Obrazy na stronie
PDF
ePub

parentibus qualibuscumque per seipsum vir bonus factus credatur. Porro autem jam tanta est Scriptura, ut omnia per ordinem digesta causæ necessaria ponat. Primum enim dicit, Sine patre, sine matre. Videamus si cæterorum matres significantur in Lege: quæ fuerit uxor Nachor avia Abrahæ, mater Thare, non legitur quæ fuerit mater Abrahæ, ut de cæteris taceam. Numquid hi sine matribus fuisse dicendi sunt? Si dixisset, sine patre sine omfuerat color, quiaomnium qui fuerunt, patres habentur in Lege. Addit, Et sine genealogia. Si ideo hæc dixit, ut ostenderet generationem ejus in Lege non esse, suffeceratdixisse,sine patre; quia illius patrem nemo novit. Multo magis iterum ad manifestationem dicit, Neque initium dierum,neque finem vitæ habens. Dic,quisquis es violentus,quomodo istud interpretaris? Quid est initium dierum non habere, neque finem vitæ ? Suffecerat certe dixisse generationem ejus in Lege scriptam non esse, ac per hoc origo ejus ex allophylis est credenda. Potest dici translatum hunc sicut Enoch, ideo non mortuum esse. Esto. Quid est initium dierum vitæ non habere ? Forte dicas, quia dies natalis ejus scriptus non est. Cujus enim scriptus est in Lege? et hæc ratio est, ut cujus natalis dies scriptus non est, initium dierum vitæ negetur habere. Potuit ergo et de cæteris idem dici. Et si ut homo translatus fuisset, non tamen sine vitæ erat fine; quia quidquid sub spe mortis est, finem habet. Desine, quisquis contentioni studes. Expedit enim veris vinci, quam vincere vera per falsa. Perdere est enim, non vincere; quia si in homine perdere videretur veritas, apud Deum tamen vincit, quia ratio ejus invincibilis est. Itaque animus a Lege vinci debet, ut hoc sentiat quod a Lege significatur, non ut ipse Legi sensum det suo arbitrio, ut Legem se violenter legi exhibeat. Et audi Zorobabel, quia super omnia, ait, vincit veritas (III Esdr. m, 12). Jam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis Domini ostendit, dum Abrahæ primum, quasi patri fidelium tradidit Eucharistiam et corporis et sanguinis Domini, utpræfiguraretur in patre, quæ in filiis futura erat veritas. Qui si homo putatur et sacerdos, eo more quo fuit Aaron, aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis ejus; aut si fuit templum aliquod aut synagoga in qua congregabat populum, et offerebat eorum sacrificia, vel qui populus conveniebat ad illum. Si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum, et ante Abraham utique, vel tempore ejus erat populus qui serviret Deo. Et quomodo Abraham quasi caput factus est fidei, ut ex eo populus haberet notitiam Dei? Similiter enim si Melchisedech erat, qui doceret unius Dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex eo plebs Dei nuncuparetur. Potuerant enim inter eos esse, qui conveniebant ad Melchisedech. Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum devideret, inquit, Altissimus gentes, quemadmodum separavit filios Adæ, statuit fines gentium, secundum numerum Angelorum Dei. Et facta est pars Domini populus ejus Jacob (Deut. XXXII, 8,9). Igitur si in mundo plebs non erat Dei, exceptis filiis Abrahæ, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quæ ex doctrina descenderat Melchisedech, negante Propheta ? Quando enim nominat omnes gentes quæ in mundo sunt, et non dicit populum Dei esse nisi filios Abrahæ ; quid superest nisi ut, exceptis his, negetur cæteros Dei habuisse notitiam, quia notus in Judæa Deus (Psal. LXXV, 1)? Melchisedech autem sacerdos Dei summi, ad benedicendum Abraham apparuit ad præsagium futurorum sanctorum: quia benedictio danda erat in futurum plebi Dei per antistitem fere Dei, quem dicimus sacerdotem. Hic ergo Melchisedech præcursor apparuit sacrati futuri Filii Dei, quia præcedit ad obsequium qui ordine sequens. Non ergo admiranda sunt quæ diximus de Melchisedech, quando Scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. Post

