Obrazy na stronie
PDF
ePub

rege Babylonis historica expositione facillime possunt intelligi, nisi forte figurali expositione de corpore ad caput verba per allegoriam transferantur. Unde loco assumpta quæstio in hoc loco non dissolvitur,dum historialiterin ipso Evangelio causa ruinæ et sententia et vindicta non manisfestatur. Nisi forte, ut cæteri existimant, originale illius peccatum in seductione hominis per serpentem esse aliquis dicat; per quam et sententiam animadversionis acceperat, dicente Domino, Maledictus tu inter omnia animantia el bestias terræ ; super pertus tuum gradieris, et terram comedes omnibus diebus vitæ tuæ (Gen. I, 14); sed absit hoc, ut sentiamus angelum posse suadere homini peccatum in terra, nisi prius ipse peccaretin cœlo, dicente Domino, Vidi satanam sicut fulgur de cœlo cadentem (Luc. x, 18); unde enim potuisset et ipse invidere felicitati humanæ, nisi prius amisisset beatitudinem propriam? Non solum ergo peccatum hominis præcessisse diabolica ruina credenda est, sedetiam perfectionem illam creaturarum quæ in die sexta facta est; de damnandis in novissimo die Domino pronuntiante, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, quem præparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Quando ergo præparatus est ille ignis, nisi in perfectione creaturarum omnium? Nisi forte dicamus post sexti diei perfectionem Deum aliquid creasse: quod absit, ne mendacem Scripturam, imo nosmetipsos faciamus. Cui ego carcer in illa creaturarum con. ditione præparatus est, illius peccatum originaliter illas creaturas præcessit. Quoniam, ut Scriptura inquit, Ipse ab initio mendax est, et in veritate non stetit (Joan. vi, 44). Restat ergo ut ruina angelica, qua causa a Domino tacita est, exponamus, dum illum creaturarum Dei principium angelum cecidisse non ambigamus. Angelicum vero vulnus verus medicus qualiter factum sit, indicare noluit, dum illud postea curare non destinavit. Et qualiter sit ejectus per sententiam vindictæ,reticuit,quem per pœnitentiam nullo modo revocavit. Peccatum vero hominis quomodo factum fuerit, profertur ipsum namque quandoque promereri veniam non desperatur. Et qualiter ejectus sit homo, indicare Deus maluit, quem ad statum pristinum in novissimo iterum revocavit.Etquomodo animadversionis sententiam accepit, non occultavit, a quo aliquando per clementiæ suæ veniam satisfactionem accipere non recusavit. Hanc ergo differentiam in hominibus et Angelis Apostolus considerans ait: Non enim Angelos, sed Abrahæ semen apprehendit Deus (Hebr. 1, 16). Cum enim Creator clemens et misericors in summa illa et incommutabili Dei Patris manens substantia, in servi formam semetipsum exinanire voluit (Philipp. 11, 7), non angelicam naturam, sed humanam apprehendit. Sed et in hoc quæstio nascitur: cum Deus angelis peccantibus non pepercit, et tamen peccanti homini per assumptionem humanæ carnis veniam relaxavit; quare ergo inveniabili vindicta summus angelus est percussus, cum peccans et mandatum sui Conditoris homo trans grediens, veniabiliter postmodum ad pœnitentiam revocatus sit, Joanne, et Domino, et Petro clamantibus: Pœnitentiam agite; appropinquavit enim regnum cœlorum (Luc. 1, 3; Matth. v, 17; Act, 11, 38)? Angelus ergò in summo honoris sui ordine constitutus,immutationem ad excellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui Creatoris confirmatus, in eo statu permaneret ubi conditus fuit: et idcirco prolapsus iterum revocari minime potuit, qui de sublimissimo sui ordinis statu proruit. Homo vero adhuc in terra positus, generandi officio destinatus, ciborumque esui deputatus, immutationem in sublimiorem et meliorem spiritualemque vitam sine morte reciperet,si quamdiu in hac conversatione positus esset, in mandati custodia permaneret. Hunc, antequam ad statum veniret sublimiorem, delictum præripuit: et ideo de inferiori illo suo ordine, id est, immorPATROL. XXXV.

talitate sui corporis confestim ruit, dicente Domino, Terra es, el in terram ibis (Gen. 1, 19). Clementia ergo Conditoris homo ad illam beatitudinem, ad quam peccans adhuc non pervenit, per passionem Domini revocatur; qui si inde cecidisset sicut angelus, nunquam iterum revocaretur: quoniam ad illum ordinem, id est, immortalitatem sui corporis nunquam iterum pervenit, nisi peracta omnium morte, illa beatitudo ad quam revocamur, per resurrectionem restauretur. Non ad illum tamen ordinem aut ad statum unde primus homo ceciderat, sed ad alium sublimiorem, quem speravit, restitutio fiet, dicente Domino, Erunt sicut Angeli Dei in cœlo (Matth. XX11, 30). Præterea quoque ad cumulum diabolici peccatiillud accidit,quod statim postquam peccavit, foveam desperationis incurrit. Si enim de suo delicto habere veniam non desperasset, nunquam consentienti sibi homini damnum salutis suæ procuraret. Qui enim de priori peccato habere veniam desiderat, nullo modo aliud augmentare præparat. Per hanc ergo non solum sibimetipsi foveam perditionis invenit, sed etiam per se peccanti homini causa perditionis existitit. Hoc autem ad levandum hominis delictum occurrit, quod non solum per semetipsum mandati transgressionem non reperit, sed serpentinæ suasioni consensit; verum etiam aliam creaturam rationabilem in Dei offensam non induxit: ac per hoc facilius pœnitentiæ januam adinvenit apertam ; quam qui non ingressus fuerit, damno perpetuæ vitæ subjacebit. Qui vero per pœnitentiam peccata diluerit, angelicæ felicitatis consors in æter. num erit.

