Obrazy na stronie
PDF
ePub

exspectatio est gentium (a).] « Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Issachar, asinus fortis accuubans inter terminos: vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tribus serviens » (Ibid., 13-15). Quia supra Zabulon dixerat, quod maris magni littora esset possessurus. Sidonem quoque et reliquas Phoenices urbes contingeret, nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, qui juxta Nephtaiim pulcherrimam in Galilæa regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vel fortem vocat, et humerum dicit supposuisse ad portandum; quia in labore terræ et vehendis ad mare, quæ in finibus suis nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebræi per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas de die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum : et idcirco ei omnes serviunt, quasi magistro dona portantes. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 16-18). Samson judex in Israel de tribu Dan fuit (Judic. XIII, 2). Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samsonem nazaræum tuum, cæsisque hostibus triumphare,quod in similitudime colubri regulique obsidens vias nullum per terram Israel transire permittat; sed etiam si quis teme rarius, virtute sua quasi velocitate equi confisus, eam voluerit prædonis more populare, non effugere valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem nazaræum tuum, quod ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos (Id. xvi, 30), putavi, o Deus, ipsum esse Christum Filium tuum: verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum ductus est Israel in captivitatem; alius mihi Salvator mundi et mei generis præstolandus est, ut veniat cui repositum est, et ipse exspectatio gentium. Gad accinctus præliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX, 19). Significat, quod Gad, Ruben, et dimidia tribus Manasse ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, prælium adversus eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus fortiter dimicaverit. Lege Jesum Nave et Paralipomenon. Nephtalim, servus emissus dans eloquia pulchritudinis; sive, Nephtalim ager irriguus (Ibid., 21). Utrumque significat Hebræum verbum, Aiala Seluha. Significat autem, quod aquæ calidæ in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesar fluento Jordanis esset irriguus. Hebræi autem volunt propter Tiberiadem, quæ Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terræ uberioris ostendit. Sed melius si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator, ut in Evangelio quoque scriptum est (Matth. iv, 15, 16). « Filius meus Joseph accrescens, Filius meus accrescens et decorus aspectu filiæ decurrerunt super murum; sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum ejus per manus potentis Jacob. Inde pastor egressus est lapis Israel (Gen. XLIX, 22-24). O filii Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Egypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam te provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas et zeli jaculis vulnerati. Verum arcum tuum et arma pugnandi

(a) Non sunt hæc Hieronymi.

posuisti in Deo, qui fortis est pugnator: et vincula tua quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et disrupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim fortis et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia (Ibid., 27). Quam de apostolo Paulo, quæ dicta sunt, manifestissima sit prophetia, omnibus patet ; quod in adolescentia persecutus sit Ecclesiam, in senectute prædicator Evangelii fuerit. Hebræi autem ita dixerunt: Altare in quo immolabantur hostiæ, et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuit hoc, inquiunt, significat, quod sacerdotes immolant mane hostias, ad vesperam dividunt ea quæ sibi ex lege collata sunt; lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisorem super sacerdotibus, qui servientes altari vivunt de altari (a). Hæc autem historice.

