Obrazy na stronie
PDF
ePub

Spiritus sancti hæc gesta conscripta sunt); inveniet fortasse hæreses et schismata significari. Qui filii de libera quidem, sicut isti de Ecclesia; sed tamen secundum carnem nati sunt, non spiritualiter per repromissionem. Quod si ita est, nec ipsi ad hæreditatem inveniuntur pertinere, id est ad cœles. tem Jerusalem, quam sterilem vocat Scriptura, quia diu filios in terra non genuit. Quæ deserta etiam dicta est, cœlestem justitiam 1 deserentibus hominibus terrena sectantibus, tanquam virum habente illa terrena Jerusalem, quia Legem acceperat. Et ideo cœlestem Jerusalem Sara significat, quæ diu deserta est a concubitu viri propter cognitam sterilitatem. Non enim tales homines, qualis erat Abraham, ad explendam libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. Accesserat autem sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione divina promissio magnum meritum credentibus daret. Certus ergo de promissione Dei officio gignendi accessit ad ætatem jam gravem, quam in annis vigentioribus corporali copulatione deseruerat. Non enim ob aliud Apostolus, adjuncta earum mulierum figura, interpretatur quod per prophetam dictum est, Quoniam multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum ; cum et marito prior Sara sit mortua, neque inter eos ullum exstitisset divortium. Unde ergo illa deserta, aut illa habens virum, nisi quod Abraham propagandæ prolis operam ad Agar ancillæ fecunditatem ab uxoris Saræ sterilitate transtulerat ? ipsa tamen permittente et ultro offerente, ut maritus ejus de ancilla susciperet filios. Antiqua enim justitiæ regula est, quam commendat ad Corinthios idem apostolus; Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir ; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. vii, 4), Et hujusmodi enim, debita, sicut cætera,in eorum quibus debentur potestate consistunt. Cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis conjugalis jura custodit. Senectus autem parentum Isaac ad eam significationem valet, quoniam Novi Testamenti populus quamvis sit novus, prædestinatio tamen ejus apud Deum, et ipsa Jerusalem cœlestis antiqua est. Unde et Joannes ad Parthos dicit: Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis quod erat ab initio (I Joan. 11, 13). Carnales autem qui sunt in Ecclesia, ex quibus hæreses et schismata fiunt, ex Evangelio quidem occasionem nascendi acceperunt; sed carnalis error quo concepti sunt, et quem secum trahunt, non refertur ad antiquitatem veritatis : et ideo de matre adolescentula, et de patre sene sine repromissione nati sunt. Quia et Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis in Apocalypsi albo capite apparuit (Apoc. 1, 14). Nati sunt ergo tales ex occasione antiquæ veritatis in novitio temporalique mendacio. Dicit ergo nos Apostolus secundum Isaac promissionis filios esse : et sic persecutionem passum Isaac ab Ismaele, quemadmodum hi qui spiritualiter vivere cœperant, a carnalibus Judæis persecutionem patiebantur ;

Tres Mss., cœlestibus justitiam deserentibus.

Ita sex Mss. At Lov., ad patres. Am.et Er., ad parentes.

frustra tamen, cum secundum Scripturam ejiciatur ancilla et filius ejus, nechæres esse possit cum filio liberæ. Nos autem, inquit, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ. Ea enim libertas nunc maxime opponenda est servitutis jugo, quo in operibus Legis tenebantur, qui ad circumcisionem isto trahebant.

41.[Ib. v, 1-3.] Cum autem dicit, State ergo, significat eos nondum cecidisse: accommodatius enim diceret, Surgite. Sed quod addidit, Et ne iterum servitutis jugo attineamini, quandoquidem hic nullum aliud jugum potest intelligi, quo eos attineri nolit, nisi circumcisionis taliumque observationum Judaicarum ; ita euim et sequitur, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit: quomodo accepturi sumus quod ait, ne iterum servitutis jugo attineamini; cum ad eos scribat qui Judæi nunquam fuerant? Nam hoc agit utique, ne circumcidantur. Sed nimirum hic declaratur et confirmatur illa sententia de qua superius disputavimus. Quid enim aliud hoc loco Gentibus dicat, non invenio, nisi ut prosit illis quod a servitute superstitionis suæ per fidem Christi liberati sunt, ne iterum servi esse velint sub jugo observationum carnalium, quamvis sub Lege Dei, tamen carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil eis profuturum esse dicit, si circumcidantur : sed illo modo, quo eos isti volebant circumcidi, id est, ut in carnis circumcisione ponerent spem salutis. Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus ipse illum jam christianumjuvenem circumcidit fecit autem hoc propter scandalum suorum (Act. xvi, 3), nihil simulans omnino, sed ex illa indifferentia qua dicit, Circumcisio nihil est, et præputium nihil est (I Cor. vi, 19). Nihil enim obest illa circumcisio ei qui salutem in illa esse non credit. Secundum hanc sententiam etiam illud addidit, Testificor autem omni homini circumcidenti se, id est,tanquam salutarem istam circumcisionem appetenti, quia debitor est universæ Legis faciendæ. Quod ideo ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum, quæ in Legis operibus scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur (quod nec ipsi Judæi, nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in Actibus Apostolorum dicit Act. xv, 10]), abstinerent se ab his,quibus eos isti subjugare cupiebant.

