Obrazy na stronie
PDF
ePub

Philistinorum agmina tributaria fecit (II Reg. v, 20; et vin, 1). David solus octingentos interfecit impetu uno (Id. xxi, 8). Abisai filius Sarviæ levavit hastam suam contra trecentos, el interfecit eos (Ibid., 18). Tres robustissimi ruperunt agmina Philistinorum, ut potum darent regi David de cisterna Bethlehem, quæ in medio hostium erat (Ibid., 16). Banaias filius Joiada interfecit duos leones in Moab, et leo. nem in cisterna in diebus nivis (Ibid., 20, 21). Ipse quoque virgam tenens manu, Egyptium spectaculo dignum hastam habentem,occidit. Bellum quoque robustorum in Gabaam exercitui David cessit in prosperum (II Reg. xx1, 15, sqq.). Præter hæc maxima regis David adversus in circuitu regiones bella, prospere Domini auxilio favente, seu per semetipsum, seu per exercitum sæpe peracta sunt. Bellum vero civile in saltu Ephraim in ipso Israel,in testamentum David restituit Samariæ regnum (Id. xviii, 6, 7).

Contra Syros et reges Damasci, nunc huc, nunc illuc, alterno proventu vergentia certamina multa fuerunt. Hæc omnia propter de cœlo auxilia mirabiliter gesta, provenerunt. Sed illi operi nostro conveniens additamentum conferre non possunt ; quoniam nihil in quotidianam rerum administrationem inusitatum ostendunt,dum per hominum et ipsorum etiam Angelorum dispensationes et fortitudines effecta fiunt. In Machabæorum libris, etsi aliquid mirabilium numero inserendum conveniens fuisse ordini inveniatur, de hoc tamen nulla cura fatigabimur: quia tantum agere proposuimus, ut de divini canonis mirabilibus exiguam, quamvis ingenioli nostri modulum excedentem historicam expositionem ex parte aliqua tangeremus. Ideo et præsens libellus in hoc loco finem suum contingat, ut tertius de Novo Testamento ab Evangelii initio, Joanne videlicet et Domino primordium sumat.

LIBER TERTIUS.

De Novo Testamento.

CAPUT PRIMUM. De visione Zachariæ et nativitate Joannis Baptistæ.

Octaviani Augusti Cæsaris quadragesimo primo anno,Zacharias sacerdos de vice Abia,cum in ordine suo holocaustum in templo offerebat, angelus Gabriel unus de illorum numero, qui stant in conpectu Domini, celeri nuntio ipsi responsa deferebat : quibus subnectens, Uxor, inquit, tua hucusque sterilis Elizabeth. grandæva satis, concipiet, filiumque Joannem nomine, Altissimi prophetam et præcursorem tibi pariet. Sed incredula mente sacerdos, parum his dictis animo fidem accommodans, Quomodo, respondit,hoc fieri poterit; cum ego sim satis senex, et uxor mea isto officio in juventute privata, in diebus suis provecta ætate processerit?Attamen angelus in ista nequaquam excusatione repulsus, non causa perfidiæ illatum munus retraxit, sed quo a Domino quod dicebatur impleretur, convenienti oris sui vindictæ subjectum mutum sacerdotem dereliquit: donec nascente postmodum puero, ligatæ linguæ vinculum solutum est, cui nomen filii scribere tentans, Joannes, dixit, est nomen ejus (Luc. 1, 5-27, 57-64). Con. veniente autem dispensatione factum est, ut Joannes qui postea hominibus victu et vestitu et loco exempla pœnitentiæ præberet, et pænitentiam prædicans, etiam conceptionis ejus tempore pater pœnitentiæ modum ab angelo sibi impositum, donec ille nasceretur, sustineret. Aliter quoque congrue hoc signum evenerat, uti dum qui regnum cœlorum prædicaret nasciturus conciperetur, antiquæ Legis et Prophetanum prædicator sacerdos silentio damnaretur: quoniam Lex et Prophetæ usque ad Joannem fuerunt (Matth. x1, 13), ex eo autem regnum Dei evangelizatur. Qui conceptus adhuc in matris utero manens, priusquam nasceretur,cum Mariæ matris Dominiintroitum in domum ubi fuerat sensit, spirituali famine per os matris de nascituro ex ea Christo Domino prophetavit (Luc. 1, 41). Dum enim Moysi spriritus. in septuaginta duos consiliarios distribuitur (Num. XI, 25), quid mirum si pueri adhuc in utero manentis spiritus per matrem loqueretur? CAPUT II. De Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et nativitate ex Maria Virgine. Interea nuntius ad sponsam Joseph Mariam virgi. nem de stirpe David talia dicta detulit, cui sine viri cognitione parturire filium Spiritus sancti munere prædixit: Hic, inquiens,natus, quem omnium spondent oracula Prophetarum, magnus erit in conspectu Domini, et in æternum ore cunctorum credentium filius vocabitur Altissimi. Huic enim præcepto munere patris sui David sedem donavit, et regni domus