Spiritualiter autem in Ruben prioris populi Judæorum ostendit esse personam, cui à Domino dicitur, Israel primogenitus meus (Gen. XLIX, 3; Exod. IV, 22). Etenim juxta quod primogenito debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, tu virtus mea. Utique quod ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Patri Deo semper irrogaverit injuriam ; dum convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior in donis, quia primum ipsi credita sunt eloquia Dei (Rom. in, 2), et legislatio, et Testamentum sive promissio. Iste major imperio; utique pro magnitudine virium quia copiosius cæteris in hoc sæculo populus idem regnavit. Effusus est autem sicut aquà, peccando in Christum, quæ vasculo non tenetur voluptatis effusus est impetu, et idcirco addidit, Ultra non crescas; quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus est. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Primogenitæ autem plebis audaciam prædicat, quæ ascendit cubile patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat (Coloss. 11, 9), raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit. Simeon el Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi Scribæ et Pharisæi et Sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim Scribæ erant Judæorum, de tribu vero Levi principes sacerdotum, qui consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. De quo consilio dicit, In consilium eorum ne veniat anima mea horrebat enim tanta scelera, quæ novissimis temporibus facturi erant Judæi. Quia in furore suo occiderunt virum : id est Christum, de quo dicitur, Ecce vir, Oriens nomen ejus (Zach. vi, 12); et alibi, Femina circumdabit virum (Jerem. xxxi, 22). Suffoderunt murum : id est, illum spiritualem fortissimum murum, qui custodit Israel, lancea confoderunt. Maledictus furor eorum, quia pertinax: utique quando furore accensi et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes, Crucifige, crucifige. Et indignatio eorum, quia dura: dum Barabbam latronem peterent, et principem vitæ crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob,' et dispergam illos in Israel: quia nonnulli ex ipsis crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Dicuntur enim divisi ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem; dispersi autem, quorum patria temploque subverso, per orbem terræ incredulum genus spargitur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc Judam verus confessor exprimitur Christus. qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudabunt fratres sui: Apostoli scilicet et omnes cohæredes ejus, qui per adoptionem Patris, filii

(a) Hucusque ex Hieronymo.

Dei effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum: eisdem enim manibus atque eodem crucis tropæo et suos texit, et inimicos et adversarias potestates curvavit. Juxta quod et Pater promittit ei dicens, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. cix, 1, 2). Adorabunt te filii patris tui: quando multi ex filiis Jacob adorant eum, per electionem gratiæ salvi facti (Rom. x1, 5). Catulus leonis Juda : quando nascendo factus est parvulus, sicut scriptum est. Parvulus natus est nobis (Isai.1x,6). Ad prædam, filimi,ascendisti:id est, ascendens in crucem,captivos populos redemisti; et quos ille contrarius invaseral, tu moriens eripuisti: denique rediens ab inferis, ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem (Psal. LXVI, 19; Ephes. iv, 8). Requiescens accubuisti, ut leo: manifestissime Christus in passione accubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum ; et quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quando non necessitate, sed potestate hoc ipsum complevit, sicut ipse dicit: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam (Joan. x, 18). Quod vero addit, Et ut catulus leonis: inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem non ti muit, sed et in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quis suscitabit eum? quia nullus nisi ipse, juxta quod ipse ait : Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Id. 11, 19). Non deficiet dux de Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judæos successio regni, donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus ex Gentibus, cui adhuc nunquam fuerat Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet qui ex Judæis sunt. Nam vinea Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. v, 7). Et ad vitem asinam suam. Ipse dicit, Ego sum vitis vera (Joan. xv, 1). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam. Lavit in vino stolam suam sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvæ pallium suum. Pallium Gentes sunt, quas corpori sui junxit: sicut scribitur, Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi Apostoli sunt et Evangelistæ, qui lumen scientiæ Ecclesiæ præstant: quorum præcepta austeritatem vini priscæ Legis superant, quia longe leviora sunt. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes præceptores sunt sancti, qui præcidunt ab errori. bus homines, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmittunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiæ lacte veteris Legis. Zabulon habitabit in littore maris, et in statione navium. Zabulon interpretatur Habitaculum fortitudinis, et Ecclesiam significat. Hæc in littore maris habitat et in statione navium, ut credentibus sit refugium. et periclitantibus demonstret fidei portum. Hæc contra omnes turbines sæculi inconcussa firmitate solida spectat naufragium Judæorum, et hæreticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinæ ; quorum etsi tunditur fluctibus, non tamen frangitur. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad Gentes. Legitur etiam in Evangelio inde assumptos esse Apostolos aliquos, et ipsis