CAPUT III. - De Abel et Enoch primatum tenentibus in hominum justitia.

Ut autem ab ipso humani generis post peccatum originale, primordio homines quandoque promereri veniam Deus ostenderet, paucos homines elegit quibus notitiam suæ amicitiæ demonstraret: quos processu temporis paulatim plures usque ad suæ præsentiæ visitaret adventum, quousque in adventu suo omne genus humanum per totum orbem illuminaret. Ex quibus paucis primus Abel totius humanæ justitiæ princeps, et secundus post eum Enoch, insignissimus ante diluvium eligitur, quibus summa justitiæ in initio ipso mundi et fine committitur. Unus enim statim injustitiæ suæ initio, in ipso etiam mundi principio sanguinis sui tripudio coronatus, martyrio arripitur (Gen. IV,8). Alter adhuc sine morte (Id. v, 24), in testimonium novissimi temporis reservatur. Sed huic Abel Dominus Jesus Christus primatum justitiæ hominum commisit, ita inquiens, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariæ (Matth. xx111, 35). In eo enim quod dicit, A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariæ, et non addidit, justi; hæreditatem justitiæ Abel tenere Zachariam ostendit. Sicut etiam in genealogia Salvatoris scribitur, Jesse autem genuit David regem, David autem rex genuit Salomonem (Id. 1, 5, 6), cui non additur, regem, cum Salomon patris regno teneret majus imperium. Sed ex hoc intelligitur patris sui David regnum Salomon hæreditario jure possidere, et ad David honorem regni plus pertinere, quod primus ex illa generatione regnum obtinuit; sicut et Abel in justitia hominum primatum tenuit, eo quod primus in terra justus fieri cœpit. Unde quasi hæreditario jure patrum succedunt, sic omnes justi vestigia Abel in cunctis justitiæ partibus capiunt. Sed ista investigatione recte incitatus aliquis for tasse interrogabit; Cur ergo, inquiens, dum Abel justitiæ primatum tenuit, non hunc Deus sine morte ad testimonium novissimi temporis reservavit, ut in mundi fine ipse doctor existeret veritatis, qui in principio erat auctor perfecti operis? Attamen huic responsioni congrue obviare poterit, qui justitiam in tribus partibus constare novit. Tota enim justitia hæc est, virginitas, sacerdotium, et martyrium. Quæ triplex justitia in Abel primo fuit, qui et munera (Soixante-huit.)

1

1

H

Deo placita obtulit, prosapiam generis in sæculo non reliquit, et martyrii coronam sanguinis effusione promeruit. Si ergo longiori tempore, ut Enoch, Abel maneret; sine ulla dubitatione conjugium iniret. Quippe qui in tempore illius legis viveret, quæ dixit, Crescite, et multiplicamini, et implete terram (Gen. 1, 28). Et si illud mandatum expleret, pro certo nequaquam virgo esset. Et si illum Deus sine morte servaret, martyrii primatum nequaquam acciperet. Recte ergo competebat, ut qui primus in terra justus eligitur, in eo totius justitiæ forma servaretur, cuique primo in hominibus post delictum gestare figuram conceditur Salvatoris, qui virgo, et sacerdos, et martyr esse videtur. Enoch vero sine morte, per totius pene sæculi tempus remotus ab hominum conversatione custoditur, ut in eo qualiter hominum homines si non peccarent, generata prole commutarentur in vitam spiritualem sine morte, ostenderetur.Sedlicet longo reservatus tempore adhuc vivat; mortis tamen debitum, quod omnes in Adam sumpsimus, vitare non poterit. Certe in hoc etiam illud occurrit, unde scribendi de mirabilibus occasio sumpta videtur, quare quasi contra naturam, ultra humani evi metas, hujus vita tam longo admodum tempore distenditur. Attamen in hoc non nova natura uni homini gignitur: sed pristina et generalis omnium hominum gubernatur. Insitum enim omni homini in prima conditione Geneseos libri historiam considerantibus esse apparet, ut non solum longo tempore, sed etiam perpetuo viveret, nisi peccati aculeo mors naturæ metas exterminaret. CAPUT IV. De eo quod terrena tantum animalia in

diluvio mortificata sunt.

