Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem Legis coactos confiteri opus sibi esse gratiam et misericordiam Domini, ut sibi peccata dimitterentur, et in nova vita per eum, qui pro se sanguinem fudisset, reconciliarentur Deo.

25. [lb. m, 21, 22.] In istis enim erat per trans gressionem Legis confringenda superbia, qui gloriantes de patre Abraham, quasi naturalem se jactabant haberejustitiam, et merita sua in circumcisione cæteris gentibus tanto perniciosius, quanto arrogantius præferebant, Gentes autem facillime etiam sine hujusmodi Legis transgressione humiliarentur. Homines enim nullam ex parentibus originem justitiæ se trahere prævidentes, simulacrorum etiam servos invenit evangelica gratia. Non enim, sicut istis dici poterat non fuisse illam justitiam parentum eorum in colendis idolis, quam esse arbitrabantur, ita etiam Judæis dici poterat falsam fuisse justitiam patris Abraham. Itaque illis dicitur: « Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ: et ne dixeritis vobis, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham » (Matth. 111, 8, 9). Istis autem dicitur : « Propter quod memores estis quia vos aliquando Gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manu facta, qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo » (Ephes. 11, 11, 12). « Denique illic infideles de oliva sua fracti, hic autem fideles de oleastro in olivam illorum inserti esse monstrantur (Rom. x1, 17). Illorum ergo erat de Legis transgressione atterenda superbia. Sicut ad Romanos cum Scripturarum verbis peccata eorum exaggerasset, Scitis autem, inquit, quoniam quæcumque Lex dicit, his qui in Lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo (Id. I, 19) Judæi scilicet de transgressione Legis, et Gentes de impietate sine Lege. Unde et iterum ait : Conclusit enim Deus omnia in incredulitatem, ut omnibus misereatur (Id. x1, 32). Hoc et nunc dicit, refricans ipsam quæstionem: Lex ergo adversus promissa Der? Absit. Si enim data esset Lex quæ posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Non ergo Lex dota est ut peccatum auferret, sed ut sub peccato omnia concluderet. Lex enim ostendebat esse peccatum, quod illi per consuetudinem cæcati, possent putare justitiam ut hoc modo humiliati, cognoscerent non in sua manu esse salutem suam, sed in manu Mediatoris. Maxime quippe humilitas revocat, unde nos dejecit superbia. Et ipsa humilitas est accommodata percipiendæ gratiæ Christi, qui singulare humilitatis exemplum est.

[blocks in formation]

2124

iv, 34)? Nec turbæ infidelium considerandæ sunt: omnis enim area multis partibus ampliorem habet paleam, quam frumentum. Unde autem etiam illa ejusdem apostoli verba ad Romanos, nisi de sanctificatione Judæorum ? Quid ergo? numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et Ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam præscivit (Rom. x1, 1, 2). Cum autem laudaret præ cæteris Ecclesiis Gentium Ecclesiam Thessalonicensium, similes eos factos ait Ecclesiis Gentium Ecclesiam Thessalonicensium, similes eos factos ait Ecclesiis Judææ ; quia multa a contribulibus suis pro fide passi erant, quomodo et illi Judæis (I Thess. 11, 14). Hinc est et illud, quod paulo ante commemoravi, quod ait ad Romanos: Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. xv, 27). De ipsis ergo Judæis etiam consequenter dicit : Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quæ postea revelata est. Ut enim tam prope invenirentur, et tam de proximo ad Deum venditis suis rebus accederent, quod Dominus eis præcepit qui vellent esse perfecti (Matth. XIX, 21). Lege ipsa factum est, sub qua custodiebantur, conclusi in eam fidem, id est in adventum ejus fidei, quæ postea revelata est: conclusio enim eorum erat tum timor unius Dei. Et quod prævaricatores ipsius Legis inventi sunt, non ad perniciem, sed ad utilitatem valuit eis qui crediderunt : cognitio enim majoris ægritudinis, et desiderari medicum vehementius fecit, et diligi ardentius. Cui enim plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. vII, 43, 47).