locis Dominum sæpe docuisse, sicut scriptum est, Terra Zabulon, et terra Nephtalim, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam (Isai. ix, 1, 2; Matth. iv, 15, sqq.). Sidon interpretatur Venator vel venatrix. Venatores qui sunt, nisi Apostoli? Qui, ut supra diximus, ex illis locis assumpti sunt,de quibus dicitur: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni mente (Jerem. xvi, 16). Issachar asinus fortis. Issachar qui interpretatur Merces, refertur ad populum Gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Issachar asinus fortis scribitur, quia prius populus gentilis quasi brutum et luxuriosum animal nullaque ratione substitit, sed postmodum jugum disciplinæ evangelicæ libenter portavit. Hic accubans inter terminos, vidil requiem quod esset bona, et terram quod optima (a). Inter terminos autem cubare, est præstolato mundi fine requiescere, nihilque de iis, quæ nunc versantur in medio, quærere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad æternæ vitæ patriam tendit. Unde etiam apponit humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde factus est tributis serviens, hoc est, Christo regi suæ fidei dona et operum bonorum offerens munera. Dam judicabit populum suum sicut aliæ tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et reliqua. Dicunt quidam (a) Antichristum per hæc verba et prædici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens, et quod inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est (Num. ii, 25), illum significans qui se in lateribus aquilonis sedere dicit, et de quo figuraliter dicit propheta, A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. vi, 16). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Képara enim græce cornua dicuntur. Serpens ergo ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferæ prædicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in præsentis vitæ latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta præcepti cœlestis itinera constringentes, non solum nequitia callidæ persuasionis impetit, sed etiam terrore potestatis premit ; et in persecutiones languore, post beneficia fictæ dulcedinis, exercet cornua potestatis. Equus iste cujus ungulas cerastes mordere dicitur, hunc mundum insinuat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum spumat. Et quia Antichristus extrema mundi hujus apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulas mordere perhibetur. Ungulas quippe equi mordere est extrema sæculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro 1. Plebs infidelis Judæa, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat. Bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est dicens, Salutare tuum exspectabo, Domine: id est, non sicut infideles Antichristum; sed eum qui in redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Amen. 1 In Ms. Corbi sic desinit: Ascensor equi est quisquis iniquitatibus hujus mundi extollitur, qui retro cadere di

citur.

(a) Ex Gregorio, lib. I Moral., cap. 6. (b) Ex Gregorio, lib. 31 Moral., cap. 10.

ADMONITIO

IN LIBRUM QUÆSTIONUM VETERIS ET NOVI TESTAMENTI.