Inde processu temporis, hominibus post originale peccatum per propria studia in Dei offensam procedentibus, et in oblivionem sui Conditoris decidentibus, cum per enorme peccatum, grandi corporis mole gigantes essent exorti, totius terræ facinus aquis diluere parat et viro perfecto in genere suo reperto, Noe videlicet Lamech filio, mysterium consilii sui soli insinuat, eique arcam per longi temporis spatium fabricare commendat: ut vel ille per hoc factum morte imminente cum domo sua liberaretur, vel videntes imminens exitium pertimescentes ad delictorum pœnitudinem revocarentur (Gen. vi). Sed illo contumaciter et negli genter judicio contempto, ex insperato tempore Deus offensus, ad commune totius orbis excidium, aquis universa terræ spatia pariter obtexit: et exceptis quæ arca clauserat, cuncta quæ in terra tantum vivere possent, homines et cætera animantia ab ipso cœlo aqua conducta delevit (Id. vi, 17-23). Sed universa quæ in aquis vivere possunt, plaga illa non tetigit; terrena tantum animalia mortificavit.Quo in loco astute quærentibus ac solutione indigens quæstio subvenit: Quamobrem terrena animalia humanæ vindictæ plus quam aquatica succumbunt, quorum nec plura peccaminum gesta subveniunt? In peccato tamen primi hominis, terra de qua gustaverat, statim male dicitur. Per divinum namque oraculum ita infertur, Maledicta terra in opere tuo (Id. 1,17), etc. Quain re notandum, ipsa animalia quæ maledictamterram manducaverunt, expertia maledictionis esse non posse, præsertim cum terra cum suis animalibus maledicta erat. Iterum ergo alia adhuc quæstio surgit: Quare Deus etiam aquis in Adæ maledicto non maledixit ? Cui facillime respondetur, quod non aquam contra interdictum Domini bibit, sed de terræ fructu homo comedit. Exceptis quoque his rationibus, aquis a maledicto Adæ Deus pepercit, quoniam per aquam diluere maledictionem illam paraverat, quod in diluvio est factum, et nunc per Baptismum indulgetur: nam in aqua et Spiritu sancto cuncta humana corporalia crimina simulet spiritualia purgantur. Aquatilia enim maledicto vindictae non succumbunt, quia in maledictionis participatione non sunt. Ac per hoc et Domi.

nus, cum mortis humanæ maledictum resurgendo deposuerat,non terrestrium, sed aquatilium carnem animalium comedebat, cum ad confirmationem resurrectionis coram discipulis piscis assi partem et favum mellis accipiens manducavit (Luc. xxiv, 42, 43). CAPUT V. De animalibus quæ nec in terra tantum vivere, nec in aqua tantum possunt, quomodo dilavium evaserint.

1

(a) De animalibus quoque quæ nec in terra tantum, nec in aqua tantum vivere possunt, quæstio vertitur, quomodo diluvium evaserunt, quales sunt lutri, vituli marini, et multa avium genera, quæ in aquis escarum suarum victum requirunt, sed in arena dormiunt, et nutriuntur, et requiescunt. Si ergo arca includerentur, sine aquarum adjumento vivere non possent: et si extra arcam remanerent, aquis universa tegentibus, ubi requiescerent quomodo haberent? De his ergo, ut supra dixi, quæstio vertitur, Utrum per virtutem suam utramvis earum naturam,donec diluvium transiret, Deus temperavit ut aut in humore tantum, aut in arida tantum illis tunc vita esse potuerit. Sed qui Noe cum domo sua per arcam, non per virtutem servare voluerat, qualiter hoc per virtutem custodire vellet? An his alicubi scopulorum aliqua refugia esse poterant ? Sed etiam illa quomodo subvenirent, dum omnes montes, quibus duodecim cubitis altior fuit, aqua tegeret (Gen. vi, 20)? An etiam in arcæ tecto foris requies his esse aliqua valebat, quod a trecentis cubitis longitudinis, et altitudinis triginta, et latitudinis quinquaginta cubitis in unum cubitum undique contractum latum et stabile spatium faciebat,ut quod intus manentes, sine periculo conservaret, etiam per profundi periculum vagantibus refugium foret? CAPUT VI. — De eruptione aquarum diluvii. De eruptione aquarum diluvii ita refertur: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ,el cataractæ cœli apertæ sunt,et facta est pluvia quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Gen. vii, 11, 12). Postea subinfertur: Clausi sunt fontes abyssi, et prohibitæ sunt pluviæ de cœlo (ld. v, 2). Hujus rei difficultatem fixa sententia explanare,scientiæ nostræ parvitate prohibemur. Verumtamen in his magistrorum quid intentio potuit excogitare, indifferenti sermone proferamus, nulli ex diversis opinionibus certiorem tribuentes auctoritatem; de quibus narrationibus, de singulis electionibus arbitrium probandi seu reprobandi concedimus libertatem. Fluvii enim de fontibus utrum ante diluvium fuerunt, inquisitio profertur: de quibus nulla in principio creaturæ certa definitio, utrum facti an non facti sint ostenditur ; nisi quod fons unus ascendens de terra, et divisus in quatuor capita, regiones irrigabat (Id. 11, 6). Nisi forte de illo fonte cæteros per totum terræ spatium ubique ebullire etiam tunc aliquis dicat, propter quorum omnium singillatim assignationem originalis illius magni fontis commemoratio sufficeret. An etiam ante diluvium non erant, donec illa aquarum abundantissima eruptione universorum fontium venæ, ubi vel jam ante non fuerunt, quod etiam sæpe nunc fieri cernimus, erumperent? Attamen non de fontibus terræ, sed de fontibus abyssi dicitur, Et rupti sunt fontes abyssi. Sed hoc generaliter de fontibus potest sentiri. Unde enim terra potuisset habere, nisi subjacente abysso per occultos meatus fontium venas susciperet ? Et idcirco abyssi fontes, etiam terræ fontes possunt nominari. Sed qui hoc ita sentiunt, quid dicent in eo quod paulo post, consummata quadraginta dierum inundatione, subinfertur: Et clausi sunt fontes abyssi magnæ, et prohibitæ sunt pluvia de cœlo ? Si fontes illi, qui nunc per terras fluunt, in diluvio aperti sunt, quomodo iterum clausi pronuntiantur ? nisi non omnes fontes clausos esse denuntient, præter eos tan1 Ms. Aud., navigantibus.