omnia enim laude digna, ut confundat malevolos ait Similatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum. Jam vide de quo male sentire contendis, et si hunc non vereris, vel Christum metue, cui similis Scripturæ auctoritate refertur. Per ordinem enim paulatim ad naturale ejus meritum venit, ut si quos dicta superiora moverent, quibus rex justitiæ et pacis significatus est, et quia in carne visus neque patrem, neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit, neque ortum, neque occasum habens; ex iis quæ ultima subjecit, superiora credibilia demonstraret. Quis enim audeat dicere nisi vesanus, hæc omnia quæ sublimia dicta sunt, incongrua esse illi qui Dei Filio similis designatus est, manens sacerdos in perpetuum? Similis autem Dei Filio non potest esse, nisi sit ejusdem naturæ. Et quid incredibile videtur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intellagitur tertia esse persona? Si enim Christus qui secunda persona est, frequenter visus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quæ dicta sunt? Legimus etenim in Psalmo quia, Tu es, inquit, sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. cıx, 4). Hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in æternum, quo et Melchisedech. Sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. Nam si homo est Melchisedech, quomodo convenit ut secundum ordinem ejus Christus sacerdos sit in æternum? Jam ambo similes esse leguntur, et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturæ. Quoniam autem omni modo unius Dei auctoritas conservanda est, idcirco et tertia persona subjicitur paterno nomini. Christus autem vicarius Patris est et antistes, ac per hoc dicitur et sacerdos. Similiter et Spiritus sanctus quasi antistes, sacerdos appellatus est excelsi Dei, non summus, sicut nostri in oblatione præsumunt. Quia quamvis unius sit substantiæ Christus et Spi- | ritus sanctus, uniuscujusque tamen ordo observandus est. Sacerdotes igitur vel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cujus legati sunt: sunt etenim ejus imago. Ac per hoc Christus et Spiritus sanctus naturaliter habentes Dei imaginem, sacerdotes ejus dicuntur. In ipsis videtur Deus, sicut dicit Dominus, Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et si in gentis Dei visus est Dominus, gesta autem Spiritus sancti sunt opera, significante Domino, Quia ergo in Spiritu Dei ejicio dæmonia (Matth. XII, 28); et in Spiritu sancto visus est Deus.

DE PSALMO PRIMO.

CX (a). — Beatus vir qui in via peccatorum non stetit. Si autem steterit, non jam beatus, sed reus dignus plagis. Ad emendationem enim aliquam videtur habere spem, quia non impius, sed peccator est. Si autem unus fuerit qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, duplici genere beatus est. Nec enim potest esse beatus, si in consilium peccatorum non eat, et in via peccatorum stet; quia si non perditioni, pœnæ tamen obnoxius est. Dehinc adjecit, Et in cathedra pestilentiæ non sedit. Hanc dicit beatitudinem esse, quæ his tribus gradibus constat, et triplici ratione munitur; id est, ut neque in consilium impiorum eatur, neque in via peccatorum stetur, neque in cathedra pestilentiæ sedeatur. Sed cum duo genera tantum habeantur impiorum et peccatorum, in comprehensione eorum quæ supra memorata sunt, hoc tertium cui generi adscribi voluit, quod adjecit, dicens, Et in cathedra pestilentiæ non sedit; impiorumne, an peccatorum? Sed videamus quid sit in cathedra pestilentiæ sedere, et tunc cui generi hoc adscribat intelligemus. Hanc dicimus cathedram pestilentiæ, quæ extra Dei ordinationem est, ad hoc utique inventa, ut iniqua inde exeant judicia: propterea pestilentiæ cathedra dicta est, quia est corruptio quæ parit mortem, si

(a) Quæstio hæc deest in Mss. secundi generis.