Hoc opus Augustino abjudicant eruditi quique. Nec injuria sane, quandoquidem res ratioque docendi, ut de stili distantia nihil dicamus, procul abhorret a S. Doctoris ingenio et fide. In quæstione secunda dicitur Deus, ut diaboli præsumptionem non potestate sed ratione destrueret, materiam condidisse, quæ esset rerum confusio, ex qua faceret mundum. In Q. decima tertia infantes qui in Sodomis cum parentibus perierunt, a gehenna liberos esse, quia in aliena causa occisi sunt, absolute pronuntiatur. Quo loco Quæstionum auctor, quisquis est, originale peccatum inficiari videbatur Bellarmino. Et revera ad hanc ipsam quæstionem respondens Alcuinus in opere super Genesim, interrog. 103, cum alioquin iisdem, quæ hic leguntur, verbis usus fuerit, nequaquam tamen originalis peccati reatum dissimulavit : Nonne, ait, provisum est illis, ne diu viventes exempla sequerentur patrum; et ut levius in futuro crucientur, vel omnino non, aliena causa occisi? In Q. vigesima prima, et quadragesima quinta, contendit auctor, mulierem non esse creatam ad imaginem Dei: contra quam docet Augustinus in lib. 3 de Genesi ad litt., cap. 22. In Q. vigesima tertia non patitur quidquam difficultatis, ut Augustinus, circa originem animæ. Q. vigesima septima non Samuelem a pythonissa excitatum, sed ejus spectrum sive diabolum Saŭli apparuisse sic asserit, ut falsam et absurdam esse velit aliam opinionem: quam tamen pulchre congruere sacris Scripturis ostendit Augustinus in lib. 2 Quæst. ad Simplicianum. Q. quadragesima prima illud Geneseos, Spiritus Domini ferebatur super aquas, pugnat ne intelligatur de Spiritu sancto, de quo passim ab Augustino explicatur. Q. quadragesima tertia vehementer improbat votum Jephte, quem facinorosum appellat, nullumque justitiæ testimonium habere dicit, cum is tamen inter insignes viros laudetur in Epistola ad Hebr., cap. 11. In Q. quadragesima sexta nota ignorantiæ aut stultitiæ condemnat eos, qui dicunt Samuelem functum officio sacerdotis, quod ipse cum aliis plurimis sentit Augustinus in lib. 17 de Civit. Dei, cap. 4. In Q. quadragesima octava de Filio Dei loquitur more Arianorum. Q. quinquagesima sexta dicit immerito quibusdam videri (quod tamen Augustino etiam visum est) Joseph esse filium Heli et Jacob, unius secundum naturam, alterius secundum Legem. Q. quinquagesima nona quod apud Joannem dixit Dominus, Spiritus ubi vult spirat, vult de vento interpretandum esse, non de Spiritu sancto: cum Augustinus aliter interpretetur. Q. centesima octava multis conviciis insectatur eos, qui volunt Hebræos dictos ab Heber, non ab Abraham : at Augustinus in lib. 2 Retract., cap. 16, et de Civitate Dei lib. 16, cap. 11, eam sequitur sententiam. Q. centesima nona incumbit ut suadeat Melchisedech non hominem fuisse, sed Spiritum sanctum, ipsumque in oblatione dici summum sacerdotem improbat. Q. centesima decima quinta dicit Abrahamum cum patre suo idola coluisse: contra Augustinus,in lib. 16 de Civit. Dei, cap. 13. In Q. centesima decima sexta ille pascha a passione, Augustinus vero ab hebræa voce transitum significante censet fuisse appellatum, in Epist. 53 ad Januarium, n. 2. Præterea Pelagianam hæresim quæstiones aliquot resipiunt Lovaniensum Theologorum judicio, veluti Quæst. septuagesima nona, octogesima, octogesima tertia, etc. Perpauca demum sunt, quæ non aliqua ex parte pugnent in Augustini doctrinam; ut superfluum sit his addere, quod hujus operis prolixi nullam S. Doctor mentionem facit in libris Retractationum, cum illic diligenter Quæstionum libros alios recenseat.