(a) Exstat apud Alcuinum in lib. Quæstionem in Gen., quæst. 123.

tummodo, per quos exitus hujus aditus administrabatur. Verum etiam hoc pro tempore solummodo esse dictum confirmant. Fontes enim qui clausi erant, cum illa insolens eruptio prohiberetur, postea apertos fuisse sequens ratio pronuntiat, dum aquæ ibant et revertebantur (Id. vin, 3). Quo enim revertebantur, nisi unde venerant ? Per fontes igitur apertos aquæ irruperant, qui post, ut cessaret eruptio, clausi erant. Sed cum iterum aqua revocaretur, etiam fontes, qui clausi fuerant, reserantur. Aquæ enim quæ clausis januis venire non poterant, quomodo retro, nisi apertis aditibus, reintrabant ? De eo autem quod dicitur, Et cataractæ cœli apertæ sunt, et facta est pluvia, non minori diligentia indigens quæstio, diversis inquisitorum sententiis ventilata dignoscitur. Quibusdam namque placet, ut istæ cataractæ nubibus apertæ fuisse putentur, quæ sæpe cœli nomine per Scripturas divinas nuncupantur, quomodo est illud, Et cæli dabunt imbrem, et terra dabit fructum suum (Jerem xiv, 22; Psal. LXXXIV, 13); et, Panem cæli dedit eis (Psal. LXXVII, 24); et, Possint aves cæli habitare (Marc. iv, 32); et, Volucres cæli nidos habent ubi requiescunt (Luc. 1x, 58) ? Cataractas ergo in cœlo, in nubibus videlicet factas ut pluvia veniret, illi prædicti æstimant, quemadmodum etiam nunc tale ministerium per nubes fieri totus mundus non ambigit. Sed tunc cataractas cœli apertas Scriptura sancta commemorat, quod solito plus, ingens effusio pluvialis facta erat. Cæteri vero istas cataractas in summo illo firmamento, quod ut divideret inter aquas et aquas, Deus in principio fecerat, factas prius esse dicunt: qui Deum illas aquas, quas supra firmamentum posuerat, ad tale ministerium præparasse dicunt et in hac conditione et superioris et inferioris aquæ, sacri Baptismatis ministerium figurali expositione inspiciunt, dum per cœlestem pluviam, Spiritum sanctum; per abyssi undam, aquam Baptismatis intelligunt: ut sicut aqua superior et inferior, primæ vitæ mundi peccamina diluit: sic Spiritus sanctus et aqua, nostræ vitæ prioris delicta remittat. Sed dum in hoc opere intellectum potius rerum gestarum, quam figuralem expositionem assumpsimus, quod ad rem præsentem pertinet, prosequamur. Hi ergo qui firmamenti aquas ad diluvium venire ponunt, etiam ante diluvium pluvias in mundo fuisse non æstimant; occasione illius arcus, qui post diluvium in nubibus est constitutus, in hanc æstimationem ducti, ex ipsarum creaturarum natura investigantes, quod si ulla serena ante diluvium pluvia fieret, íris, id est, arcus ille in nubibus serenis appareret ; qui per solem semper, et humectas serenasque nubes efficitur : et non a sole tantum fieri, sed etiam per lunam aliquoties in serenis nubibus videtur. Poterat ergo ipsa mundi nuper creati prima ætas sine ullis turbulenti aeris immutationibus et pluviis per matutinum et vespertinum rorem ali; ut in ipsa fortitudine sicut homines longævos et sanitate corporum alacres habuerit, ita et mundus ipse nullis adhuc perturbationibus agitatus aptos vescentibus ferens fructus consisteret: et a secunda ætate sicut turbulentis motibus, ita turbidis rerum tempestatibus vivere et vigere inciperet. Quemadmodum in terra Ægypti etiam nunc nequaquam nubium imbribus, sed terræ ipsius sudore, et aeris commoditate, et Nili fluminis incrementis fovetur. Sed hæc investigatio qualiter accipienda sit pro certo, eruditi et catholici viri videant.

CAPUT VII. — De recessu aquarum diluvii. Item de recessu aquarum diluvii quid docti et ingeniosi magistri sentiunt, sine ulla nostræ auctoritatis præsumptione proferamus: ubi nodosa quæstio studiosis mentibus ostenditur : Si aliquem locum vacuum reliquerant, cum terræ spatium aquæ diluvii occupabant ; et si nullum spatium tale habuerant, quando recesserant quid implebant?

