRISTI PERCEPIT 1.

CXXVI. Scriptum est, Quia justo nihil proderit justitia ejus, in qua die erraverit: et quia injusto nihil oberit injustitia sua, cum se converterit (Ezech. xvшn, 26, 27). Et Dominus in Evangelio, Qui non crediderit, inquit, jam judicatus est (Joan. 11, 18): ut per hoc eum qui crediderit, non judicio subjectum ad sententiam excipiendam significaret, sed fidei merito laude dignum futurum. Ergo cognitio Dei hanc habet prærogativam, ut peccatorum consequatur remissam. Credens enim Dei esse Filium Jesum, dignus existit ab omnibus liberari peccatis. Diu enim errore devius, cum per diversa ignorantiæ fluctibus jactaretur, illuminatus veritatis coruscationem nactus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus : cui congruit, ut post cognitionem temperet se ab iis quæ jam pridem in ignorantia positus agebat. Quid enim prodest cognitio, si manet pristina conversatio? Hinc etenim quis videtur cognovisse Deum, si vitam mutet, et conversationem suam corrigat. Cognitus enim Deus timeri debet, quia judicaturus prædicatur, ut et fideles. justitiæ suæ percipiant fructum, et impii, id est increduli, perfidiæ suæ congruas poenas exsolvant. Convenit enim justos in futuro gaudere, ubi regna. bit Christus cum suis: ut sicut in sæculo sunt opprobrio, et injuriis subjacent, in quo princeps est diabolus: ita et in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles judicati sunt a mun. danis injustos autem quia falso florere videntur, per mendacium repugnantes veritati, in pœna tribulari; ut qui per fucum gloriosi visi sunt, per verum despecti et humiliati nimis appareant. Tunc enim justi se credidisse gaudebunt, cum perfidos viderint cruciari : et nec pœnitebit perfidos non credidisse nisi viderint gloriam eorum et suam pœnam, quos quia crediderunt stultos, et contemptibiles arbitrati sunt. Ergo ex eo quod profitetur se quis christianum esse, id studere debet ne peccet, et armare se contra vitia : et quia impossibile est semper vincere, si victus fuerit, dolore ne iterum vincatur; quia qui se dolet victum, reparat se. Qui ergo repugnat, habet unde se excuset, si victus fuerit. Ostendit enim se votum habuisse vincendi, sed minime prævaluisse. De hoc spes est quia potest se reparare, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inveniatur. Nam qui ad hoc surgit, ut peccet, inexcusabilis effectus pergravem habet causam. Pejus est enim sub Dei vivere professione, et voluntatem habere peccandi, quam si ignoret quis Deum et turpiter et contaminate versetur. Hic enim nescit quem timere debeat,ille sciens contemnit. Credentes ergo accipiunt remissionem peccatorum; non tamen gloriosi erunt, nisi postac

Quidam editi addunt: quid præeminentia tivæ habeat ad gratiam consequendum plus

« PoprzedniaDalej »