42. [Ib. v, 4-12.] Evacuati, inquit, estis a Christo, qui in Lege justificamini. Hæc est illa proscriptio qua Christum proscriptum superius dixerat (Galat. I, 1), ut cum isti evacuarentur a Christo, id est, Christus ab eis tanquam a possessione quam tene. bat, abscedit, opera Legis in eam possessionem tanquam in vacuam inducantur. Quod quia non Christo, sed illis obest, additit, a gratia excidistis. Cum enim hoc agat gratia Christi, ut illi qui debitores erant operum Legis, liberentur hoc debito; isti ingrati tantæ gratiæ, debitores esse volunt universæ Legis faciendæ. Nondum autem erat factum; sed quia voluntas moveri cœperat; ita plerisque locis loquitur quasi factum sit. Nos enim, inquit, spiritu ex fide spem justitiæ expectamus. In quo demonstrat ea pertinere ad fidem Christi, quæ spiritualiter exspec

tantur; non quæ carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus servitus illa tenebatur: sicut alio loco dicit, Non respicientibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt (II Cor. Iv, 18). Deinde subjunxit, In Christo enim Jesu neque circumcisio quidquam valet, neque præputium; ut illam indifferentiam declararet, nihilque perniciosum esse in hac circumcisione ostenderet, nisi ex illa salutem sperare. Nihil ergo valere dicit in Christo circumcisionem aut præputium, sed fidem quæ per dilectionem operatur. Et hic illud tetigit, quia sub Lege servitus per timorem operatur. Currebatis bene, inquit; quis vos impedivit veritati non obedire ? Hoc est, quod superius ait, Quis vos fascinavit (Galat. in, 1)? Suasio, inquit, vestra non ex eo est qui vocavit vos. Hæc enim suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit. Suasionem autem eorum dixit, quod eis suadebatur. Eos autem paucos, qui ad illos veniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis credentium Galatarum exigui numero erant, fermentum appellat. Recipient autem isti fermentum ; et tota massa, id est, tota eorum Ecclesia in corruptione carnalis servitutis quodammodo fermentabitur, si tales suasores tanquam justos et fideles recipientes honoraverint. Ego, inquit, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Hinc utique manifestum est, nondum illos fuisse possessos a talibus. Qui autem conturbat vos, inquit, portabit judicium, quicumque ille fuerit. Hæc est illa conturbatio contraria ordini, ut de spiritualibus carnales fiant. Et quoniam intelligendum est fuisse quosdam qui cum vellent eis istam servitutem persuadere, et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicerent etiam ipsum Paulum id sentire, sed non eis facile aperire voluisse sententiam suam; opportunissime subjecit, Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior? Etiam ab ipsis enim patiebatur persecutionem, qui talia persuadere moliebantur, cum jam Evangelium suscepisse viderentur. Quos tangit alio loco, ubi ait, Periculis in falsis fratribus (II Cor. ix, 26); et hic in capite Epistolæ, ubi dicit, « Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent » (Galat. 11, 4). Ergo si circumcisionem prædicabat, desinerent eum. persequi. Qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas annuntiabatur; aut ne ab ipso Apostolo timeri putarentur, propterea superius libera plenus fiducia, nomen suum etiam professus est, dicens, Ecce ergo Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit (Id. v, 2) : tanquam si diceret, Ecce me imitamini, ut non timeatis; aut in me causam refundite, si timetis. Quod autem dicit, Ergo evacuatum est scandalum crucis, sententiam illam repetit, Si ex Lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (ld. 11, 21). Sed hic quoniam scandalum nominat, in memoriam revo cat propterea maxime in Christo passos esse scan