De qua inquisitione in illis aquis quæ de cataractis cœli defluxerunt, bina magistrorum æstimatio est. Aut enim, ut nonnulli æstimant, per easdem cataractas revocantur, et quemadmodum de mari aridæ nubes lymphaticos imbres consuescunt attrahere; ita et superni illius firmamenti spatium, aquas quas emiaerat de nubibus, posset revocare. Aquæ enim, inquit Scriptura, ibant et revertebantur. Quo ergo ibant, nisi unde venerant? Si ergo de excelso illo firmamento, ut juxta quorumdam æstimationem diximus, aquæ desuper fluxissent, et spatium quod occupabant, dimiserunt, si illuc revocatæ sunt, quid mirum si eadem quæ deseruerant spatia complebant? Vel certe si de nubibus eadem nimborum copia fuisse monstrata conceditur, quid intelligentibus mentibus repugnat, si ad nubes iterum ipsa retrorsum verteretur; quemadmodum in quotidiana rerum administratione fleri cernitur, ut pluvia de nubibus emissa et resumpta videatur. Cæterum ii quoque qui ante diluvium pluviam esse non permittunt, de recessu aquarum aliter sentiunt. Ipsi enim cum aquarum diffusionem de firmamento factam pronuntiant, in nubes tamen tantummodo eas redire confirmant ; et superfluum illud quod aqua desuper fluens præbuerat, etiam nunc per omne tempus turbulentos aeris motus, et hemisphærias diversas in nubibus gignit, quod reciprocis immutationibus idem aer nubilosus nunc in inferiores partes mundi, hoc est terram et mare dimittit, nunc de eisdem, mari scilicet et terra, recolligit: quomodo et in pectore humano halitus reciprocis mutationibus eodem modo quo dimittitur, iterum exigitur ut resumatur. In his autem quamlibet diversis opinionibus et magistrorum plurimis ambagibus, hoc animo fixum suscipimus, quod aquarum quodcumque desuper venerat, ut terra aquis nudaretur, ventus lambebat. Sic enim scribitur: Immisit Dominus ventum super terram, et diminutæ sunt aquæ (Gen. vi, 1). Utrum vero in nubes ventus lymphata æquora collegerat, an illa superni firmamenti spatium resumpserat, pro certo eruditi viderint. Aquæ autem illæ quæ de abyssi fontibus disruptis largiter defluxerunt, per easdem vias unde venerant, rursum dominico jussu remeabant. Sed adhuc nobis communis quæstio in his renascitur, quæ in reliquis velut curata videbatur: Si, quando inundaverant, aliquod spatium relinquebant ; et si non hoc habuerant, quando reversæ sunt quid implebant? Cæteri hanc quæstionem ita disserunt, quod mare tunc Dei jussu de suo modo consueto, per illorum fontium apertionem crescere, et ultra metas suas inundatione insolita per cuncta terræ spatia transundare poterat, et in se iterum quod amiserat resumere, vel etiam in spatium terræ deportare, quod ad inferiores aquas pertinebat: quæ terra semper superpositas lymphas nisi de fontibus absumere, et in semetipsam redigere consuescit, quoniam non contra consuetudinem videmus etiam perparvas res in majus crescere. Nec contra naturam terræ est, superpositos humores semper consumere, præsertim cum hoc Deus in potestate etiam sanctis suis tribuit, quemadmodum Eliæ et Elysæo (III Reg. xvi,44,45; IV Reg. 1, 20) dedit in nubecula1. Maria quoque extra terminos antiquos crescere consuescunt, et terrarum spatia diminuunt atque præscindunt, sicut et senes nostro adhuc tempore viventes, vidisse se confirmant. Unde etiam insulas qua ab initio conditi orbis, ut multi affirmant, non fuerant, processu temporis faciunt, dum propinqua promontoria marinis finibus a continenti terra dividunt. Per quod intelligitur, quod illæ feræ quæ insularum orbibus includuntur, non humana diligentia devectæ, sed in illa divisione insularum a continenti terra repertæ esse probantur. Quis enim, verbi gratia, lupos, cervos, et silvaticos porcos, et vulpes, taxones, et lepusculos, et sesquivolos in Hiberniam deveheret? Vel qualiter si tunc domestica erant,

:

