Obrazy na stronie
PDF
ePub

cim dicat (Matth. 1, 17), prætermissis Ochozia, qui post Joram est filium Josaphat, et Joas filios Ochoziæ, et Amasia filio Joas?

Nihil Evangelistam quam sensum Legis secutum credibile videri debet. Ideoque non immerito hi ab Evangelista sublati sunt de numero cæterorum. Sic enim horum continuavit impietas, ut malignum eorum nullum intervallum haberet. A Joram autem cœptum malignum sic perambulavit usque ad Oziam filium Amasiæ, ut nullius lateris esset suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in numero regum. Nam Joram maligne agens merito Josaphat præmissus in numero est; et Ozias merito Joathan reservatus in numero est. Illorum autem trium continuata malignitas in Deum est. Salomon quoque merito patris remissus in regno est; et Roboam filius Salomonis maligne agens merito Asa relictus est in numero regum. Illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes, ideo erasi sunt. Pejus enim a perditione generis exemplum est, quand se jugiter malignitas pandit (a). Et ut proprie dicam, propte rea quod ex traduce eorum non est Joseph, prætermissi unt. Ab Abraham enim horum generationem secutus est Evangelista, ex quibus originem trahit Joseph, cui desponsata est Maria, quæ genuit Christum.

[blocks in formation]

LXXXVII. - Si unus est Deus, cur in tribus spes salutis est, et non in duobus aut quator, aut certe in ipso uno? et quare non est ab initio Trinitas prædicata?

Nihil pene novum effectum est: sic enim Trinitas prædicatur, ut unus Deus credatur. Non ergo additum est aliquid, sed sacramentum Dei unius revelatum. Inter ipsa autem primordia manifestari non oportuit; quia prius prædicandum, et postea id quod prædicatum est, revelandum ut scias Patrem esse, a quo cuncta sunt; Filium vero dici, per quem sunt omnia; Spiritum autem sanctum appellari, per quem omnia, quæ a Patre quidem, sed per Filium sunt, regenerantur ad fidem Dei unius. Hi ergo tres sunt quidem, sed una divinitas. Ratio igitur facit ut tres sint, non plures aut infra. Omnis enim numerus usque ad novem pervenit, quia tres dum invicem in se sunt, faciunt numero novem ; quia in uno tres sunt, et tres sunt unum. Qui enim videt unum, videt tres, dum nihil differt alter ab altero. Tres ergo unum, et ter tres unum. Hæc enim in nono numero perfectio est, quantum ad numerum pertinet, quia de uno sunt omnia. Addito enim uno ex quo vel in quo tres qui numerantur novem, fiunt decem vel viginti. Semper tamen usque ad novem venitur, et unus additur, quia novem unum sunt, ut plena perfectio sit unitatis.

(b) Unus quidem est Deus, sed non singularis est. Habet ex æternis in mysterio alterum qui sit cum altero. Et quoniam Deus pater in se habet alterum cum altero, sicut dixi, dignum fuit unum prius prædicare, non manifestato mysterio quod erat in ipso: quoniam caput Filii Pater est, et caput Spiritus sancti Filius, quia de ipso accepit: et sicut Pater misit Filium, ita et Filius misit Spiritum sanctum. Postquam autem cognitus est Deus ex quo sunt omnia, tunc scientibus se manifestavit (a) Reliquum deest in Mss. generis.

(b) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Vetere Test. nona.

Filium suum, quem ex æterno habuit apud se. Manifestus autem Filius ostendit Patrem esse qui prius unus Deus prædicabatur esse. Quo cognito palam fecit esse etiam Spiritum sanctum, qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinationem ; juxta substantiam autem non esse et non differre alterum ab altero: et hoc ex æternis fuisse in mysterio Dei, qui in Trinitate est adorandus. In eodem enim honore vult recipi, quod ex ipso est, in quo recipitur ipse a quo est. Dignum enim est, quia in ipso fuerunt et omnia per Filium facta, et per Spiritum sanctum illuminata, ut in Trinitate salus prædicetur, servato ordine personarum, unius divinitatis indiscreta adoretur potestas. Ut ergo tres sint non plus aut infra, ratio facit: quia omnis numerus usque ad tres pervenit. Tres enim quia invicem in se sunt, undique Trinitas annunitatur, quia in uno tres sunt, et tres unum sunt. Unum qui videt, videt tres, dum nihil differt alterum ab altero. Tres ergo unum, et unum tres. Hæc est Trinitas undique perfecta. Et hæc est Trinitatis intelligentia, quæ tunc perfecta est, si unum dicantur. LXXXVIII. (a) Si major gratia, et manifestior intelligentia in Novo est quam in Vetere Testamento; quare Isaias propheta sedentem in throno majestatis vidit Dominum sabaoth, qui est Christus, juxta interpretationem Joannis evangelistæ? dixit enim inter cætera. Hæc locutus est Isaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo (Isai. vi, 1 ; Joan. XII, 41). In Novo autem Stephanus primus martyr stantem se vidisse dicit Jesum a dextris Dei (Act. vii, 55). Quid est istud ut hic subjectus videatur post triumphos, et illic quasi Dominus antequam vinceret ?

Prout causa fecit ita et Dominus se ostendit. Prophetæ enim visus est quasi rex corripiens plebem: et hoc se ostendit quod erat, hoc est, sedentem. In pace enim erat causa divinitatis ejus. Stephano autem ut stans appareret, fecit calumnia Judæorum. In Stephano autem Salvatoris causa vim patiebatur, Ideo sedente judice Deo, stans apparuit, quasi qui causam diceret : et quia bona causa ejus est, ad dexteram judicis erat. Omnis qui causam dicit, stet necesse est.

LXXXIX. - Salvator inter cætera dicit de Spiritu sancto, quod Veniens, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me; de justitia vero, quia eo ad Patrem, et jam non videbitis me; de judicio autem, quia princeps hujus mundi judica· tus est (Joan. xvi, 8). Causam quidem videtur dixisse arguendi mundi, sed indiget explanatione.

Cum Salvatori non crederent Judæi, neque mun danæ potestates ; quia non solum hominibus se manifestari voluit, sed et principibus et potestatibus in cœlestibus, sicut docet Apostolus in Epistola ad Ephesios (Ephes. 11, 10); post passionem suam vera se locutum Spiritum sanctum probaturum ostendit. Et hoc est arguere mundum, ostendere illi vera esse quæ credere noluit. Credere enim noluit a Deo venisse Salvatorem. Salvator autem servata justitia non trepidavit reverti ad eum qui se miserat : et per id quod regressus est, probavit se inde venisse. Quia nemo, inquit, ascendit ad Deum, nisi qui descendit a Deo (Joan. 11, 13). Videntes ergo potestates ascendere eum, confusæ sunt, videntes verum esse quod velut falsum spreverant. Itaque ista justitia arguit eos, qua justum probatum est, quia regressus est unde venerat. Sic autem arguit eos de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt eum. De judicio vero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi reum factum et comprehensum ab eo, cujus fidei non communicarunt. Videntes

(a) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

enim animas de inferis ire in cælos, cognoverunt adjudicatum esse principem hujus mundi, ut reus factus in causa Salvatoris, quæ tenebat, jure amitteret. Hæc quidem ascendente Salvatore visa sunt; sed superveniente in discipulos Spiritu sancto, palam, aperteque manifesta sunt. Vera enim correptio tunc fuit, quando post passionem resurrectionemque ad testimonium Salvatoris publice a perfidis videbantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati,paralytici confirmati, cæci aspicere, surdi audire, mutieloqui, dæmoniaci purgari, infirmi recuperata sanitate gratias agere. Hoc modo Spiritus sanctus arguit mundum; quia in nomine Salvatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum virtutes operatus est.

XC. Si diabolus ipse est satanas, quid est ut inter cætera dicat ad Judæos Salvator, Vos de patre diabolo estis, et concupiscentias patris vestri vultis facere. Ille homicida fuitab initio,et in veritate non stetit; quia veritas non est in est in eo: cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur ; quia mendax est sicut et pater ejus (Joan. viii, 44)?

Diabolus non speciale nomen est, sed commune cum cæteris. In quocumque enim opera diaboli fuerint inventa, sine dubio diabolus appellandus est. Operis enim nomen est, non naturæ, Itaque hoc in loco patrem Judæorum Cain significat, cujus imitatores volentes esse Judæi, Salvatorem peremerunt. Hinc dicit eum, quia se parricidio maculavit, et reum fecit mortis, in veritate non stetisse. Ab ipso enim forma data est fratricidii. Istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, utostenderetunum quemque nonnisi propria voluntate peccare. Sed quia imitator diaboli est, adjecit, Quia mendax est, sicut et pater ejus. Hic enim ut primum hominem morte condemnaret,simulavit se nescisse quid præceptum fuisset ei a Deo.Sic et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat (Gen. iv, 9). Hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit; patrem autem ejus diabolum, cujus opera secutus est. Diaboli enim filius, diabolus est. Sed diabolus ille qui est satanas, patrem in malitia sua nullum habet. Ipse enim sibi in malo auctor est. Prior enim ipse peccavit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint, filii ejus dicentur, et ille pater eorum. Etenim nos in fide patrem Abraham habemus, quia prioripse credidit Deo: ac per hoc nomine ejus censemur. Fideles enim dicimur sicut et ille.

XCI. Quærendum quomodo contradicendum sitargumentis Photini dicentis, Christum ante Mariam

non esse.