Jacob absque fine imperium, sine succedente hærede, in sempiternum tenebit. Quibus verbis ovans virgo accommodata fide, sine ullo sacredulitatis aut inobedientiæ objectu consensit (Luc. 1, 26-38). Sed mentem Joseph conjugis tumentem uterum videntis, quam ipse nunquam cognoverat, ista res sollicitam reddidit. Quem tamen ne hac cogitatione fatigaretur,idem angelus de concepto puero etnascituro, et accipienda virgine commonuit (Matth. i, 19-24). Quæ virgo postmodum instante tempore filium, quem sine viri semine, et carnalis oblectamento voluptatis concepit, sine damno suæ virginitatis peperit. In qua re, quamvis præter cunctorum hominum conceptionis consuetudinem, absque viri semine factum opus ostenditur, non tamen extro naturam de muliebri utero sumpta substantia carnis nascebatur. Ex natura naturaliter naturam suscepit, qui cooperante Spiritu sancto ex materna, quamvis sola carne, veram carnis substantiam humanæ, exceptis vitiorum passionibus, integram contulit. Quam rem ne sine exemplo naturæ alicujus, velut novam in Dei creaturis dimittamus, multa animantia absque parentum coitu progini comprobamus. Qualiter apes sine patribus fotu materni corporis tantumomdo cresciunt,et omnia illius modi volatilia fetus suos taliter concipiunt. Sed et multæ aves absque maribus ova gignere possunt. Et talem conceptum in multis piscium generibus esse physiologi aiunt. In sola quoque carne sine patre vermis nascitur, cui se Dominus hac de causa similem dicere per prophetam non dedignatur (Psal. xx1, 7).Quod ergo in multis rebus consueto more Dominus operatur, quid naturæ contrarium dicendum est, si quando ipse voluit, ut in virginali utero Spiritus sancti dispensatione filius sine viri coitu nasceretur ?

CAPUT III.

De pastoribus quibus Angeli natum infantem nuntiaverunt.

Quo nascente in Bethlehem civitate David, pastores custodiæ grægum destinati, ab Angelis imbuuntur, quod cœli rex in terra cam hominibus ex homine carnem nascendi lege assumere tunc dignaretur.Et deinde cum huic nuntio conveniens audientibus pastoribus carmen concinunt, ad cœlum rursum conscendentes Angeli redeunt (Luc. 11, 8-15). Et in hoc conveniens ab Angelis peractus ordo conspicitur, ut prius pastoribus natus Agnus et gregibus Pastor nuntiaretur. In his duobus pueris Joanne et Jesu, præcursore et Domino, non sine historica ratione nativitatis ordo intenditur,quod de anu unus, alter de virgine puella generatur. Christi enim præ

cursor per omnia Joannes idcirco de vetula matre nasci debuit,dum ipse Veteris Legis finis quasi novissimus filius fuit. Christus vero de puella virgine corpus assumpsit. Ipse enim est Novi Testamenti principium, filiorumque, qui ex Nova Lege nascerentur, exordium existitit. Igitur quadragesimo secundo anno Octaviani Augusti Cæsaris, temporibus Herodis regis Judæorum, ablata ex Judæis omnidominandi potestate, in oppido Judææ Bethlehem, de David stirpe, ex virgine Maria Jesus Christus Dominus nascitur. Quod competenter evenerat, ut cum regum et pontificum ex Jacob stirpe descendentium successio consumpta fuerat, quiin æternum rex est et pontifex, tunc nasceretur.