Superest ut examini judicioque Lectorum subjiciamus opinionem eruditis hodie quamplurimis probatam, quæ hasce Quæstiones eidem auctori, cui Commentarios in Apostolum Ambrosii nomine vulgatos attribuit. Quippe collatis ad invicem utrisque operibus, scilicet Quæst. vigesima quarta ad Comment. in I Cor. 11, . 5; Quæst. septuagesima quarta ad Comment. in II Cor. 5, . 21, et in Gal. 3, . 13 ; Quæst. centesima secunda ad Comment. in Il Timoth. 2, V. 20 ; Quest. centesima octava ad Comment. in Philipp. 3, .5; Quæst. centesima decima tertia ad Comment. in Ephes. 3, . 10, etc., concordiam in rebus, in sententiis, in verbis etiam ipsis, quam maximam deprehenderunt. Ad hæc utrumque opus eodem fere tempore confectum putant: Commentarios quidem cum Damasus Papa, qui sub anni 384 finem obiit, Romanam Ecclesiam regeret, uti eorumdem auctor testatur in I Thimoth. 3, . 15; Quæstiones autem anno circiter 300 ab excidio Jerosolymitano, ex Quæst. quadragesima quarta Adversus Judæos, tametsi non nemo sit qui hunc annum ab adventu Christi numerari arbitretur. Jam vero Commentariorum scriptor creditur designatus ab Augustino in lib. 4, ad Bonifacium, cap. 4, ubi Hilarii nomine sententiam profert, quæ ad verbum in iisdem Commentariis sup. Rom. 5, V. 12, continetur : porro autem cum ab Hilarii episcopi Pictavensis stilo et doctrina plurimum dissideant iidem Commentarii, non alius esse existimantur quam Hilarii diaconi, qui Damaso Pontifice pariter vivebat, illius nimirum qui secta Luciferianus, patria Sardus dicitur. Hic nos, ut de Commentariorum auctore nihil pronuntiemus, juvat in subjectas Quæstiones observare, manuscriptorum codicum eam a nobis deprehensam esse varietatem, quæ efficere possit, ut jam demum revocetur, atque invalescat opinio Erasmi et aliorum, qui primum suspicabantur non unius hominis esse illud Questionum opus, in quo eadem quæ dicta sunt iterari, et propositis titulis rursum tractari eamdem quæstionem ; tum dissimile dicendi genus adhiberi ;

nec ipsa constanter eadem, sed plane contraria dogmata propugnari cernebant. Enimvero duo sunt manuscriptorum codicum genera. Quidam centum viginti septem illas quæ primo vulgatæ fuerunt, quæstiones complectuntur : scilicet quadraginta septem ex Veteri Testamento, reliquas omnes ex scilicet quadraginta septem ex Veteri Testamento, reliquas omnes ex Novo Testamento, reliquas omnes, ex Novo Testamento inscriptas ; nihilque ab editis differunt, nisi quod titulum huncce tertium, ex utroque mixtim, qui posterioribus triginta quæstionibus a typographis præfixus fuit, nusquam habent. Hujus primi generis manuscripti duo sunt in Bibliotheca Sorbonica, in Victorina totidem, in Colbertina unus antiquior multo et ante annos circiter 700 exaratus. Alterius generis manuscriptos non plus quam tres reperimus, unum Sorbonicum, alium Victorinum, tertium Germanensem nostrum, qui licet centum quinquaginta unam quæstiones contineant, scilicet quinquaginta sex ex Veteri, et nonaginta quinque ex Novo Testamento, adeoque primi generis codicibus sint viginti quatuor, quæstionibus auctiores, non tamen habent tractatus plerosque, et conciones ex istis primum vulgatas: quodque ad rem facit, carent quadragesima quarta illa, Adversum Judæos ; et centesima decima quinta, Adversum Mathematicos quæstione aliisque nonnullis, unde auctoris ætas et patria cumperiri posse credebatur. Ex hoc secundo manuscriptorum genere eruit Jacobus Haemer alteram collectionem quæstionum, quæ post vulgatæ sunt. Damus hic denique Quæstionum Elenchum duplicem, in quo manuscriptorum diversitas uno conspectu intelligitur. Quæstiones quæ codicibus sive secundi generis propriæ sunt, stellula designandas curavimus.

ELENCHUS QUESTIONUM.

EX MANUSCRIPTIS CODICIBUS

Primi generis (a).

QUÆSTIONES VETERIS TESTAMENTI.

I. Quid est Deus.

II. Cur Deus mundum fecerit.

III. Quid opus erat per Moysen, et non ante, exordium mundi et ordinem creaturæ exponere.

IV. Quare Legem non in primordio dedit.

V. Utquid Abel sacrificium acceptatum est, et Cain refu-
tatum.

VI. Si Lamech occidit Cain, sicut putatur.
VII. Quæ decem verba in tabulis data sunt, etc.
VIII. Utquid Moyses descendens de monte vultum splen-
didum habuit.