27. [Ib. II, 24-27.] Itaque Lex, inquit, pædagogus noster fuit in Christo: hoc est, quod ait, Sub Lege custodiebamur conclusi in ea (Galat.111, 23). Posteaquam penit fides, jam non sumus sub pædagogo. Eos ergo nunc reprehendit, qui faciunt irritam gratiam Christi: quasi enim nondum venerit, qui vocaret in libertatem, sic adhuc volunt esse sub pædagogo. Quod autem filios Dei dicit esse omnes per fidem, quia induerunt Christum, quicumque in Christo baptizati sunt ; ad hoc valet, ne Gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub pædagogo, et ideo se filios non putarent : sed per fidem induendo Christum, omnes fiunt filii; non natura, sicut unicus Filius, qui etiam Sapientia Dei est; neque præpotentia et singularitate susceptionis ad habendam naturaliter et agendam personam Sapientiæ, sicut ipse Mediator unum cum ipsa suscipiente Sapientia sine interpositione alicujus mediatoris effectus sed filii fiunt participatione sapientiæ, id præparante atque præstante Mediatoris fide: quam fidei gratiam nunc indumentum vocat, ut Christum induti sint, qui in eum crediderunt, et ideo filii Dei fratresque ejus Mediatoris effecti sunt.

:

1

28. [Ib. 11, 28, 29.] In qua fide non est distantia Judæi, neque Græci, non servi neque liberi, non masculi et feminæ:in quantum enim omnes fideles sunt, omnes unum sunt in Christo Jesu. Et si hoc facit fides,

1 Sic Am. Er. et novem Mss. At Lov., per potentiam et singularitatem.

per quam in hac vita juste ambulatur; quanto perfectius atque cumulatius id species ipsa factura est, cum videbimus facie ad faciem (I Cor. xiu, 12)? Nam nunc quamvis primitias habentes spiritus, qui vita est, propter justitiam fidei; tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum (Rom. vii, 23, 10), differentia ista vel Gentium, vel conditionis, vel sexus, jam quidem ablata est ab unitate fidei, sed manet in conversatione mortali ; ejusque ordinem in hujus vitæ itinere servandum esse, et Apostoli præcipiunt, qui etiam regulas saluberrimas tradunt, quemadmodum secum vivant pro differentia gentis Judæi et Græci ; et pro differentia conditionis, domini et servi; et pro differentia sexus, viri et uxores 1, vel si qua talia cætera occurrunt : et ipse prior Dominus, qui ait, Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Matth. xx11, 21). Alia sunt enim quæ servamus in unitate fidei sine ulla distantia, et alia in ordine vitæ hujus tanquam in via, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. Et hoc non solum propter iram, ut effugiamus offensionem hominum; sed etiam propter conscientiam, ut non simulate, quasi ad oculos hominum ista faciamus, sed pura dilectionis conscientia propter Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. 11, 4). Omnes ergo, inquit, vos unum estis in Christo Jesu. Et addidit, Si autem, ut hic subdistinguatur et subaudiatur, vos unum estis in Christo Jesu, ac deinde inferatur, Ergo Abrahæ semen ėstis: utiste sit sensus, Omnes ergo vos unum estis in Christo Jesu; si autem vos unum estis in Christo Jesu, vos ergo Abrahæ semen estis.Superius enim dixerat, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis ; sed tanquam in uno, et semini tuo, quod est Christus (Galat. II, 16). Hic ergo ostendit unum semen Christum, non tantum ipsum Mediatorem intelligendum esse, verum etiam Ecclesiam, cujus ille corporis caput est : utomnes in Christo unum sint, et capiant secundum promissionem hæreditatem per fidem, in quam conclusus erat; id est, in cujus adventum tanquam sub pædagogo custodiebatur populus usque ad ætatis opportunitatem,qua in libertatem vocandi erant,qui in eodem populo secundum propositum vocati sunt, id est, qui in illa area frumentum inventi sunt.