CAPUT IV. De Magis ab Oriente et stella duce. Nascente ergo illo puero, quem Israetitarum et Gentium Prophetæ utriusque populi salvatorem fore prædixerant, Magi de terra Hevilath ducti stella, ad eum cum muneribus longo admodum itinere venerant. Qui oblatis muneribus, et adorato per tempus puero, reversi sunt; non eadem tamen via qua venerunt, sed per aliam ad patriæ loca remeare moniti divino famine curabant (Matth. 11, 1-12). De hac autem stella, quod ab Jerusalem pergentibus Magis usque ad Bethlehem dux itineris fuit, Evangelii dicta exponunt. Cæterum vero qui de terra sua usque Jerusalem hanc ducem sui itineris habuisse Magos existimant, ex evangelica auctoritate firmare non possunt: quoniam Magi in terra sua cum essent,excellentem sideribus stellam videntes, Dei esse et regis, qui juxta prophetias tam ipsorum quam Ecclesiaticas (Num. xxiv, 17), ex Israel nasceretur, seu ex propria eorum scientia, seu angelica admonitione intelligentes, ad terram Israel venerunt ; et ad Jerosolymam, ubi totius provinciæ principatus fuerat,venientes,de rege nato et pariter Deo perquirunt. Unde inventis Israelitarum oraculis vatum de eodem nato, ubi nascendi locum acciperet (Michææ v, 2), monente subdolo sermone rege, alacres pergunt. Egressique urbem, mox ducem itineris ad Christum stellam sequentes deveniunt. De ista vero stella, utrum stella simpliciter, an angelus,an Spiritus sanctus accipiatur, etsi catholico sensui nihil repugnat, cum de singulis disputatum fuerit, arbitris majoribus eligendi liberam voluntatem ingenioli nostri mensura concedet. Si enim simpliciter stellam accipiendam esse quis maluerit, a cæteris stellis in hoc ducatu quomodo deviavit? Quarum natura ab initio condita,in firmamento cœli constituta fuisse dignoscitur, sicut libri Geneseos auctoritate manifestatur (Gen. 1, 17). Si ergo in firmamento cœli maneret, inter Bethlehem et Jerusalem dux fieri ambulantibus qualiter posset? Et si per aera, sagittæ more, quamvis paulo lentiore cursu propter sequentes pervolaret, assuetum in firmamento locum et cursum interim desereret. Quod nec majoribus quidem luminaribus accidisse Scripturæ des cribunt, cum in signis aut steterunt, aut reversa sunt. Nisi forte aereus ille ignis,qui tale ministerium accepit, propter similitudinem, sicut in multis diximus, stellæ vocabulum accepit. Aut si angelus habitu stellæ hoc ministerium fecit, quid repugnat, dum se Angeli quando se hominibus ostendunt, in multos transformant habitus? Quomodo et Moysi in Oreb de rubo angelus ignita facie loquebatur (Exod. 1, 2), et velut miles armatus Josue filio Nun extra castra in Galgalis ostenditur (Josue v, 13). In currum et equos igneos in ascensione Eliæ Angeli finguntur (IV Reg. II, 11). Et quando Eliseus pueri sui oculos aperuit, in eisdem habitudinibus Angeli manifestantur (Id. vi, 17). In forma hospitum Abrahæ et Loth conspectibus se præbuerunt (Gen. xvII,2; XIX, 1): et Manue et uxor ejus prophetali habitu loquentem ad eos angelum viderunt (Judic. xm, 9). Nimirum eorum et ista vice angelus dux Magorum efficitur, qui astrologis in etellæ similitudinem et clarissimi sideris fulgorem transformatur. Licet enim in ima