A Joanne prius quæramus Baptista, quem ipse Salvator testem suum esse professus est. Ait enim inter cætera de Domino, Qui de sursum venit, super omnes est: qui autem de terra est, de terra loquitur. Qui vero de cœlo venit, quod vidit et audivit, testificatur: et testimonium ejus nemo accipit (Joan. 111, 31, 32). Ecce Joannes omnes secum pariter ad comparationem Domini terrestres appellat: quia illum de cœlis testatur venisse, cæteros vero omnes de terra esse, hoc est, de inferioribus, Et ipse Dominus inter cætera eadem loquitur, dicens: Non enim descendi de cœlo ut faciam volutatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris (Id. vi: 38). Et iterum Dominus inter alia hoc sensu loquitur dicens: Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem. Ipse enim Pater diligit vos, quia vos me diligitis et creditis quia a Deo exivi. Exivi enim a Patre, et veni in hunc mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Tunc videntes discipuli manifeste illum esse locutum, dicunt ei: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus tibi est ut quis te interroget in hoc credimus, quoniam a Deo existi (Id. xvi, 26-30). Hæc interpretatione non indigent. Quippe cum ista summa sitreligionis nostræ, ut Christum ante carnem in cœlis cum Deo fuisse

:

credamus, ut Filium apud Patrem. Nam si propter justam conversationem et cœlestem doctrinam de cœlo et a Deo se dixit exiisse, et venisse in mundum eadem debuerant dicere de se omnes Prophetæ et Apostoli. Et quia dixit, Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem ; hoc forte dicatur significasse, quia doctrina quæ venerat a Deo, relicto mundo ad Deum est regressa? Aliud enim quod dicant non habent. Si enim de cœlo venisse, et a Deo exiisse, et venisse in hunc mundum, ad virtutis et doctrinæ pertinet causam, non ad Salvatoris personam, cum dicit, Iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ; illo utique redit unde venerat : sed videmus post abscessum Domini, et virtutem fuisse in mundo et doctrinam. Vides ergo non de virtute dictum esse a Domino et doctrina, sed specialiter de se Dominum locutum. Quod si virtutis quæ in Christo operata est, dicis esse verba; hæc ipsa virtus Deum Patrem suum appellat. Ecce incurris quod times: quia si virtus Dei Filius Dei est, ipsa utique virtus Dei est, de qua dicit Apostolus, Christum Dei Virtutem et Dei sapientiam (I Cor. 1, 24): hæc exivit a Deo, et iterum ad eum regressa est. Itaque hæc ipsa Virtus quæ Christus est, in Spiritu Dei dæmonia se testatur ejicere (Matth. x11, 28); qui spiritus per Apostolos operatus est, ut scias Spiritum sanctum per quem Dominus operatus est, post abscessum Domini hic in mundo per Apostolos operatum: ut plenius appareat Dominum de sua persona locutum,quia relicto mundo regressus est ad Deum.Aut si putas virtutem hanc non esse Christum, duæ erunt virtutes et duo filii Dei et ubi est illud quod legitur Unigenitus Filius Dei, qui est in sinu Patris (Joan. 1, 18)? et iterum,Sic enim,inquit,dilexit Deus mundum hunc,ut Filium suum unicum daret pro eo (ld. п, 16)? Animadvertis jam virtutem Dei,quæ corporaliter operata est in mundo, ipsam unam esse quæ et Dei Virtus dicatur et Filius. Et videamus quid crediderint, aut cui, Apostoli audientes a Domino, Ecce iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem: responderunt enim, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus, quoniam a Deo existi. Nunc videamus si de virtutibus ambigerent discipuli, utrum a Deo exissent, cum vidissent Lazarum jam fetidum quarta die resuscitatnm (Id. x1,44), cæco a nativitate oculos reformatos (Id. ix, 7), tactu fimbriæ mulierem a profluvio liberatam (Matth. ix, 20-22), aquæ naturam mutatam in vinum (Joan. 11,9). At de persona Domini nemo plane dubitavit, vel de virtutibus:quippe cum dicerent illum alii esse Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis (Matth. xvi, 14). Nam cum lapidare vellent illum Judæi, respondit eís Jesus: Multa opera bona ostendi vobis a Patre meo ; propter quod eorum opus lapidatis me? Dixerunt ei Judæi: Nos de bono opere non te lapidamus, sed propter blasphemiam; et quia cum sis homo, facis te Deum (Joan. x, 31-33). Si ergo Judæi quod Dei opera essent non ambigebant, Apostoli ambigebant? Quoniam ergo omnis dubitatio de Salvatoris persona erat (res enim inaudita, et quæ in sensum humanum non rueret, stuporem hominibusfaciebat, cum audiebant dicentem illum se a Deo exiisse, et proprium sibi patrem esse Deum); idcirco discipuli satis sibi esse factum confitentes manifestatione verborum Domini,dixerunt ad eum: Nunc scimus quoniam nosti omnia, et non es opus ut quis te interroget: in hoc credimus, quoniam a Deo existi. Si enim non vere a Deo exívit, fides Apostolorum exinanitur: sed non potest, quia a Salvatore probata est. Respondit enim eis, Modo creditis; id est, tanta signa videntes non credebatis. Itaque probatum est Apostolis Christum a Deo exiisse et venisse, ut per hanc exitionem Filium istum Dei credere non esset ambiguum. Si enim nemo vidit Deum nisi qui est a Deo hic vidit Deum (Id. v1, 46), et si nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. xi, 27); hoc est vere apud Deum Patrem fuisse, et ab eo

exisse, et venisse. Nemo enim alius poterat a Deo exire, nisi hic qui in principio erat apud Deum (Joan. 1, 1); quia et nec quisquam alius sciebat, aut viderat Deum. Ideo non incredibile nobis est, verum Filium hunc Dei credere. Sicut dicit Joannes in Epistola prima, Et simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic est verus Deus, et vita æterna (I Joan. v, 20) : et Apostolus, Qui proprio, inquit, Filio non pepercit (Rom. VIII, 32) et Evangelista, Quia proprium, ait, sibi patrem dicebat Deum (Joan. v, 18). Si verus ergo Filius Dei est Christus, quomodo homo tantum est? verus enim filius non diceretur, nisi proprie ab eo esset genitus. Aut dicat Photinus, quare verus Filius Dei creditur, si non est verus? Aut quid opus erat hunc credere Filium Dei, si unus esset de cæteris sanctis, qui filii Dei digni sunt appellari? Aut numquid aliqua indignitas in hoc est, per quam Filius Dei sicut cæteri sunt, credi non posset: et idcirco dicitur, ut hic de quo incredulum videtur, credatur Filius esse Dei? Si enim potior cæteris est, quid opus est ut dicatur, Crede Christum Filium Dei esse, si unus esset de cæteris; nisi quia, ut aliter de hoc credatur, præcipitur, quam de cæteris? Ut quia multi sunt qui filii Dei sanctitatis causa appellantur, hic solus verus Filius Dei credatur, unde et unicus dicitur. Nam quis sanctorum ausus fuerit Filium Dei se dicere, non dicam et unicum 1, nisi Salvator conscius nativitatis suæ a Deo profecta? Quomodo autem pateretur se adorari, si nesciret se de Deo, cum scriptum sit, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. vi, 13)? Quippe cum Joannem angelus corripuerit, eoquod adorare se vellet, dicens ei, Ne feceris, quia conservus tuus sum Deum adora (Apoc. XIX, 10, et XX11, 9). Et cum soli Deo serviendum Scriptura testetur; Apostolus tamen, Qui servit, inquit, Christo, placet Deo (Rom. XIV, 18). Quare? Quia unum sunt Deus et Christus, Pater et Filius. Aposto. lus se Christi servum fatetur, et dicit Corinthiis, Nolite fieri servi hominum (I Cor. vii, 23). Et ad Galatas, Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis (Galat 1, 1) : ostendit aperte Christum Deum esse et hominem, ut apostolatum suum non ab homine esse, sed a Christo,juxta quod Deus est, et a Patre Deo esse demonstraret. Denique in subjectis ait :Neque enim ego ab homine accepi il lud, neque didici; sed per revelationem Jesu Christi (Ibid., 1, 12). Quid tam apertum? Dei enim doctrinam non per hominem dicit se esse assecutum, sed ab ipso Deo edoctum. Nam nos Dei doctrinam per homines accipimus: Vas autem electionis nihil se probat ab Apostolis assecutum, hoc est, ab hominibus. Nam si, quia Dei doctrina est, ideo non per hominem discitur, quam laudem suam testatur Apostolus, si sic didicit sicut cæteri Apostoli ? Utquid dicit, Neque ego ab homine accepi illud, neque edoctus sum; sed per revelatio· nem Jesu Christi? Quis ambigat hoc loco Christum Deum significatum? Sed quid mirum, cum inter cætera dicat ad Romanos, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem. qui est super omnia Deus, benedictus in sæcula (Rom. 1x, 5)? Quid est, et ex quibus Christus secundum carnem ? Non enim hoc diceret, nisi esset et secundum Deum ; ut secundum carnem ex patribus, secundum divinitatem vero ex Deo Christus sit super omnia Deus. Sed forte ad Patris personam pertinere dicatur? Sed hoc loco nulla est paterni nominis mentio. Ideoque si de Christo dictum negatur, persona cui competat detur. Quare autem Christo non competat, cujus nomini cœlestia, terrestria et inferna genu flectunt (Philipp. 1, 10) ? hoc est, super omnia esse Deum. Præter hæc enim alia nulla sunt. Dicat nunc Photinus, si hæc homini genu flectunt: aut si Deus potentias illas cœlestes et sanctos Angelos ut homine in adorent, decrevit. Sed absit, quia Deus nihil stultum decrevit ; maxime cum