dalum Judæos, quia istas carnales observationes, quas pro ipsa salute se habere arbitrabantur, eum sæpe animadvertebant præterire atque contemnere. Hoc ergo ita dixit, ac si diceret: Sine causa ergo Christum, cum ista contemneret, scandalizati Judæi crucifixerunt, si adhuc eis pro quibus crucifixus est, talia persuadentur. Et adjecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis benedictionem, dicens: Utinam et abscidantur qui vos conturbant. Non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. Sic enim fient spadones propter regnum cœlorum (Matth. xix, 12), et carnalia seminare cessabunt. 43. [Ib. v, 13.] Vos enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres. Quia illa conturbatio a spiritualibus ad carnalia revocans in servitutem trahebat Sed jam hinc opera illa Legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine Epistolæ tractaturum (Supra, n. 19), quæ ad Novum quoque Testamentum pertinere nemo ambigit; sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est, charitatis æterna sperantis hinc præmia, et ex fide exspectantis. Non sicut Judæi, qui timore ista implere cogebantur,non illo casto permanente in sæculum sæculi (Psal. xvi, 10), sed quo timebant præsenti vitæ suæ : et ideo quædam opera Legis implebant, quæ in sacramentis sunt; illa vero quæ ad bonos mores pertinent, omnino non poterant. Non enim implet ea nisi charitas. Quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse occidatur; non implet præceptum justitiæ : sed si ideo non occidit, quia injustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Sicut David cum divinitus accepisset in potestatem regem Saül, impune utique occideret, nec hominibus in se vindicaturis, quia multum ab eis diligebatur idem David; nec Deo, qui hanc ipsam potestatem dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret quod vellet (I Reg. XXIV,4-8). Pepercit ergo diligens proximum tanquam seipsum,non solum persecutum sed etiam persecuturum,quieum corrigi quam interfici malebat:homo in Veteri Testamento, sed non homo de Veteri Testamento, quem fides futuræ hæreditatis Christi revelata et credita 1 salvum faciebat, et adimitandum vocabat. Ideo nunc dicit Apostolus, In libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis: id est, ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem, inquit, servite invicem. Qui enim per charitatem servit, libere servit, et sine miseria obtemperans Deo, cum amore faciendo quod docetur, non cum timore quod cogitur.

44. [lb. v, 14.]. Omnis enim Lex, inquit, in uno sermone impleta est, in eo quod diliges proximum tuum tanquam teipsum. Omnem ergo Legem nunc dicit ex his operibus quæ ad bonos mores pertinent: quia et illa quæ suntin sacramentis, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad illa duo præcepta referantur necesse est, dilectionis Dei et proximi. Recte itaque accipitur ad hoc pertinere quod etiam Dominus ait, Non veni Legem sol1 Sic Mss. Editi vero, et reddita,

vere, sed implere (Matth. v, 17): quia erat ablaturus timorem carnalem; spiritualem autem charitatem daturus, qua sola Leximpleri potest. Plenitudo enim Legis, charitas : ut quoniam fides impetrat Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus operantium justitiam (Rom. v, 5), nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. Quapropter istos jactantes se de operibus Legis ita refellit Apostolus, dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas jam adventu Domini libero hæredi necessarias non esse monstravit : opera vero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides operatur (Galat. v, 6). Unde si opera Legis quædam post fidem superflua, quædam ante fidem nulla sunt; vivat justus ex fide (Habac. 11, 4), ut et onus grave servitutis abjiciat, levi sarcina Christi vegetatus (Matth. x1, 30), et justitiæ metas non transgrediatur, leni jugo 1 charitatis obtemperans.

non

45. [lb. v, 15, 16.] Quæri autem potest cur Apostolus et hic solam commemoravit proximi dilectionem, qua Legem dixit impleri; et ad Romanos cum in eadem quæstione versaretur, «< Qui enim diligit alterum, inquit, Legem implevit nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis, charitas (Rom. xi, 8-10). Cum ergo nonnisi in duobus præceptis dilectionis Dei et proximi perfecta sit charitas, cur Apostolus et in hac et in illa Epistola solam proximi dilectionem commemorat ; nisi quia de dilectione Dei possunt mentiri homines, quia rariores tentationes eam probant; in dilectione autem proximi facilius convincuntur eam habere, dum inique cum hominibus agunt ? Consequens est autem ut qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente Deum diligat, diligit et proximum tanquam seipsum; quia hoc jubet ille, quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligit. Item diligere proximum, id est omnem hominem, tanquam seipsum, quis potest, nisi Deum diligat, cujus præcepto et dono dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque præceptum ita sit, ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus justitiæ: sed opportunius illud, de quo quisque facilius convincitur. Unde Joannes dicit: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Mentiebantur enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno eam non habere convincebantur: de quo judicare in quotidiana vita et moribus facile est. Si autem mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini: hoc enim maxime vitio contentionis et invidentiæ, perniciosa disputationes inter eos nutrie