manum portantis ita effugerant, ut omnia genera hæc per silvas nunc oberrare videantur ? Sed nonnulli auctores genera hæc bestiarum et ferorum animalium, ipsam terram gignere dicunt, qui hæc animalia quæ in insulis includuntur, non ex arca, sed ex ipsa terra procreata esse existimant. Hanc vero putationem eorum de quibus diximus, de recessu aquarum diluvii, etsi aliquis acceptam et sufficientem esse crediderit, nostris tamen adhuc mentibus illa quæstio innodata residet. Quotidianis etenim inundationibus et recessibus Oceani, hæc semper quæstio renascitur.Quemadmodum hanc inundationem unde venit, aut quo recedit nescimus ; ita etiam recessum diluvii ignoramus. Hæc namque quotidiana inundatio his in die a tempore ad tempus, per horas viginti quatuor semper peragitur, et per alternas hebdomadas Ledonis et Malinæ vicissitudo commutatur (a). Sed Ledo sex horas inundationis, et totidem recessus habet; Malina vero grandis per quinque horas ebullit, et per septem horas littorum dorsa retegit. Quæ tantam concordiam cum luna ostendit, ut antequam luna nascatur, tribus diebus et duodecim horis semper incipiat; et post nascentis lunæ principia alios tres dies, et duodecim horas consuescit habere similiter et ante plenilunium tribus diebus et duodecim horis incipit, et post toti. dem temporis cursus sui terminum consumit. Sex vero uniuscujusque temporis Malinas, veris scilicet et æstatis, autumni et hiemis, secundum lunarem supputationem hoc est, simul omnes viginti quatuor unusquisque communis annus habet, exceptis videlicet embolismis, qui viginti et sex Malinas retinent et uniuscujusque de prædictis temporibus mediæ tuæ, videlicet æquinoctiales, et aliæ quando vel dies vel nox cursus sui terminum consumit, solito validior acinundatione altior fieri consuescit. Interpositis vero spatiis iterum tantumdem semper Ledo intermittitur. At vero rationabilis hujus perseverantiæ inundatio, quo recedit, mentibus nostris occultata est: non minorem profectum nescientibus præparat scientia hominis. Nam qui veram sapien. tiam cupit, ad æternum regnum ubi nulla est ignorantia, festinare contendat, et interim cum insigni gentium magistro dicat: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. xi, 9). Etenim omnes res, quas possidemus, ex parte vix novimus. Terræ namque superficies in qua laboramus, alimur, vivimus et sustentamur, nostris apparet obtutibus; sed tamen quomodo illa sustentatur, adhuc ignoramus. Sol in ministerium nostræ necessitatis per diem traditur, sed qualem in nocte profectum exsequitur, a nostra scientia occultatur. Lunæ quindecim diebus crescentis, et totidem tempore decrescentis, totius vicissitudinis causas quis intelligere sufficiat? Maris inundantis tumores considerare permittimur, sed recedentis illius intelligentia privamur. In nobismelipsis diem nostræ nativitatis scimus et memoramus; diem mortis quando veniet, cum certe ventura sit, nescimus. Res etiam corporales quas videmus, ex parte tantum considerare possumus. Ex parte ergo cognoscimus, quamdiu in hoc sæculo sumus. Sed si ad illam lucem Patris luminum venerimus, nihil in creaturis erit quod nesciamus. At vero ut nostrum sequamur propositum in isto di1 Ms. Aud., dedit in viduas.

(a) Beda de Nat. temp., cap. 28: « Estus, ait, crescentes Malinas, decrescentes autem, placuit appellare Ledones;» perinde loquens ac si recens hunc in usum adhiberi cœpissent ea vocabula. Apud Marcellum Empiricum, qui in Gallia Theodosio seniore imperante vixit, Lidunam et Malinam, capp. 16 et 25, legere est; sed in significatu nonnihil diverso, uti observat V. CL. D. du Cange in Gloss. Cæterum Bedæ in prædicto lib. cap. 8, nostroque auctori hic, Ledo est æstus ille maris languidior qui per quatuor pene dies tam ante quam post secundam ultimamque lunæ quadraturam, mense unoquoque accidit; Malina vero aestus vehementior, contingens diebus aliis ad novilunium et ad plenilunium.

2160

luvii tam magno in Dei creaturis miraculo, nihil contra naturam factum esse ostenditur, quoniam nihii contra naturam factum esse ostenditur, quoniam nihil quod Deus in creaturarum prima conditione non fecerat, superinductum esse videtur; nisi quod solito abundantior maris copia, et imbrium ducta congregatur. Nihil in his auctoritate firmaverim, ut in defensione alicujus contentiosus sim sed si quid alterius ingenio forte meliori intelligentia horum succurrerit, hoc et meo ingeniolo forsitan complacebit. Ego enim quod in hoc magistrorum quorumcumque eruditio contulit, litterulis his intimavi, in quibus si quid vitiosum, et minus sanæ intentionis apparet; non illorum, sed mea titubavit intentio. CAPUT VIII. De cursu solis et lunæ in diluvio. De terminis, de recursu solis et lunæ in diluvio, quamvis famosa plurimorum mentes quæstio pulsat; nihil in luminarium aut siderum consuetis ministrationibus diluvium commutasse, ipsius anni quo diluvium est factum, cursus manifestat. Noe enim secundi decimo septimo die mensis cum universis, quæ ad eum pertinebant, arcam intravit (Gen. vii, 11, 13). Post centum quinquaginta dies in mense septimo vigesimo die mensis, in montibus Armeniæ eadem arca requievit. Prima die decimi cacumina montium apparuerunt. Et prima die mcnsis primi aquæ minutæ sunt. Atque evoluto anni circulo, mense secundo, vigesima septima die jussu, Noe cum omni domo sua de arca egressus mensis arefacia terra conspicitur : qua die Domini est (ld. vill, 4-18). Ex quibus indiciis manifestissime ostenditur, quod in iis quæ ad anni circulum peragendum pertinebant, in luminarium ministrationibus dierum ac noctium plenitudine decursa, nihil decedere videtur. Si enim luminarium, solis scilicet et lunæ, cursus in aliquo titubaret; dierum ac noctium primitus vicissitudo, et deinde totius anni circulus impeditus appareret : dum vero nullo modo turbatus in se anni circulus revertitur, manifestum est quod in anno præcedente luminarium cursus non turbatur.