IX. Si omnia Deus bona fecit, quid est ut dicat ad Noe
de mundis et immundis: Induc tecum, etc.

X. Cum Deus dicat quod quarta progeniae exituri essent
filii Israel de Ægypto, cur Moyses quinta, inquit,
progenie exierunt.

XI. Si veri justi voluntas bona est, quare Isaac non Esau
quem voluit, sed Jacob benedixit quem noluit.
XII. Quare Abraham fidei suæ signum circumcisionem
accepit.

XIII. Si judicium Dei justum est, quare infantes in So

domis cremati sunt.

XIV. Qui est ut Deus, qui justus prædicatur, peccata patrum filiis dicat reddi.

XV. Cum justum prædicet Lex, contra Salomon, Noli, ait, esse justus multum.

XVI. Quare angelus, qui volebatin via Moysen occidere, circumcisione infantis placatus est.

XVII. Quid est ut maledictos dicat, qui non reliquerint
semen in Israel.

XVIII. Quare Saül peccans petiit orari pro se, et impe-
trare non potuit; David autem e contra.
XIX. Si Adam corpus immortale habuit, an mortale.
XX. Quid est quod dicitur, Panem Angelorum mandu-
cavit homo: cum Angeli non egeant cibo.
XXI. Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei fecisse
hominem, et an mulier imago Dei.

XXII. Quid est ut dicat Salomon, Justifica animam tuam
ante obitum tuum, etc.

XXIII. An ex traduce sint animæ, sicut corpora.
XXIV. Quid est ut vir imago Dei sit, et non mulier.
XXV. Utquid Joseph adjurat filios Israel, ut tollerent
cineres ejus de Egypto.

XXVI. De Elisæo,an id quod dure petiit ab Elia, consecutus

sit.

XXVII. An Pythonissa Samuel excitaverit.

(a) Hac serie continentur omnes quæstiones primo vulgatæ.

EX MANUSCRIPTIS CODICIBUS
Secundi generis (a)

CAPITULA DE VETERI TESTAMENTO.

1. De Deo et de hominis libero arbitrio.

2. *Adversum eos qui negant ad Deum aliquid pertinere. 3. Cur Deus mundum fecerit.

4. Quid opus erat per Moysen postea et non ante, exor-
dium mundi et ordinem creaturæ exponere.

5. Quare Legem non in primordio dedit.
6. Utquid Abel sacrificium aceptatum est, Cain repu-
diatum.

7. Si Lamech occidit Cain, sicut putatur.
8. Quæ decem verba in tabulis data sunt.
9. Utquid Moyses descendens de monte, etc.
10. Si omnia Deus bona fecit, quid est, etc.
11. Cum Deus dicat ad Abraham de filiis Israel quod
quarta progenie exituri essent, etc.

12. Si viri justi voluntas bona est, quid est ut Esau, etc.
13. Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo re-
cessit, christum Domini vocat.

14. Quare Abraham fidei suæ signum, etc.
15. Si judicium Dei justum est, quare infantes in Sodo-
mis, etc.

16. Quid est ut Deus qui justus prædicatur, etc.
17. Cum justum prædicet Lex, contra Salomon, etc.
18. Quare angelus qui in via volebat occidere Moysen,

etc.

19. Quid est ut maledictos dicat qui, etc.
20. Quare Saül peccans petit orari pro se, etc.
21. Si Adam corpus immortale habuit, etc.

22. Quid est quod dicitur, Panem, etc.

23. Quid sit ad imaginem et similitudinem Dei, etc.
24. Quid est ut dicat Salomon, Justifica, etc.
25. An ex traduce sint animæ.

26. Quid est ut vir imago Dei sit, etc.
27. Utquid Joseph adjurat filios Israel, etc.
28. De Eliseo, an id quod dure petiit, etc.
29. An Pythonissa Samuel excitaverit.