cut et iniquitas damnationem. Non est ergo a Deo quæ est cathedra mortis. Nam Moyses accepit cathedram vitæ. Ad hoc enim data est, ut auctoritas in ea sit justi judicis vel creatoris Dei. Unde dicit Dominus, Super cathedram Moysi sederunt Scribæ et Pharisæi (Matth. xxш1, 2); et Apostolus, Non est, inquit, polestas nisi a Deo : quæ enim sunt, a Deo ordinatæ sunt (Rom. XII, 1). Unde dicit ad principem plebis : Tu quidem sedes judicans secundum Legem, et contra Legem jubes me percuti (Act. xx, 3). Quod dixit, secundum Legem, justam et salutarem cathedræ auctoritatem significavit. Illud autem quod ait contra Legem jubes me percuti, illum ipsum injustum judicem ostendit, ut in Dei cathedra sedens judicaret injuste. Hinc est unde et Daniel, Dei est, ait, regnum, et cui vult dabit illud (Dan. iv, 14). Sicut enim terreni imperatoris auctoritas sic currit per omnes, ut in omnibus ejus sit reverentia; ita Deus instituit, ut ab ipso rege Dei auctoritas incipiat, et currat per cunctos: quamvis frequenter mundus hoc non intelligat, et aliis se subjiciat in potestate positis quam debet, tamen institutio est ut unus sit qui timeatur. Ubi ergo hæc institutio non est, ibi cathedra pestilentiæ reperitur 1. Nusquam unius Dei auctoritas abnuitur, nisi apud eos qui multorum deorum præ. dicant metum et reverentiam. Hi ergo sunt qui in cathedra pestilentiæ sedent, quia quod pontifices eorum prædicant, mors est. Hoc enim debent, ut cultores unius Dei quasi stulti et inimici, aut opprobrio sint, aut de hac vita tollantur. Hæc ipsa materia impietatis est, quæ etiam in cæteras partes extenditur, per quas impietatis suæ leges ostendat. Nam jussu Jezabel antistites iniquitatis in cathedra pestilentiæ sederunt, qui adversus innocentem Naboth, cum judices non essent, prava meditantes, subornatis falsis testibus, mortis tulerunt sententiam (II Reg. xx1, 11-13). Unde et in alio psalmo dicit, Et cum impiis non sedebo (Psal. xxv, 5). Hoc enim judicium ejus est, cujus et cathedra pestilentiæ. Itaque si in Dei cathedra sedentes, innocentes opprimant, injustum erit judicium, non cathedra. Ubi enim cathedra pestilentiæ est, non potest judicium non esse iniquum quamvis quædam sibi applicent veluti velamina, quibus impietatem contegant, ut videntes fallantur. Non potest enim sola impietas proponi, quia non invenit emptorem : et ubi lex diaboli est, si ipse nominetur, horretur. Sed sicut mel veneno admiscetur per quod lateat, ita et legi diaboli quædam justa admiscent, et nomen applicant veritatis, sed uniuscujusque sensus est judicandus, quia ideo aliquando aliquid verum ostendit, ut fallat, ut cum maligna prædicat, bona putentur. Quoniam cathedram pestilentiæ non esse de Dei ordinatione asseveravimus, etiam eorum qui extra Ecclesiam vel contra Ecclesiam sedes sibi instituerunt, cathedram pestilentiæ dicimus. Qui enim inconcessa præsumit, reus est; quanto magis si et corrumpat traditionem ejus cujus sedem usurpat? Nam et ordinem ab apostolo Petro cœptum, et usque ad hoc tempus per traducem succe dentium episcoporum servatum perturbant, ordinem sibi sine origine vindicantes, hoc est, corpus sine capite profitentes ; unde congruit etiam eorum sedem cathedram pestilentiæ appellare. Nec enim ideo impune erit, quia sub Dei nomine hoc agunt. Constat enim suas illos causas sub Dei nomine agere. Non enim zelo Dei hoc agunt, sed sibi locum volentes defendere: cum sciamus Core et ducentos quinquaginta viros per præsumptionem Deo offerentes, hiatu terræ absorptos esse (Num. xvi, 31, 35), et Oziam regem cum Deo illicite obtulisset lepra in fronte percussum (IV Reg. xv, 5, et II Paral. XXVI, 24). Quoniam claruit cathedram pestilentiæ ad im

1 Ms. Colbert. Ubi ergo hæc institutio est, non ibi cathedra pestilentiæ reperitur.

Er. Lugd. Ven. Loc. sic legunt, inconcessa. In B. separatim, in concessa M.

pietatem supradictam pertinere, reliqua prosequamur. Adjecit enim: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus. Ejus voluntatem in lege Domini dicit esse, qui spretis impiis et desertis peccatoribus, abnuens pestilentiæ cathedram, voluntatem suam in Dei lege statuit. Quamobrem beatum hunc dixit. Et sequitur: Et in lege ejus meditabitur die et nocte. Manifes tum est, quia liber ab omnibus illecebris, et immunis ab iis quæ Dei legi adversa sunt, nihil aliud quam in Dei lege exercitium facit, sacramentis Filii Dei confirmatus, in die bonis operibus insistit, et nocte orationibus. Hic est enim de quo dicit in Canticis canticorum, quia dormit et cor ejus vigilat (Cant. v, 2). Unde ait: Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta decursus aquarum. Quis ambigit eum qui in lege Dei meditatur, spem habere ad præmium capiendum? Quia sicut lignum juxta aquam plantatum sterile esse non potest; ita et qui frequenti usu legi Dei studet, non potest ejus operis minime habere effectum. Et adjecit: Quod fructum suum dabit in tempore suo. Omnis plantatio bene gubernata fructum dat tempore competenti; sic et hic qui legi Dei obtemperat, fructum habebit tem pore præfinito. Tunc enim hujus devotionis mercedem accipiet, cum cœperit Do:ninus Jesus Christus sedere et judicandum vivos et mortuos. Dehine subjecit: Et folium ejus non defluet. Manifestum est in arbore cujus folia non decidunt, vitam significasse. Humore enim decurrentis aquæ vegetatum lignum, folia continet sua. Nam et Dominus Jesus, Si in humido, ait, ligno hæc faciunt, in arido quid fiet (Luc. xx, 31)? In ligno humido vitam significavit et fructum. Sicut lignum ergo auxilio decurrentis aquæ siccitatem non sentit; ita et hic qui legi Dei studet, accedente tentatione, præsidio Dei tutus non amittit, sed acquirit salutem, dicente Apostolo, Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in re gnum Dei (Act. XIV, 21). Et sequitur: Et omnia quæcumque fecerit, prosperabuntur. Apertum est quod dicit, quia qui legi Dei fidem servat cupidus mandatorum ejus, felix fit in omnibus suis factis : sicut et Joseph, qui propterea quod timorem Dei præsenti vitæ præposuit, omnia quæ agebat prospera faciebat Deus in manibus ejus. Et subjecit: Non sic impii, non sic. Iteratio sermonis, non aliter omnino futurum significat quæ promittit, quia impiis nihil prosperum erit in futuro, sed omnia adversa usque ad interitum eorum: unde ait, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Eo tem modo dicit impios interire, sicut pulverem, quem spiritus projicit a facie terræ ut pereat. Sublatus enim a substantia sua, per aerem dispersus paulatim deperit: ita et impii, ministris Angelis projecti a facie auctoris Dei, sine quo non potest vivi, interibunt. Et sequitur: Ideo non resurgent impii in judicio Dignum est quod dicit. Utquid enim in judicio resurgant, qui nullum negotium Dei credi sibi maluerunt cujus redderent rationem ? Spernentes enim Dei legem et negantes, non est unde præstent rationem, ut in judicio interrogati juxta legem sibi creditam præstent causas. Arrogantes ergo et rebelles in Deum inventi, ad hoc resurgunt, ut videant verum esse quod credere noluerunt, ut pereant, quia Deum mendacem judicaverunt. Et adjecit: Neque peccatores in consilio justorum. In hoc psalmo, Psalmista trium hominum genera significat; impiorum, peecatorum, et justorum, que ordine cœptus est error. Sed impii ab his alieni sunt, quia sub Dei decreto, sicut dixi, vivere noluerunt. Peccatores autem sub Dei lege agentes ante tribunal Christi sistendi sunt, segregati a justis ut acceptæ legis præstent rationem mandatorum, in quibus operam non dederunt, ut plus haberent laudis, quam vituperationis. Justi vero valde propensiores in exercitio implendæ legis inventi, remunerandi sunt. Et subjecit :

1 Ms. Colbertinus, præstent rationem emendandi.

Quoniam scit Dominus viam justorum. Hos scire dicitur Deus, qui memores præceptorum ejus bonis operibus insistunt, utjusti habiti coronentur. His autem qui immemores ejus circa curam animæ negligentes sunt, sic dicet, Recedite a me; nescio vos, operarii iniquitatis (Luc. XI, 27). Et sequitur: Et iter impiorum peribit. Unde Psalmus cœptus est, et terminatus,ut causa impiorum tractata, nulli alii quam perditioni docerentur obnoxii. Sicut enim dixi, idcirco dicitur Deus scire viam justorum, quia in lege ejus ambulant iter autem impiorum, quia extra legem Dei est, peribit; quia omnes viæ impiorum tenebrosæ (Prov. iv, 19), sicut dicit Salomon, piorum autem clarissimæ duce Christo Domino nostro.

DE PSALMO VIGESIMO TERTIO.

CXI (a). Titulus Psalmi rationem ejus insinuat. De Christi enim Domini nostri sacramento locuturus, dominicum diem signavit, dicens, Huic David prima sabbati: cum enim dicitur, Huic David, ad eum pertinet, cujus hic David habet imaginem, de quo dicit propheta, Et puer meus David pascet illos (Ezech. xxxvii, 24). Prima autem sabbati, prima feria est. Post sabbatum enim primus dies dominicus est, affirmante Evangelio et dicente, Prima autem sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, etc. (Matth. xxvi, 1). In dominico autem die, Salvatoris sacramentum significavit. Sed ut per rationem ordinis Psalmus exponeretur, a persona Dei Patris initium fecit, ut divinitatis sacramentum non sine ordine manifestaretur hominibus. Qui enim causam aliquam insinuare vult, nisi ejus caput et originem teneat, non poterit proprietatem ejus ostendere, neque quæ sit ejus veritas edocere. Itaque sie orsus est Propheta, et ait : Domini est terra et plenitudo ejus. Fidem rerum tenuit dicens: Domini est terra et plenitudo ejus. Auctoritatem enim veterum sanctorum secutus est, qui terram et ea quæ sunt in ea ad Dominum Deum pertinere dixerunt. Et adjecit: Orbis terrarum et omnes qui habitant in eo. Ne forte minus aliquid significasse putaretur, quia dixerat, Domini est terra et plenitudo ejus; sensum suum aperuit dicens, orbis terrarum et universi qui habitant in eo: ut doceret omnem omnino terram Domini esse, et quæ sunt in ea, ut nihil esset exceptum quod non sit Dei. Sicut putant quidam hæretici, qui secundum dictum apostoli Petri dominium Deo abnegant (II Petr. 11, 10), quorum ad condemnationem cuncta Dei esse, prophetica oracula docuerunt. Et sequitur, Ipse super maria fundavit eam; hoc est, quod in alio psalmo significavit dicens, Terram super aquas tu formasti (Psal. cxxxv, 6) ut fidem testimonium sequeretur, ostendit quomodo fecerit. Dum enim confusio esset rerum, et neque terra, neque aqua propriam haberet speciem, jussu Dei adunata est terra, et firmata super aquas, ut et terra et aqua haberent originis suæ proprietatem. Unde in Regnorum libro vox est Dei dicentis, Nonne aquas ego feci? Et subjecit: Et super flumina præparavit illam. Sic super flumina præparata est, dum intra se aquas conditas habet, quæ quasi per venarum fistulas fluitantes præstant ei densitatem, ne penitus sicca fragilis esset, et inutilis ad culturam. Radicibus enim nascentium vitalem præstant effectum, simulque locis aridis siti auxilio sunt. Et ut professionem sine bona vita non valde proficere ostenderet, ait: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Proponit qualis debeat esse qui Deum creatorem profitetur; ne quia puniendos ostendit, qui, sicut dixi, dominium Deo abnegant, ii qui confitentur immunes se a pœna scirent non esse, si recte minime versarentur. Montem ergo Domini dicens, cœlum significavit. Unde in alio psalmo dicit: Levavi oculos meos ad montes, unde veniel auxilium mihi (Psal. cxx, 1). Locus Domini est ubi apparet. Dicitur autem ad Jesum