CAPUT IX. De dispersione linguarum.

Jam generali totius orbis purgatione per aquam Deo gubernante perfecta, atque aquis iterum terra eodem jussu retecta, egressa de arca Noe solius tunc justi prosapia, totius mundi partes completura, cito succrevit (Gen. Ix et x). Sed antequam in omnes terras essent divisi, impia cunctorum mentibus et superba cogitatio subrepsit, ut in commune magnificare nomen suum, non Dei creatoris, per excellentissimæ turris ad cœlum usque ædificationem decernerent, et in memoria posteritatis per omnes postea generationes, gubernationes, et totius sæculi tempus indelebili cunctorum præconio celebres forent. Sed hac temeritate et superba præsumptione rursus Deus offensus, per totius generis communem culpam individua omnium strage, quod in hominibus nuper erat expertus, præsertim cum nullus repertus est justus, qui residuus esset, totam funditus gentem delere noluit. Verumtamen cum illud usque tempus esset unius linguæ cunctus populus, universorum qui ad tale opus venerant, linguas in diversa verba divisit (Id. x1, 1-9), scilicet ut rectissimo justi arbitri judicio, qui alto Deum superbiæ tumore contempserant, in fragilissimo substantiæ sure membro sermonis poenam utique sentirent. Et hoc non in ipsis tantum patribus quod evenerat fiebat; sed oer omnes filiorum propagines talis vindictæ conditio pertransibat: ut qui æternam sibi posteritatis famam quærerent, mansuram in illis posteritatibus ipsius præsumptionis per universa venturi sæculi tempora animadversionem invenirent. Postea quoque hæc linguarum divisio Dei dispensatione evenerat, ut divinarum Scripturarum mysterium usque ad maturum tempus unius electi ex multis populi lingua custodiret: donec præfinito

tempore, quando universis gentibus sacramentum suæ dispensationis aperire voluit, Spiritum sanctum de excelso linguarum omnium scientiam afferentem, ejusdem sacramenti præordinatis ministris transmisit: qui Dei magnalia ad illud usque per unam linguam cantaverat, velut ad consecrationem omnium linguarum in ipso suo primo adventu per Apostolos prædicabat. Sic enim illi quos de universis gentibus, velut ad hujus rei comprobationem, in Jerusalem tunc temporis collegerat Deus, dicebant, Audivimus eos linguis nostris loquentes magnalia Dei (Act. 1, 4-11). Sic apostolica humilitas Spiritus sancti munere colligebat, quod superbæ præsumptionis et vanæ gloriæ cupido disperserat. Linguas autem illas septuaginta duas esse, plurimi auctores consentiunt, quia in ædificationem turris illius in terra Sennaar, quæ nunc est Babylon, tot patres congregatos fuisse dicunt. Unde et Dominus septuaginta duos discipulos, exceptis illis primariis Apos. tolis, elegisse sermone Evangelii refertur, per quos postea in omnes gentes idem Evangelium prædicaretur (Luc. x, 1). In quorum præfiguratione etiam Moysi spiritus in septuaginta seniores distribuitur et aliis duobus qui in castris resederant, Heldad videlicet et Medad, ejus spiritus prophetiæ donum condonatur (Num. xi, 24, 6). Quorum quasi hæreditarii successores, ad Ptolomæum Philadelphum Alexandriæ regem a pontificibus, Eleazaro scilicet et cæteris, qui eodem tempore Judæorum populo præerant, septuaginta sapientes, qui ex Is. rael stirpe descenderant, missi sunt, et Scripturas antiquæ legis in græcum eloquium transtulerunt. Harum vero omnium linguarum novi Testamenti tempore,tribus linguis, hebraicæ utique,græcæ et latinæ principatus committitur; quia in eis crucis Christi titulus litteris hebraicis, græcis et latinis scriptus, Evangelica auctoritate perhibetur (Joan. xix, 20). At vero Deus in hoc contra naturam humani eloquii quam olim disposuit, nil dividendo et confundendo linguas hominum et sermones fecit; quando ejusdem loquelæ natura in hominibus permanet, nisi quod consuetudo diversa deviare ab alterutro linguas,non naturaliter,sed consuetudinarie docet.Latinus namque vel Græcus inter Barbaricos geuitus vel nutritus, barbarice loquitur; versaque vice barbari filius a Græcis aut Latinis edoctus, venusto sermone fatur. Ex quo intelligitur Deum non naturam hominum mutasse, non novum in eis aliquid condidisse, sed dicendi tantum modos et formas in diversis generibus divisisse.