30. Quid contradicendum his qui mundum æternum
dicunt.

31. Quare octavo die circumcidi mandatum est.
32. In Proverbiis ait, Justus sui accusator est, etc.
33. An cum muliere natura serpens locutus sit, etc.
34. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper, etc.
35. Salomon, Anni, inquit, impiorum minuentur, etc.
36. Apud Salomonem, Deus mortem non fecit, etc.
37.

Cur Deus dixit, Non permanebit spiritus meus in
hominibus istis, quia sunt caro, et erunt anni illo-
rum centum viginti.

(a) Hac serie inter alias continentur quæstiones post vulgatæ.

XXVIII. Quid contradicendum his sit, qui mundum æternum dicunt.

XXIX. Quare octavo die circumcidi mandatum est. XXX. In Proverbiis ait, Justus sui accusator est: quomodo justus, si peccator ?

XXXI. An cum muliere serpens natura locutus sit, an ab actu dictus serpens an diabolus. XXXII. Legimus apud Salomonem, Dives et pauper obviaverunt sibi, fecit autem ambos Deus. Quomodo ergo non est personarum acceptio apud Deum. XXXIII. Salomon, anni, inquit, impiorum minuentur : cum videamus impios aliquantos longævos. XXXIV. Apud Salomonem, Deus mortem non fecit: et alio loco, Bona el mala, vila et mors a Deo sunt. XXXV. Qua ratione David Saül, postquam Deus ab eo recessit, christum Domini vocat, etc. XXXVI. Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut in causa Charmi triginta viri occisi sunt. XXXVII. Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel. XXXVIII. Si equus et mulus non habent intellectum, quanto magis terra ? quid ergo est ut dicatur terra benedicere Dominum."

XXXIX. Quid est quod legitur in Salomone, Spes est in tenebris. Melior est canis vivus leone mortuo. XL. Quid est quod dicit propheta, Lætare sterilis, quæ non paris, etc.

XLI. An spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur.

[ocr errors]

XLII. Cur angelus Moysi et in igne et in rubo apparuit. XLIII. Cum Abraham prohibitus sit filium suum immolare; cur Jephte filiam immolare non prohibetur ? XLIV. Adversum Judæos.

XLV. Quomodo homo ad imaginem Dei factus sit, et an mulier quoque.

XLVI. Utrum Samuel fuerit de filiis Aaron, et utrum sacerdos.

XLVII. De hoc quod in Isaia legitur: Et apprehen dent septem mulieres, etc.

QUÆSTIONES NOVI TESTAMENTI.

XLVIII. Deus perfectio est: quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur.

XLIX. Cur Salvator baptizatus sit.

L. Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare non ita et in circumcisione.

LI.Quomodo intelligatur: Spiritus sanctus superveniet in te. LII. Si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est, Sapientia ædificavit sibi domum.

LIII. Quid est ut vn calend.januar. Salvatornatus dicatur. LIV. Si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus est tu, ego hodie genui le.

LV. Quid causæ fuit ut vi cal. april. crucifigi se permitteret Dominus.

LVI. Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca, Heli, etc.

LVII. Quid est ut cum in Malachia scriptum sit, Ecce ego millo Angelum meum; Marcus dicat in Isaia. LVIII. Qua ratione negat Joannes Christum se nosse ante baptismum, cum probet ante eum nosse. LIX. Si Baptismus cœleste mysterium est, cur Nicodemo ait Dominus, Si terrestria dixi vobis, etc. LX. Si Lex et Prophetæ usque ad Joannem, quare Salvator ad sacerdotes mittit offerri munera. LXI. Quid est ut Judæis discipulos accusantibus Dominus David exemplum proferret, per quod videntur simul cum David rei fieri.