1 Ms. Colbert., verum.

non liceat, nisi Deum adorari; quanto magis in cœlis? Rex enim adoratur in terris quasi vicarius Dei. Christus autem post vicariam impletam dispensationem adoratur in cœlis et in terra. Legimus namque, quia Verbum caro factum est (Joan. i, 14) : hoc est, ministro Spiritu sancto incarnatum esse ex Maria hoc Verbum, in principio apud Deum fuisse, et Deum esse,hoc quoque Filium Dei appellari. Quomodo ergo non ante Mariam est quod in principio erat, et Deus erat? Etiamsi obcæcatus Deum hoc esse negas, Verbum tamen non negas: neque ignoras hoc Verbum Filium Dei appellari, et hoc apud Deum fuisse in principio. Qua ergo ratione post Mariam dicis esse, quod in principio legis fuisse? In Apocalypsienim legimus de Christo, Et nomen ejus est, Verbum Dei (Apoc. XIX, 13). Quod verbum multas habet interpretationes. Nam nihil de Deo est quod non Deus dicatur; sed propter auctoritatem unius Dei, quod de ipso natum est, Verbum appellavit: ut hac ratione ducti,qua scimus verba nostra nonnisi ex nobis esse, Christum de Deo esse crederemus. Nec aliter quidem oportuit dici ut de ipso, et non extra eum crederetur. Nam simili modo et Virtus et Sapientia Dei vocatur, ut eadem ratione de ipso intelligatur. Si enim dixisset Deus et Deus; non illum de se esse significaverat, sed duos fecerat deos, quod unitati adversum est. Hæc ratio in divinis Libris est, ut significatus Deus Christus, modum non excedat Dei unius. Quam autem illud tuum stultum est, Photine, quo sic distinguis in capite Evangelii Joannis, ne Verbum Deus dicatur ? Sic enim legis: In princi pio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc in principio erat apud Deum. Quid sibi vult hæc distinctio? quem indicat sensum? quam significat pietatis rationem, nisi solam adversus Dei Filium inimicitiam? Quæ enim signifi catio est pronuntiantis, Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat? Hæc ergo legis nostræ sapientia est, ut doceat quia est Deus? Quæ lingua est, quæ gens, quæ terra, quæ secta, quæ neget Deum esse ? Et ut quid insinuet dicit, Et Verbum erat apud Deum : aut verbum hoc quid vult intelligi, nisi rationem ejus ostendat? Non enim propter Deum Evangelium scride quo quæstiones fiunt. Mysterium enim Dei bitur, de quo nomo dubitat, sed propter Verbum est, quod ideo creditur, quia non est omnibus manifestum. Ideoque Scriptura contendit docere quid sit Verbum, dicens: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Istud et rationi convenit, et pronuntiatio integra est. Ostendit enim quia Verbum hoc, quod in principio apud Deum erat, et Deus erat, in sacramento mysterii ææterni Dei quod ignotum erat a sæculis et genera tionibus, Deus Verbum apud Deum Patrem fuisse credatur. Et quia carnalibus in dubium venit, qui volunt Scripturam pro sensus suiloqui capacitate, fides posita est, quæ sensum Scripturæ secuta præmium mereatur. Salomoni cum sapientiama Deo postulasset, responsum a Domino est: Ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale non fuit ante te, et post te non exsurget vir similis tibi (III Reg. 11, 12). Quid dicemus? Verum est quod promisit Deus? Imo verum est. Nemo ergo hominum similis erit Salomoni. Et quid videbitur de Christo, qui inter cætera, Regina, inquit, Austri, venit ab ultimis terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic (Matth. x11, 42)? Nunc elige qui credas, Photine, Deo an Christo, Patri an Filio? Si Patri credis, arguis Filium ; si Filio credis, accusas Patrem. Si enim homo tantum est Christus, frustra se præposuit Salomoni contra promissum Dei ; si autem intelligitur esse et Deus, digne se anteposuit Salomoni, et promissum incontaminatum est Dei, quia non exsurrexit homo similis Salomoni. Christus enim idcirco se potiorem ostendit, quia Deus est. O dementiam Photini, qui Christum ante Mariam fateri non vult, quem voce sua audit testantem quod

ante Abraham sit! Cum enim de tempore agerent cum eo Judæi dicentes, Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ? respondit eis, Amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum (Joan. viii, 57, 58). Non dixit, melior sum: sed ad interrogata respondit, quia ante erat quam putabant Judæi. Maledictum plane Legis Photinus evadere non potest, quia spem suam habet in Christo, quem tantum hominem dicit, cum legat, Maledictus homo qui spem habet in homine (Jerem. xvii, 5). Apostolus autem sciens Christum Deum, ideo et in præsenti et in futuro spem esse in eo ait, Si in hac tantum vita, inquit, sperantes sumus in Christo, miserabiliores su mus omnibus hominibus (I Cor. xv, 19). Non ergo homo tantuin est, in quo spem habere docemur ; quia vana spes in homine est. Hæc diximus pauca de multis sufficeret enim, si bonæ mentis esset, Photino hoc solum quod postremum posuimus. XCII. Quomodo intelligitur quod dicit Salvator, Pacem meam do vobis ; pacem meam relinquo vobis non sicut hic mundus dat, ego do vobis (Joan. XIV, 27)?