gine rerum, quæ Joanni in Apocalypsi sua per visionem dicuntur, huic tamen intellectui non contra facit, Stellæ septem, Ecclesiarum septem Angeli sunt (Apoc. 1, 20). Unde quamvis in spiritu, dum tamen stellæ Angeli dicuntur, quid repugnat, si etiam in hoc loco stella angelus dictus esse sentiatur? Vel certe si neque angelus, neque stella firmamenti,neque alius quispiam ignis hæc stella fuisse dignosci tur; Spiritus ergo sanctus stella hæc fieri concedatur. Qui sicut postmodum corporali specie columbæ descendit super Jesum Dominum in Jordane (Matth. 1, 16; Luc. 1,22); sic Gentes adoratrices, stellæ specie duxit ad cunabula Domini nascentis in carne. De quo per parabolam Balaam astrologus loquebatur, Orietur stella ex Jacob (Num. xxiv, 17), rutilum scilicet lumen spiritualis gratiæ Christi, qua nox infidelitatis Gentium illuminatur. Sicut ergo in igne super Apostolos postea in coenaculo Sion descendit (Act. 11, 3), ita in specie stellæ Magos ad Dominum Spiritus sanctus deduxit. CAPUT V. De baptismate Christi. Hic igitur puer scientia præibat ætatem,donec tri gesimum annum agens ad Jordanem venit, et ab Joanne, de quo supra diximus, Zachariæ filio, qui tunc populum in eum crediturum qui venturus erat, baptizabat, et ipse baptismum Agnus ante suscepit, et confitendum unda Jordanis lavavit. In specie columbæ Spiritus sanctus super eum descendit, et Patrem de cœlis loquentem de se audivit, Hic est Filius meus dilectus, in quo sibi anima mea complacuit. Cum his signis cœlum apertum vidit, et ita baptizatus de fluminis lavacro ascendit (Luc. 1, 21, 22). Ad baptismum vero Dominus Jesu exivit, non quod baptismi sacramento et lavacro egeret, qui proprii aut origi nalis peccati nullam culpam haberet; sed ut aquas, quibus quamvis in delicto Adæ Deus non maledixerat, terræ qua continebantur maledicto infectas purgaret. Et ne quisquam Baptismi sacramentum negligeret, dum qui sine peccato fuerat, baptismi aquas inivit. Et ne quisquam ab inferiore baptizari parvi penderet, dum Dominus a servo suo mergi ondis baptismi appeteret. Et quatenus adhuc a diabolo, se, donec tentatio perficeretur, occultaret, qui illum velut lavacro indigentem, inter pollutos peccaminibus ablui aquis conspiceret. Spiritum vero sanctum super se in baptismo descendentem vidit, et vocem Patris de cœlo se confitentem Filium suum audivit, et cœlum coram se apertum conspexit. Non quod ante baptismum suum hæc omnia Dei Filius non haberet, sed ut Baptismi sacramentum quid valeat ostenderet. Non enim tunc Spiritum ille cœpit accipere, qui eamdem cum Spiritu sancto substantiam creditur habere. Nec tunc illum Pater Filium suum primitus professus est esse, cui dixit, Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. cıx, 3); ante videlicet omnem angelicam creaturam, quæ Luciferi appellationem per Scripturas sæpe tenet.Neque tuncilli aperiri cœperat thalamus cœlorum, quiait, Calum mihi sedes, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Sed idcirco hæc omnia sancta Trinitas in baptismo Domini congessit, ut sciret unusquisque nostrum,quid muneris in sacri Baptismatis mysterio suscipit.Tunc enim Spiritum sanctum quisque pec catorum sordibus ablutus accipit, et a Deo Patre profiteri filius adoptionis gratia incipit, ettunc sibi regni cœlorum januam aperiri, et civem cœlestis patriæ Angelorum sanctorum consors intelligi. Quam. vis vero corporali specie Spiritus sanctus super Dominum descendere dicitur, non tamen de avibus sumpsisse columbam, sed ex aere, minime dubitatur. Nequaquam enim ex avibus Spiritum sanctum necesse fuit corpus assumere, dum aves sibi connexæ statutam (a) in nullo transgressæ sunt legem naturæ sed si in aliquo transgrederentur, in hoc tantum meriti non haberent, ut pote nec æterna,

(a) Forte, constitutam.

nec rationabilis creatura, uta Spiritu assumptione carnis a delicti vindicta solveretur. Sed quod Filii persona corpore carnis humanæ induebatur, conveniens erat ut Spiritus sancti persona per corporalem speciem super eum descenderet, et Patris vox corporalis de nube per aerem corporis auribus audiretur. Præterea quoque idcirco in nube et columbæ imagine Pater et Spiritus sanctus ad baptismum veniunt, quoniam aquaticæ naturæ res illæ aliquid habuerunt. Eum enim in terra Filius ad baptismi mysterium atque creaturam elegisset, necesse fuit ut et Pater per aquaticam nubem intonaret, et Spiritus sanctus illud corpus, quod de aqua in principio factum est (Gen. 1, 20), ex illa nube acceptum simularet, ut sic tota Trinitas eamdem voluntatem, sicut habet, ostenderet.

2

CAPUT VI. · De Christi tentatione et jejunio. Cum ergo de aqua Dominus Jesus baptizatus,confestim ascendit,ut diabolo daret occasionem tentandi, avia deserti petivit, ubi et quadragint adies, et totidem noctes nullo humani pastus suffragio fultus jejunavit. Ibique per tria tentatus, in quibus primus homo seductus est, tentantem Satanam tribus responsionibus vicit (Matth. 1v, 1-11). In diaboli tribus propositionibus tota iniquitas: in Christi vero tribus responsionibus, quibus diabolus repugnatur,tota justitia fuit. Cum inimicus damnatur et vincitur, et humano generi libertas et redemptio præparatur. In hoc namque Satanas dum se supra auctorem elevare voluit, qui sub eo illuc usque fuerat, id est, homo per Domini victoris auxilium ultra ipsum excrevit. Et dum illum qui ab omni impedimento liber fuerat, alligare tentabat, interim vinctus ille, quem ipse tenebatin carcere, quibus tenebatur vincula deponit. Et dum contra se fortiorem repugnare nititur, interim ipse qui erat infirmior, adversus eum roboratur. Et eum quihuc usque de cœlo tantum in terram ejectus fuerat, terrore etiam de terra ad inferna eum migrare Dominus jubebat. Quadraginta dierum inediam Domini incarnatio sustinere sine vitæ periculo poterat: quoniam sermo dominicus, qui Moysen per aera quadraginta diebus bis renovaverat, hic Christi artus et nervos intus irrigabat. Quare igitur consummatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus esurire Dominus Jesus describitur, cum Moyses et Elias tanti temporis per jejunium famem pati non memorantur (Exod. xxiv, 18, et xxxiv, 28; III Reg. XIX, 8)? Famem vero et laborem Redemptor noster consummato tanto dierum numero sustinet, quatenus et tentatori occasionem tentandi inferret et nosceretur quam veram humanæ carnis substantiam gestaret. Unde nec extra humanum opus et in hocjejunio aliquid egit novi, dum temporis quod prius homines jejunaverunt, spatium non excessit. CAPUT VII. De virtutibus Evangelii usque ad ambulationem super mare.