1 Editi, levi jugo. Mss., leni jugo.

bantur, male de invicem loquendo, et quærendo quisque gloriam suam vanamque victoriam, quibus studiis consumitur societas populi, dum in partes discinditur. Quomodo autem ista vitare possunt, nisi spiritu ambulent, et concupiscentias carnis non perficiant ? Primum enim et magnum munus est spiritus, humilitas, et mansuetudo. Unde illud quod jam commemoravi, Dominus clamat, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. x1, 29) : et illud prophetæ, Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)?

46. [Ib. v, 17.] Quod autem ait, Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim invicem adversantur; ut non ea quæ vultis faciatis; putant hic homines liberum voluntatis arbitrium negare Apostolum nos habere, nec intelligunt hoc eis dictum, si gratiam fidei susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare, et concupiscentias carnis non perficere ; si ergo nolunt eam tenere, non poterunt ea quæ volunt facere. Volunt enim operari opera justitiæ, quæ sunt in Lege, sed vincuntur concupiscentia carnis,quam sequendo deserunt gratiam fidei. Unde et ad Romanos dicit, Prudentia carnis inimica in Deum Legi enim Dei non est subjecta; neque enim potest (Rom. vil, 7). Cum enim charitas Legem impleat, prudentia vero carnis commoda temporalia consectando spirituali charitati adversetur ; quomodo potest Legi Dei esse subjecta, id est, libenter atque obsequenter implere justitiam, eique non adversari; quando etiam dum conatur, vincatur necesse est, ubi invenerit majus commodum temporale de iniquitate se posse assequi, quam si custodiat æquitatem? Sicut enim prima hominis vita est ante Legem, cum nulla nequitia et malitia prohibetur, neque ulla ex parte pravis cupiditatibus resistit; quia non est qui prohibeat: sic secunda est sub Lege ante gratiam, quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se, sed vincitur quia nondum justitiam propter Deum et propter ipsam justitiam diligit, sed eam sibi vult ad conquirendum terrena servire. Itaque ubi viderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale, trahitur pondere temporalis cupiditatis, et relinquit justitiam quam propterea tenere conabatur, ut haberet illud quod se nunc videt amittere, si illam tenuerit. Tertia est vita suq gratia, quando nihil temporalis commodi justitiæ præponitur : quod nisi charitate spirituali, quam Dominus exemplo suo docuit, et gratia donavit, fieri non potest. In hac enim vita etiamsi existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad consensionem peccati non subjugant. Ita jam non regnat peccatum in nostro mortali corpore (Rom. vi, 12); quamvis non possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. Primo enim non regnat, cum mente servimus Legi Dei, quamvis carne legi peccati (Id. vii, 25), id est, pœnali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non obedimus. Postea vero ex omni

parte exstinguitur. Quoniam si Spiritus Jesu habitat in nobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Id. vi, 11). Nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod volumus spiritu, etiamsi carne non possumus ; id est, non obediamus desideriis peccati ad præbenda illi membra nostra arma iniquitatis (Id. vi, 13),

etiamsi non valemus efficere ut eadem desideria non existant: ut quamvis nondum simus in pace illa æterna ex omni hominis parte perfecta, jam tamen desinamus esse sub Lege, ubi prævaricationis rea mens tenetur, dum eam concupiscentia carnis in consensionem peccati captivam ducit ; simus autem sub gratia, ubi nulla est condemnatio iis qui sunt in Christo Jesu (Id. vi, 1); quia non certantem, sed victum pœna consequitur.

47. [Ib. v, 18.] Ordinatissime itaque subjungit, Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege : ut intelligamus eos esse sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quæ volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate justitiæ, sed a concupiscente adversum se carne vincantur (a); non solum ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captivante illos sub lege peccati, quæ est in membris mortalibus (Id. vii. 23). Qui enim non ducuntur spiritu, sequitur ut carne ducantur. Non autem pati adversitatem carnis, sed duci a carne, damnatio est. Et ideo. Quod si spiritu inquit, ducimini, non adhuc estis sub Lege. Nam et superius non ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non habueritis; sed, ne perfeceritis (Galat. v, 16). Quippe non eas omnino habere, non jam certamen, sed certaminis præmium est, si obtinuerimus victoriam perseverando sub gratia. Commutatio enim corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit.

48. [Ib. v, 19-21.] Deinde incipit opera carnis enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis carnalibus consenserint, tunc duci carne, non spiritu. « Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quæ sunt fornicationes, immunditiæ, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, animositates, emulationes, dissensiones, hæreses, invidiæ, ebrietates, comessationes, et his similia ; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. » Agunt autem hæc qui cupiditatibus carnalibus consentientes facienda esse decernunt, etiam si ad implendum facultas non datur. Cæterum qui tanguntur hujusmodi motibus, et immobiles in majore charitate consistunt, non solum non eis exhibentes membra corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum consentientes; non hæc agunt, et ideo regnum Dei possidebunt. Non enim jam regnat peccatum in eorum mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus; quamvis habitet in eorum mortali corpore peccatum, nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, qua mortaliter nati sumus, et propriæ vitæ nostræ,cum et nos (a) I Retract. cap. 24, n. 2.

ipsi peccando auximus quod ab origine peccatihumani damnationisque trahebamus. Aliud est enim non peccare;aliud, non habere peccatum.Nam in quo peccatum non regnat, non peccat, id est, qui non obedit desideriis ejus: in quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat, sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis partibus in ista vita possit effici, ex omni tamen parte non nisi in resurrectione carnis atque commutatione sperandum est. Potest autem movere quod ait, Quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, si quæratur ubi ista prædixerit; nam in hac Epistola non invenitur. Ergo aut præsens cum esset, hoc prædixerat; aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam quæ missa est ad Corinthios. Ibi enim sic ait: « Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt » (I Cor. vi, 9, 10).

[ocr errors]

49. [Ib. v, 22, 23.] Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum Dei, subjecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus vocat. Fructus autem spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: et addidit, Adversus hujusmodi non est lex; ut intelligamus illos sub Lege positos, in quibus ista non regnant. Nam in quibus hæc regnant, ipsi Lege legitime utuntur, quia non est illis Lex ad coercendum posita: major enim et præpollentior delectatio eorum justitia est. Sic enim ad Timotheum dicit : « Scimus enim quia bona est Lex, si quis ea legitime utatur: sciens hoc quia Lex justo posita non est; injustis autem, et non subditis, impiis et peccatoribus, et scelestis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur » (I Tim. 1, 8-10): subauditur, his Lex posita est. Regnant ergo spirituales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant autemista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in tentationibus ne in peccati consentionem ruat. Quod enim amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est: ut verbi gratia, occurrit forma speciosæ feminæ, et movet ad delectationem fornicationis: sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis, per gratiam quæ est in fide Christi, secundum hanc vivimus, et secundum hanc operamur ; ut non regnante in nobis peccato ad obediendum deside. riis ejus, sed regnante justitia per charitatem cum magna delectatione faciamus quidquid in ea Deo placere cognoscimus. Quod autem de castitate et de fornicatione dixi, hoc de cæteris intelligi volui.

50. Neque moveat, vel quod non omnino ad eumdem numerum et ordinem opera carnis in hac Epistola enumeravit, atque in illa ad Corinthios: vel quod spiritualia bona pauciora, pluribus carnalibus vitiis opposuit ; neque ita e contrario ut forni

cationibus castitas, immunditiis munditia, atque ita cæteris cætera occurrerent. Non enim hoc suscepit ut doceret quot sint, sed in quo genere illa vitanda, illa vero expetenda sint; cum carnis et spiritus nominibus a pœna peccati atque peccato ad gratiam Domini atque justitiam nos converti oportere prædiceret: nedeserendo gratiam temporalem, qua pro nobis Dominus mortuus est, non perveniamus ad æternam quietem, in qua pro nobis Dominus vivit; neque intelligendo pœnam temporalem in qua nos Dominus mortalitate carnis 1edomare dignatus est, in pœnam sempiternam incidamus, quæ perseveranti adversum Dominum superbiæ præparata est. Cum enim commemoratis multis operibus carnis, addidit, et his similia ; satis ostendit non se ista examinatiore numero collocasse, sed liberiore sermone pesuisse. Hoc etiam de spiritualibus fructibus fecit. Non enim ait, Adversus hæc non est Lex: sed, Adversus hujusmodi; hoc est, sive ista, sive etiam cætera hujusmodi.

51. Sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium spiritualiumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc autem latet, quia pauciora, vel singula quibusdam pluribus opponuntur. Nam ex eo quod carnalium vitiorum in capite posuit fornicationes, in capite autem virtutum spiritualium charitatem; quem non divinarum Litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda cætera ? Si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et vagus, explendæ libidinis consectando licentiam ; quid tam legitime ad spiritualem fecunditatem conjungitur quam anima Deo? Cui quanto fixius inhæserit, tanto est incorruptior. Inhæret autem charitate. Recte igitur fornicationi opponitur charitas, in qua sola est custodia castitatis. Immunditiæ autem sunt omnes perturbationes de illa fornicatione conceptæ, quibus gaudium tranquillitatis opponitur. Idolorum autem servitus, ultima fornicatio est animæ, propter quam etiam bellum adversus Evangelium cum reconciliatis Deo furiosissimum gestum est, cujus reliquiæ quamvis tritæ diu, adhuc tamen recalent. Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace etiam cum hominibus custodita, veneficiorum, inimicitiarum, contentionum, æmu. lationum, animositatum, dissensionumque vitia sanantur in nobis: ut autem in aliis, inter quos vivimus, justa moderatione tractentur, et ad sustinendum longanimitas, et ad curandum benignitas, et ad ignoscendum bonitas militat. Jam vero hæresibus fides, invidiæ mansuetudo, ebrietatibus et comessationibus continentia reluctatur.

[ocr errors][merged small]

nisi ab uno haberi non potest. Istam sanat pax, qua id appetimus, quod omnes qui appetunt, si assequantur, unum in eo fiunt. Invidia vero dolor animiest, cum indignus videtur aliquis assequi, etiam quod tu non appetebas. Hanc sanat mansuetudo, cum quisque ad judicium Dei revocans 1, non resistit voluntati ejus, et magis ei credit recte factum esse, quam sibi quod putabatindignum.

53. [Ib. v, 24.] Crucifixerunt autem carnem suam cum passionibus et concupiscentiis, sicut consequenter dicit, qui sunt in Christo Jesu. Unde autem crucifixerunt, nisi timore illo casto permanente in sæculum sæculi (Psal. xvi, 10), quo cavemus offendere illum quem toto corde, tota anima, tota mente diligimus? Non enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a viro, quo timet casta ne deseratur : illi enim tristis est præsentia viri, huic absentia. Et ideo timor ille corruptus est, et transire non vult hoc sæculum iste autem castus permanet in sæculum sæculi. De quo timore crucifigi optat propheta, cum dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal. CXVII, 120). Ista crux est de qua Dominus dicit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Matth. xvi, 24).

54. [Ib. v, 25]. Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et sectemur. Manifestum est certe secundum id nos vivere quod sectati fuerimus; sectabimur autem quod dilexerimus. Itaque si ex adverso existant duo, præceptum justitiæ, et consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur quod amplius dilexerimus si tantumdem utrumque diligitur, nihil horum sectabimur; sed aut timore, aut inviti trahemur in alterutram partem; aut si utrumque æqualiter etiam timemus, in periculo sine dubio remanebimus, fluctu dilectionis et timoris alternante quassati. Sed pax Christi vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15). Tunc enim orationes et gemitus, et in auxilium invocata dextera misericordiæ Dei,sacrificium contribulati cordis non despicit, charitatemque sui ampliorem commendatione periculi, de quo liberavit, exsuscitat. In eo autem illi fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse Spiritum sanctum, assertorem ac ducem libertatis suæ ; sed ad opera servilia carnaliter conversi, retrorsum se conari non intelligebant. Propterea non ait, Si spiritu vivimus, spiritum sectemur; sed, spiritu sectemur, inquit. Fatebantur enim Spiritui sancto servire oportere : et eum non spiritu suo, sed carne volebant sectari; non spiritualiter obtinentes gratiam Dei, sed in circumcisione carnali et cæteris hujusmodi spem constituentes salutis.

55. [Ib. v, 26]. Non efficiamur, inquit, inanis gloriæ cupidi, invicem invidentes, et invicem provocantes. Prorsus magnifice et omnino divino ordine, posteaquam eos instruxit adversus illos a quibus in servitutem Legis seducebantur, hoc in eis cavet, ne instructiores facti, et volentes jam calumniis carnalium respondere, contentionibus studeant, et appetitu inanis gloriæ, Legis oneribus non servientes, vanis cupiditatibus serviant.

Tres. Mss., se revocans.

« PoprzedniaDalej »