(a) Quæstio hæc deest in Mss. secundi generis.

Nave, cum Dominus ei apparuisset, Locus in quo stas, terra sancta est (Josue v, 16): et Jacobi ubi Deum vidit, Hæc est, ait, domus Dei (Gen. xxvIII, 17). Et sequitur: Innocens manibus et mundo corde. Hunc dicit dignum ascendere in montem Domini, id est, in cœlum, aut stare in loco sancto ejus, si quis fuerit innocens operibus, et mundum cor habet in causa Dei, id est, fidei. Hujusmo ti enim potest in cœlum ascendere, et stare in loco sancto ejus. Defunctus enim hac vita ascendit in cœlum. Deinde dum civitas Jerusalem in adventu Domini descendit de cœlo, dignus erit stare ubi judicaturus est Dominus de vivis et mortuis quasi innocens : impii autem et peccatores indigni erunt stare in loco sancto judicii Dei, quia resurgent impii ad perditionem, peccatores ad pœnam. Nam vi vultum Moysi glorificatum descendentis de monte filii Israel peccati causa videre non poterant (Exod. xxxiv, 29, 30); quanto magis ipsum gloriæ Dominum in throno majestatis suæ sedentem, conscientia delictis obnoxia formidabit aspicere? Audient enim, Non novi vos, operaris iniquitatis (Matth. v11, 23). Et adjecit: Qui non accepit in vano animam suam. Nunc ipsa genera peccatorum tangit. Primo enim in loco, hic est innocens, et mundum cor habet, qui a fornicatione idololatriæ immunis est. Ipsa est enim vanitas, cui qui se inclinat, animam suam subjugat corruptioni. Et sequitur: Nec juravit proximo suo in dolum. Duas causas memoravit, quæ sunt principales, Dei et proximi; quia qui in his idoneus fuerit, sine dubio et in cæteris probatus habebitur, dicente Domino, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex omni virtute tua. Hoc est primum mandatum. Et secundum est simile illi, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tola Lex pendet et Prophetæ (Matth. xxii, 37-40). Quis ergo ex toto corde Deum diligens legem cujus non servet ? Aut quis habens proximi charitatem, peccatis studeat? quippe cum causa timoris Dei diligat proximum. Et subjecit : Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Nunc quod meritum est ejus qui in causa Dei et hominis,creatoris et proximi,fidem habuerit et dilectionem, ostendit : quia et benedi. cetur a Domino, ut commendatus appareat, et in his misericordiam consequetur quæ implere non potuit. Nec enim tam circumspectus potest aliquis esse, ut nusquam erret; sed quia in magnis sollicitus et fidelis inventus est, et in minimis misericordiam accipiat a Deo suo. Qui ideo salutaris dicitur, quia non vult morientis mortem, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVII, 32). Et sequitur: Hæc est generatio quærentium Dominum, quærentium faciem Dei Jacob. Unam dixit esse generationem requirentium Deum, et quærentium faciem Dei Jacob, quod non est otiosum. Quamvis enim utrumque bonum sit, duos tamen gradus his dictis significavit. Bonum est requirere Deum, plenum est autem bonum quærcre faciem Dei Jacob. Digniores enim sunt, qui ante faciem judicis sunt. Horum ergo meritorum hæc est generatio: quia ut ad hoc veniatur, innocentia facit et puritas cordis ; sicut iterum ut ad malum possit veniri, præcurrit injustitia atque iniquitas. Quia duæ generationes sunt: una est ex parte iniquitatis, quæ est mater Cain; altera ex parte justitiæ, quæ est mater Abel : hæc in fide consistit et bona conversatione, illa in perfidia et obliquis operibus. Istæ sunt duæ leges, boni et mali, Dei et dia. boli; et quam secutus quisque fuerit, ejus appellabitur filius.Acper hoc requirentium Deum generatio hæc est, fides in Deum, et dilectio in proximum, sicut supra diximus. Quieuim fidem habet in Deum, semper ejus quærit auxilium ; nec hominibus injustum se præbet, qui Deum vult habere propitium. Cujus signum hoc est cum dicitur, Deus Jacob, quia notus in Judæa Deus (Psal. LXXV, 2). Sed quare ejus faciem quærere dicuntur, cum audierit Moyses, quia, Non, inquit, videbitur tibi facies mea (Exod.