Qui pacem suscipit Salvatoris, inimicitiam contrahet mundi. Nisi enim discordaverit a diabolo, pacem non habebit cum Christo. Nemo enim potest duobus dominis servire (Matth. vi, 24). Hic ergo a mundo discordat, qui legem Dei fideliter servat. Christi pace munitus, omnium adversariorum comprimit tela. Quis enim audeat adversus eum quem scit regis amicum? Aliter tamen mundus pacem dat, quam se Salvator dare promisit. Mundus enim aut metu dat pacem, aut prece. Salvator vero cum sit fortissimus omnium, nullum utique metuens, non rogatus dat pacem. Salvatoris ergo hæc pax est, quæ idcirco datur, ut munimentum sit contra hostes. Pax quidem uno nomine appellatur, sed longo intervallo discernitur, Dei et mundi. Hæc enim fragilis est, illa fortis; hæc carnea, illa spiritualis ; hæc terrena, illa coelestis; hæc de necessitate est, illa de voluntate. Christus enim nullius egens pacem offert invalidis et inermibus, Dominus servis, bonus malis, Deus hominibus. Recte ergo ait, Non sicut hic mundus dat, ego do vobis: hoc enim dicens, intelligi voluit clementiam bonæ voluntatis suæ. Cum enim omnis idcirco det pacem ut proficiat sibi; hic, id est Salvator, ad hoc dat, ut prosit non sibi, sed eis quibus dat. Aliter ergo mundus dat pacem, quam dedit Salvator. Et mundi pax non docet bonam vitam, non suadet ad patientiam, non provocat ad justitiam, non hortatur ad misericordiam, non promittit æternam vitam. Quicumque enim acceperit pacem Christi, alienus erit a vitiis hujus mundi, quæ militant adversus animam.

XCIII. Quærendum an Spiritum sanctum habuerint Apostoli tempore illo quo fuerunt in terra cum Domino: quia inter multa dicit Evangelista, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat honorificatus (Joan. vii, 39); et alio in loco, Si diligitis me, ait, præcepta mea servate, et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt nec cognoscit eum : vos videtis eum et cognoscitis; quia apud vos manet, et vobiscum est (Id. xiv, 15-17). Quid est hoc? Negat da. tum Spiritum ante passionem rogaturum autem se promittit Patrem, ut mittat eum. Item subjecit, quia cum ipsis erat, et manebat apud eos. Post resurrectionem autem legitur insufflasse et dixisse eis, Accipite Spiritum sanctum (Id. xx, 22). In Pentecoste autem descendisse legitur Spiritus sanctus in Apostolos (Act. 11, 1-4). Tantas video in hac causa perturbationes, ut quid tenendum sit nesciam.

In his omnibus quæ proposita sunt, non una est causa. Breviter enim singularum causarum signifi catæ sunt formæ ; quia unus quidem est Spiritus, sed dona habet multa. Cum ergo legitur Spiritus sanctus, intelligi debet et ejus officium, in quo sit

significatus. Nam quia et cum eis erat, et venturus erat, non est falsum: sed si non istud ad personam trahas, sed ad naturam. Alterum enim se venturum a Patre promisit Christus; ut quia indifferens est eorum divinitas, in præsentia Christi non putetur absens Spiritus sanctus, et in adventu et in apparentia Spiritus sancti præsens æstimetur et Christus. Ideo cum venturum eum promittit, dicit, Vos videbitis eum, quia apud vos manebit, el vobiscum erit : ut securi essent Apostoli, quia post ascensionem Domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri essent pastorem aut regem. Nam non est dubium non datum esse credentibus Spiritum, nisi sicut Evangelista testatur, postquam devicta morte resurgens clarificatus est Dominus. Ipsius enim triumphantis Domini verba sunt et dicentis, Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies (Act. 1, 5): hoc, tempore quo ascendere ad Patrem disposuit, interfatus videtur. Illud autem quod insufflasse in discipulos Dominus legitur post dies paucos resurrectionis suæ, et dixisse, Accipite Spiritum sanctum, ecclesiastica potestas collata intelligitur esse. Quia enim omnia in traditione dominica per Spiritum sanctum aguntur, idcirco cum regula eis et forma traditur hujus disciplinæ, dicitur eis, Accipite Spiritum sanctum. Et quia vere ad jus ecclesiasticum pertinet, statim subjecit dicens, Cujus tenueritis peccata, tenebuntur ; et cujus remiseritis, remittentur ei (Joan. xx, 23). Inspiratio ergo hæc, gratia quædam est quæ per traditionem infunditur ordinatis, per quam commendatiores habeantur. Unde Apostolus dicit ad Timotheum, Noli, inquit, negligere gratiam quæ est in te, quæ data est libi per impositionem manum presbyterii (I Tim. 1v, 14). Semel ergo fieri oportuit, ut de cætero traditio ista non sine dono Spiritus sancti esse crederetur. Sicut enim in Salvatore forma data est visibiliter, ut post Baptismum Spiritus sanctus credentibus de cætero invisibiliter dari non ambigeretur : ita et in supra dicta causa forma data est in principio, ut ex eo traditioni ecclesiasticæ Spiritus sanctus infusus credatur. Ut autem Apostoli præsente Domino virtutes facerent, potestas data est, sicut et prius Prophetis. Trium ergo officiorum formæ doni Spiritus sancti in Apostolis sunt ostensæ. Quarum prima hæc est, quæ ad jus ecclesiasticum pertinet in regenerandis vel cæteris officiis. Secunda, quæ in Pentecoste data est, quæ est generalis. Non solum enim in Apostolos, verum etiam in omnes decidit Spiritus sanctus credentes. Tertia forma est, quæ solis Apostolis concessa est in signis ac virtutibus faciendis, usque dum fidei semina jacerentur ad crementum. Semina enim fidei sunt virtutes per Apostolos factæ. Ipsi enim antistites positi sunt hujusmodi veritatis, qui per signa et prodigia non irrationabilem esse fidem nostram testarentur. Nulla enim probatio major est veritatis quam virtus. Hæc est enim quæ omnem terrenam philosophiam accusat, quia semper solis verbis studuit, non habens testimonium virtutis, quæ stabile esse quod verbis astructum erat, demonstraret. Igitur Spiritus sanctus generaliter semel datur omnibus credentibus, per quem filii Dei esse probentur, dum manet in eis. In signis vero et prodigiis faciendis, non manet in homine, sed vocatus advenit, aut suggerit neccessaria, et recedit. Similiter et in traditione vel ordinatione deforis gratiam præstat, tuitionem etiam deferens devotis fidei.

(a) In his omnibus quæ proposita sunt, non una est causa. Breviter ením, etc. Nam non est dubium credentibus non datum esse Spiritum, nisi post. quam devicta morte clarificatus est Dominus. Ante ascensum enim Dominus formam discipulis dedit, quomodo accipere deberent baptizati Spiritum sanc(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas ex Novo Test. quadragesima secunda.

tum, quod nunc ab episcopis custoditur. Trium ergo officiorum formæ doni Spiritus sancti in Apostolos datæ sunt. Prima est quæ generalis est, quæ in Pentecoste data est; non solum enim in Apostolos, verum etiam in omnes cecidit Spiritus sanctus credentes, ut loquerentur magnalia Dei linguis diversis unius gentis homines. Secunda forma specialis est. Non enim pertinet ad omnes credentes, sed ad episcopos tantum, ut baptizatis per manus impositionem dent Spiritum sanctum : quæ inter episcopos potest dici generalis. Tertia forma est, quæ solis Apostolis est concessa, in signis ac miraculis faciendis ad fidei incrementum. Semina enim sunt fidei virtutes per Apostolos fact. Itaque per ordinem officiorum Spiritus sanctus Apostolis datus est, ut primum decideret in eos, sicut et in cæteros credentes, in Pentecoste. Deinde quasi primi sacerdotes, ut episcopi manus imponentes credentibus darent Spiritum sanctum. Nam prodigia ut fierent per Apostolos, temporis gratia est, non personarum : sed beatificati sunt, quia eos tempus invenit, quo Dominus donum suum effudit super terram, ut potestatem acciperent ad exemplum credentium, per Spiritum sanctum faciendarum virtutum. Ut autem præsente Domino missi dæmonia pellerent et virtutes cæteras facerent, Apostolis potestas data est, ut sine invocatione nominis imperarent dæmoniis, aut cæteris ægrorum passionibus, et salutis prosequeretur effectus. Hac scilicet rationis potestate, qua usi sunt prophetæ, Elias et Elisæus, in virtutibus faciendis. Denique dicit Salvator discipulis suis, Amen, amen dico vobis; si quid petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis: usquemodo non petistis quidquam in nomine meo; pelite, et accipietis (Joan. XVI, 23, 24). Quoniam ergo sine invocatione nominis fecerunt virtutes Apostoli, sicut supra memoravi, non tamen omnino sine nominis potestate. Per id enim quod ab ipso missi erant, qui dæmonibus et passionibus terrori erat, ipso metu fugabantur dæmonia, et infirmitates curabantur. Itaque nomen Domini tacite operabatur. Denique apostolus Petrus dicit Judæis inter cætera. In nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos abnegastis et crucifixistis, hic astat sanus coram vobis (Act. 11, 16): nec quidem aliud nomen datum est sub cœlo, in quo oporteat salvos fieri. XCIV (a). Quærendum est, si Judas Scariotes proditor Domini, ante passionem Salvatoris laqueo vitam finivit.

Tradito Salvatore, et illucescente parasceve, omnes principes sacerdotum et Scribæ et seniores convenerunt in domum Caiphæ pontificis, quo perducendum sciebantesse Jesum, ut audirent eum. Hoc Matthæus et Marcus evangelistæ testantur, et nullum ex his ante perfectum impium opus a domo præsidis abscessisse, quippe cum omnis instantia eorum et devotio ad agendum Pascha mors esset Salvatoris. Occupatis ergo eis ad necem Domini a mane usque ad horam nonam, quo modo Judas eis retulisse pretium sanguinis, quod acceperat, ante crucem Domini probatur, et dixisse illis in templo, Peccavi, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. xxvn, 1-5)? cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem Domini non fuisse in templo. Quippe cum etiam in cruce posito insultarent ei (Ibid., 41). Non enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quæ cum ante facta probentur, novissima ordinantur: et iterum, quando locus admittit, ut quod post factum est, anteponatur. Nam manifestum utique est quinquagesimum psalmum anteriorem esse quam tertium. Sic ergo aliquando evenit, ut anticipentur quæ posteriora sunt. Unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari, ante sex dies Paschæ in cœna unguento pedes Domini unxisse probetur, propter significationem ejus anticipatum est

(a) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

ab evangelista, dicente inter cætera, Maria autem erat, inquit, quæ unxit Dominum unguento (Joan. XI, 2). Hoc refert antequam Lazarus moreretur : quod nisi postea factum inveniremus, nesciremus, quo tempore factum esset. Sed ne forte post nonam horam factum sit, ut videns impius et crudelissimus Judas occisum Salvatorem, et ob hoc velum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius justum se tradidisse, in cujus passione sic indignatus sit judex Deus. Sed et post horam nonam occupati erant, sicut æstimo, seniores et principes sacerdotum. Vespere enim eadem die Pascha acturi erant ; sabbato autem nummos portare non licebat secundum Legem: ac per hoc improbabile est apud me, quo die, imo quo tempore laqueo vitam finierit Judas Scariotes.

XCV. Unde orta sit observatio Pentecostes, vel qua ratione ?

Non est ambiguum cuncta religionis nostræ veteri testimonio roborari, et Legis veteris prærogativa siguari. Omnia enim præterita Legis veteris, in figura fidei nostræ futuræ gesta et designata noscuntur, ut verum nos tenere non ambigeremus, quando ea quæ nunc et audimus et credimus, ante sæcula prædestinata videmus, non solum vocibus, verum etiam signorum virtutibus commendata. Sed nunc illud est, si eodem modo ut designata sunt, a nobis intelligantur, ut dies Pentecostes, unde et qua ratione tractus sit congrue dignoscamus. Scripturæ enim dominicæ sensus suos sollicitis et devotisaperiunt, negligentibus claudunt. Nec enim par erat, ut res quæ meritis ad dignis reservatæ sunt, passimab omnibus viderentur. Pentecostes ergo, qui quinquagesimus a Pascha computatur dies, hanc habet rationem, ut sicut post hebdomadam dominicus dies primus est, in quo adimpletum est Paschæ mys terium in redemptionem salutis humanæ ; quia semper post curricula dierum septem, ad primum reverti necesse est, ut ostendatur ætatem mundi septenario numero consummari, et ad requiem pervenire ita et post hebdomadas septem, primus dies est Pentecostes. Denique nunquam alio die quam die dominico Pentecostes est, ut totum quod ad salutem humanam proficit, dominico die et inchoatum et adimpletum noscatur. Dominico enim die factus est mundus, et post lapsum rursus dominico die reformatus; cujus reformationis figura data est primum in circumcisione, in qua futuræ fidei signum fuit. Post hebdomadam, enim, qui octavus est, primus est in mysterio. Hæc est enim dies, quam fecit Dominus. Unum eum diem fecit, ex quo cæteri curricula sortirentur. Ac per hoc ipso die resurrexit quem fecit, et secundum numerum supra dictæ rationis, ipso die et in monte Sina Legem dedit per famulum suum Moysen: ut sicut agnus figura passionis Domini fuit in sacramento Paschæ ; ita et legislatio,evangelicæ prædicationis: qui eodem die, id est Pentecoste, Lex data est, quo et Spiritus sanctus decidit in discipulos, ut auctoritatem caperent, ac scirent evangelicum jus prædicare. Quod factum duplici testimonio confirmatur,quia et prædestinatum ostenditur, et manifesta Spiritus sancti infusione divinum et supercoleste probatur ad legi nostræ testimonium perhibendum. Cum enim incognitis sibi imperiti diversis linguis magnalia Dei loquuntur, divinitus se inspiratos ostendunt. Filiis ergo Israel tertio die mensis tertii data est Lex per Moysen, sicut in libro Exodi continetur (Exod. XIX, 16), qui dies a quarta decima mensis primi, quodie factum est Pascha in Egypto (Id, x1, 18), quinquagesimus est, hoc est Pentecoste. Unde factum est, ut ad legem fidei prædicandam in Pentecoste Spiritus sanctus descenderet in Apostolos (Act. 11, 1-4), ut gesta veterum, futurorum imagines haberentur, ad

1 Vero, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

« PoprzedniaDalej »