29. [lb. iv, 1-3.] Ad hoc enim adjungit: Dico autem, Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium; sed sub procuratoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre : sic et nos cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes. Quæri autem potest quomodo se. cundum hanc similitudinem sub elementis hujus mundi fuerint Judæi, cum illis per Legem quam acceperunt, unus Deus qui fecit cœlum et terram,colendus commendaretur. Sed potest esse alius exitus capituli hujus, ut cum superius Legem pædagogum fecerit (Gal. II, 24), sub quo erat ille populus Judæorum; nunc procuratores et actores dicat elementa mundi, sub quibus serviebant Gentes: ut filius ille parvulus, id est populus propter unam fidem ad

Sic juxta Er. Lugd. Ven. In B., uxoris. M.

unum semen Abrahæ pertinens, quoniam et de Judæis et de Gentibus congregatus est, partim fuerit sub pædagogo Legis, tempore pueritiæ suæ, id est ex ea parte qua de Judæis congregatus est; partim sub elementis hujus mundi, quibus tanquam procuratoribus et actoribus serviebat, ex ea parte qua de Gentibus congregatus est: ut quod immiscet Apostolus personam suam, non dicens, Cum essetis parvuli, sub elementis hujus mundi eratis; sed dicens, Cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes, non pertineat ad significationem Judæorum, ex quibus Paulus originem ducit, sed magis ad Gentium, hoc duntaxat loco: quoniam et eorum personæ decenter se potest annectere, quibus ad evangelizandum missus est.

30. [lb. iv, 4, 5.] Deinde jam dicit, veniente plenitudine temporis Deum misisse Filium suum ad liberandum parvulum hæredem, servientem ex parte Legi, tanquam pædagogo, ex parte elementis hujus mundi, tanquam procuratoribus et actoribus: Misit Deus, inquit, Filium suum factum ex muliere. Mulierem pro femina posuit, more locutionis Hebræorum. Non enim quia de Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. 11, 22), jam passa erat concubitum viri,quod non scribitur passa.nisi cum dimissi essent de paradiso. Factum autem dixit, propter susceptionem creaturæ ; quia qui nascuntur ex feminis, non tunc ex Deo nascuntur, sed tamen Deus illos facit, ut sic nasci possint, ut omnem creaturam. Factum autem sub Lege dixit, quia et circumcisus est, et hostia pro illo legitima oblata est (Luc. 11, 21, 24). Nec mirum si et illa Legis opera sustinuit, ex quibus liberaret qui eis serviliter tenebantur; qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos qui mortalitate tenebantur. Ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus. Adoptionem propterea dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium. Nos enim beneficio et dignatione misericordiæ ejus filii Dei sumus ille natura est Filius, qui hoc est quod Pater. Nec dixit, accipiamus; sed, recipiamus; ut significaret hoc nos amisisse in Adam, ex quo mortales sumus. Hoc ergo quod ait, Ut eos qui sub Lege erant redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui parvulus sub pædagogo serviebat ; et refertur ad id quod dixit, factum sub Lege. Illud autem quod ait, ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad id quod dixit, factum ex muliere. Hinc enim adoptionem recipimus, quodille Unicus non dedignatus est participationem naturæ nostræ, factus ex muliere, ut non solum Unigenitus esset ubi fratres non habet, sed etiam Primogenitus in multis fratribus fieret (Rom. vil, 29). Duo enim proposuit, factum ex muliere, factum sub Lege: sed mutato ordine respondit.

31. [Ib. iv, 6.] Jam illum populum adjungens, qui parvulus sub procuratoribus et actoribus serviebat, id est, elementis hujus mundi, ne putarent se non esse filios, quia non erant sub pædagogo, Quoniam autem filii estis, inquit, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater. Duo sunt verba quæ posuit, ut posteriore interpretaretur primum: nam hoc est, Abba, quod Pater. Eleganter

autem intelligitur non frustra duarum linguarum verba posuisse idem significantia, propter univer. sum populum, qui de Judæis et de Gentibus in unitatem fidei vocatus est: ut hebræum verbum ad Judæos, græcum ad gentes, utriusque tamen verbi eadem significatio ad ejusdem fidei spiritusque unitatem pertineat. Nam et ad Romanos, ubi similis quæstio de pace in Christo Judæorum Gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Ibid. 15). Recte autem de præsentia et de dono Spiritus sancti probare voluit Gentibus quod pertineant ad promissionem hæreditatis. Non enim evangelizatum est Gentibus, nisi post ascensum Domini et adventum Spiritus sancti. Coperant enim jam Judæi credere, cum in terris adhuc Filius Dei mortalem hominem gereret, sicut in Evangelio scriptum est: ubi quanquam et Chananææ mulieris fidem ipse laudaverit (Matth. xv, 28), et illius Centurionis, de quo ait non se invenisse talem fidem in Israel (Id. vill, 10); tamen proprie tunc Judæis esse evangelizatum, verbis ipsius Domini satis clarum est, cum ad ipsius Chananææ deprecationem dixit non se esse missum nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Id. xv, 24): et discipulos cum mitteret, ait, In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sedite primum ad oves quæ perierunt domus Israel (Id. x, 5, 6). Gentium autem aliud ovile appellavit, cum diceret, Habeo alias oves quæ non sunt de hoc ovili; quas tamen se adducturum ait, ut esset unus grex, et unus pastor (Joan. x, 16) : quando autem, nisi post clarificationem suam ? Post resurrectionem autem etiam ad Gentes discipulos misit, cum eos interim Jerosolymæ manere jussisset, donec eis secundum promissionem suam Spiritum sanctum mitteret (Act. 1, 4). Cum ergo di xisset Apostolus, Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus (Galat. Iv, 4); restabat ut etiam Gentes, quæ non erant sub Lege, ad eamdem tamen adoptionem filiorum pertinere ostenderet: quod de sancti Spiritus dono, qui omnibus datus est, docet. Unde se etiam Petrus de baptizato incircumciso Centurione Cornelio defendit apud Judæos qui crediderant, dicens non se potuisse aquam negare illis quos jam Spiritum sanctum accepisse claruerat (Act. x, 47). Nam et ipso gravissimo documento etiam superius usus est Paulus, cum diceret, Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Et paulo post, Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis: Ex operibus Legis, an ex auditu fidei (Galat. 1, 2, 5)? Sic et hic, Quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater.

32. [Ib. iv, 7, 8.] Deinde manifestissime ostendit de his etiam se dicere, qui ex Gentibus ad fidem venerant, ad quos etiam Epistolam scribit, Itaque jam, inquit, non est servus, sed filius: propter id quod dixerat, Quamdiu hæres parvulus est, nihil differt a

servo. Si autem filius, inquit, et hæres per Deum : id est, per misericordiam Dei, non per promissiones patrum, de quibus carnaliter sicut Judæi natus non est; sed tamen filius Abrahæ secundum imitationem fidei, cujus fidei gratiam per misericordiam Domini meruit. Sed tunc quidem,inquit, ignorantes Deum, his qui naturaliter non sunt dii servistis. Nunc certe quia non Judæis scribit, sed Gentibus ; nec ait, servivimus, sed, servistis: satis probabile est etiam su perius de Gentibus dictum, quod sub elementis hujus mundi erant servientes, tanquam sub procu ratoribus et actoribus (Id.iv, 1-3). Nam ipsa elementa utique non sunt naturaliter dii, « sive in cœlo, sive in terra quemadmodum multi dii, et domini multi: sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; etunus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. viii, 5, 6). Cum autem dicit, His qui naturaliter non sunt dii, servislis, satis demonstrat unum verum Deum natura esse Deum, quo nomine Trinitas fidelissimo et catholico gremio cordis accipitur. Eos autem qui natura non sunt dii,propterea superius procuratores actoresque, appellat,quia nulla creatura est, sive quæ in veritate manet,dans gloriam Deo; sive quæ in veritate non stetit,quærens gloriam suam:nulla inquam creatura est,quænon, velit nolit, divinæ providentiæ serviat; sed volens facit cum ea quod bonum est; de illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Nam si etiam ipsi prævaricatores angeli, cum principe suo diabolo, non recte dicerentur procuratores vel actores divinæ providentiæ, non Dominus magistratum hujus mundi diabolum diceret ; nec uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica, eodem Paulo alibi dicente, Quos tradidi satanæ, ut discant non blasphemare (I Tim. 1, 20) : et alio loco ad salutem; ait enim, « Ego quidem sicut absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi quasi præsens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. v, 3-5). Sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur; et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt, nisi quan. tum Dominus sinit. Non enim latet eum aliquid, sicut hominem; aut in aliquo est minus potens, ut procuratores atque actores, qui sunt in ejus potestate, aliquid ipso sive non permittente, sive nesciente, in subjectis sibi pro suo gradu rebus efficiant. Non eis tamen rependitur, quod de ipsis juste fit, sed quo animo ipsi faciunt: quia neque liberam voluntatem rationali creaturæ suæ Deus negavit ; et tamem potestatem, qua etiam injustos juste ordinat, sibi retinuit. Quem locum latius et

2

[merged small][ocr errors][merged small]

uberius in libris aliis sæpe 1 tractavimus (In libris de Libero Arbitrio). Sive ergo solem et lunam et sidera et cœlum et terram, cæteraque hujusmodi Gentes colebant, sive dæmonia, recte sub procuratoribus et actoribus fuisse intelliguntur.

33.[Ib. iv,9.] Verumtamen ea quæ sequuntur,jam quasi explicatam quæstionem rursus implicant.Cum enim per totam Epistolam non ab aliis ostendat sollicitatam fuisse Galatarum fidem,nisi ab eis qui ex circumcisione erant, et ad carnales observationes Legis, tanquam in eissalus esset, adducere cupiebant; hoctantum loco ad eos loqui videtur, qui ad Gentilium superstitiones redire tentarent. Ait enim: «Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, quo. modo revertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis ? » In eo enim quod dicit, revertimini, quando non circumcisis, sed Gentibus loquitur, sicut in tota Epistola apparet; non utique ad circumcisionem dicit eos reverti, in qua nunquam erant, sed ad infirma, inquit, et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis. Quod de Gentibus intelligere cogimur : his enim su. pradixerat, Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, servistis (Galat. iv,8); ad quam servitutem reverti eos velle significat, cum ait, Quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis ?

34. [Ib. iv, 10, 11.] Quod autem adjungit, Dies observatis, et menses, et annos, et tempora: timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos, magis hanc sententiam confirmare videri potest. Vulgatissimus est enim error Gentilium iste, ut vel in agendis rebus, vel in expectandis eventis vitæ ac negotiorum suorum, ab astrologis et Chaldæis notatos dies, et menses, et annos, et tempora observent. Fortasse tamen non opus est ut hoc de Gentilium errore intelligamus,ne intentionem causæ,quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subito in aliud temere de torquere velle videamur; sed de his potius, de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et Judæi serviliter observant dies, et menses, et annos, et tempora in carnali observatione sabbati et neomeniæ,et mense novorum, et septimo quoque anno quem vocant Sabbatum sabbatorum. Quæ quoniam erant umbræ futurorum, jam adveniente Christo in superstitione remanserunt, cum tanquam salutaria observarentur a nescientibus quo referenda sint: ut tanquam hoc dixerit Apostolus Gentibus, Quid prodest vos evasisse servitutem qua tenebamini,cum serviretis elementis mundi,quando rursus ad talia reditis, seducti ab eis qui nondum agnoscentes libertatis suæ tempus, inter cætera opera Legis quæ carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt ; quibus et vos rursus ut antea servire vultis, et observare cum eis dies, et menses, et annos, et tempora, quibus serviebatis et antequam Christo crederetis? Manifestum est enim, volumina temporum per elementa hujus mundi, hoc est,

Deest, sæpe, apud Am. Er. et septem Mss.

Editi hic et infra, in vobis. At Mss., in vos, juxta græcum.

cœlum et terram et motus atque ordinem siderum administrari. Quæ infirma appellat, ex eo quod infirma et instabili specie variantur: egena vero, ex eo quod egent summa et stabili specie Creatoris, ut quomodo sunt, esse possint.

35. Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intelligat ad tantum periculum animæ pertinere superstitiosas temporum observationes,ut huic loco subjecerit Apostolus, Timeo vos,ne forte sine causa laboraverim in vos. Quod cum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in Ecclesiis legatur, plena sunt conventicula nostra hominibus qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. Jam vero ne aliquid inchoetur, aut ædificio. rum, aut hujusmodi quorumlibet operum, diebus quos Ægyptiacos vocant, sæpe etiam nos monere non dubitant, nescientes, ut dicitur, ubi ambulant. Quod si locus iste de Judæorum superstitiosa observatione intelligendus est,quam spem habent, cum christianos se dici velint, ex ephemeridis vitam naufragam gubernantes, quando de divinis Libris, quos Deus adhuc carnali populo dedit, si more Judæorum tempora observarent, diceret eis Apostolus, Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos ? Et tamen sideprehendatur quisquam vel catechumenus Judaico ritu sabbatum observans, tumultuatur Ecclesia. Nunc autem innumerabiles de numero fidelium cum magna confidentia in faciem nobis dicunt, Die post calendas non proficiscor. Et vix lente ista prohibemus arridentes, ne irascantur, et timentes ne quasi novum aliquid mirentur. Væ peccatis hominum, quæ sola inusitata exhorrescimus: usitata vero pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamlibet magna sint, et omnino clau. di contra se faciant regnum Dei, sæpe videndo omnia tolerare, sæpe tolerando nonnulla etiam facere cogimur! atque utinam, o Domine, non omnia quæ non potuerimus prohibere, faciamus (a) !

36. [lb. iv, 9.] Sed jam videamus quæ sequuntur. Sane præterieramus quod dictum est, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo. Videtur enim certe hoc loco etiam Apostolica locutio congruere velle infirmitati hominum; ne tantummodo in Veteris Testamenti libris usque ad terrenas hominum cogitationes modus divini eloquii descendisse videatur. Nam quoniam correxit quod dixerat, cognoscentes Deum, nihil nos movere debet: manifestum est enim quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 7), nondum nos cognovisse Deum; sed ea fide purgari, ut opportuno tempore cognoscere valeamus. Sed quod in ipsa correctione ait, imo cogniti a Deo, si proprie accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam dilectionem ejus,quam commendavit mittendo pro impiis occidendum unicum Filium: sic enim de iis qui diliguntur dicere solemus quod ante oculos habeantur. Hoc est ergo

(a) Hunc locum, « Væ peccatis, » etc., transtulit in librum Enchiridu, cap. 80.

cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, quod et Joannes dixit, Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos 1 (I Joan. iv, 10).

37. [Ib. iv, 12-18.] Dicit autem, Estotesicut et ego: qui utique cum Judæus natus sim, jam ista carnalia spirituali dijudicatione contemno. Quoniam et ego sicut vos id est, homo sum. Deinde opportune ac decenter facit eos recolere charitatem suam, ne tanquam inimicum illum deputent.Dicit enim, Fratres, precor vos, nihil me læsistis: tanquam si diceret, Ne ergo putetis quod ego lædere vos cupiam.Scitis quia per infirmitatem carnis jam pridem evangelizavi vobis: id est, cum persecutionem paterer. Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis. Tentati sunt enim, cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum timore desererent eum, an charitate amplecterentur. Et neque sprevistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. Sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.Deinde admirans, opus eorum spirituale commendat, ut hoc intuentes, in carnalem timorem non decidant. Quæ ergo fuit, inquit, beatitudo vestra? Testimonium enim vobis perhibeo,quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sumvobis,verum vobis prædicans? Respondetur utique, Non. Sed quid verum prædicans, nisi ut non circumcidantur? Et ideo vide quid adjungit, Æmulantur vos non bene; id est, invident vobis, qui vos carnales de spiritualibus volunt facere, hoc est, æmu· lantur non bene. Sed excludere, inquit, vos volunt, ut illos æmulemini, hoc est, imitemini: quomodo, nisi ut servitutis jugo attineamini,sicut ipsi attinentur? Bonum autem, ait, æmulari in bono semper. Vult enim ut semper ipsum imitentur: propter hoc addidit, Et non solum cum præsens sum apud vos. Cum enim præsenti oculos suos dare vellent, utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.

id

38. [Ib. iv, 19.] Ad hoc dicit etiam, Filioli mei,ut tanquam parentem utique imitentur, Quos iterum, inquit,parturio,donec Christus formetur in vobis.Magis hoc ex persona matris Ecclesiæ locutus est: nam et alibi dicit, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. 11, 7). Formatur autem Christus in credente per fidem in interiore homine, vocato in libertatem gratiæ, miti et humili corde,non se jactante de operum meritis, quæ nulla sunt; sed ab ipsa gratia meritum aliquod inchoante, quem possit dicere minimum suum, est, seipsum, ille qui ait 3, Cum enim fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. xv, 25, 40). Formatur enim Christus in eo qui formam accipit Christi: formam autem accipit Christi, quæ adhæret Christo dilectione spirituali. Ex hoc enim fit ut hujus imitatione sit quod ille, quantum gradu suo sinitur. Qui enim dicit se in Christo manere, ait Joannes, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare (I Joan. 11, 6). Sed cum homines a matribus concipiantur ut formentur, jam formati autem partu

1 Lov., prior dilexit nos. M.

2 Sic Mss. juxta græcum. At editi, bonum autem est. 3 Duo Mss., minimum suum eumdem ipsum ille qui ait.

.

riantur ut nascantur, potest movere quod dictum est, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Nisi parturitionem hanc pro curarum angoribus positam intelligamus, quibus eos parturivit ut nascerentur in Christo: et iterum parturit propter pericula seductionis, quibus eos conturbari videt. Sollicitudo autem talium de illis curarum,qua se quodammodo parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perveniant in mensuram ætatis plenitudinis Christi, ut jam non moveantur omni vento doctrinæ (Ephes. iv, 13, 14). Non ergo propter initium fidei,quo jam nati erant, sed propter robur et perfectionem dictum est, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Hanc parturitionem aliis verbis etiam alibi commendat, ubi dicit: Incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. xi, 28, 29) ?

39. [Ib. iv, 20.] Quod vero subjecit, Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis ; quid aliud intelligatur, nisi quia filios suos esse dixerat, parcens eis fortasse per litteras, ne severiore objurgatione commoti, facile in ejus odium traducerentur a deceptoribus illis, quibus absens non posset resistere. Vellem ergo, inquit,nunc adesse apud vos,et mutare vocem meam,id est, negare vos filios; qui confundor in vobis. Malos enim filios, ne de his erubescant, etiam parentes abdicare solent.

40.[lb. iv, 21-31.] Deinde subjungit, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Et de duobus quidem filiis Abrahæ quod dicit, facile intelligitur: nam ipse interpretatur hanc allegoriam. Hos enim duos filios habebat Abraham, cum duo Testamenta significata sunt. Post mortem autem Saræ, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos habuisse duos filios Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus,quia solos adhuc habebat,cum hæc significarentur, quæ consequenter exponit: quod ille de ancilla, quæ Agar vocabatur, Vetus Testamentum significat, id est, populum Veteris Testamenti, propter jugum servile carnalium observationum, et promissa terrena, quibus irretiti, et quæ tantummodo sperantes de Deo, non admittunturad hæreditatem spiritualem cœlestis patrimonii. Non autem sufficit quod de libera uxore natus est Isaac, ad significandum populum hæredem Novi Testamenti; sed plus hic valet quod secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla secundum carnem, et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de Cethura, quam postea duxit Abraham, non secundum promissionem, sed secundum carnem suscepit filios (Gen. xxv, 1, 2). Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethuræ filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere (non enim frustra de talibus personis administratione

« PoprzedniaDalej »