XXXII, 20)? Si ergo et Moyses faciem Dei quæsivit, et videre non potuit; frustra hi quærere dicuntur, quia meliores Moyse non sunt. Sed nemo frustra faciem Dei quærere dicendus est; quia ideo faciem Dei dicuntur quærere, ut sciatur, quem quærunt quia digni sunt et videre. Omnis enim qui quæritur,tunc cognoscitur si facies ejus videatur. Sed quoniam a mortalibus facies Dei videri non potest, significatio hæc pro facie est, cum dicitur, Deus Jacob. Diapsalma. Diapsalma hoc in loco personæ significat mutationem. Post enim illa quæ ad Patris Dei personam pertinent, subjungit ea quæ ad Filii Dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conservetur Patris et Filii. Nam data est Lex per Moysen, ut quasi pædagogus esset hominibus, erudiens et præparans eos magistra justitia, ut digni fierent ad expiandum (a) annum Domini et diem retributionis ; ut qui sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum, et possent Adæ peccatum effugere, de suis securi, quia adventus ejus quem speraverunt, daturus esset illis misericordiam de iis in quibus subreptum est illis ut delinquerent. Hoc est quod superius memoravit, dicens, Accipiet misericordiam a Deo salutari suo. Dicit ergo: Tollite portas, principes, vestras. Hæc vox sanctorum est Angelorum, de quibus dicit in Evangelio, quia accesserunt, inquit, Angeli, et ministrabant ei (Matth. iv, 11). Hi ergo dicunt ad principes et potestates adversus quos nobis colluctationem dicit esse Apostolus (Ephes. VI, 12), ut tollant portas principis sui, id est diaboli, qui est princeps principum in errore constitutorum, per quas itur in gehennam. Hæ portæ perfidia est et fallacia idololatriæ. Et sequitur: Ei elevamini, portæ æternales. Fides et spes cum charitate portæ sunt æternales, quia non potest aboleri quod per veritatem prædicatur. Ille autem portæ, quas dixi perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne mendacium non permanet. Manifestata enim veritate interibit. Docentur ergo ut tollant portas principis sui tenebrarum, id est,utamoto multorum deorum errore, unius Dei fides introdu. catur in Christo. Hoc est quod se Apostolus edocere missum testatur, ut non solum ostendat hominibus, sed principibus et potestatibus in cœlestibus mys. terium Dei unius in Christo (Id. шu, 8-12). Et subjecit: Et introibit rex gloriæ. Tollendas dicit fallaces portas diaboli subtilitate compositas, quæ sunt præsumptio, per quam deum se existimavit, ut introeat rex gloriæ, qui est Christus Jesus Dominus noster. Nullius enim mentem Dei fides ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli prævaricatione inventum. Et principes supra memorati non possunt in unius Dei fidem Christum regem recipere, nisi projecerint a se traditionem per quam uni Dei importatur calumnia; non solum terrena, sed et ea quæ in cœlestibus usurpata est a principe principum satana : quia illic errorem quem inter se conspiraverunt, ut auctore diabolo deos se dicerent, etiam hic in terra disposuerunt, ut hic error illius imago sit. Et sequitur: Quis est iste rex gloriæ ? Ne supervacue forte Christum regem gloriæ dicere putaretur, interrogantis ponit personam et dicentis, Quis est iste rex gloriæ ? Quasi admiretur aut doceri se velit, an verum est et condignum dicere Christum regem gloriæ. Et ideo responderunt ei: Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio, ut hoc subjecto non nudis verbis, sed cum testimonio regem gloriæ Christum addisceret. Virtus enim et potentia qua subegit et pressit diabolum cum satellitibus ejus, hæc ostendit illum regem esse gloriæ. Et adjecit : Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales; hoc est, quoniam virtutis testimonio, cui contradici nefarium est, didicistis dignum esse Christum dici regem gloriæ, auferte errorem de mentibus vestris. Et quod ait, Introibit rex gloriæ,

[ocr errors][merged small]

ostenditur quia non possunt participare cum fide Christi, nisi ab omni immunditia idololatriæ emundaverint corda eorum. Nisi enim innovatus fuerit homo, non intrabit Spiritus sanctus in eum. Et sequitur: Quis est iste rex gloriæ? Iteratio ista confirmationem facit. Omne enim quod novum auditur, non concipitur corde nisi iteretur. Admirationem autem et stuporem facit, cum dicitur quod auditum est nunquam. Et adjecit: Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. Eadem repetendo docet rite dici hunc regem gloriæ, qui sit Dominus virtutum. Non immerito enim rex gloriæ appellatur qui virtutibus dominatur. Unde Apostolus: Si enim intellexissent,ait, nunquam Dominum majestatis crucifixissent (1 Cor.11,8).

DE PSALMO QUINQUAGESIMO.

CXII (a). Quinquagesimus Psalmus hic positus est, non pro temporis ordine, sed ratione. Titulus enim ejus non numero, sed rationi subjectus est. Quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. Prius enim a propheta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illum filius ejus Absalon, ut eum vellet et vita et regno privare. Hæc ergo causa est ut quinquagesimus poneretur, quam constat ex Lege descendere. Illic enim cautum est quinquagesimum numerum remissionem habere. Est enim post septem septimanas primus typum habens dominici dici : quia sicut post septem dies, primus dies ipse est quiinitio factus est, qui semper finita septimana dies primus est ; ita et post septem septimanas quinquagesimus numeratus, in mysterio primus est, qui duplici genere dominicus dies appellatur: primum quia initio factus a Domino est, qui semper in se conversus per curricula impleta septimana primus est; deinde quia in eo resurrexit Dominus, trium. phata morte, dominicus etiam dies nuncupatur. Non immerito ergo in quinquagesimo numero, quem in mysterio primum significatum adverti mus, remissio continetur. Denique Lex quinquagesimo die data est. A profectione enim filiorum Israel ex Ægypto, quadragesimo et octavo die ablui jubentur, ut biduo purificati, tertia die parati essent ad Legem accipiendam (Exod. xix, 10, 11). Quæ ablutio quid aliud indicat, quam remissionem factam in quinquagesimo die, ut purificati Legem acceperint? Ex quo de cætero præteritis oblitteratis, actus sui redderent rationem secundum creditam sibi Legem. Hac etiam ratione possessionem emptam quinquagesimo anno remitti debere præcepit Lex (Levit. xxv, 10). Hinc est ergo unde et Psalmus quinquagesimus intitulatus est. In hoc enim rex David remissionem postulat secundum, prædictum sensum; unde ait: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Sciens rex David graviter se peccasse, sic postulat dicens: Miserere mei, Deus secundum magnam misericordiam tuam.Magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata. Et adjecit : El secundum multitu dinem miserationum tuarum, dete iniquitatem meam. Ut manifestaret acerbe se deliquisse, peccatum suum iniquitatem appellat, quia iniquitas non leve peccatum est; et qui delet iniquitatem, hoc est, non imputat, miseratione abundat. Nihil ergo in causa excusare nititur, ut non solum animum sibi judicis mitiget, sed et faciat condolere. Commovetur enim animus ad misericordiam, quando videt reum sic sua confiteri peccata, ut ostendat dolere sibi quia peccavit. Qui enim non dolet, ir ridere videtur judicem ; quia ideo precatur, ut evadat iterum postea eadem facturus. Et sequitur postea: Usquequaque, inquit, lava me ab injustitia mea, et a peccato meo munda me. Quoniam multam miserationem Dei prædicat, penitus se mundari precatur, ut nihil maneat delicti aut injustitiæ in eo, unde suspectus sit. Et ut hoc ipsum obtinere possit

(a) Deest in Mss. secundi generis.

vel impetrare, adjecit : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et deliclum meum coram me1 est semper. Quoniam graviter scit se peccase, sollicitus est ne non totum ei remittatur. Considerans enim magnitudinem peccatorum suorum, timet, sciens gravia peccata non facile ignosci ; ac per hoc cum fletibus confitetur, peccatum suum ante oculos habens, ut ex omni parte propitium sibi faciat judicem. Scit enim scriptum esse: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Et sequitur: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Nunc ex alia parte culpæ suæ medelam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. Hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit: nam qui alteri Deo peccat, inimicus est auctoris Dei. In locum enim ejus alterum eligit, cui auctoritatem ejus adscribat. Unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens, Tibi, ait, soli peccavi, et malum coram te feci: hoc est, quia tibi, et nulli alii quem Deum per errorem dicerem, peccavi, minor mea culpa est quam cæterorum, qui sunt perditioni obnoxii. Non enim impius sum; sed peccator, quia non in te, sed in legem tuam peccavi: nec te negavi, sed te Deum et Dominum confitens, in hominem peccavi. Ergo quia in illa quæ tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conservum peccavi. Sic enim peccavi, ut honorificentiam nominis tui nec negarem, nec alteri darem. Fuit itaque unde commoveretur ad misericordiam judex. Cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se converti, dum ii qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis veniam postulant, libenter admittit. Semper enim Dominus ad auxilium suum vult confugere servos suos. Unde adjecit: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris, Misericordiam postulans, Deum justitiam suam non immutare precatur, cum soleat media esse justitia,ut non peccantibus et peccantibus æquasit,id est, ut nicuique reddat secundum opera sua :sed non ignorat quid postulet vir innocens in Dei sacramento. Sciens enim Deum frequenter in Lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego Dominus Deus vester (Exod. XXII, 27); inde rogat ut hæc fides maneat, et in sermonibus suis Deus justificetur, dum in eo permanet quod locutus est, nec peccatis hominum vincitur, ut non misereatur. Scientes enim qui peccant, quæ promisit Deus bene viventibus, et quia in eo perdurant, judicant illum mendacem. Non enim credunt male vivendo vera esse quæ promisit. Idcirco petit rex David ut vincat hoc Deus quod putant homines, et det quæ promisit; ut erubescant qui dum non servant mandata, judicant illum non daturum. Et sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Nunc hoc adjecto causam infirmitatis humani generis memorat, quia facile est homini peccare, ut examen circa se judicis mitiget. Primæ enim culpæ 3 facit mentionem, ex qua prævaricando Adam genus humanum obnoxium fecit peccato. Suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo, omne semen suum iniquitati subjecit, ut ex eo omnes per traducem geniti peccato essent obnoxii. Propterea adjecit, Et in delictis concepit me mater mea: ut ab Adam derivatio facta peccati, conceptis et natis impedimento esset ad bonam vitam agendam ; ac per hoc suppici non negandam misericordiam, quia infestum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. Per peccatum enim diabolus subjecto sibi primo homine potestatem accepit carni ejus se immiscere, et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat vita. Quam rem

1 Mss. Colbert., contra me.

2 Editi, nocentem; et infra, alteri a Deo. Sequitur Mss. 3 Mss. Colbert., causæ.

Ms. Colbert., insertum. Et mox idem vetus codex, peccatum enim qui est diabolus.... potestatem accepit carni ejus inserere, et dilectorum, etc.

magister gentium memorans, Video autem, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ (Rom. vii, 23), ut hoc contuens judex, dolenti circumvento porrigat manum. Et sequitur: Ecce enim veritatem dilexisti. Quia ergo veritatem diligis, inquit, subveni roganti, et quem scis vera pectoris sui impedimenta exponere, que cureo olim motus misericordia subvenire decrevisti, ut errorem admissum in terra, cœlestis providentia emendaret. Propter quod subjecit: Incerta et occulta cordis manifestati mihi. Incerta et occulta cordis hæc significat, quæ Deus ad præsidium humani generis procuravit, sicut et Apostolus, Quod oculus, inquit, non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 11, 9). Qui suut qui diligunt Deum, nisi qui legi ejus consentiunt, non celando vel excusando peccata ? Hæc ergo occulta cordis manifesta sunt diligentibus Deum, ut quia dolebant se delictis circumveniri, ne correpti negarent1, sibi et origini suæ imputantes, in auctorem Deum transferentes quæ peccabant : corda eorum illuminata sunt spirituali corusco, ut viderent Dei providentiam in Christo, quia venturus erat ad damnandum peccatum, quod ex prævarica. tione Adæ humano generi imperabat. Hoc ergo orat rex David, ut quod decreverat Deus in futurum, vi. dens genus humanum laborare, sibi prius subveniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreverat subventurum ; ut donum quod gratui tum futurum erat, et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrymis concederetur. Quod quomodo fiat, non tacet dicens: Asperges me hyssopo, et mundabor. Recte aspersione hyssopi petit se mundari. De hoc enim filii Israel postes suos sanguine liniverunt, ut tuti præstarentur a morte (Exod. XII, 22, 23): ita et hic aspersione hyssopi orat mundari se a peccatis, ne tangatur a morte. Et sequitur: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Manifestum est, quia factum Dei distat a facto hominis: ideo super nivem, inquit, dealbabor, quia quod Deus fecit, multo melius est quam quod fecit homo. Propterea aspersione hyssopi petit se mundari, ut sicut carnale corpus aqua abluitur,ita et per hyssopi significationem, spirituali ratione animarum maculæ abluantur. Aspersio enim hyssopi, lustratio quædam est ; ut per id quod visibile est, invisibiliter emundetur. Et sequitur: Auditui meo dabis gaudium et lætitiam. Dubium non est, quia vox prædicantis remissionem, gaudium præstat peccatoribus. Quis enim non lætetur, cum audit dari indulgentiam ? Cum enim Deus remittit, et in præsenti etin futuro securus est. Proptera exsultabunt ossa humiliata. Duplici genere sunt ossa humiliata: quia et ut peccaret humiliatus est; nemo enim peccans exaltatur; et ut postea supplex veniam imploraret. Nam utique in cilicio et cinere volutatus misericordiam precabatur,quam obtinens elevatus est mentis exsultatione et corporis refectione. Et subjecit: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut Salvator qui ei spiritualiter est promissus, ab ipso inciperet cuncta conversis donare peccata. Cujus enim non respiciuntur peccata, et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constituatur, et inimicorum ejus ora clauduntur. Qui enim non respicit peccata, non illa imputat. Hoc est enim avertere faciem a peccatis alicujus, accusationem contra eum non accipere. Et quid est hoc, ut cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a propheta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic poslulat sedula prece, ut possit ad veniam pervenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub accusatione peccati sui, totius populi miserias narrat? Sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur, non est sine 1 Ms. Colbert., nec correpti negabant. 2 Ms. Colbertinus, occasione.

« PoprzedniaDalej »