CAPUT X. De Sodomitica vindicta. Magno deinde temporis intervallo peracto, in confinio Arabiæ et Palæstinæ quinque positæ civitates, Sodoma, Gomorra, Adama, Seboim, et Segor, fecundissimi soli habitatione, et rerum omnium abundantia perfruentes, inconvenientis luxuriæ et cupidinis in contractione tritici convictæ, dominicæ vindicta aditum præbuerunt; ita ut imbribus ignis et sulphuris superfusa tota cum habitatoribus suis et animantibus et urbibus, regio flagrans arderet (Gen. XIX). Hoc namque modo conveniebat, ut qui communi studio Deum offenderant, communis vindictæ impetu eodem perirent : et qui contra consuetudinem hominum in turpis concupiscentiæ perpetratione exarserant, contra consuetam hominum mortem non terrena vindicta, sed cœlestium ignium infusione arderent: et qui peccatum suum non solum faciendo, sed etiam prædicando palam fecerant, infamem vitam famosa pena consume. rent. Quæ vindicta hactenus eorumdem terram non deseruit, dum quali pœnæ, qui talia agunt subjacebunt, ostendit. Inter istas vero duas primaria sin sæculo pœnas, diluvii scilicet et Sodomitanam, talis differentia deprehenditur, quod aqua una terra, igni altera punita videatur: una cœli rore, et abyssi unda diluitur; altera igneo imbre, et sulphuris superfusione damnatur. Una anni circulo

unius permanente, terra retegitur; per alteram terra et adhuc cessatione maceretur: in una naturale scelus in hominibus punitur, per alteram adinventio concupiscentiæ contra consuetudinem facta vindicatur. In ista vero Sodomitana pœna nil contra naturam Deus facere cernitur, cum desuper acreo ignito illo spatio, insoliti desiderii ardor inflammatur. CAPUT XI. - De uxore Loth in statuam salis mutata.

De qua peccatorum plaga Loth Dei servus per Angelos eruitur; sed illius uxor ne retro respiceret jussa, dum respicit, in salis statuam solidatur (Gen., XIX, 17, 26), ut cujus visus non erat immunis ex culpæ consortio, mortem effugere non posset, quamvis propter justi contubernium eruta sit de incendio. Sed dum hoc assumpsimus, quod nihil in Dei creatura contra naturam sit, sed insita natura semper in omnibus gubernetur; qualiter, uxor Loth cum in salis statuam vertitur, humani corporis natura in hac mutatione gubernatur? Salis igitur naturam in humano corpore esse nullus ambigit, qui lacrymarum salsitudinem comprobavit ; quæ a turbato felle, ut medici dicunt, egredientes, salis naturam, quam in recondito naturæ sinu concipiunt, de oculis fluentes, etiam saporis comprobatione ostendunt. Et non solum in lacrymis, sed etiam in phlegmate, et tussi expresso sputo pectoris sapitur, quod salis natura per humanum corpus inseratur. Potens ergo rerum gubernator, cum totum in partem vertere cupit, quod in modica parte latebat, per totum infundit. Atque hac ex causa, cum uxorem Loth in statuam salis vertere voluit, pars illa tenuissima salis quæ carni inerat, totum corpus infecit. Et ita factum est, ut qui sexto die omnes naturas constituere consummavit, nihil ex aliqua natura in aliam congessit, sed unamquamque in semetipsa gubernat, quam in prima conditione constituebat.

CAPUT XII. De Sara nonagenaria pariente filium.

Eodem fere tempore Abrahæ illius ex multitudine gentium in Dei amicitiam electi, Sara sterilis uxor filium, Isaac nomine, jam nonagenaria peperit (Gen. xxi, 1, 2), cum illam usque ætatem per totum vitæ suæ spatium sterilis fuit. Sed hoc valde conveniebat, ut quoniam filius quem parturiebat, ipsam figuram Christi, qui ex sola Virgine sine aliqua humanæ voluptatis cupidine nasceretur, prætulit ; illum non ætate qua solent feminæ parere, id est, a duodecimo anno usque ad quadragesimum nonum annum, sed ultra illius consuetudinis metas parturiret: ut scilicet ille infans non solum ultra quinquagesimum annum, desinente partus officio, sed etiam nonagesimo anno nasceretur, desinente voluptatis desiderio. Et hoc quamvis contra consuetudinem,non tamen adversus naturam factum est: quoniam et si contra consuetudinem est ut pariat anus, adversus tamen naturam non est ut in utero feminali nascatur quandoque filius. CAPUT XIII. De puteo quem vidit Agar ejecta

cum filio.

Quo nascente filio et ablactato, ancilla Agar cum filio suo Ismael qui prior natus est ejicitur, quæ per desertum deficiente aqua, et siti moriente cum puero vadens lacrymatur. Sed angelo eam compellante et dicente, Exaudivit Dominus vocem pueri, aperti sunt oculi ejus, et vidit puteum in solitudine (Gen. xx1, 9-19). De quo puteo ita refertur, ut aut tunc erumpens jam e terra prodatur, aut si ibi ante fuerit, tunc Agar oculi, ut videret, quem ante non poterat aperiantur.

CAPUT XIV. De ariete quem Abraham obtulit pro filio.

Ut autem appareret etiam hominibus quam fidelis in Dei amicitia parmaneret Abraham, filium suum Isaac cum esset jam adultus, offerre sibi in holocaustum super unum montium, quem ei mons traverat, Deus præcepit. Qui obediens, ad locum quem ostenderat ei Deus, cito perrexit, et assup

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »