Obrazy na stronie
PDF
ePub

Indignum facinus æstimo si secundum verba historiæ commendetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur vir, et nativitate sanctus, et vitæ operibus justus? aut si non attractus est, consensit ? Quod utrumque de viro justo credere absurdum est. Si enim invitus adductus est, nullum suffragium habet justitia ; si autem voluntarius, amisit meritum spirituale, quod positus in carne quæsiverat : quod valde absurdum est; quia qui hinc justus recedit, permanet justus. Porro autem hoc est præstigium satanæ, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit. Quod Apostolus inter cætera ait, Ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Ut enim errorem faceret, in quo et ipse gloriaretur, in habitu viri justi et nomine se subornavit ut nihil proficere spem quæ prædicabatur Dei cultoribus, mentiretur; quando hinc exeuntes justos finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saül et filiorum ejus non sit mentitus: quasi magnum sit diabolo, ante diem occasum corporis prævidere, cum signa quædam soleant apparere morituris; quippe a quibus Dei protectio amota videtur. Quanto magis diabolus quem angelica majestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur; de cujus magnitudine Apostolus ait, An ignoratis altitudinem satanæ (Id. 11, 11) ? Quid mirum ergo si imminentem prope mortem potuit prævidere, cum hoc sit unde fallit, et se in Dei potestate vult adorari? Nam tanta hebetudine demens effectus est Saül, ut ad pythonissam confugeret. Depravatus enim causa peccati, ad hæc se contulit quæ damnaverat. Sed si quis propter historiam, et ea quæ verbis expressa sunt putet non prætermittenda, ne ratio historiæ inanis sit; recte faciet quidem, si tamen minime istud ad veri rapiat rationem, sed ad visum et intellectum. Saul namque reprobus factus, non poterat bonum intellectum habere. Historicus enim memtem Saül et habitum Samuelis descripsit, ea quæ dicta et visa sunt exprimens; prætermittens, si vera an falsa sint. Quid enim ait? Audiens in quo habitu esset excitatus, Intellexit, inquit, hunc esse Samuelem. Quid intellexerit retulit, et quia non bene intellexit, contra Scripturam alium adoravit quam Deum ; et putans Samuelem, adoravit diabolum, ut fructum fallaciæ suæ haberet satanas. Hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim vere Samuel illi apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui prædicaverat Deum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiæ, dignum ardore gehennæ, Cras mecum eris? His duobus titulis subtilitatem fallaciæ suæ prodidit improvidus satanas, quia et adorari se permisit sub habitu, et nomine Samuelis contra Legem; et virum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et justorum sit. cum Samuele justis. simo futurum mentitus est. Verum potest videri si de Samuelis nomine taceatur, quia Saül cum diabolo futurus erat. Ad eum enim transmigravit, quem adoravit. Semper enim diabolus sub velamine latens, prodit se, dum ea confingit quæ abhorreant a personis, per quas fallere nititur.

XXVIII. - Quid contradicendum iis sit, qui mundum istum ab æterno naturaliter moveri inquiunt, neque initio, neque abolitioni obnoxium ?

Mundum ab æterno constare et nulli debere subjectionem, improbabile et impossibile est: quem videmus tanta diversitate exstare corporum ; cum nihil divinum et æternum possit esse nisi simplex, in quo nulla diversitas videatur, sed sit unitas. Nam et vices ipsas temporum non servat, ut non solum in temporibus varius sit, aut contrariis constet substantiis, sed et in ipsis vicibus temporum: cum res æterna diversitatem abhorreat, et sit nec tactu nec visu capienda, utpote incorporalis: hic autem

passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat igni ; et ignis si amplius fuerit, superat aquam; et terra cum sit natura arida et frigida, patitur incendium, quasi res corporalis. Itaque inconveniens est mundum æternum dicere, quem cum videmus passioni subjectum, et per sæcula senectute deficere, credimus et finiri. Quid censetur de homine, qui mundum æternum putat ? Certe homo cœpit in mundo: sine homine ergo cui proficiebat annua fecunditas mundi? An sine aliqua providentia generabat ? Et quomodo æternus corruptibilia et mortalia generabat, cum de æterno debeat æternum existere ? Et quod visibile est et sentitur et tangitur, qua audacia vocatur æternum ? Et quod vicibus temporum ministratur, ita ut ipsa tempora aliquando non servent officia sua, quomodo appellatur æternum ? Eternitas enim non corrumpitur, nec immutatur. XXIX. Quare octavo die mandatum est circumcidi (Gen. xvii, 12)?

Octavo die a nativitate idcirco præceptum est circumcidi, quia juxta numerum et curricula dierum septem, ipse rursum primus invenitur quasi post sabbatum, ut jam non octavus habeatur, sed primus. Quia enim salus futura per Christum in primo die erat prædestinata (qui Dominicus ideo dicitur, quia in eo resurrexit Dominus), qui est post sabbatum; propterea salutis hujus figura in circumcisione data est, ut quasi renovatio futura in circumcisionis lege dignosceretur. Et quia per fidem salvari haberent homines, quæ primo die resurrectionis Domini firmata est figura; hujus rei in circumcisione primo die data est, quæ etiam esset signum fidei Abrahæ. Integra ergo causa est, quia signum præteritæ fidei primo die signatæ, figura fuit futuræ fidei primo die constabilitæ. XXX. In Proverbiis, Justus, ait, accusator est sui in primordio sermonis (Prov. xvIII, 17): quomodo justus, si peccator?

Omnis veritas justitia est. Quia ergo confitetur quod est, justus est: veritatem enim loquitur; peccatores autem vindicantes sua delicta, justificari non possunt. Unde hujusmodi digne justus dicitur, quía pronuntians peccatum suum, remitti sibi utique postulat, misericordiam Dei implorans. Scit enim dictum in Lege, Confitere peccalà tua, ut justificeris (Isai. XLI, 26). Quid est autem, in primordio sermonis confiteri ; nisi non coactum fateri, sed voluntarium? Quis enim etiam timens Deum, sine peccato est; cum et in cogitatione admisceantur delicta, et aliquoties peccemus inviti? Potest tamen et de eo dici vel sentiri, qui catechumenus dicitur, ut accedens ad fidem justificetur. Cum enim petit immutari se, sine dubio peccatorem se confitetur ut justificetur.

XXXI. An cum muliere, natura serpens locutus sit; an actu (a) dictus serpens diabolus eam seduxerit (Gen. 1, 1)?

Quantum ad historiam pertinet, serpens natura dictus est, qui sapientior esset cæteris bestiis, quas fecerat Dominus Deus super terram. Denique et sententiam Deus in serpentem dedit. Nam quid mirum si diabolus sapientior erat bestiis, de quo dicit Apostolus inter cætera, An ignoratis altitudinem satanæ (II Cor. 11, 11) ? Usque adeo autem natura serpens fuit, ut diceretur illi, Supra pectus et ventrem tuum repes, et terram edes omnibus diebus vitæ tuæ (Gen. 11, 14). Hæc longe sunt a conditione satanæ ; quia neque corporeus est, neque mortalis. Et si proprius aspiciatur, videbitur sententia data nihil obfuisse serpenti: sed in eo in quo factus est, jussus est permanere. Quia enim minister factus est satanæ ad hominem subjugandum, cui omnia Deus subjecerat ; idcirco Deus in ea subjec tione qua omnia homini subjecerat, repressit elationem serpentis qua cœperat minister esse su

(a) Forte, astu.

perbiæ. Videbatur enim homo factus sub serpente, per quem, accepto consilio legem datam contempsit. Quoniam autem serpentes prudentes sunt, confirmat in Evangelio Dominus dicens, Estote astuti ut serpentes (Matth. x, 16). Igitur quia claruit vere serpentem locutum esse cum Eva ; illud superest ut discernatur, an potuerit tam prudens esse et astutus, ut dolo falleret eam. Si enim cæteris bestiis prudentior erat, non tamen hominibus ; quippe cum nullum animal rationale sit, nisi homo. Itaque serpentem subtilitatem istam composuisse impossibile est: quamvis enim prudens dicatur, sed non ultra naturam suam. Nec enim deliberat aut excogitat, aut consilium capit. Idcirco diabolum fuisse, qui per serpentem mulierem circumvenit, dubium non est. Admiscens enim se serpenti, egit per illum quasi per organum, ut nec mulier occulti diaboli intelligeret dolum, sciens prudentem esse serpentem. Ac per hoc corporaliter data sententia, spiritualiter in satanam cecidit: quia sententia reum tenet. Non enim ab homine data sententia est, ut innocentem forte perimeret per errorem aut malevolentiam;sed a Deo qui falli utique non potest, ut sententia ejus eum solum teneat, qui reus est. Quia enim cum sit invisibilis satanas, dolum corporaliter egit, corporalis videtur data sententia, ut illum spiritualiter teneat, cujus factum elicuit dari sententiam. Nam projectus de sacratissimis cœlorum sedibus impudentissimus satanas in terra volutatur gemens semper. Sed forte dicatur, In qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem? Serpentis utique ore. Si enim hodie non desunt, qui latratum canum intelligant, et luporum ululatum, et barritum elephantorum, et cantum gallorum; quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intelligere sibilum serpentum, cum multos sciamus avium voces discernere (a)? Nam et constat diabolum ejus lingua uti, cujus corpus intraverit: nec aliter falleret mulierem. Ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem.

-

XXXII. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper obviaverunt sibi; fecit autem ambos Dominus (Prov. xx11, 2): quomodo ergo personarum acceptio non est apud Deum?

Longe absit a fidelium mentibus hæc impietatis assertio. Nam Scriptura ne pauperem contemnendum doceret, et divitem honorificandum, ostendit amborum opificem esse Deum : utique in paupertate et divitiis, sed in eo quod sunt. Si enim facultatibus ab invicem discrepant, non tamen naturæ substantia. Nec enim quia occasiones proventus quosdam faciunt in mundo, aut prosperos in divitiis, aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos Deus non humiliavit, aut suspiciendi quibus veritas non dedit testimonium. Contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et sacrilegi in Lege Dei; honorandi vero diligentes Deum et disciplinæ cultores. Hi enim divites apud Deum habentur, qui bonæ conversationis sunt: et quanto in mundo contemptibiliores sunt, tanto magis honorificentiores sunt in cœlo. Nam qui beneficium temporis habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant, et Dei intelligant voluntatem, qui terram omnibus dedit, et solem suum cunctis oriri jubet, et pluvias indiscretas effundit (Matth. v, 45) ; iniquitas autem temporis, aut fortuitæ occasionis, aut indigentia quibusdam ab negat quæ Deus omnibus dedit; ipsi ministrant eis, ut perficientes Dei voluntatem, non solum in mundo, sed et in cœlo divites sint, ne pauci temporis divitiæ excludant æternas. Illi vero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum Dei judicium contemplentur, illic semper divites erunt, ubi divites sæculi egebunt, pœnitentes se pauperes non fuisse.

XXXIII. Salomon, Anni, inquit, impiorum mi

[ocr errors]

a) Reliquum abest a Mss. secundi generis.

nuentur (Prov. x, 27): quomodo ergo est quod videamus impios aliquantos longævos ?

Dignum erat quidem omnes impios, non solum citius hac luce carere, verum etiam nec unius momenti temporis vita frui, qui Conditoris sui immemores, vitæ totius auctoritatem imputant creaturæ. Sed Scriptura hos impios alloquitur, qui cum sub Dei Lege agerent, propensiores in idolis erant. Pejores enim sunt cæteris impiis: scientes enim Deum et contemnentes eum, obtemperant servis. Et quod de his dictum sit, probat Apostolus dicens, Scimus autem quoniam quæcumque Lex loquitur, his qui in Lege sunt loquitur (Rom. 111, 19). Gentiles autem non habentur in numero vivorum.

[ocr errors]

XXXIV. Quomodo idem Salomon, Deus, inquit, mortem non fecit: cum alio loco dicat, Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt (Sap. 1, 13; Eccli. xi, 14) ?

Nulli dubium est bona omnia a Deo esse, mala autem quæ dixit, solum mala sunt, dum vindicatur de nobis. Pœna enim quamvis juste inferatur, patienti tamen mala videtur. Nam et per prophetam ad peccatores loquitur Deus dicens, Faciam vobis mala, id est, pœnis vos agam. Vita autem et mors sic a Deo est, quia legem dedit, quæ servantibus se vitam promittit, contemptoribus vero mortem, sed illam quæ secunda dicitur. Dum enim unum. quemque adjudicat quid meretur, ab ipso est, sive absolutio ad vitam, sive reatus ad mortem. Non ergo inventor mortis est, sed judex, quia mortis auctor peccatum est. Quomodo ergo Deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? Sed dum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccavit. Eadem ratione paupertas et divitiæ a Deo sunt. Quidam enim habentes timorem Dei, luxuriam spernunt, vitam prodigam fugiunt, ab egeno et paupere oculum non avertunt: hujusmodi crementum faciunt bonorum. Scriptum est enim in Proverbiis, Paupertatem et ignobilitatem aufert disciplina (Prov. xi, 18). At hi qui timorem Dei non habent, solutius viventes et egenum despicientes, sicut scriptum est, in inopia erunt; non solum negligentes et improvidi circa se, verum etiam contemptores datæ legis. Hoc modo fecit Deus pauperes ac divites : quia dum offensio legis parit egestatem, a Deo fieri dicitur auctore legis; et cum aliqui terrore disciplinam legis custodiunt, a Deo auctore legis divites fiunt.

XXXV. Qua ratione David Saul, postquam Deus ab eo recessit, christum Domini vocat, et honorem defert ei (1 Reg. xxvi, 16, 18, sqq.)?

Non nescius David divinam esse traditionem in officio ordinis regalis, idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat, ne Deo injuriam facere videretur, qui his ordinibus honorem decrevit. Dei enim imaginem habet rex, sicut et episcopus Christi. Quamdiu ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, vel propter ordinem. Unde Apostolus inquit, Potestatibus sublimioribus subditi estote. Non est potestas nisi a Deo : quæ enim sunt, a Deo ordinatæ sunt (Rom. xi, 1). Hinc est ut gentilem, in potestate tamen positum, honorificemus, licet ipse indignus sit, qui Dei ordinem tenens gratias agit diabolo. Potestas enim exigit, quia meretur honorem. Nam ideo Pharaoni futuræ famis somnium revelatum est (Gen. XLI, 1-37): et Nabuchodonosor aliis secum assistentibus solus filium Dei vidit in camino ignis (Dan. nı, 92), non utique merito suo, qui in idolo se adorari voluit, se merito ordinis regalis.

XXXVI. — Si anima quæ peccaverit, ipsa morietur, quid est ut Achar filius Charmi peccaverit, et triginta viri occisi sunt in causa ejus (Josue VII, 24, 5) ?

Alio sensu Scriptura locuta est quam propositum

Mss. secundi generis, triginta sex viri. Et verius. M.

est. Non enim de hac morte quæ communis utique omnibus est, dixit; sed de illa quæ appellatur secunda. Hæc enim peccatores suscipit: illis autem qui in pugna mortui sunt, non peccatum Achar redditum est; sed obfuit illis, ne in protectione divina adjuti invalescerent hostibus. Nec enim causa Achar infirmati sunt, sed Dei auxilio minime muniti, ut dum fortiter facere nequeunt, occiderentur. Nam pauci fuerunt contra multos, unde et superati noscuntur. Nulla ergo injustitia in voluntate Dei est. In potestate enim habet, si adjuvare vult: ut si affuerit, misericors sit; si noluerit, justus: nec enim in talibus debitor est, ut teneatur obnoxius. Hine est quod Jesus Nave contristatus scidit vestimenta sua (Ibid. 6), intelligens non sine causa Deum auxilium suum subtraxisse.

(a) Charmi quidem peccavit, et mortuus estlapidibus. Illi autem triginta sex viri, qui in pugna mortui sunt, non utique pressi a Deo sunt, sed non adjuti. Imbecillitate enim sua, dum fortiter facere nequiverunt, occisi sunt. Charmi ergo causa hoc præstitit vel obfuit, quia qui adjuvari habuerant, neglecti a Deo sunt. Hinc ergo est quod Jesus filius Nave contristatus exscidit vestimenta sua, quia intellexit Deum adjutorem suum auxilium subtraxisse in hoc loco.

XXXVII. Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel, cum Jacob ipse dictus sit Israel (Isai. IX, 8, sec. LXX)?

Unius populi duo nomina posuit, utex nominibus merita eorum possint intelligi.Nam utique qui Israel cognominatus est, prius Jacob dicebatur. Colluctans enim cum Salvatore, intellexit Deum esse, quem in specie corporis videbat : ideoque appellatus est, Homo videns Deum (Gen. xxx11,24-28). Populum ergo, quem Jacob nuncupat, hoc loco et in hac causa carnalem significat, quomodo nomina quæ natis a parentibus imponuntur. Sed hi, id est, Judæi, propter mala opera non Israelitæ dicti sunt, quia vaccis et lucis sacrificabantin Samaria, studio et imperio Jeroboam regis. Ille autem populus, qui in Jerosolymis in templo Domini hostias offerebat per sacerdotes Dei, Israel appellatus est. Samaria ergo propter impietatem suam tradita est captivitati et morti: Jerosolyma autem reservata est, propter quod habuit reges diligentes Deum. At ubi autemetipsa Jerusalem impietatem secuta est Samariæ sententia illam comprehendit data in Samariam. Ideo ergo dictum est, Misit Deus mortem in Jacob, id est, in populum Samariæ, qui carnaliter conversatus est, sicut supra diximus; Et venit in Israel, hoc est, in populum Jerusalem, quia idololatrium secuta est, imitata Samariam: ut simili modo abduceretur in captivitatem a Nabuchodonosor, sicut et Samaria a Salmanasar rege Assyriorum. Hoc est aperte sententia data in malos, invenit et bonos, dum desierint esse justi. Missa enim mors in Jacob, sicut supra ostensum est; pervenit in Israel, non prætermittens Samariam, sed dum causa, qua missa est in Samariam, inventa est in Jerusalem, missa illuc venit etiam in eum locum, quo eadem res erat. Quia vindicta causam sequitur, non discernens per

sonam.

(b) Unius populi duo nomina posuit. Nam utique qui prius Jacob dicebatur, postea accepit nomen Israel, cum colluctatus est cum Filio Dei, et vidit eum per intellectum homo videns Deum. Populus ergo quem Jacob nuncupat, hoc in loco et in hac causa non videns Deum intelligitur, sed quasi carnalis habetur, propter opera bona (c): ut sicut Jacob priusquam videret Deum Christum, non dicebatur İsraelita, et hi dum populus dicuntur Jacob, non vi. dentes Deum designentur. Israel autem populum

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis quæ inter post vulgatas Veter. Test. fuit hactenus decima quarta. (b) Ibid. Quæstio decima tertia.

(c) Forte, non bona.

dicit, qui operibus Dei factus dignus habetur videre Deum.Itaque populus Jacob, quia carnali fretus erat auxilio, desperans de adjutorio Dei (idola enim diligebat) traditur morti, dum excitatur adversus eos rex Assyriorum. De Samaria autem hoc dictum intelligitur ab Isaia propheta, quæ prius malum fecit coram Deo, vaccas instituens quibus sacrificarent, adinveniente nova sacerdotia Jeroboam. Mors ergo ad eos missa est: primi enim ipsi capti sunt, et transmigrati a Salmanasar rege Assyriorum, ut illorum exemplo populus Juda et Benjamin et Levi, quæ duæ tribus remanserunt, et dimidia in Jerusalem Roboam filio Salomonis, quæ in templo Domini per sacerdotes Domini sacrificabant. Hos ergo dicit populum Israel propter tribum Juda et Levi, qui et ipsi cum exemplo Samariæ territi recte agere debuerunt, maligne fecerunt idolis servientes. Tamen fuerunt aliquanti reges in Jerusalem, qui post excessum Salomonis et filii ejus Roboam, viam secuti sunt David, recte ambulantes in conspectu Dei. Omnes autem reges Samariæ maligne egerunt in conspectu Domini usque ad transmigrationem suam Ideoque carnali nomine nuncupati sunt. Et quia Jerusalem eorum impietatem secuta est, traditur etiam ipsa in captivitatem Nabuchodonosor regi Babyloniæ et hoc est misisse mortem in Jacob, et venisse in Israel. Missa est enim in Samariam, sed dum causa per quam missa est in Samariam, inventa est in Jerusalem, missa illuc venit etiam in locum in quo eadem res erat. Non enim locum sequitur vindicta, sed causam. XXXVIII. Si equus et mulus non habent intellectum, quanto magis terra res sine sensu ? Quid ergo est ut dicatur terra benedicere Dominum (Psal. XXXI, 9; Dan. 11, 74) ?

Non est sic intelligendum ut sonant verba. Opus estenim, quod licet mutum sit, clamare dicitur laudem Creatoris: hortatur enim aspicientes se, benedicere opificem ; sicut et omne vas bene compositum, laudat artificem. Quippe cum legatur in Psalmis, Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. xxix, 10)? In omni ergo insensata substantia, non voluntas, quæ utique nulla est, sed opera benedicunt auctorem. Si autem spiritualiter vis hoc accipere; per terram hominem significatum intellige, secundum dictum prophetæ. Memento enim ait, Domine, quoniam terra sumus (Psal. CII, 14); quem opera creaturæ in laudem Conditoris prorumpere exhortantur.

(a) Benedicat terra Dominum, ait; hoc est, laudet et confiteatur veritatem tuam. Quomodo ergo in Psalmis, Numquid confitebitur tibi, inquit, pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Non est sic intelligendum ut legitur et sonant verba. Neque enim sensum habet terra, ut gratias agat Creatori. Si autem spiritualiter hoc acceperis, terram hominem intellige, secundum dictum prophetæ, Memento, Domine, quoniam terra sumus. Quam operam facti mundi in laudem Creatoris prorumpere exhortatur, ut confessionem veritatis ejus acquirat illis, quæ licet taceat, clamare dicitur laudem Creatoris, cujus opus est. Hæc ergo causa est, quod in creatione terra Deum dicitur benedicere.

XXXIX. Quid est quod legitur in Salomone, Spes est, inquit, in tenebris. Melior est canis vivus leone mortuo (Eccle. ix, 4)?

Tenebræ gentilitatem et ignorantiam significant. Spem ergo majorem in gentili populo esse, quam in apostata, vult intelligi per id quod subjecit, dicens, Melior est canis vivus leone mortuo : quia sicut leo omnibus feris fortior est, ita Christianitas omnibus sectis. Si quis ergo ab hac destiterit, amittit salutem, ita ut deterior gentili sit. Potest enim fieri ut credat gentilis, et acquirat salutem, quam perdidit apostata. At si non credat, adhuc pejor est (a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, inter post vulgatas Veter. Test. decima sexta.

apostata; quia deterius est amisisse salutem, quam non habuisse. Canem autem, gentilem significatum Salvator ostendit dicens, Non licet accipere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. xv, 26).

(a) Tenebræ ignorantiam significant et gentilitatem:quia spes est in gentili potius, quam in apostata. Hunc enim dicit leonem mortuum, hoc est, christianum apostatam : quoniam quamdiu in fide duravit, leo erat; at ubi recessit, mortuus dicitur. Canem vero, gentilem dixit de quo spes est, ut credat quamdiu enim vivit, speratur de illo. Illius autem spes peribit. Nam canem, gentilem significari Salvator ostendit dicens, Non licet accipere panem filiorum, et mittere canibus.

:

-

XL. Quid est quod dicit propheta, Lætare sterilis quæ non paris, erumpe et exclama quæ non parturis: quia multi filii desertæ magis, quam ejus quæ habet virum (Isai. LIV, 1)?

Quoniam filii Jerusalem terrenæ apostataverunt a Deo, non potest huic gaudium adscribi, sed maror. Ad opprobrium ergo hujus Jerusalem propheta illam superiorem Jerusalem lætari debere dicit, quam Apostolus matrem nostram appellat (Galat. iv, 26): quia sine gemitu et doloribus multo plures filios habet, quam bæc quæ cum lacrymis generat carnaliter,Judæos utique illa autem Christianos per fidem spiritualiter. Quam ideo desertam dicit,quia ipsa est vita, quam deseruit Adam primus, et secutus est mortem. Cum regenerantur ergo homines, revertuntur ad eam,quam deseruerant, vitam.Hæc vita Christus est, quia ipse dicit, Ego sum vita (Joan. xiv, 6). Est et Deus Pater vita, quia ait Dominus, Sicut habet Pater vitam, ita dedit Filio vitam (Id. v, 26). Sine dubio et Spiritus sanctus vita est, dicente Domino. Quia de meo, inquit, accipiet (ld. xvi, 15). De vita utique qui accipit, vita est. Tres ergo sunt una vita. Hæc est vita, per cujus fidem regeneramur. Ipsa est mater nostra, sicut in Genesi legimus, quia ipsa, id est, Vita, est mater omnium vivorum (Gen. in, 20). Qui sunt qui vivunt, nisi qui credunt?

(b) Duas matres hoc in loco intelligimus, cœlestem, et terrestrem: id est Jerusalem liberam, de qua dicit Apostolus, quæ est mater nostra; et Jerusalem istam quam servire dicit cum filiis suis, hoc est, Judæis. Propheta enim adventum Domini prædi cans, et tempus gratiæ plenum in exsultatione vocis obtestans, Jerusalem coelestem, quæ ideo deserta dicta est, quia inhabitantes filios per fidem generatos non habebat, lætari debere hortatur. Tempus enim venerat, ut haberet filios olim prædictos et multo plures quam fuerant hujus Jerusalem : quia Christiani supergressi sunt numerum Judæorum. Sterilis ergo dicta est, quia virgo est, quæ non per mixtionem et complexum generat filium, sed per solam fidem spiritualiter. Unde nec parturire dicitur; quæ enim parturit, dolores patitur. Hæc enim exclamat in lætitiam salutis humanæ. Jerusalem vero terrena ideo virum habuisse dicta est, quia carnaliter generabat. Civitas enim quasi in matrem est significata, sicut et habitatio cœlestis illa ad quam vocamur, mater nostra dicitur.

[ocr errors]

LXI. An spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur, quia dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1, 2) ?

Si videtur hic errasse in ista sententia, non est accipiendum quod dixit. Ideo et a quibusdam Spiritus sanctus esse putatur, quia Dei spiritus legitur esse. Invalida autem et inanis assertio est : non solum enim ordo hoc non patitur, et ratio abnuit, sed et verba ipsa infirma probantur ad causam istam astruendam. Nam his verbis frequenter aliud invenimus significatum in Lege. Inter cætera autem ait Dominus Deus dicens, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro. Et in subjectis. Sed (a) Ibid. Quæstio decimo nona.

(b) Quæstio eadem ex Mss secundi generis, et inter post vulgatas Veter. Test.

deleam, inquit, omnia, ab homine usque ad pecus (Id.vi, 3,7). Propterea quia diluvium facturus erat super terram, numquid Spiritus sanctus potest intelligi? Nonne de animabus locutus est? Nam non solum nostræ animæ spiritus dicuntur, sed et pecorum. Sic enim scriptum est, Et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus vitæ (Id.vii, 22). Et in Ezechiele propheta sic dictum est, dum de reformatione hominum promittit Deus dicens, Hæc dicit Domine Deus ossibus istis: Extendam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum meum, et vivetis (Ezech. XXXVII, 5). Numquid de sancto Spiritu locutus et non de anima? Omnia quidem coelestia spiritus sunt, sed differunt ab invicem, et Deus spiritus est (Joan. iv, 24; II Cor. in, 17), sed longe aliter. Omnis itaque spiritus Dei est; non tamen Deus est, nisi spiritus qui de ipso est. Cujus significatio hæc est ut sanctus dicatur.Nam et homines filii Dei vocantur, et Christus dicitur Filius Dei; sed intervallum est, quia hic verus est, illi adoptivi. Sic quoque et inter spiritum Dei diversitas est. Spiritus enim sanctus de Deo est, et consubstan tivus ei; reliqui vero spiritus Dei esse dicuntur, sed creatura sunt. Sed nec ordinis est ut Spiritus sanctus ferri super aquas intelligatur; cum super aquas spiritualem creaturam esse tradat ratio, et quæ super se habeat potiorem creaturam alteram, quia creatura a creatura differt in claritate (I Cor. xv, 41) quidquid enim prope sedem Dei acceditur, clariora sunt ministeria. Unde dicit Raphael ange lus inter cætera Ego sum, inquit, unus ex septem angelis sanctis, qui astamus et conversamur ante majestatem Dei (Tob. xi, 15).

(a) Si ideo a quibusdam Spiritus sanctus putatur, quia Dei esse spiritus legitur, invalida et inanis assertio est. Non solum enim ordo hoc non patitur, et ratio abnuit, sed et verba ipsa infirma probantur ad hanc assertionem astruendam. His enim verbis aliud dictum significatur frequenter in Lege. Ait autem Dominus Deus, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propterea quod sint caro. Et in subjectis, Sed deleam, inquit, omnia ab homine usque ad pecus. Hoc utique dicit, quia diluvium inducere habuit super terram. Nunquam hic Spiritus sanctus potest intelligi. De animabus enim dixit. Nam non solum nostræ animæ spiritus di cuntur, sed et pecorum. Sic enim scriptum est, Et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus vitæ. Et in Ezechiele propheta sic dictum est, cum de reformatione hominum promittit Deus dicens, Hæc dicit Dominus ossibus istis, Extendam super vos cutem, et dabo in vos spiritum meum, et vivetis. Non utique ex eo Spiritus sanctus debet intelligi, quia dictum est a Domino, Dabo spiritum meum in vos: cum manifeste de anima dixerit Deus. Commune est enim hoc omni spiritui cum sancto Spiritu, ut similiter dicatur omnis spiritus, Dei spiritus. Intelligentia enim hic necessaria est quæ discernat res unius nominis. Nam Deus utique spiritus dicitur, et anima hominis spiritus dicitur, et ventus similiter, et aer, et anima pecoris, et angeli, et quæcumque acceperunt ut vivant per substantiam pro priam. Sed jam per intelligentiam discernis aliter Deum spiritum dici, et aliter creaturam: sicut aliter intelligis Christum dici Filium Dei, et aliter homines vocari filios Dei. Quotiescumque autem spiri tum qui proprie de Deo est, vult Scriptura significare, addit dicens, Spiritum sanctum; ut per hoc non creatura intelligatur, sed quia de Deo est, non aliud esse quam est Deus, credatur. Moyses autem cum creaturam hylicam, id est confusionem rerum describeret, quæ utique sensu bruta est, super ter ram et abyssum et tenebras spiritum Dei superferri interlocutus est, ut ex eo spiritu et loco in quo fe rebatur, superior creatura, quam spiritualem dici

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis, et inter post vulgatis vester. Test. secunda.

mus, cognoscatur. Nam et ex eo quod superferri illum dixit, creaturam illum significavit, quia omnis creatura Dei fertur virtute a quo accepit ut sit. Nam quis ordo est ut Spiritus sanctus super aquas ferretur, quem constat utique super omnem esse creaturam? Si enim Christus in dextera Dei est super omnes cœlos (Coloss. m, 1), illic est et Spiritus sanctus. Res enim unius meriti et naturæ simul sint oportet: quanquam ubique Deus esse uon negetur, hoc est Trinitatis potestas ; tamen debita honorificentia etiam reservatur, ut super omnem creaturam esse dicatur, ut proprium illi hoc sit. Quare et dicimus, Pater noster qui es in cœlis (Matth. vi, 9) ; et, qui lucem habitat inaccessibilem (1 Tim. vi, 16).

XLII. Cur angelus missus loqui ad Moysen, in igne et in rubo apparuit in monte (Exod. II, 1, 2) ? Deus excelsus est dignum ergo fuit ut in alto appareret, scilicet in loco qui vicinus est cœlo. Et quia ignis semper superiora appetit sursum crescendo ad cœlum, in eo debuit cœlorum Dominus apparere, qui de humo ad superna contendit. In rubo vero causa fecit, ut appareret, delictorum. Quia enim peccatorum causa Legem descenderat dare, spinæ autem in peccatis significantur, quia sustinui, inquit, ut faceret uvam, fecit autem spinas (Isai. v, 2); et Lex statim vindicare non venerat, sed prius ostendere: ideo ignis rubum non combussit; id est, data Lex non fecit reos de præterito peccatores. Nam et quia peccata non sunt de natura, sed ex accidenti; rubi, id est, spinarum materia non habet radicem spinis armatam. Ratione ergo factum est, ut ita Dominus appareret Moysi.

(a) Natura angelica secundum se simplex est, cujus substantia superiora appetit, non inferiora. Ideoque Dominus in igne apparuit, cujus natura semper ad superiora tendit, ubi Christus est. In rubo autem idcirco, quia et spinas habet quæ noceant, et facilis est ad combustionem et tamen ab igne non combustus est. Ignem fac esse Legem, quia peccatoribus ignis est. Rubus autem in peccatis significatur, quia a Salvatore ad comparationem cœterorum rubus mala arbor significata est: et peccata nihil aliud quam malitia. Igitur ignis cura in persona Legis apparuit, non tamen exussit rubum: sicut Lex data preteriti peccati causa, non utique vindicavit, sed magis abstinuit vim justitiæ suæ, ut postea jam data si contempta fuisset, vindicaret. Hac ergo causa Dominus in igne et rubo ap paruit, quia in rubo ignis Legem significavit.

[ocr errors]

XLIII (6). Cum Abraham filium immolare prohibitus sit, cur Jephte filiæ sacrificium persolvere non est prohibitus (Gen. xxi, 11, 12 ; Judic. x1) ?

Multum intervallum est inter causam Abrahæ, et causam Jephte. Primo quidem Abraham legitime natus est, Jephte vero spurius: erat enim filius meretricis. Deinde Abraham conversationis optimæ, Jephte autem princeps latronum. Abraham vir justus, et in tentatione probatus; in Jephte autem nullum justitiæ testimonium. Abrahæ itaque præceptum est, ut filium suum Deo offerret, ut ostenderetur hominibus quantum Deo crederet Abraham, qui nec filium suum jubente eo dubitavit occidere. Qui enim contra mundi spem nasci eum potuit facere de sterili et anicula, non fuit ambiguum quod contra mundi rationem posset eum suscitare a mortuis (Hebr. x1, 19). Hoc facto cumulatus est justitia Abraham. Ostendit enim Deus, quia non sanguinem pueri poposcerat, sed ut famulus suus Abraham hoc lacto auctior fieret. Diligentes enim se aliquid pati vult, ut juste illos promovere videatur. Nam Jephte homo facinorosus et improvidus, stulta devotione munus Deo promisit

(a) Quæstio eadem ex Mss. secundi generis inter post vulgatas Veter. Test. septima.

(b) Hæc quæstio deest in Mss. secundi generis.

dicens, Quidquid mihi redeunti a cæde occurrerit ante ostia domus meæ, hoc offeram Deo. Numquid coactus devovit, aut numquid intellexit quomodo deberet votum facere? Quid enim si canis illi aut asinus occurrisset, quod Dominus offerri prohibuit; aut si filius alienus, aut si uxor, ut in dolore alieno exsultans redderet votum ? Idcirco improvidæ menti quod in alienam perniciem devoverat, in illum ipsum Judicio divino retortum est: et usque adeo insensatus fuit jephte, ut nec postea stulte se devovisse cognosceret, ut error ejus qui ab ipso cœperat, per ipsum emendaretur. Intelligere enim debuit Deum non tali sacrificio delectari, et rogare pro stultitia sua, et aliud offerre quod contra Legem non esset: sed fidelem se præstitit factus parricida, cum constet fidem stultam non solum minime prodesse, sed obesse. In causa itaque filiæ suæ ipse mactatus est, unde et Deus a tali sacrificio dissimulavit. Si enim hoc prohibuisset, aliud offerre sibi illum voluisse videretur, cum sciret ut indignum non debere illum offerre. Filia autem ejus lucrum fecit: quia enim innocens in malis patris mortua est, pœna caruit inferi ; quod diu forte vivendo adipisci nequisset. Ut autem triumphus victoria Jephte pro. sequeretur, non meritum ejus fecit, neque populi : nec enim legitur supplices illos fuisse Deo, ut daret eis defensorem. Aut numquid ipsum Jephte Dominus misit, aut allocutus est ? Sed quia Allophyli deos suos laudabant, quasi qui subjectos illis fecerant filios Israel, vituperantes Deum Abrahæ ; idcirco propter honorem nominis sui Deus vindica. vit in Allophylos, si non propter istos vel propter meritum Abrahæ et suum culmen. Aut numquid quia spiritus Domini insiliit in Samsonem meretricantem (Judic. xiv, 6, 19; xv, 14), dignus dicetur, cum hoc factum intelligatur ad Allophylorum perniciem ?

XLIV (a). — Quomodo ostendi posset ex Prophetarum testimonio jam in Novo Testamento a gentibus recepto, promissionem quam Deus Abrahæ fecerat, per Christi adventum esse completam ?

Scriptum est in Isaia propheta, Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Isai. Lv1, 7). Sed forte dicant Judæi, Domus Dei, id est synagoga, omnibus patet. Nec renitimur; ita tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad Legem. Lex enim eorum est qua jussi sunt more Abraham circumcidi. Nihil ergo novum hoc exemplo prophetæ poterit videri; quia ex quacumque gente quis veniens, non est prohibitus adjungere se Legi ab exordio Judaismi. Nihil novum a propheta dictum poterit æstimari; imo superflue, si semper admissi sunt servire Gentiles Deo Abrahæ, nec aliquando prohibiti inveniuntur. Et verum est, quia subjicientes se Legi, nunquam non suscepti probantur. Si igitur hæc ita sunt, superflue videtur admonuisse propheta, quod semel traditum custoditum est semper. Et an quis tam hebes poterit inveniri, qui dicat tantum prophetam rem superfluam et inanem locutum? Nescio cui hoc tutum sit vel audire et non prohibere. Nam cum Judaicus utique populus propter peccata, quæ in Deum delinquebant, ab idolis suffragia requirentes, a Prophetis sæpe correpti, pœnitentiæ iter ingredi nollent, ut reverterentur ad Deum; ad exprobrationem illorum domum suam Deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significavit, ut abdicatis Judæis, alios id loco illorum positurum se ostenderet. Nam si semper admissæ sunt gentes ad Legem, sicut supra dictum est, quomodo hoc propheta dicebat futu rum, nisi quia aliud significavit quam præceptum erat prius? Non enim posset dicere de re quæ quotidie fiebat, quia futura erat. Unde manifestum est istud ad necem proficere Judæorum, quibus ostendit propheta, quod alii his amotis vocandi essent,

(a) Adversum Judæos. Hæc deest in Mss.secundi generis,

« PoprzedniaDalej »