Devicto ergo adversario et quadraginta dierum perfecto jejunio, per Judæam et Galilæam Israeliticumpopulum ad viam salutis vocabat, et duodecim primarios sibi milites ex omnibus speciali electionis munere segregabat (Matth. iv, 17 sqq. ; Luc. vi, 13-16). Etquatenus de invisæ et internæ substantiæ, animarum videlicet sanitate, faceret fida omnium corda, etiam in servi potestate visibiliter nulla resistente vi languoris curata reddebat corpora. Unde cum prædicans Evangelium regni Dei, Galilæam circumiret, et promiscuum vulgus varia ægritudine pressum cerneret, quosdam oculorum præsen. tis defectio lucis lætitia privabat, alios perfusa per totius corporis superficiem lepra fœdaverat, nonnullos pedum frustratos habita forma, curavit. In

'Ms. Aud., altiorem.

2 Ms. Aud., sacer.

Mss., errore.

Ms. Aud., inferni.

paralytico autem a quatuor viris portato, tria divina opera cernuntur, dum dimittuntur ei peccata, et præsentis ægritudinis plaga verbo tunc solvitur, et cogitationibus more Dei omnia scrutantis respondetur (Matth. 1x, 2-6; Marc. 11, 3-12). Et in hoc viro ostenditur quosdam propter animæ maculas dolore grassari. Quomodo mutus loqui non poterat cum Verbum Dei Patris responsa ab illo postularet? Qui in ore asinæ facundiam reperit, quomodo humanam linguam, quamvis mutam, ad verba non solidaret ? Et cum justitiæ lux, quæ in mundum venit, appareret, qualiter cæcus non videret ? Etqua potestate diabolus in homine permaneret, ad quem ejiciendum quomodo illum peccantem de cœlo expulerat, Christus veniret? In quinque panibus et duobus piscibus quinque millia saturantibus,continentur miratione digna tria, scilicet materiæ paucitas,et populi saturati multitudo, et fragmentornm copia (Matth. xiv, 15, 21).

CAPUT VIII. — De ambulante Domino super undas. Dominus de terra discipulos petens, necesse habuit in undis ambulare. Causa hujus Petri fides fuit, id est, ne si solus Christus id egisset, veritatem carnis dubiam relinqueret. Dum autem Petrus filius viri et mulieris hoc faceret, per imperantis Christi auxilium, nullam de carne Virginis filii dubitationem admittit (Matth. XIV, 26, 29). Sed quæri potest, utrum Domini et Petri corporum levigata natura, ut illa aqua sustineret, an aquæ substantia solidata est, ut corpora humana fulcire posset? Quamvis ergo utrumque hoc fieret, non contra naturam, Domino præcipiente, esset, si aut aquam solidaret, aut humanam Domini jussio carnem levigaret ; ut milttantes in Scytharum oris, ut antiqui ferunt, et super æquorum auribus (a) proludant, natandi arte quoque imbuti, merso medio in profunda vix subeunt. Hominibus ergo illud valentibus, quid mirum si Domino imperante caro levigaretur? præsertim cum resurrectionis corpora in tantum levigabuntur, ut non solum crassa aqua, sed etiam nubibus et aere sustineantur, ut Apostolus ait, Rapiemur ad occurrendum Christo in aera (I Thess. iv, 16). Aliter si aquæ naturam solidatam esse quisquam elegerit, quoniam aqua terrenam habet crassitudinem, ut cum se gelu perstrinxerit, in duriorem quam terræ ipsius soliditatem, rigeat, et multitudinem sufferre valeat, et postea calida aura resolvat. Vel certe, si liquidas undas non perstrinxerit natura, quæ aquis inserta est, ligna quamvis grandia, et humana, et cæterorum animalium corpora, et naves liburnicas supernatantes sustinere consuescit. Illa soliditas Domino imperante facta, nec mirum si etiam Petrum diffidentem non sustinet, cum infideles Domino volente etiam terra non sustentabat, ut Dathan et Abiron (Num. xvi, 31).

CAPUT IX. De cæteris virtutibus Domini nostri Jesu Christi.

In naturali rerum administratione binæ rationes deprehenduntur. Deinde inferior ratio quotidiana rerum administratio intelligitur, ut de aqua in animalibus sanguis fit, et unda salsa per nubes aut terræ infusionem indulcescit. Et ratio superior inusitata gubernatio fit, quæ in miraculis rerum dignoscitur, ut in sanguinem aquam in Ægypto in momento, et intincto ligno in dulcedinem Deus commutavit (Exod. vii, 20, et xv, 25). CAPUT X.

De panibus et piscibus saturantibus millia populorum. Quapropter et panem de parvo semine juxta inferiorem rationem in magnam segetem per longi temporis administrationem innumerabilium hominum pastum procreat; quem secundum superiorem rationem de materia modica in momento per benedictionem multiplicat. Sic et pisces per primam benedictionem multiplicat, quando dictum est, Crescite

(a) Forte, littoribus.

et multiplicamini, et replete aquas maris (Gen. 1, 22). Quorum nunc carnes per superioris rationis causam, ad turbarum saturitatem præsenti benedictione multiplicant (Matth. xiv, 19; Joan. vi, 11). CAPUT XI. — De visione Domini in monte cum Moyse et Elia colloquentibus.

Licet in hac ostensione (Matth. xv, 2, sqq.). Do. mini facies solari splendore fulserit, non tamen ipsa caro splenduit, sed divinitas latens in corpore, luminis sui portiunculam conspiciendam foris videntibus, quantum poterant, concessit. Unde ergo vestimenta candorem nivis habuerunt, dum neque de carne, neque de divinitate erant ? Nisi forte ut per carnem divinitas foris illuxit, sic et caro illuminata de divinitate, per vestimenta radiavit. Moyses autem et Elias specialiter ad talem ostensionem, vel ut Legis et Prophetiæ principes ad finem conducuntur, vel ideo ut Moysi cornuta facies, in quam non poterant filii Israel intendere (Exod. XXXIV, 35; II Cor. 1, 13), et Elias curru igneo raptus (IV Reg. 11, 11), comparato Christo obscurarentur. Et cum isti quadraginta dies jejunasse Scripturæ vocibus memorantur; de Jesu tantum Domino his præsentibus, Patris se illis pronuntiantis testimonium. Sed dum Elias manens adhuc in corpore vel ad talem conductionem venerat, quid de Moyse dicendum est ? utrum in corpore iterum ad hanc ostensionem aderat; an ex aere simulatum, sicut Samuel visus est, habitum fingebat? Et si suo corpore indutus venit, si hac vice resurrectionem suam, quæ cæteris nonnisi in novissimo est futura, complevit ? De qua quæstione auctores una eademque sententia prolata non differenter dicunt, quod dum Dominus cum tribus discipulis suis, et Elias, non cum imaginatis sed veris corporibus convenisse non dubitantur, et ipse Moyses in suo vero corpore de sepulcro resumpto videtur. Sed si Dominus Jesus, primogenitus mortuorum recte creditur (Apoc. i, 5), Moysi iterum post hanc visionem corpus sepulturæ commendatur, ut ipsum in novissimo die, quando resurgent mortui, assumere possit 1.

CAPUT XII. De Lazaro et cæteris resuscitatis mortuis.

Immobili ergo voluntate Deus universorum vitas certo fini et termino præordinavit : quorumdam igitur vita, non ut moriantur, morte interfici videtur, sed ut per hoc qui eos resuscitant, clariores, utpote Deo chari, hominibus etiam habeantur. Unde de ipso Lazaro discipulis a Domino dicitur, Hæc infirmitas non est ad mortem, sed ut Filius hominis per eam clarificetur. Ecce hoc dicto Lazarus cito moritur: sed tamen per Filium Dei, qui in eo clarificatur, quarto die resuscitatur (Joan. x1, 4, 44). Quod non spatium vitæ ejus posuit; sed quod sine mutatione Dominus disposuit facere, sæpe retrahere simulat, ut partum uxoribus Abraham et Isaac distulit, ut gratius foret. Et Dominus occasiones præstat, ut quod ipse alicui donare cupit, indulgere rogetur. Si etenim ea quæ non disposuit, aliquis sanctorum rogaverit, nullo modo fieri permittit: ut quod Moyses terram repromissionis ingrederetur (Deut.XXXIV, 4); et Paulus ut ab eo angelus Satane recederet (II Cor. XII, 8, 9), et petentes non impetraverunt. De omnibus ergo generaliter mortuis tale quid sentitur, quod ideo prima vice moriuntur, ut per illos digni clarificentur. In his enim octo mortuis, quos divina Scriptura Veteris et Novi Testamenti resuscitatos commemorat, hoc considerandum est, quod de eorum primo, id est, filio viduæ, quem Elias suscitaverat ita refertur: Revertatur, obsecro, anima pueri (III Reg. xvi, 19). De novissimo, id est, de Eutycho in Actibus Apostolorum: Et sublatus repertus est mortuus. Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum, et complexus, dixit, Nolite turbari, anima enim ejus in eo est (Act. xx, 9, 10).

Ms. Aud.,'speretur.

Caute utrumque intelligendum est, quod viduæ filius mortuus est, atque anima ejus reverti a Propheta postulatur: alter vero mortuus est, et in eo ejus esse animam Paulus dixit. In utroque namque Scriptura vera est, quia mentiri non potest. Sed qua ratione recipi potest, ut in membris occultari corporis posset mortui anima? Nisi forte anima, quæ incorporalis est, corpori inesse occulte creditur.Sed quidam intelligendi laborem vitantes,dicunt de Eutycho, quod emittens animam ita mortuus est, ut post modicum intervallum anima revertente Paulum dixisse putent, Anima illius in eo est. Sed tamen Scriptura tacet, si egressa est aut reversa anima. Ceteri vero sex mortui, quibus nec egressæ animæ, nec reversæ nuntiantur, sine ulla hic ambiguitate præstant quod mortui sint, et divina operatione resuscitati sint.

CAPUT XIII. De solis eclipsi in passione Domini.

Solis defectio juxta carnem, non ut solet, quando luna accenditur, facta erat; sed in plena luna, scilicet quinta decima die mensis, ne casu putaretur fuisse, quod evenerat: et tantum lucem solis media die tenebræ obscuraverunt, ut per tres illas horas defectionis, stellæ in cœlo vise sint (Luc. xxiii, 44, 45).

CAPUT XIV. De corporibus sanctorum venientibus de monumentis suis post resurrectionem Domini. Sancti venerunt de monumentis suis post resurrectionem Domini (Matth. xXVII, 52, 53): sed rursum in monumenta, quomodo et de Moyse memini, redintrarunt; ubi resurrectionem omnium novissimam exspectant, ut Apostolus ait: Hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, non acceperunt repromissionem a Deo pro nobis melius aliquid providente, uti ne sine nobis consummarentur (Hebr. x1, 39, 40). Si igitur isti et Moyses bis resurgere, in hac ostensione utique, et in novissima cunctorum resurre ctione, credendi sunt, dum semel mortem sibi inditam Adæ delicto gustaverunt ? Sed hoc absit a catholica fide ut semel morientem bis credat quis resurgere. Nisi forte bis mori Moysen et istos aliquis dicat. Sed nusquam de his scribitur, qui sic apparuerunt, resurrexisse; sed aut vivere, aut apparuisse, vel de sepulcris exisse. Nomen autem resur rectionis in iis, qui post mortem in vita hac conversati sunt, aut in Domini solius, aut in futura omnium resurrectione ponitur. Talis autem apparitio istorum, nec ad vitam humanam, neque ad resurrectionem futuram pertinet; sed ad confirmationem dominicæ resurrectionis, et ad credulitatem resurrectionis animarum ex inferis, talis apparitio animos movet. Sicut in resuscitatis mortuis similitudo tantum, non mors continua fieri cernitur; ita et in his similitudo resurrectionis, non ipsa resurrectio ostendebatur. De continua enim morte nullus ad vitam indeciduam, nisi Dominus, usque ad novissimum diem revertitur; et a vera resurrectione nunquam in mortem iterum aliquis retrudetur.

-

CAPUT XV. De cibo Domini post resurrectionem. Hunc autem carnalem cibum qualiter resurrectionis caro susceperit, docti requirunt, dum resurrectura corpora spiritualia esse cuncti fideles sciunt, ut dicitur, Resurget corpus spirituale (I Cor. xv, 44). Quapropter resurgent corpora non gustatura, sano sensu creditur possibilitatem edendi cibos, si necesse foret, habitura. Hæc Dei exempla minime dene gant, ut Angeli juxta ilicem Mambre (Gen. xvш, 8, 9). Sed hoc non ut nos ruminatos cibos stomacho et intestinis conferunt, sed statim ut accepta, velut videntur, degustent, in spiritualem naturam, non ex parte, sed tota transformant. CAPUT XVI. - Petrus paralyticum restituit. Convenientia de Spiritu sancto in columba super Christum, et in igne super Apostolos perscripta sunt, et quando diximus de divisione linguarum et de virtutibus Apostolorum post acceptum Spiritum,

in excusatione eleemosyne et paupertatis professione, quando Petrus paralytico dixit, Surge et ambula (Act. 1, 6), Magistri præceptum servans : Nolite habere aurum, neque argentum (Matth. x, 9),dum soli Deo serviens de iniquo mammona expeditus fuerat, verbo imperii morbo ligatum cito solvebat. CAPUT XVII. Virtus Petri.

Ecce quanta est apostolica virtus in Christo, sa

num Ananiam dum Petrus arguit per sermonis tantum imperium, morte ligavit (Act. v, 4, 5) ; et Tabitham mortis vinculo ligatam, eadem imperii potestate dissolvit (Id. ix, 40). Ideoque prius Ananias et Saphira in conspectu Ecclesiæ cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas quanta esset ostenderetur ; et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est iterum ab Ecclesia retrahere, monstraretur, et cæteri exemplo hujus castigarentur.

ADMONITIO

DE SEQUENTI OPUSCULO.

Non Augustini, sed Alcuini est isthæc de Benedictionibus Jacob patriarchæ quæstio expositioque historica et allegorica, decerpta nimirum ex ipsius libro Quæstionum in Genesim. Quanquam etiam apud Hieronymum sub iisdem ac totidem fere verbis in opusculo, quod item Quæstionum in Genesim inscri. bitur, expositionem priorem reperias; posterioris vero expositionis partem postremam apud Gregorium in libris Moralium in Job. Imo utraque ex integro, sed ordine nonnihil diverso, atque aliquot permutatis vocibus, habetur in tertio libro Commentariorum in Genesim, qui Eucherio Lugdunensi tributi olim falso fuere, editique in Bibliotheca Patrum.

DE BENEDICTIONIBUS

JACOB PATRIARCHE.

Quid intelligendum est de benedictionibus, quibus Jacob patriarcha benedixit filios suos? An historice vel allegorice intelligendæ sint, dum dicit, Congregamini, filii Jacob, ut annuntiem vobis quæ ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIX,2): et si videtur ex his verbis magis allegoriam sonare quam historiam? Resp. Utrumque vero, et historiam et allegoriam: historiam de divisione terræ repromissionis, quæ divisiones dividendæ erant nepotibus eorum; et allegoriam de Christo et de Ecclesia in novissimis temporibus futura. Sed prius historiæ fundamenta ponenda sunt, ut aptius allegoriæ culmen priori structuræ superponatur.

Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, principium doloris mei : prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua, non crescas; quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. 111, 4) (a). Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas, juxta ordinem nativi tatis tuæ, hæreditatem quæ primogenitis jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum. Hoc quippe in portando honore et prævalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua quæ quolibet vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu; idcirco præcipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, pœnas peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. [Principium autem doloris est omnis primogenitus, quia pro eo commoventur viscera parentum (b)]. « Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid., 5-7). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem et Emor fœderatos viros interfecerunt, et contra fas in pacis et amicitiarum tempore sanguinem fuderunt innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate raptati, muros hospitæ urbis everterunt (a) Ex Hieronymo, lib. Quæst. in Genesim. (b) Hæc non sunt Hieronymi.

(Id. xxxiv, 26). Unde dicit, maledictus furor eorum quia pertinax, et reliqua. Et dispergam illos in Israel. Levi enim hæreditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris paucas urbes ad inhabitandum habuit (Josue xx1). De Simeone vero in libro Jesu scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non acceperit, sed de tribu Juda quiddam acceperit (Id. xix, 1, 2). Juda, te laudabunt fratres tui manus tuæ in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad prædam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna. Quis suscitabit eum ? Quia Juda confessio sive laus interpretatur, recte scribitur de Juda, confitebuntur tibi fratres; vel, laudabunt te. Et licet de Christo grande mysterium sit, tamen secundum litteram significat, quod per David stirpem generarentur reges, et quod adorarent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuæ; sed, filii patris tui. Et quod sequitur, Ad prædam, fili mi, ascendisti, ostendit eum captivos populos esse ducturum, et juxta intelligentiam sacratiorem ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem. Sive, quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem significat. Alligans ad vineam pullum suum, et ad vitem asinam suam. Quod videlicet pullum asinæ, cui supersedit Jesus (Joan. xII, 14), hoc est Gentilium populum, vineæ Apostolorum, qui ex Judæis sunt, copulaverit; et ad vitem, sive, ut in Hebræo habetur, Soreth (a), id est electam vitem, alligaverit asin am cui supersedit, Ecclesia ex nationibus congregata. Quod autem dicit, Fili mi, conversionem ad Christum de ipso Juda facit, eo quod Christus sit universa facturus. [Quod autem dicitur, Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat ille qui mittendus est ; et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 8-11): significat quod non deficerent principes de tribu Juda usque ad tempus, quo natus est Christus, qui missus a Patre

Ms. Corb. Quod autem dicit, Fili mi, apostrophen ad ipsum Judam facit.

(a) Leg. Sorec: sic enim vitis hebraice appellatur.

« PoprzedniaDalej »