Obrazy na stronie
PDF
ePub

matius vocabatur, ut imperatorem, sicut ipse postea dixit, a tædiis suis avocaret. Ubi est ratio fatorum, quando unusquisque quod vult facit ? Exclusa est. Illud autem quale est, quod fatorum assertores supplicationibus sunt devoti, cum sint his adversæ? Nam et annos suos his commendant, et de nuptiis, et de profectione quærunt, et de emptionibus, et de dignitatibus. Quod si fati est, quid oras, quid supplicas, quod etiam te invito futurum est? Sed quæro, inquit, an debeam emere. Ergo non in fato consistit quod tunc facere debere te dicis, si didiceris expedire. Nam si fati est, frustra quæris, quod velis nolis, quæras non quæras, facturus es. Quod autem nec apud eos ipsos fixa est ista asseveratio, idcirco incerta tentant, ne aliud verum inveniant quam tractant. Sed prudentiores qui inter eos videntur, non propter fata, inquiunt, supplicamus, cum ea minime immutari sciamus, sed horum causa quæ juxta fata sunt, ne faciant nobis aliquid adversum. Age vero, si escio quis bonum fatum habeat, et juxta se sit aliquid quod videatur contrarium, quid poterit esse, cum fatum bonum immutari negetur, sicut et malum ? Certe hoc quod juxta factum est, ne noceat supplicatur; nocebit enim nisi fuerit supplicatum: quomodo ergo illud fatumimmutari negatur, quando hoc quod vicinum est, timetur? nec enim timeretur, nisi illud immutari posse crederetur. Sed quia in eo magis causa consistit, ne fatum mutari dicatis, sine dubio, sine causa supplicatis. Videte autem ne hocfati sit quod supplicatis, quia sine malo solet esse quidquid fato assignatis. Certe non mala res est supplicare: cur ergo non fati esse dicatur? Si ergo fati erit quod supplicat, cujus erit supplicare,et non impetrare? quia si fati erat, impetrare deberet quod supplicat. Si autem fati est supplicare et non impetrare, stultum est fatum; quia supplicare facit hominem, quem scit non impetrare. Quod si nescit au possit impetrare, quod illum facit supplicare; improvidum erit fatum, et carens ratione : quia omnis ignorantia insipientia est, insipientia vero stultitia est. In hanc partem cadit omnis tractatus Paganorum. Viderint Pagani,qui circumfusa caligine non vident lumen. Antiquo enim errore circumventi, veritati quæ prius latebat, aures accommodare detrectant. Quid de quibusdam christianis dicemus, qui in Salvatore, ceu solo nomine mutati, pristini erroris vindicant vanitatem, in tantum hebetati, ut ipsum Deum sub fato egisse contendant,dicentes, Ipse dixit, Nondum venit hora mea (Joan. 11, 4): ut hora hæc non voluntatis, sed fatalis conditionis fuisset necessitas, cum ille voluntatis suæ horam significaverit, qua se tradi permiserit. Denique ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. x, 18). Cessat ergo fatalis necessitas, ubi potestas est voluntatis. Etquomodo Salvator appellatur a nobis, si fati sunt quæ agimus, vel accidunt nobis? Quia ideo Salvator dicitur, quoniam ostendit nobis viam salutis: itaque si ab hoc ostensa est, non fati fuit quia prius latuit. Et quod fati esse dicitur, ex improviso evenire contendunt. Hoc enim fidei meritum est, quæ non potest dici ex fato, quia quod creditur, aliis sæculis auditum non fuit. Fata enim hoc dicunt præstare, quod in conversatione hominum vertitur. Hoc autem qua ratione præstare posse dicuntur, quod ignorare deprehenduntur? Hinc est unde Apostolus ait, Quem nemo principum hujus sæculi cognovit (1 Cor. 11, 8). Hi sunt principes et potestates, malos angelos sub se habentes, qui sub nomine fatorum voluptates suas efficiunt, prouteis libitum fuerit, sicut et assolent malefici confiteri. Sunt enim quos diligunt, alios non amant, quosdam oderunt. Et unicuique hoc suggerit unusquisque quod diligit, quia et ipsi diversas habent voluptates; aliis libidinem diversi stupri, aliis munera, aliis voluptatem, aliis petulantiam, aliis iram, quibus1 Ms. Colbertinus, Samsucius. Ms. Colbertinus, pati.

dam avaritiam, aliis lucra, aliis damna procurant, alis charisma, aliis odia, necnon et impedimenta. Et aliquando certis temporibus satiati quiescunt in otio aliquando vero ratione, aliquando occupatæ menti non se ingerunt; quia non dominantur, sed subrepunt opportunitatem quærentes qua capiant. Igitur voluntatis arbitrium liberum est, sed dum quodam desiderio negligentes circa nos ipsos effi cimur, sollicitantes suadent nobis adversa: maxime si cogitare nos aliquid quod legis divinæ non est invenerint, veniunt in eo ipso adjuvantes utimpleamus quod prohibet lex. Nam si timor Dei in animo sit, nec caro, nec sanguis, nec principes, nec protestates prævalent; quia Dei adminiculis sic eos persequuntur, ut non cuin labore vincantur. Siautempotestatis nostræ non essemus, quomodo diceret Dominus, Petite, et dabitur vobis: omnis enim qui petit, accipiet (Matth. vii, 7, 8)? Si ergo qui vult petere, accipiet, jam non est illud quod solet dici, Non quæ volumus, sed quæ data sunt habemus: quia voluntas a Salvatore incitatur ut petat, et accipiat quod petierit. Fati autem hoc esse dicunt, ut sive petat, sive non petat, fato tamen quod aut malum aut bonun est, consequatur, Dominus autem hoc excludens, ait Filia, fides tua salvam te fecit (Id. ix, 22). Non jam fati sit, quando fides percipit, beneficium. Et iterum, Si credis, ait, omnia possibilia sunt credenti (Marc. ix, 22): in voluntate utique posuit meritum; quia fidei bonum est, non naturæ. Fides autem res accedens est, quæ excitat ad exercitium voluntatem; ut quia in natura non est, voluntas que in natura est, suscepta fide, meritum ei collocet apud Deum. Ita enim est natura hominum sicut lapis,qui cum ignem non habet in substantia, habet tamen in potentia, ut opere creet quod non videtur habere, quia non existit, sed quasi in semine ; ita est in potentia ut per exercitium generetur, et si defuerit exercitium, non fit; quia et semen nisi exerceatur non generat, sed ipsum solum manet. Accessio ergo facit ut generet. Ita et homo fidem non habet in natura, sed semen fidei habet, quod nisi fuerit provocatum et excitatum, fructum non dabit, id est, fidem non habebit. Mathematicorum enim fatis 1 credentes, fidei semen exterminant, quod et Creatori et justi tiæ ejus testimonium perhibet. Opus enim opificem cognoscit, et æquo jure amoreque et facto testatur. Fugiendum omnibus modis ab hac arte monemus. Curiosi etenim ejus, inimici Dei sunt, et sine sollicitudine nunquam sunt semper enim suspensi exspectant quod minime certum sciunt. Nos autem qui de Deo omnia prospera credimus, et si qua adversa exstiterint, ejus nutu comprimi, supplici ter vivamus securi de ejus protectione; nec tamen nescii quia et si quid adversum bene nobis agentibus evenerit, toleratum proficiet ad coronam.

DE RATIONE PASCHE 2.

CXVI (a). Pascha, dilectissimi fratres, a passione appellatum est, sicut docet nos traditionis hujus præfiguratio, quæ perfecta est in Ægypto per famulum Dei Moysen, dicente Scriptura, Immolatio nis Pascha hoc Domini est (Exod. xi, 11). Quæ ergo ratio est ut mysticum sacramentum per sanguinem sit celebratum, et reparatio vitæ per mortem; ut cum mors augmentum facere se putaret, accepto sanguine Salvatoris minorata deflueret; et cum virtute operatam se hoc existimaret, infirmata rueret? Morti enim mors per opus ejus divina pro. curatione inventa est: ut quia semper mala vult, cederetur illi ad tempus, ut injustitiæ suæ opere

[blocks in formation]

destructa1, regnum ibi ablatum queri non posset. Quamvis enim omnia possit Deus, nihil tamen facit quod sit rationi absurdum. Justitiam enim quam exigit, hanc et facit, non præsumens de potestate. Magna est ergo providentia erga genus humanum, utjustitiam servans, sic ea quæ juste decreta erant, solveret, et hominem a morte erueret: quanquam non immerito teneretur. Sed quia invidia deceptus fuerat diaboli, justum fuit huic subveniri. Dei enim sententia tenebatur, sed hæc operatus fuerat satanas. Unde sicut justum visum est hunc eruere, ita et injustum erat per potentiam hoc facere, neglecta justitia. Victus enim homo suadente diabolo, ut misericordiam acciperet, quasi accusator diabolus contradicebat. Unde id actum est, ut iste qui in peccato hominis gloriabatur, peccans deprehenderetur, ut tunc demum reus factus, contradicere non auderet. Sic factum est ut Dei Filius homo nasceretur, et justitiam prædicans diabolum incitaret, propter quod homines a vitiis ejus prohiberet; ita ut et occideret eum qui peccatum nesciebat. Tune peccasse, et gravius quidem quam homo quem accusabat, inventus est. Cum enim ex Dei decreto propter peccatum hominem sibi vindicaret, quia qui peccat, ex parte diaboli est; inventus est plus peccasse, cum eum qui non peccaverat interfecit, ut sibi usurparet. Per mortem ergo morti interitus subintravit; ut sanguis recuperatur, sanguis effusus est: quia, ut dixi, mortis auctor, qui est diabolus, quoniam peccasse in morte Salvatoris inventus est, sanguinem ejus cum omnium nos. trum amisit: quia sicut per unum Adam peccantem, omnes in morte tenebat ; ita per unum non peccantem omnes amisit. Ergo sanguis Salvatoris fusus injuste, hoc præmium consecutus est, ut originis suæ sanguinem cum triumpho recuperans ad pristinum statum revocaret meliorata substantia. Victa enim mors, ei qui illam vicerat, non potuit contradicere. Beatum itaque Pascha mysterium, quod per sanguinem nos redemit, morte per mortem devicta, sicut solet venenum ve neno superari.

[ocr errors]

DE ABRAHAM 3.

4

CXVII (a). Hujus patriarchæ fides tam præcipua et admirabilis fuit, ut cæteri omnes justi patrem hunc credulitatis Dei judicio fateantur; nec sit aliquis Deo dignus et charus, nisi ejus filius fuerit appellatus. Prærogativa enim honoris ejus ac meriti fides est, quam cum rebus incredibilibus dare non ambigit, inter cætera etiam Salvatorem videre dignus exstitit in spe tunc futuræ Incarnationis, dicente et probante Domino ad Judæos, Abraham pater vester cupivit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. vin, 56). Qui enim merito fidei pater factus est, dignum fuit ut futurorum filiorum suorum spem prævideret, quæ pro. pitio et provido Deo hæreditatis gratia ab humano et pio patre in filios obsequentes redundaret. Videamus nunc quid credidit fides hæc, ut ad tantum honorem et gloriam divino judicio perveniret. Fidem laudavimus, sed quid credidit, nondum diximus. Educens etenim hunc Dominus ostendit ei stellas cœli, et dixit: Si potes numerare eas? Sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. xv, 5, 6). Non magnum esset credidisse Deo, nisi quia quod credidit, mundus non credendum et stultum judicat ; quia istud in spe rerum naturæ non est. Unde Abraham unus e mundo quia hoc credidit, segregatus a mundanis, justificatus est. Hoc ergo credidisse perfidia mundanæ sapientiæ magnum facit, contrà cujus

Ms. Colbertinus, ut in justitia opere suo destrucla. 2 Mss. Colbertinus, præmii nomine.

3 Addunt quædam editiones, et ejus fide qua meruit fidelium pater appellari.

Ms. Colbertinus, in specie.

(a) Deest in Mss. secundi generis.

spem hoc credidisse, maximi meriti est. Desperatio enim mundanorum, meritum est et spes Christianorum. Bonorum enim præmium, causa facit malorum fortior namque et plenior fides est, cum se incredibilibus magis committit. Homo enim jam aridus et de uxore anicula semen se credidit habiturum, quod præ copia numerari non posset: non hoc magis respiciens quod ostensum est, sed illum qui ostendit, mentiri posse non æstimans. Ideoque deputatum ei est ad justitiam. Nam rem absurdam, et quæ impossibilis scitur, hebetis est credere, nisi persona sit quæ credi istud suadet. Unde Abraham et admirabilis fidei est, et cordis periti, dum et illud credit quod incredibile est, et huic se committit cui non credere et stultum est et periculosum. Fidem enim nostram hoc probat rationabilem, quia non de alio quam de Deo credit, posse ipsum quod promittit. Hoc ergo fidei propugnaculum est, hie triumphus. Quod perspicientes quidam mundi sapientes, quia rerum natura hoc non potest, stultum aiunt credere. Ignorantes quia secundum Apostolum, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (1 Cor. 1, 25). Juste enim stultos nos judicarent si hoc de rerum natura crederemus, quod probatur non posse. Porro autem ea quæ rerum natura non potest, nos Deum credimus posse facturum si promiserit. Quæ in hac re potest stultitia deprehendi? Si autem indignum Deo est opus quod posse creditur, recte fides hebetudini comparatur quod si dignum est, per id quod creaturæ impossibile est; cur non laudanta fides est, quæ tantum dat Creatori, quantum creatura posse negatur? Magnus ergo et admirabilis Abraham, qui contra mundi sententiam Deo credere non dubitavit, quia facere potest quod promittit. Natura Chaldæus, magister credulitatis apparuit : quamvis astrologiæ peritus, Deum tamen præposuit humano consilio, dignum æstimans si hoc credatur de Deo, quod quomodo fiat, investigari non possit. Infirmitatem enim suam Dei potentia confirmavit, quia ad majestatis suæ unicam magnitudinem protestandum, facere disponeret quæ impossibilia et inaudita sunt mundo, quo facto ostenderet se Dominum creaturæ, et creatura subjiceret se ei, cujus opus cæteris omnibus impossibile videretur; quorum incredulitate plus sublimatur fidelissimus Abraham. Fides enim ejus, incredulorum pœna est: incredulorum perfidia, gloria ejus est. Nam fidelium est pater, etinfidelium est judex. Hujus enim exemplo et boni æterna vita donantur, et malis æterna dabuntur supplicia 1. Illo enim tempore quo mundus adhuc scientia parvulus erat, nec signis ac pro. digiis quæ ad fidem attraherent illustratus, Deo contra scientiam suam fidem non denegavit. Sanctus igitur Abraham exemplum generi humano datus est fidelissimus. In ipso enim præfiguratæ sunt omnes gentes ad salutem venire per fidem : cujus ut superabundans incrementum fidei nosceretur, tentatur, ac jubetur filium suum Deo immolare; quod factum non erat unquam (et nec rei novitate turbatur, nec disputat an fieri deberet Deo jubente parricidium, qui homicidium ne fieret comminatus est. Sic de Dei voluntate intrepidus et securus, non cunctatur providum esse quod jubet Deus): et hunc filium quem duo senes ex promissione susceperant, præmium fidei, meritorum indicem, et in quo omnis spes ex promissione futuri seminis habebatur. Quod ut omni devotione impleret, matri ejus non indicavit, ne quod dicationi ejus impedimentum afferret, sciens circa affectum filiorum procliviores in amore esse matres; ideoque celavit eam, non ambigens impleri debere quod jubet Deus, ut hoc exemplo doceremur, omni cura Dei facere mandata. Si enim fidelissimus Abraham in re tam gravi et aspera obediens

1 Ms. Colbertinus, et mali æterna dabunt supplicia.

invenitur: quanto magis nos, quibus illa præcipiuntur quæ possunt portari? O'fides Deo dicata, et spes in Domino firma, quæ tam chara et suavis est, ut parentum ac filiorum affectibus præponatur, dicente Scriptura, Gustale et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. xxxm, 9)! Patriarcha autem noster fidelissimus Abraham quia propheta erat, scivit quid sequi deberet. Ideo secundum quod Dominus nunc dixit, tunc ille fecit, ut filio quamvis charissimo Deum in dilectione præferret dicente Domino, Si quis diligit patrem et matrem, aut filios supra me, non est me dignus (Matth. x, 37). Unde Patriarcha ut Domino præ cæteris dignus existeret, etiam occidere filium non recusavit.

DE JOB.

CXVIII (a). Magna dilectio est, fratres dilectissimi, omnipotentis Dei erga genus humanum : quæ intellecta quidem perducit ad regna cœlestia; non intellecta autem deducit ad inferos. Deus enim beneficium suum gratum vult esse et fructiferum, utet nobis proficiat, et illum misereri delectet. Igitur quoniam bonus est, et omnes homines salvos vult fieri, exemplum nobis justitiæ in Job famulo suo demonstravit, sicut præsens lectio testatur, quod secutiet malo carere et ad bonum venire poterimus, et non solum a pœna liberari, sed et remunerari. Quam ergo admirabilis est sanctissimus Job, qui ante legem litteris editam, in operibus suis exemplar legis ostendit; nulla in hac causa alicujus documenta addicens, sed natura ipsa duce, cui Deus justitiæ semina naturaliter inesse decrevit, Crea tori reverentiam pia devotione servavit ? Quanta ergo laude dignus est, ei quibus verbis facta ejus debeant extolli, cui non ante Legem, neque post Legem parem possumus invenire? Quamvis enim quis posset gesta ejus imitari, non tamen cum eo conferendus est, neque ei similis jure dicetur. Non enim suum esset quod talis exstitisset, quia exemplum secutus est alienum. Sanctus autem Job cum nihil tale vidisset, neque in voluminibus lectitasset, talem se præstitit, ut nullius aliquid in se collatum haberet, sed ipse cæteris conferret, formam præbens mirabilium gestorum ad Deum promerendum. Quare et Domini testimonio commendatur dicentis: Animadvertisti ad puerum meum Job? Non est enim similis ei quisquam in terris verus Dei cultor (Job. 1, 8). Quis tantum potuit promereri, cui tale testimonium Dominus perhiberet,nisi hic qui non imitator invenitur, sed auctor eorum quæ gessit? Unde et verus Dei cultor asseritur. Nulla enim potest simulatio commentitiæ veritatis in eo videri, qui ante se non habet talem. Omnis enim qui fingit, hoc fingit quod cernitur imitari. Et his tamen omnibus potio. ra sunt quæ dicuntur. In his enim laudibus nulla probamenta tribulationum fuerunt, sed propositum Deo dicatum in exercitio et observationibus constitutum: quod quia ad coronam meritorum tenta. tori non visum est plenum, petiit ut permitteretur ei diversis tentationibus probare ejus justitiam; ut in multis constrictus alicubi hæreret, et posset modum excedere. Quia ad hoc solent peccantibus diversæ pœnæ inferri, ut quia nemo omnia potest ferre tormenta, aliquid illorum eliciat ei veritatis confessionem. Itaque permissum est tentatori omnia ejus exterminare, el perdere, usque ad mortem filiorum: ut si damnum ferret boum, ovium non ferret ; aut si et ovium ferret, camelorum amissionem non ferret, neque servorum aut totius substantiæ; ant si, quia grandis animi erat et satis meræ devotionis, his omnibus non vinceretur, certe vel affectu charitatis, cogente frangeretur morte simul omnium filiorum. Sed quia ante legem editam, legem in corde suo scriptam habebat, nulla damna, neque orbitates minorem illum in Dei devotione fecerunt, ut formam daret ad Deum ex toto corde super om1 Editi, semen. Mss., semina.

(a) Deest in Mss. secundi generis.

nia diligendum. Quanta ergo dignus est gloria, qui ante Legem, Legem servavit, ut Lex quæ futura erat, quomodo custodienda erat, demonstraret non, in verbis, sed auctor in factis ? Et quia tentator irreverens est, nec hæc gloria satis ei visa est ad probationem viri justi, nisi aliud adversus eum machinaretur, quod sciret ab homine ferri non posse; petiit iterum, ut illum ipsum sævo vulnere percuteret a capite usque ad pedum ungues. Et cum hoc permissum esset, quia fides ei haberi non debet, præceptum est ei, ut animam ejus servaret propter arbitrium, et ne quid violenter auderet in eum, quem rationis jure superare non poterat. Accepta igitur potestate, recrudescente in se crudelitatis sævitia, percussit virum justum plaga magna nimis, ut nihil esset in corpore quod immune esset a vulnere, quod nemo hominum tolerare posset, nisi solus Job 1, qui vincere potuit satanam. Et cum nec sic nequitia diaboli aliquod murmur contra Deum viro justo eliceret, memor pristine calliditatis suæ, qua decepit Adam, sategit si posset et istum per mulierem decipere; quia facilius quis decipitur per domesticum. Et in his omnibus nihil proficiens, imo detrimentum faciens impudentissimus satanas, non solum immobilem invenit Dei servum, sed etiam magistrum. In ipsa enim necessitate positus, non tantum in Dei timore duravit, verum etiam uxorem contraria suggerentem increpans, docuit, omnia quæ Deo permittente accidunt, fortiter toleranda (Job 11, 1-10): quod ad duplicem pœnam pertinet improvidi satanæ, quia nec suasit quod voluit, et cum huic invidit, alios fecit discere quod nec hunc scire volebat. Quantum enim prosit tentatio Dei servis, et obsit diabolo, hac lectione plenius edocemur. Cum enim pulat se nocere eis, promovet eos; et cum unum persequitur, multos ad virtutem provocat. Videntes enim auxiliis Dei hunc protegi, multi imitatores ejus existunt. Lucrum ergo volens facere perdidit. Semperenim furor ejus damnosus est ei. Nam cum persequiturjustos ne munerentur, digniores eos facit : et cum zelatur sanctum Job, duplicavit ei meritum in cœlo et in terra; quia et hic auctus est, et in cœlis cum Salvatore receptus; ut ista omnia ad sanctorum proficiant gloriam, ad diaboli vero pœnam.

DE TOBIA.

CXXI (a). Tanta providentia est Domini Dei circa nos, ut errare nos nolens, et legem et exempla bonorum operum daret, quibus modesta et tranquilla agi possit vita cum Dei timore. Qui enim auctor vitæ est, non vult utique opus suum morti esse obnoxium. Quamvis natura ipsa legis non expers sit;tamen quia Dominus bonus et misericors est, ut major notitia eorum esset quæ sequenda, etillorum quæ vitanda sunt, litteris et exemplis ostendit, sicut præsens lectio testatur. Dei ergo famulus sanc tus Tobias post legem exemplum nobis datus est, ut quæ legimus, quomodo fiant, sciamus; et si ten. tationes advenerint, a Dei timore non recedamus, neque auxilium aliunde quam ab eo speremus, me mores scriptum esse, Pusillus fui, etenim senui, et nunquam vidi justum derelictum nec semen ejus quæ rans panem (Psal. xxxvi, 25). Nunquam ergo decipi potest, qui tota mente sperat in Deum. Licet ad tempus tribulationes ortæ fuerint per insidias satanæ, exempla nos docent sanctorum virorum, non hæc a Deo permitti, nisi ad incrementum meritorum nostrorum: quia si æquo animo fuerint bajulate, hic nobis dabitur consolatio cum effectu, et in fu turo vita æterna cum gloria. Deus enim noster quia justus est, et personarum acceptio apud illum non est (Rom. 11, 14), tentari nos permittit, quia nos diligit, ut post laborem possit nobis præmia dare 1 In editis deest, Job, quod restituitur ex Ms. Colber

tino.

(a) Deest in Mss. secundi generis.

amplissima. Denique Apostolo, ut tentationes ab eo cessarent, deprecanti, Dominus ait, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Hinc subsecutus ait, Cum infirmor, tunc fortior sum; et, Gaudeo, inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (II Cor. x1, 9, 10). Quam ergo laudabilis sit sanctus Tobias, Scriptura docemur; cujus devotionem nec captivitas minuit, nec oculorum amissio quominus Deum benediceret, persuasit, neque exhausta substantia a via justitiæ et veritatis avertit (Tob. 1-1). Necessitas enim probat justum; et in egestate æquitatem servare, vera ac perfecta justitia est. Unde enim quorumdam devotio minuitur, inde augmentum fecit laude dignus Tobias. Inopia enim, inquit, humiliat virum ; et qui humiliatur, non polest servare justitiam; Sancti autem Tobiæ erectus ad Deum animus, nec captivitate fractus est, nec inopia humiliatus : quia et con. tra interdictum, occisorum corpora sepulturæ mandabat, et de Dei largitione securus, de ipso exiguo misericors erat, sciens hanc magis placere Deo misericordiam quæ de exiguo fit; sicut et vidua illa fecit, quam Dominus in Evangelio collaudavit (Luc. xxi, 2-4) Hic enim vere fidelis est, hic non dubitat de promissis Dei, qui de parvo largitur. Spe ergo futurorum animum suum consolans, Deo dicatus Tobias in tentatione robustus et fortis inventus est, ostendens in necessitate plus in Dei timore vigilandum ; quia si necessitas ad Dei auxilium uon impellit, quanto magis securitas? Certi ergo sancti viri quod Deus judicium sibi eorum omnium quæ in hoc mundo fiunt, exceperit, tribulationes et damna et reliqua exitia vel contumelias, non tantum non ægre tulerunt, sed et gratanter acceperunt : sicut et nostri apostoli, qui cæsi gavisi sunt, quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati (Act. v, 41). Indicia enim meritorum futurorum exitia sunt, quæ injuste fiunt fidelibus, sive in tribulationibus sive in contumeliis. Itaque in tantum Deo placuit justus Tobias, ut duplici genere meritorum suorum consequeretur mercedem et in præsenti enim quod amiserat, ministro angelo recuperavit lumen, ac ditatus est etiam copiis quæ ad præsentem pertinent vitam ; et in futuro hæres regni cœlorum est factus: ut in hoc doceremur quia qui toto corde Deilegi obtemperat, nec de promissis dubitat, et in hoc sæculo copias ejus sæpe auget Deus 1, et in futuro donat illum vita æterna. Est etiam aliud quod nos invitat ad divina obsequia. Sanctus enim Tobias non solum justitiæ suæ merita consecutus est ; quia accedit ad cumulum gloriæ ejus, etiam ex eorum bonis qui imitatores ejus existunt. In imitatoribus enim exempla laudantur. Auod nobis quoque poterit provenire, si sic vixerimus, ut dignum sit et nos imitatores habere.

DE JEJUNIO.

CXX (a). Congruum est, fratres charissimi, devotissime Dei sacerdotem et præpositum plebis Christi, exhortari populum sub cura sua positum in doctrina sana, sicut mandat Apostolus (Tit. 1, 9), ut opus fidei, pro temporis observatione, omni cura diligentiaque, alacri et devoto animo faciamus. Jejunia etenim, quæ nunc imminente die festo Paschæ celebranda sunt, quid proficiant, quamvis non lateat, taceri tamen non debet. Incitatur enim devotio, quando ea quæ licet non ignorentur, recensentur tamen. Tale enim est ingenium naturæ nostræ, ut torpescat, si usus destiterit lectionis. Quia sicut ferrum, nisi usum fuerit *, æruginem generat; ita et anima nisi frequentius divinis exerceatur lectionibus, nascentur, illi pec. cata. Hinc est unde in Psalmo hunc dicit beatum, qui die noctu que legem Domini meditatur (Psal. 1, Ms. Colbertinus, curam ejus agit Deus. Ms. Colbertinus, fecerit.

(a) Deest Mss, secundi generis.

2). Denique quamvis nota sint divina eloquia, tamen cum fuerint sacris voluminibus memorata, sic illa devotum pectus suscipit quasi nova. Excitatur enim desiderium animæ erga opera salutaria. Unde Apostolus ad Timotheum inter cætera Ut resuscites, inquit, gratiam Dei quæ est in te (II Tim. 1, 6). Igitur necessaria sunt nobis jejunia, sicut in vulneribus medicina. Medelam enim conferunt vitæ perpetuæ ; ita tamen ut duarum rerum testimonio commendentur, id est, oratione et misericor. dia. Jejunia ergo intemperantiam corporis mitigant, motus adversos reprimunt, pressuram animæ auferunt, sicut ait Dominus: Nolite dediti esse in esca et crapula, ne graventur corda vestra (Luc. xx1, 34). Cum enim anima abesuet potu nimio fuerit liberata, tunc se melius recognoscit. Sicut enim in speculo sordido non se talem homo aspicit qualis est; ita et si esca et crapula fuerit gravatus, alterum se sentit quam est. Tunc exsuscitatur libido, accenditur ira, inflammatur superbia, generatur luxuria. Unde Apostolus: Nolite, ait, inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. v, 18). Quod si temperatum fuerit corpus interposito jejunio, cognitione sui recepta anima intelligit qua devotione obsequi debeat Redemptori. Magna ergo ex parte jejunia sunt necessaria. Sub Esther etenim regina cum Judaicus populus in periculo positus esset, jejuniis suffragantibus liberatus est (Esther. iv, 16). Et Ninivitæ cum eversionis suæ præscriptum diem a propheta audissent, jejunioindicto evadere meruerunt (Jonæ 11, 7). Et justi ac Prophetæ nostri, quando a Deo aliquid impetrare volebant, jejunio se humiliabant, dicente David, In jejunio humiliabam animam meam (Psal. xxxiv, 13). Nam et Salvator, cui opus non erat, ut nobis exemplum daret, jejunavit (Matth. iv, 2). Itaque nulli dubium est prodesse jejunia sic etenim ostendit se homo velle impetrare quod postulat, cum se affligit jejunio. Unde dictum est, Bona est oratio cum jejunio (Tob. x11, 8). Ut accepta ergo possit esse oratio, consortium vult secum habere jejunii. Et quia nihil horum sine pietate firmum est, adjecit, Et eleemosyna cum justitia : ut eleemosyna servata justitia, commendet orationem cum jejunio. Denique orationem et jejunium Cornelii misericordia commendavit. Ipse enim abundans copiis, jejunabat; sed et non habentes pascebat, ut illorum saturitas jejunium ejus faceret acceptabile. Nonnullis ergo indiget, et nonnullis carere debet jejunium, ut possit mereri quod pos. tulat.

LAUS ET GLORIA PASCHE 3.

CXXI (a). O sanctum et salutarem diem Pachæ, et omni laude prædicandum, quo mors devicta est, diabolo regnum ablatum, sacramentum Dei manifestatum, decretum quod adversum nos erat, evacuatum; tartari januæ confractæ, vincti soluti, clausi remissi, cæci illuminati, imperiti scientia donati, impii facti misericordes, iniquis et injustis peccatorum data remissio, inimicorum reconciliatio, erroris emendatio, veritatis declaratio; Deo filii ex perditis acquisiti, superbia depressa, humilitas exaltata; pauperes ditati, divites exhausti; montes deplanati, valles repletæ, colles prostrati; impudentia calcata, verecundia compta, animabus ad cœlum data facultas, libertas reddita, disrupta ac resoluta captivitas : torpuerunt tenebræ, confusa est malitia, purificatus squalor, satanas dejectus; inanitus infernus: Dominus noster Jesus Christus verus Dei Filius approbatus,

1 Ms. Colbertinus, solatium vult eam habere jejunii. 2 Er. Ven, et Lov., abundans opibus, seu copiis, jejunabat, Lugd., abundans opibus jejunabat.

M.

3 Sic Mss. et editio Ratisponensis. Alia autem editio nes: De Paschate, quam laudabilis et gloriosa sit solemnitas, Ms. Colbertinus, confota.

(a) Deest in Mss. secundi generis. (b) Deest in iisdem Mss.

caro ad confusionem prudentium mundi in cœlos sublata, cœlestia, terrestria et inferna unus Dei et Domini demonstrata! Itaque, fratres charissimi, hunc diem festum colere et venerari debemus, de. voti Deo cum modestia vitæ et animæ lætitia, turpia et inhonesta vitantes, ut ad fructum Pascha venire mereamur per Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum.

DE PRINCIPIO.

CXXII (b). In principio erat Verbum (Joan. 1, 1). Quid estin principio? Quoniam legimus et in veteribus Libris, In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1). Et in Epistola ejus, cujus Evangelium est, de cujus principio aliquid conamur edicere, eodem sensu significatum est: ait enim, Quod erat ab initio. Epistola ergo et Evangelium unum habent sensum. Aliud enim est quod in veteri ait, In principio fecit Deus cœlum et terram; et aliud cum dicit, In principio erat Verbum; et, Quod erat ab initio (I Joan. 1, 1). In principio enim esse, et ab initio esse, unum significat, qui ab initio quod erat, non cœpit esse. Quod enim incipit esse, ab initio non erat et ideo subjicitur initio, id est, ut inter cætera in ordine primus sit, quia ipse initio factus, alios cœpit post se habere, qui post illum sunt facti. Sicut legimus, quia in principio fecit Deus cœlum et terram: non dixit, In principio erat cœlum et terra; quia cum non essent, et disponeret Deus facere mundum, in principio, hoc est inter cætera quæ ad mundi fabricam proficerent, primum fecit Deus cœlum et terram; quia principium initium est inchoantis aliquid, quod sit primum in ordine. Illud autem quod dicitur, quia in principio erat, id est, Verbum, ante inchoationem creaturæ supernæ et infernæ significatur fuisse: ut non utique inter hæc quæ creata sunt, prius factum intelligeretur ; quia in principio erat cum Deus disponeret facere creaturam. Ergo si in principio erat, id est, ante omnia erat, semper erat. Ideoque et Verbum erat. Ubi? Apud Deum, inquit, ut non indigne initio subjectum minime estimaretur, quod semper erat apud Deum. Convenit enim ut quod ante omnia apud Deum erat, nulli subjiciatur initio. Unde adjecit Et Deus erat Verbum. Nunc ostendit aperte quia quæ supra dicta sunt, congruunt Verbo; quia Deus est, inquit, Verbum: et de Deo aliter non oportet sentiri, quam ut semper dicatur fuisse. Si enim cœpit esse, creatura est; si creatura est, Deus non est. Quidquid enim est, aut Deus est, aut creatura est ac per hoc Dei nomen non competit creaturæ. Sed quia non coepit esse (erat enim), digne dicitur Deus. Apud Deum autem ideo dicitur semper fuisse, quia non ex se, sed ex Deo Deus est. Quamobrem et nomen ejus dicitur Verbum Dei, sicut fides ejusdem evangelista in revelatione sua demonstrat. Ait enim inter cætera : Et nomen ejus est Verbum Dei (Apoc. xix, 13). Ut enim non ipse ex quo sunt omnia significaretur, sed per quem 1 sunt omnia, id est non Pater, sed Filius, Verbum Dei appellatus est ut quia Deus sine Verbo esse non potest, hic qui Verbum Dei dicitur, semper apud Deum fuisse credatur; et quia Verbum non est extra eum cujus Verbum est, hoc verbum quod apud Deum erat, non aliunde, sed de Deo esse significatum intelligatur et quia de Deo est, non absurde Deus dicatur. Itaque non duos deos facit, Deum fuisse apud Deum. Si enim essent duo, diversi essent natura, nec unius voluntatis. Si enim nos homines cum unius sumus naturæ, diversæ tamen sumus voluntatis; quanto magis ubi diversæ et naturæ ? et nec Deus apud Deum esse diceretur 2. Deus enim qui apud Deum erat et est, non ex se habet quod Deus est si quominus, nec apud Deum Deus esse dice. retur, neque Dei Verbum Deus Verbum appellare1 Ms. Colbertinus, post quem.

2 Sic Mss. At editi, ubi diversitas non est naturæ neque voluntatis, Deus apud Deum diceretur.

tur; sed quia quod de Deo est, non aliud significat esse quam Deus est, Verbum Dei Deus est nuncupatus, ut quia Verbum Dei dicitur, ad alterum Deum non referatur. Quod autem Deus vocatur, ideo fit, ne ad injuriam Dei proficeret, si quod de Deo erat, Deus minime diceretur. Igitur et unitas Dei servata est, et debita honorificentia reddita; quando non in propria gloria receptus est hic qui de Deo Deus est, sed in ejus de quo Deus est. Propterea de Verbo incipit loqui Evangelium priusquam loquatur de Deo patre; quia quæstiones non de Deo fiunt, sed de Verbo Dei. Nemo enim dubitat de Deo, sed de eo qui est de Deo Deus. Omnis enim lingua cœlestium et terrestrium fatetur unum Deum; sed in sacramento unius Dei turbatur. Trepidat enim audiens Deum dici Verbum Dei; corporalibus enim modis pulsatur, quia verbum hominis homo dici non potest cum utique Deus natura sit simplex, non membris compositus, neque qui intus habeat et foris, neque ante et post, aut summum et imum; sed si potest dici, totus per omnia idem, nusquam varius vel absimilis : una autem claritas ejus est immensa. Nam si ignis non habet anteriora et posteriora, aut intus et foris, quanto magis Creator ejus? Itaque quia omne quod Deus est, totum unum est, non discrepat cum quid de Deo est, dicitur Deus. Ex parte ergo humano exemplo, et ex parte non humano, Dei Filius qui est Verbum Dei, Deus est. Ea enim ratione qua filii hominum homines sunt, Dei Filius Deus est : sed quia ex commixtione filii hominum homines sunt, non hoc exemplo Filius Dei Deus est; quia ex simplici Deo simpliciter natus est. Et quemadmodum verbum nostrum ex nobis est, hoc exemplo intelligitur Verbum Dei esse de eo: sed quia verbum nostrum non est hoc quod nos sumus, non hac ratione Verbum Dei de Deo est; quia Verbum Dei res est, non sonus qui deperit. Nec enim quia communia vocabula nobis et Deo sunt, una ratio erit nobis et Deo in rerum effectu. Nam legimus, In principio fecit Deus cœlum et terram. Quomodo fecit ? Numquid sicut nos manu facimus opera 1 ? Et in subjectis: Et dixit, inquit, Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. 1, 3). Cui putamus locutum esse Deum? Quia non utique homini locutus est, sed ei qui posset facere, qui etiam hominem facturus erat, sicutet fecit. Sed quomodo locutus est? numquid, sicut nos loquimur, organo corporali? Absit. Vides ergo quod vocabula quidem nobis et Deo communia sunt, sed discrepant in effectu aliter enim Deus facit quam facimus nos; et loqui dicitur, sed non more nostro. Sic et Verbum Dei non tale verbum est, sicut nostrum, quod postquam fit, non est ; illud autem manet; quia tale Verbum est, quod et audit, et loquitur, et operatur. Non solum autem Verbum Dei est, sed et Virtus et Sapientia Dei, hic est Filius Dei: qui quantum ad effectum pertinet, Filius dicitur Dei; quantum autem ad locutionem, qua nos alloquitur Deus per ipsum, Verbum dicitur Dei; quantum vero ad sapientiam, qua nos Deus per ipsum docet sacramentum suum, Sapientia dicitur Dei; quantum autem ad operationem, qua per ipsum omnia fecit et facit Deus, Virtus dicitur Dei. Hæc nulli alii possent competere nisi Filio Dei. Propterea enim quod ex Deo Deus est, omnia Dei habere dicitur. Nascendo enim omnia consecutus est Dei. Nec enim conveniens erat degener dici Verbum Dei, et Virtutem et Sapientiam Dei: hoc est enim Deus Verbum, Virtus et Sapientia. Christus autem quia totus de toto est Deo Deus ; et Sapientia dicitur Dei, et Virtus, et Verbum : hoc est, Deum esse de Deo, et apud Deum. Propter quod ait, Hoc erat in principio apud Deum. Ad evincendas enim incredulorum mentes coacta Scriptura erupit, ut ostenderet Christum esse Deum, cum omni loco prop

1 Ms. Colbertinus, facimus manu, opere.

« PoprzedniaDalej »