Obrazy na stronie
PDF
ePub

tus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Domininostri Jesu Christi. Et quasi diceretur, Quomodo tu ad eum pertines? respondit, Per quem accepimus gratiam et apostolatum, ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus. Item quasi dicere. tur, Quæ igitur causa est ut scribas ad nos ? respondit, In quibus estis et vos vocali Jesu Christi. Nunc deinde adjungit ex more epistolæ quibus scribat: Omnibus, inquit, qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanclis. Etiam hic significavit benignitatem Dei potius quam meritum illorum. Non enim ait, diligentibus Deum; sed, dilectis Dei. Prior enim dilexit nos ante omnia merita, ut et nos eum dilecti diligeremus (I Joan. iv, 19). Unde etiam addidit vocatis sanctis. Quanquam enim sibi quis tribuat quod vocanti obtemperat, nemo potest sibi tribuere quod vocatus est. Vocatis autem sanctis, non ita intelligendum est, tanquam ideo vocati sint, quia sancti erant ; sed ideo sancti effecti, quia vocat,

sunt.

8. Restat ergo ut salutem dicat, ut compleatur usitatum epistolæ principium, tanquam ille illis salutem. Pro eo autem ac si diceret salutem, Gratia, inquit, vobis et pax a Deo Patre nostro,et Domino Jesu Christo (Rom. 1, 7). Non enim omnis gratia est a Deo.Nam et judices mali præbent gratiam in accipiendis personis aliqua cupiditate illecti, aut timore perterriti. Neque omnis pax Dei est, vel ab illo: unde ipse Dominus discernens ait, Pacem meam do vobis; adjungens étiam et dicens non se talem pacem dare,qualem dat hic mundus (Joan. xiv, 27). Gratia est ergo a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qua nobis peccata remittuntur, quibus adversabamur Deo 1. Pax vero ipsa qua reconciliamur Deo. Cum enim per gratiam remissis peccatis absumptæ fuerint inimicitiæ, restat ut pace adhæreamus illi, a quo nos sola peccata dirimebant: sicut propheta dicit,Non gravabit aurem, ut non audiat; sed peccata vestra inter vos et Deum separant (Isai. LIX,1 et 2). Quibus remissis per fidem Domini nostri Jesu Christi, nulla separatione interveniente pax erit.

9. Fortasse autem quisque miretur quomodo intelligenda sit justitia judicis Dei,cum gratiam præbet ignoscendo peccatis. Sed hoc plane justum est apud Deum; quia vere justum est ut ii quos peccatorum suorum pœnitet, eo tempore quo nondum pœnarum manifestus terror apparet, misericorditer separentur ab eis qui defensiones peccatorum suorum pertinaciter exquirentes, nulla poenitentia corrigi volunt. Injustum est enim ut cum his illi ad consortium pœnale copulentur, qui vocantem Deum non spreverunt, etpeccantes displicuerunt sibi, ut quemadmodum ille peccata eorum, sic etiam ipsi odissent sua. Ea enim demum est humanæ justitiæ disciplina,non in se amare nisi quod Dei est, et odisse quod proprium est; nec approbare peccata sua, nec in eis alium improbare, sed seipsum ; nec putare satis sibi esse ut sua peccata displiceant, nisi etiam vigiVaticanus Ms., aversabamur a Deo.

lantissima deinceps intentione vitentur; nec in eis vitandis vires suas existimare sufficere, nisi divinitus adjuvetur. Justum est ergo apud Deum ut ignoscatur talibus quæcumque antea commiserunt, ne, quod injustissimum est, cum eis qui tales non sunt confundantur atque misceantur. Quapropter et quia talibus non ignoscitur, justitia Dei est : et quia ignoscitur, grata est. Justa est ergo gratia Dei, et grata justitia, cum in eo quoque etiam pœnitentiæ meritum gratia præcedat, quod neminem peccati sui pœniteret, nisi admonitione aliqua vocationis Dei.

10. Porro justitiæ divinæ tanta constantia est, ut cum pœna spiritualis et sempiterna pœnitenti fuerit relaxata, pressuræ tamen cruciatusque corporales, quibus etiam martyres exercitatos novimus; postremo mors ipsa, quam peccando meruit nostra natura, nulli relaxetur. Quod enim etiam justi homines et pii, tamen exsolvunt ista supplicia, de justo Dei judicio venire credendum est. Ipsa est quæ in sacris Scripturis etiam disciplina nominatur, quam nemo justorum effugere sinitur. Neminem quippe excepit, cum diceret : Quem enim diligit Deus, corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Unde etiam ipse Job, qui propterea tam multa illa passus est, ut hominibus quis vir esset, et quantus Dei servus, eluceret, pœnas tamen corporis pro peccatis suis se exsolvere sæpe testatur. Petrus quoque apostolus exhortans fratres ad perferendas pro Christi nomine passiones, ita loquitur: « Nemo autem vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut curas alienas agens: si vero quasi christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto nomine, quia tempus inchoationis judicii a domo Dei si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio Dei ? et si justus quidem vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt » (I Petr. iv, 15-18)? Manifeste ostendit easdem ipsas passiones quas justi patiuntur, ad judicium Dei pertinere; quod inchoari dixit ex domo Dei, ut inde conjiciatur quantæ impiis futuræ servantur. Unde etiam ipse Paulus ad Thessalonicenses dicit: «< Ita ut nos ipsi de vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro vestra patientia et fide in omnibus persecutionibus vestris, et pressuris quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei » (11 Thess. 1, 4, 5). Quod omnino ad illud respicit, quod ait Petrus tempus esse inchoationis judicii a domo Dei : et illud quod de propheta interposuit, Et si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (Prov. x1, 31)? Unde mihi videtur etiam illa quæ per Nathan prophetam regi David comminatus est Deus, quanquam statim ignoverit pœnitenti, propterea tamen accidisse omnia (II Reg. x11), ut demonstraretur illam veniam spiritualiter datam propter futurum judicium pcenarum,quod exspectat eos qui hoc tempore corrigi nolunt.Dicit enim et alibi Petrus: Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est,ut judicentur quidem secundum hominem in carne,vivant autem secundum Deum in spiritu (I Petr. iv, 6). Hoc dixi, ut ostenderem quantum possem, et quantum opportuni

tas præsentis loci Scripturarum sinit,non sic acci. piendam gratiam et pacem Dei, cum dicitur, ut existiment homines a justitia Deum posse discedere. Nam et ipsam pacem cum promitteret Dominus,ait: Hæc dixi,ut in me pacem habeatis,in mundo autem pressuram (Joan. xvi, 33). Sed tribulationes et molestiæ cum per justitiam Dei redduntur peccatis, bonos et justos,et quibus jam plus peccata ipsa displicent quam ulla corporis pœna, non reflectunt ad peccandum, sed ab omni labe penitus purgant. Pax enim perfecta etiam corporis suo tempore dabitur 1, si nunc pacem quam Dominus per fidem dare dignatus est, inconcusse spiritus noster atque incommutabiliter teneat.

11.Quod autem Apostolus gratiam et pacem a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo dicit, non adjungens etiam Spiritum sanctum ; non mihi alia ratio videtur,nisi quia ipsum donum Dei Spiritum sanctum intelligamus: gratia porro et pax, quid aliud est quam donum Dei? Unde nullo modo dari hominibus gratia potest qua liberamur a peccatis, et pax qua reconciliamur Deo,nisi in Spiritu sancto. Et ideo ipsa Trinitas pariterque incommutabilis unitas in ista salutatione cognoscitur. Quod propterea maxime credo, quoniam excepta Epistola quam ad Hebræos scripsit, ubi principium salutatorium de industria dicitur omisisse, ne Judæi qui adversus eum pugnaciter oblatrabant, nomine ejus offensi vel inimico animo legerent, vel omnino legere non curarent, quod ad eorum salutem scripserat: unde nonnulli eam in canonem Scripturarum recipere timuerunt sed quoquo modo se habeat ista quæstio, excepta hac Epistola, cæteræ omnes quæ nulla dubitante Ecclesia Pauli apostoli esse firmantur, talem continent salutationem ; nisi quod ad Timotheum in utraque interponit misericordiam. Nam ita scribit: Gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Jesu Christo Domino nostro (I et II Tim. 1, 2). Quo enim familiarius, eo dulcius quodammodo scribens ad Timotheum, id verbum interposuit, quo plane aperitur atque ostenditur non meritis operum priorum, sed secundum misericordiam Dei nobis dari Spiritum sanctum,ut et peccatorum abolitio fiat,quibus sejungebamur a Deo ; et reconciliatio, ut illi inhæramus,

12. Nec aliæ Apostolorum Epistolæ,quas usus ec. clesiasticus recipit, parum nos admonent de ista Trinitate in principiis suis. Nam Petrus ita dicit, Gratia vobis et pax adimpleatur: deinde statim subjicit, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi (1 Petr. 1, 2 et 3). Ut per gratiam et pacem Spiritu sancto intellecto,Patris et Filii commemoratio animum de Trinitate commoneat. Et in alia sic ait: Gratia vobis et pax multiplicetur in recognitione Dei et Christi Jesu Domini nostri (II Petr. 1, 2). Joannes autem nescio quam ob causam omisit tale principium; sed plane Trinitatis commemorationem nec ipse neglexit, pro gratia et pace, societatem interponens : Quod ergo vidimus, inquit, nuntiamus et vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et Filio ejus Chri

Sic Vaticanus Ms. At editi, roborabilur.

sto (I Joan. i, 3). In secunda vero illis quæ ad Timotheum sunt consonat, dicens, Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Jesu Christo Filio Patris (II Joan. 1, 3). In tertiæ principie de Trinitate penitus tacetur, credo,quod sit omnino brevissima. Sic enim incipit: Senior Gaio dilectissimo,quem ego diligo in veritate (III Joan. 1, 1). Quam veritatem pro ipsa Trinitate positam puto. Judas nominato Deo Patre et Domino Jesu Christo, ad intelligendum Spiritum sanctum, hoc est donum Dei, tria verba ponit; sic quippe incipit, Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, in Deo Patre dilectis, et Jesu Christo conservatis et vocatis, misericordia vobis et pax et charitas adimpleatur (Judæ 1, 1). Gratia enim et pax sine misericordia et charitate intelligi non potest. Jacobus autem usitatissimum exordium fecit Epistolæ, ita scribens: Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribulus quæ sunt in dispersione, salutem (Jacobi 1, 1). Credo, considerans salutem non esse nisi in dono Dei1, ubi gratia et pax. Et quanquam ante hoc verbum nomina verit Deum et Dominum nostrum Jesum Christum; tamen quia nulla gratia et nulla pace salvi fiunt homines, nisi quæ est a Deo Patre et Domino Jesu Christo, sicut Joannes in tertia veritatem,sic iste salutem pro ipsa Trinitate posuisse mihi videtur.

13. Quo loco prorsus non arbitror prætereundum, quod pater Valerius animadvertit admirans in quorumdam rusticanorum collocutione.Cum enim alter alteri dixisset, Salus, quæsivit ab eo qui et latine nosset et punice, quid esset Salus: responsum est, Tria. Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram esse Trinitatem, convenientiam linguarum non fortuitu sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima dispensatione divinæ providentiæ: ut cum latine nominatur Salus, a Punicis intelligantur Tria; et cum Punici lingua sua Tria nominant, latine intelligatur Salus. Chananæa enim,hoc est, Punica mulier, de finibus Tyri et Sidonis egressa, quæ in Evangelio personam Gentium gerit, salutem petebat filiæ suæ, cui responsum est a Domino: Non est bonum panem filiorum mittere canibus. Quod crimen objectum illa non negans, tanquam de confessione peccatorum impetratura salutem filiæ, hoc est novæ vitæ suæ : Ita, inquit, Domine,nam et canes edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. xv, 2227). Tria enim mulieris lingua Salus vocantur: erat enim Chananæa. Unde interrogatirustici nostri quid sint, punice respondentes Chanani, corrupta scilicet, sicut in talibus solet, una littera, quid aliud respondent quam, Chananæi ? Petens itaque salutem, Trinitatem petebat: quia et Romana lingua, quæ in salutis nomine Trinitatem Punice sonat, caput Gentium inventa est in adventu Domini; et diximus Chananæam mulierem, Gentium sustinere personam.Panem autem appellans Dominus id ipsum quod a muliere petebatur,quid aliud quam Trinitati attestatur? Namque alio loco eamdem Trinitatem in tribus panibus intelligendam esse apertissime docet. Sed hæc verborum consonantia, sive prove

1 Vaticamus Ms., in domo Dei.

nerit, sive provisa sit, non pugnaciter agendum est ut ei quisque consentiat, sed quantum interpretan tis elegantiam hilaritas audientis admittit.

14. Illud sane magna intentione animi considerandum,et totis viribus pietatis amplectendum satis apparet, quoniam si gratia et pax ad implendam Trinitatis commemorationem sic ab Apostolo ponitur ac si Spiritum sanctum nominasset ; ille peccat in Spiritum sanctum, qui desperans, vel irridens atque contemnens prædicationem gratiæ per quam reconciliamur Deo, detrectat agere pœnitentiam de peccatis suis, et in eorum impia atque mortifera quadam suavitate perdurandum sibi esse decernit et in finem usque perdurat. Quod ergo ait Dominus, dimitti homini, si verbum dixerit adversus Filium hominis: si autem verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque hic, neque in futuro sæculo, sed reum esse æterni peccati, non negligenter audiendum est. Constituamus enim aliquem latinæ linguæ ignarum, cum illo audiente pronuntiatus fuerit ab aliquo Spiritus sanctus, quærere quid rerum significetur sub isto syllabarum sono; ab aliquo autem deceptore vel irrisore impio responderi aliquid aliud, quodlibet vile et abjectum, ut quærentem decipiat, sicuti a talibus fieri solet ridendi gratia ; illum autem per ignorantiam contempsisse hoc nomen, dum nescit quid significet, et aliqua etiam in hoc convicia jactitasse neminem esse arbitror tam vanum et inconsideratum, qui hunc hominem ullo crimine impietatis aspergat. At contra, si tacito nomine res ipsa verbis quibus potest ad quærentis intelligentiam perducatur, tum vero contumeliose in tantam sanctitatem vel verba vel facta protulerit, reus tenebitur. Quæ cum ita sint, manifestum esse arbitror, eum qui hoc nomine audito, aliam pro alia rem significari putaverit ; et adversus eam rem quam significari hoc nomine credidit, verbum dixerit : non hunc sic peccare, ut adversus Spiritum sanctum verbum dixisse judicetur. Ita quoque, si quisquam quæ. rens quid sit Spiritus sanctus, audiat ab imperito hunc esse Filium Dei per quem facta sunt omnia,qui etiam certa opportunitate temporis de Virgine natus sit, et occisus sit a Judæis, et resurrexerit, quibus auditis vel neget vel irrideat quæ dicta sunt: non eum sic teneri putandum est, ac si verbum adversus Spiritum sanctum dixerit; sed potius adversus Filium Dei, vel Filium hominis, sicut et vocari et esse dignatus est. Non enim quid sit imperito per vocem propositum, sed per rationem expositum, considerandum est. Quia ille cuin maledicta proferret, ei utique maledicebat quem sibi enarratum in cogitatione intuebatur. Quodlibet autem vocaretur, utrum resipsa veneranda, an neganda, vel vituperanda esset, hoc quæritur. Hoc modo etiam si quispiam quærat quis sit Jesus Christus ; et ea quærenti respondeantur quæ non in Filium Dei, sed potius in Spiritum sanctum conveniunt, quibus auditis ille blasphemet: non utique adversus Filium, sed adversus Spiritum sanctum verbum dixisse tenebitur.

15. Sed si transitorie ac negligenter attenderimus

quod dictum est, Si quis verbum dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro (Matth. xii, 32); quis inveniri poterit cui veniam peccatorum dederit Deus? Nam et Pagani qui appellantur, etiam nunc totam nostram religionem, quiajam ferro et cædibus prohibentur, maledictis contumeliisque insectantur ; et quidquid de ipsa Trinitate dicimus, negando et blasphemando contemnunt. Non enim excipiunt sibi Spiritum sanctum quem venerentur, ut in cætera sæviant; sed simul adversus omnia quæcumque sollicite 1 de trina Dei majestate loquimur, quanto possunt furore impietatis oblatrant. Nam neque de ipso Deo Patre digna sentiunt, quem partim penitus negant, partim sic fatentur, ut de illo falsa fingendo, non utique illum, sed sua figmenta venerentur. Multo magis ergo quod de Filio Dei, vel de Spiritu sancto dicimus, suo impio more deridere, quam nostra pia societate colere maluerunt. Quos tamen, quantum possumus, adhor. tamur ad Christum cognoscendum, et per ipsum Patrem Deum, summoque et vero Imperatori militandum esse suademus; eosque promissa impunitate præteritorum omnium peccatorum invitamus ad fidem. Qua in re satis judicamus, etiam si quid adversus Spiritum sanctum in sua sacrilega superstitione dixerunt, cum christiani facti fuerint, sine ulla caligine dubitationis ignosci. Judæi vero quales adversus Spirttum sanctum fuerint, testis est Stephanus, quem ipso Spiritu sancto plenum lapidaverunt, cum illa omnia quæ in eos dixit, ipse Spiritus dixerit. In quibus verbis apertissime dictum est Judæis, Vos semper restitistis Spiritui sancto (Act. vii, 51). In illo tamen numero Judæorum resistentium Spiritui sancto, et non ob aliud Stephanum vas ejus, nisi quod ipse eo plenus erat, lapidantium, etiam Paulus apostolus erat, in manibus omnium quorum vestimenta servabat: quod ipse sibi postea etiam pœnitendo increpitat, eo ipso Spiritu jam plenissimus, cui primo inanissimus resistebat, et paratus jam lapidari pro talibus dictis, qualium prædicatorem ipse lapidaverat. Quid Samaritani? nonne ita Spiritui sancto adversantur, ut ipsam prophetiam penitus conentur exstinguere, quæ per Spiritum sanctum ministrata est ? Quorum tamen saluti et ipse Dominus attestatur, in eo qui de decem leprosis mundatis solus reversus est ut ageret gratias, cum esset Samaritanus (Luc. xvii, 15, 16); etinilla muliere, cum qua ad puteum sexta hora locutus est, vel eis qui per illam crediderunt (Joan. iv, 7 42). Post Domini autem ascensionem, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, quanta gratulatione sanctorum recipit Samaria verbum Dei? Simonem quoque magum arguens Petrus apostolus, quod tam male de Spiritu sancto senserit, ut eum venalem putans pecunia sibi emendum poposcerit ; non tamenita deillo desperavit, ut veniæ locum nullum relinqueret: nam benigne etiam ut eum pœniteret admonuit (Act. vin, 9, 22). Ipsa denique catholicæ

1 Vaticanus Ms., quæcumque de trina: omisso, sollicite. Vaticanus Mss., et per ipsum Patri Deo summoque.

Ecclesiæ tam insignis auctoritas, quæ in eodem dono Spiritus sancti omnium sanctorum mater toto fecunda orbe diffunditur, cui unquam hæretico vel schismatico spem liberationis, si se corrigat, amputavit? cui placandi Dei aditum clausit? Nonne omnes ad ubera sua, quæ superbo fastidio reliquerunt, cum lacrymis revocat? Quis vero vel de principibus, vel de gregibus hæreticorum invenitur 1, qui non adversetur Spiritui sancto? Nisi forte quisquam tam perverse sentit, ut arbitretur eum teneri reum qui adversus Spiritum sanctum aliquid dixerit; eum vero qui adversus Spiritum sanctum multa fecerit, non teneri. Qui autem tanta evidentia contra Spiritum sanctum pugnant, quam illi qui adversus Ecclesiæ pacem superbissimis contentionibus sæviunt? Sed si de verbis quæstio est, quæro utrum nihil dicant adversus Spiritum sanctum, cum alii eum, quod ad ipsum proprie pertinet, omnino non esse asseverent ; sed ita esse unum Deum, ut idem ipse Pater,idem ipse Filius, idem ipse Spiritus sanctus appelletur (a). Alii fateantur quidem esse Spiritum sanctum; sed æqualem Filio, vel omnino esse Deum negent (b). Alii unam quidem et eamdem Trinitatis substantiam esse fateantur, sed de ipsa divina substantia tam impie sentiant, ut eam commutabilem et corruptibilem putent ; ipsumque Spiritum sanctum, quem Dominus discipulis se missurum esse promisit, non quinquagesimo die post ejus resurrectionem, sicut Apostolorum Acta testantur (Id. 11, 1-4), sed post trecentos fere annos per hominem venisse confingant (c). Alii similiter adventum ejus, quem tenemus, negent; et cum prophetas in Phrygia, per quos tanto postloqueretur, elegisse contendant (d). Alii Sacramenta ejus exsufflent, et baptizatos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, denuo baptizare non dubitent (e). Sed ne pergam per singula, quæ sunt innumerabilia, his certe omnibus quos pro tempore breviter attigi, ad sponsam Christi redeuntibus, et errorem atque impietatem pœnitendo damnantibus, nulla catholica disciplina negandam Ecclesiæ pacem, et claudenda viscera misericordiæ judicavit.

16. Quod si quisquam tunc putat verbum dicl adversus Spiritum sanctum, cum ab eo dicitur cui jam per Baptismum dimissa sunt peccata; attendat nec talibus per Ecclesiæ sanctitatem auferri pœnitentiæ locum. Si enim propterea credit non dari veniam ei,quia gratia fidei Sacramentisque fidelium jam perceptis non potest dici peccasse ignorantia: videat aliam causam esse, cum dicitur propterea non ignosci,quia non ignorantiæ tempore peccatum est; et aliam causam esse, cum dicitur propterea non innosci, quia verbum dixit adversus Spiritum sanctum. Si enim sola ignorantia veniam meretur,

[merged small][merged small][ocr errors]

et ignorantia non accipitur nisi antequam quisque fuerit baptizatus; non solum si adversus Spiritum sanctum, sed etiam si adversus Filium hominis post Baptismum dixerit verbum ; et omnino si qua fornicatione, vel homicidio, vel ullo flagitio, aut facinore post Baptismum sese maculaverit, non potest pœnitendo curari. Quod qui senserunt exclusi sunt a communione catholica; satisque judicatum est eos in illa crudelitate, divinæ misericordiæ participes esse non posse. Si autem illud solum, quod adversus Spiritum sanctum dicitur, sine venia esse post acceptum Baptismum putatur: primo Dominus cum inde loqueretur, nullum tempus excepit, sed regulariter ait, Qui dixerit verbum adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. Deinde Simon, quem paulo ante commemoravi, jam Baptismum acceperat, cum Spiritum sanctum turpissimo mercatui subditum credidit: cui correpto a se Petrus tamen consilium pœnitendi dedit. Quid autem de iis qui cum Baptismi sacramenta pueri vel etiam infantes perceperint, postea negligenter educati, per ignorantiæ tenebras vitam turpissimam ducunt, nescientes omnino quid christiana disciplina jubeat aut vetet, quid polliceatur, et quid minetur, quid credendum, quid sperandum, quid diligendum sit; num audebimus peccata eorum propterea non ignorantiæ deputare, quia baptizati peccaverunt, cum omnino ignorantes, et omnino, quemadmodum dicitur, ubi caput haberent nescientes1, in magno errore peccaverint?

17. Quod si eo tempore cum scientia quisque peccasse dicatur, quo scit malum esse quod facit, et tamen facit; cur hoc in Spiritum sanctum solum, non etiam in Dominum Jesum Christum irremissibile judicatur? Aut si hoc ipsum esse creditur peccare, vel verbum dicere adversus Spiritum sanctum, quodlibet peccatum cum scientia committere; ut quidquid homines ignorando peccant,in Filium peccare; quidquid autem scientes, peccant in Spiritum sanctum peccare judicentur: quæro quis nesciat malum esse, verbi gratia, corrumpere pudicitiam uxoris alienæ, vel eo ipso certe quod hoc in sua conjuge nollet perpeti; aut fraudare quemquam in negotio, aut circumvenire mendacio, aut opprimere testimonii falsitate, aut auferendæ rei ejus causa insidiari, et occidere quempiam; et si quid omnino est quod sibi ab altero fieri non vult, et si fieri senserit, toto corde indubitanter accusat ? Aut si hæc ab ignorantibus fieri dicimus, quid invenimus in quo scientes homines peccare videantur? Restat ergo ut, si hoc est peccare in Spiritum sanctum, peccare cum scientia, illis peccatis quæ commemoravi negetur pœnitendi locus; quoniam peccato in Spiritum sanctum omnem spem veniæ Dominus amputavit: quod si regna christiana respuit, omnesque illos qui sic peccant, ad correctionem vitæ vocare non cessat; adhuc quærendum est quid sit peccare in Spiritum sanctum, cui peccato venia nulla concidetur.

Ms. Vaticanus, ubi caput haberetur, nescientes

18. An forte non est dicendus cum scientia peccare, qui peccatum ipsum malum esse novit, et tamen Deum voluntatemque ejus ignorans peccat?Hoc enim videtur ad Hebræos dicere, cum dicit: Voluntarie enim peccantibus nobis postquam accepimus scientiam veritatis, non adhuc relinquitur pro peccatis sacrificium (Hebr. x, 26). Parum enim erat, si tantummodo diceret, Voluntarie peccantibus nobis, nisi adderet, postquam accepimus scientiam veritatis; in qua utique Deus voluntasque ejus cognoscitur. Quæ scientia videtur congruere dominicæ illi sententiæ, cum ait : Servus ignorans voluntatem dominisui,et faciens digna plagis, vapulabit pauca; servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc.x11, 47, 48). Ut hoc putemus dictum esse, quod dictum est, vapulabit pauca, tanquam si diceret, levitere mendatus ad veniam pertinebit; in eo vero quod dictum est, vapulabit multa, sempiternum supplicium intelligatur, quod minatur peccantibus in Spiritum sanctum, quibus dicit nunquam posse dimitti peccatum: ut hoc sit peccare in Spiritum sanctum, cognita Dei voluntate peccare. Quod si ita est, cogitari oportet et discuti prius quando cognoscatur voluntas Dei. Nonnulli enim et ante perceptum Baptismi sacramentum cognoverunt eam. Nam et Cornelius centurio voluntatem Dei utique apostolo Petro docente cognovit, et ipsum Spiritum sanctum manifestissimis coattestantibus signis, antequam baptizaretur, accepit: quanquam non ideo Sacramenta illa contempserit, sed multo certius baptizatus sit; ut etiam ipsa sacrosancta signacula, quorum res in eo præcesserat, ad perficiendam scientiam veri. tatis percipere nullo modo moraretur (Act. x). Multi autem nec post acceptum Baptismum curant cognoscere voluntatem Dei. Quapropter quisquis ante Baptismum cognita Dei voluntate peccaverit, non possumus dicere, aut ullo modo credere cum ad Baptismum accesserit, non ei dimitti omnia quæcumque peccavit, Huc accedit quod voluntas Dei in diligendo Deo et proximo breviter insinuetur credentibus, ita ut in his duobus præceptis tota Lex pendeat, et omnes Prophetæ (Matth. xx11, 37-40). Dilectionem autem proximi, id est, dilectionem hominis usque ad inimici dilectionem, nobis Dominus ipse commendat (Matth. v, 44): et videmus quam multi jam baptizati, et vera esse ista fateantur, et tanquam Domini præcepta veneruntur; cum autem perpesi fuerint alicujus inimicitias, ista rapiuntur animo ad ulciscendum, et tantis inardescunt facibus adiorum, ut nec prolato et recitato Evangelio placari possint et talibus hominibus jam batizatis Ecclesiæ plenæ sunt; quos tamen spirituales viri fraterne admonere non cessant, et in spiritu lenitatis instanter instruunt (Galat. vi, 1), ut hujusmodi tentationibus occurrere ac resistere parati sint, et magis diligant in Christi pace regnare, quam de inimici oppressione læteri. Quod inaniter fieret, si talium peccatorum nulla spes veniæ, nulla pœnitentiæ medicina remaneret. Et certe caveant qui hoc sentiunt ne David patriarcham

divina electione probatum atque laudatum, ignorasse affirment voluntatem Dei, cum alienæ conjugis amore perculsus, etiam maritum ejus decipiendum necandumque curavit : de quo tamen scelere cum esset primo sua, deinde prophetæ voce damnatus, pœnitendi humilitate, et peccati confessione liberatus est. Sed plane vapulavit multa (II Reg. x1, x11), et exemplo suo docuit intelligi, non ad sempiternam pœnam, sed ad severiorem disciplinam pertinere quod dictum est a Domino, Qui autem novit voluntatem Domini sui, et fecit digna plagis, vapulabit multa.

19. Nam et illud ad Hebræos qui diligentius pertractant, si intelligunt, ut non de sacrificio contribulati per pœnitentiam cordis accipiendum si quod dictum est, Non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium; sed de sacrificio de quo tunc loquebatur Apostolus, id est, holocausto Dominicæ passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis suis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur ut hoc significaverit Apostolus, non posse deinceps eum qui peccaverit, iterum baptizanda purgari. Quo intellectu non intercluditur pœnitendi locus: ita sane, ut eos qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse fateamur. Ex quo conficitur ut omnis qui scientiam veritatis accepit, etiam baptizatus intelligatur. Non autem omnis baptizatus etiam scientiam veritatis accepit, propter quorumdam posteriorum provectum vel miserabilem negligentiam et tamen illud sacrificium de quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum ejus nomine in baptizando signatur, iterum si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post Baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit ut quoniam sine Baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, omnis qui accepit eam, non ei relinquatur pro peccatis sacrificium, hoc est, non possit denuo baptizari: nec tamen omnis qui non accepit per doctrinam scientiam veritatis,debeat arbitrari posse pro se illud offerri sacrificium, si jam oblatum est; id est, si jam ejusdem veritatis per Baptismum sacramenta percepit, non potest iterum baptizari. Tanquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem, non ideo tamen omne animal quod homo non est, etiam quadrupes esse. Eos enim qui jam baptizati fuerint, curari melius dicimus per pœnitentiam, non renovari; quia renovatio in Baptismo est. Ubi quidem operatur pœnitentia sed tanquam in fundamento. Manente itaque fundamento, recurari ædificium potest: si autem fundamentum iterare quis voluerit, totum ædificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebræis, qui ex novo Testamento ad sacerdotium vetus declinasse videbantur: Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus, non iterum jacientes fundamentum pænitentiæ a mortuis operibus, et fidei in Deum,lavacri doctrinæ, impositi

« PoprzedniaDalej »