LXII. Quid est ut occisis filiis Liæ, Rachel filios suos plangere dicatur.

LXIII. Qua ratione Magi per stellam Christum regem Judæorum natum intellexerunt.

LXIV. Quomodo probatur, post tres dies et noctes resurrexisse Salvatorem.

*

38. Quid contineat benedictio Jacob, quam dedit. 39. Cur angelus Moysi et in igne et in rubo apparuit. 40. Non fuit aliud signum, quod fiereat Moyse palam Pharaoni, nisi serpens.

41.

LXV. Si uno ore Evangelistæ locuti sunt, cur tres sexta hora, et Marcus tertia dixerit passum Dominum. LXVI. Marcus dæmonia dixit cognovisse Dominum, Apos. tolus vero, Si intellexissent, ait, etc.

42.

LXVII. Quid est ut in cruce Dominus dicat, Pater, ignosce ellis non enim sciunt, etc. Si enim nesciunt, quid ignoscitur?

LXVIII. Orandum pro inimicis docemur, quare animæ occisorum vindicari se petant.

[ocr errors]

Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenla salvos facies. Et ad Jonam, Non parcam, ait, civitati in qua habitant centum viginti millia hominum et pecora multa, etc.

Si Adam factus a Deo et animatus Spiritum sanctum accepit (a).

43. Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut in causa Charmi triginta sex viri occisi sunt. 44. Quid est ut missa mors in Jacob venerit in Israel. 45. In sole, inquit, posuit tabernaculum suum, id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui a Pilato flagellis cæsus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagellum non oppropinquabit tabernaculo tuo.

LXIX. Siprædicante Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator, Non veni, ait, solvere legem, sed adimplere. LXX. * Dominus certe inimicos nos esse vult diabolo; quare ergo, Esto, inquit, consentiens adversario. LXXI. Jacob appellatus est homo videns Deum; quomodo, Deum nemo vidit unquam.

46.

47.

48.

49.

50.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cur Adam in mundo positus mandatum accepit.
Vetus Lex Deum jurasse allegat, Salvator autem
jurare prohibuit: quomodo non destruxit vetera.
Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est ut pro
peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David,
Pro delictis holocaustum non postulasti, etc.
Cur Salomon Spiritum sapientiæ habuit, cum vi-
tam mundam non habuit.

In Tobia Opera Dei revelare et confileri honorificum
est Salvator autem opus Dei faciens, Nulli, ait,
dixeris.

51. Utquid circumcisio et præcepta data sunt populo, quae prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur.

52. Quid est ut dicatur terra benedicere Dominum, etc. 53. Quid est quod legitur in Salomone, Spes est in tenebris, etc.

54. In Sapientia, Qui creavit, inquit, orbem ex materia invisa. Et contra quia ex nihilo facti sumus.

55. Quid est quod dicit propheta. Letare sterilis, quæ non paris, etc.

56. An Spiritus, qui super aquas ferebatur Spiritus sanctus intelligatur.

CAPITULA DE NOVO TESTAMENTO.

1. Deus perfectio est: quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur.

2. Si unus Deus est, cur in tribus spes salutis, et quare prius non est Trinitas prædicata.

[blocks in formation]

* Cur facta et dicta Domina quatuor libris, et a quatuor Evangelistis scripta.

Quis ordo quatuor Evangeliorum.

5. Quare Matthæus scribit: Liber generationis Jesu Chri

[merged small][merged small][ocr errors]

sti filii David; cum prior sit Abraham.

Quid est ut generationes in tres partes divideret
Matthæus.

Quare cum quadraginta una sint generationes, Evangelista quadraginta duas numerasse videtur. 8. Quid est ut cum constet a David ad transmigrationem Babylonis octodecim esse generationes, Evangelista quatuordecim dicat.

9. Cur Salvator baptizatus sit. 10. Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare non ita et in circumcisione.

11. Si ex semine David Christus Filius Dei factus, id est jam natus est, quare cum baptizatur audit: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

12. Si de Spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est, Sapientia ædificavit sibi domum.

13. Quomodo intelligatur, Spiritus sanctus superveniet in te.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »