Obrazy na stronie
PDF
ePub

LXX. [Ib. x1, 11.] Quod autem dicit, Dico ergo, Numquid sic deliquerunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto salus Gentibus 1, non ideo dicit quia non ceciderunt; sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem Gentium profecit. Non ergo ita deliquerunt ut caderent, id est, ut tantummodo caderent, quasi ad pœnam suam solum; sed ut hoc ipsum quod ceciderunt, prodesset Gentibus ad salutem. Deinde incipit ex hoc loco Judæorum populum commendare, etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant Gentes; quia etiam casus Judæorum tam pretiosus existit pro salute Gentium: sed magis debent cavere Gentes ne, dum, superbiunt, similiter cadant.

LXXI. [Ib. x, 20, 14, 17.] Quod, autem dixit, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; sit it, potum da illi hoc enim faciens, carbones igni congeres super caput ejus, multis videri potest repugnare illi sententiæ qua Dominus præcepit ut diligamus inimicos nostros, et oremus pro iis qui nos persequuntur (Matth. v, 44), vel huic etiam quam idem apostolus superius dixit, Benedicite persequentes vos; benedicite, et nolite maledicere; et iterum, Nulli malum pro malo reddentes. Quomodo enim quisque diligit eum cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput ejus si carbones ignis hoc loco aliquam gravem pœnam significant? Quapropter intelligendum est ad hoc dictum esse, ut eum qui nos læserit provocemus ad pœnientiam facti sui cum ei nos benefacimus. Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animæ, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius per pœnitentiam commutatur, ut sunt illi carbones, de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam subdolam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus vastatoribus (Psal. CXIX, 3, 44).

LXXII. [Ib.xın, 1.] Quod autem ait, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo, rectissime jam monet, ne quis ex eo quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in hujus vitæ itinere servandum esse ordinem suum, et potestatibus sublimioribus, quibus pro temporerum temporalium gubernatio tradita. est, putet non se esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore, et quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendæ hujus vitæ utamur; oportet nos ex ea parte, quæ ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus. Ex illa vero parte qua credimus Deo, et in regnum ejus vocamur, non nos oportet esse subditos cuiquam homini, idipsum in nobis evertere cupienti, quod Deus ad vitam æternam donare dignatus est. Si quis ergo putat quoniam christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum

1 In editis additur, est, quod a Mss. et a græco abest: at Vaticanus Ms. ejus loco habet, venit.

honorem debitum eis quæ hæc curantpotestatibus;in

magno errore versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate præcellit; in majorem errorem labitur 1. Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse præscribit, utreddamus Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Matth. XX11, 21). Quanquam enim ad illud regnum vocemur ubi nulla erit potestas hujusmodi, in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud sæculum ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam Deo, qui hæc jubet, obtemperantes.

LXXIII. [Ib. xi, 3, 4.] Quod autem ait, Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem sæpe passos fuisse Christianos. Numquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed etiam pœnis affecti et necati sunt? Consideranda ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait, Bonum fac, et laudabit te potestas; sed ait, Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa; vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum ejus persecutione coronam merueris. Hoc etiam in consequentibus intelligitur, cum dicit, Dei enim minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.

LXXIV. [Ib. x11, 5.] Quod autem ait, Ideoque necessitati subditi estote, ad hoc valet, ut intelligamus quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, de temporalibus rebus ; quæ quoniam transeunt, ideo et ista subjectio non in bonis quasi permansuris, sed in necessariis huic tempori constituenda est. Tamen quoniam dixit, Necessitati subditi estote; ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus, addidit, dicens, Non solum propteriram,sed etiam propter conscientiam: id est, non solum ad iram evadendam ', quod potest etiam simulate fieri; sed ut in tua conscientia certus sis, illius dilectione te facere, cui subditus fueris jussu Domini tui, qui omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. 11, 4). Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat. Hoc est quod servis alio loco suadet, Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI, 6): ut idipsum quod subduntur dominis suis, non eos oderint, aut fallaciis promereri desiderent. LXXV. [Ib. x111, 8, 10.] Quod autem dicit, Qui enim diligit allerum, Legem implevit, ostendit consumma

Isthæc sententia, Item si quis... in majorem errorem labitur, quam Mss. omnes exhibent, omissa est apud Am. et Er. Am. Er. et sex Mss. hic et infra, necessitale. 3 Omnes nostri Mss., evacuandam.

Editi, diligit proximum. At Mss., alterum; jurta® græc., ton eteron.

tionem Legis in dilectione positam, id est, in cha.. ritate. Unde et Dominus in illis duobus præceptis totam Legem pendere dicit, et omnes Prophetas, id est in dilectione Dei et proximi (Matth. xxII, 37 40). Unde et ipse qui Legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum sanctum, ut quod antea timor implere non poterat, charitas postmodum impleret. Inde est et illud ejusdem apostoli, Plenitudo autem Legis charitas : et illud, Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, e fide non ficta (I Tim. 1, 5).

LXXVI. [lb. xi, 11.]Quod autem ait, Et hoc scientes tempus,quia hora est jam nos de somno surgere, illuc spectat quod dictum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. vi, 2). Tempus enim Evangelii significatur, et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum.

LXXVII. (lb. xin, 14.] Quod autem ait, Et carnis providentiam ne feceritis1 in concupiscentiis, ostendit non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur quæ ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes atque luxurias, ut quisque in his gaudeat quæ carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem (Galat. VI, VII), id est, qui delectationibus carnalibus gaudet.

LXXVIII. [ib. XIV, 1-3.] Quod autem dicit, Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum, hoc dicit, ut eum qui infirmus in fide est, recipiamus, et nostra firmitate infirmitatem ejus sustineamus, neque dijudicemus cogitationes ejus, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus. Ideo sequitur, et dicit, Alius quidem credit manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet. Quia illo jam tempore multi jam firmi in fide, et scientes secundum sententiam Domini, non commaculare ea quæ in eos intrant, sed quæ exeunt (Malth. xv, 11-20), indifferenter sumebant cibos salva conscientia: quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea quæ idolis sacrificabantur. Omnis enim tunc immolatitia caro in macello vendebatur, et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis, et quædam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Jubet ergo Apostolus et his qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum qui se a talibus cibis et potu abstinebant: et illis infirmis, ne eos qui carnibus non abstinebant, et vinum bibebant, tanquam pollui judicarent. Ad hoc valet quod consequenter dicit, Qui manducat, non manducantem non spernat ; et quinon manducat, manducantem non judicet. Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant, et infirmi firmos temere judicabant.

LXXIX. [Ib. XIV, 4.] Quod autem dicit, Tuquis es qui judices alienum servum? ad hoc dicit, ut in his

Vaticanus codex, superfeceritis, Cæteri Mss., perfe

ceritis.

rebus quæ possunt et bono animo fieri et malo, judicium Deo dimittamus, nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam. In his vero rebus quæ ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur, si judicemus. Itaque hoc quod de cibis dicit, quia ignoratur quo animo fiat, non vult nos esse judices, sed Deum : de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, præcepit debere judicari (I Cor. v, 1). Non enim poterat ille dicere, bono animo se tam immane flagitium commisisse. Ergo quæcumque facta ita manifestantur, ut non possit dici, Bono animo feci, judicanda sunt a nobis ; quæcumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant incertum sit, non sunt judicanda, sed reservanda judicio Dei: sicut scriptum est, Quæ occulta sunt, Deo; quæ autem palam sunt, vobis et filiis vestris erunt (Deut. xxix, 29).

LXXX. [lb. xiv, 5, 6]. Quod autem ait, Alius quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem diem, sequestrata interim meliore consideratione, non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo. Qui enim alternos dies judicat, homo est: potest enim hodie aliud, cras aliud judicare: id est, ut quemcumque hodie malum convictum confessumve damnaverit, cras bonum inveniat cum se correxerit; contra, cum aliquem justum hodie laudaverit, cras inveniat depravatum. Qui autem judicat omnem diem, Deus est; quia non solum qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus sit, novit. Ergo, Unusquisque in suo intellectu abundel, inquit: id est, quantum humano intellectui, vel unicuique homini concessum est, tantum audeat judicare. Qui sapit,inquit, diem, Domino sapit id est, quia hoc ipsum quod præsen tem diem bene judicat, Domino sapit. Hoc est autem bene judicare ad diem, ut noveris non esse de correctione ejus desperandum in futurum, de cujus culpa manifesta in præsentia judicaveris.

LXXXI. (lb. xiv, 22, 16.] Quod autem ait, Beatus qui non judicat semetipsum in quo probat, ad id potissimum referendum est, quod superius dixit, Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est etiam quod nunc aitante istam sententiam, Tu fidem quam habes penes lemetipsum, habe coram Deo : ut quoniam bona est hæc fides qua credimus omnia munda mundis (Tit. 1, 15), et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso bono nostro; ne forte cum ad offendiculum infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres ; et in eo ipso bono nos judicemus, cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis placet.

LXXXII. [lb. xv, 8, 9]. Quod autem ait, Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericordia glorificare Deum, ad hoc dicit, ut intelligant Gentes Dominum Christum ad Judæos esse missum, et non superbiant. Judæis enim repellentibus quod ad ipsos missum est, factum est ut Gentibus

Evangelium prædicaretur : quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur, cum dicunt Apostoli Judæis, Vobis primum oportuit prædicari verbum; sed quoniam indignos vos judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XII, 46). Secundum ipsa etiam Domini testimonia, cum dicit, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel; et iterum, Non est bonum panem filiorum mittere canibus (Matth. xv, 24, 26). Quod Gentes si bene considerent,intelliguntista sua fide, qua jam credunt omnia munda mundis, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint1 qui propter communicationemidolorum nullas omnino audeant carnes attingere.

LXXXIII. [lb. xv, 16.] Quod autem dicit, Ut minister sim Christi Jesu in Gentibus,consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto, hoc intelligitur, ut offerantur Gentes Deo, tanquam acceptabile sacrificium, cum in Christum credentes per Evangelium sanctificantur: sicut et superius dicit, Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhi

1 Omnes Mss., infirmi ex se fuerint.

2 Hic desinit opusculum in editis Am. et Er. omissa

beatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. Xu, I).

LXXXIV. [Ib. xvi, 17, 18]. Quod autem ait, Obse crovos, fratres, ut intendatis in eos qui dissensiones et scandala, præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, de his intelligitur dicere, de quibus et ad Timotheum scripsit, dicens : « Sicut rogavi te, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quæ quæstiones magis præstant quam ædificationem Dei, quæ est in fide» (I Tim. 1, 3, 4); et ad/Titum, « Sunt enim multi non subditi, vaniloqui et mentis seductores,qui maxime ex circumcisione sunt, quos opor. tet refelli; qui universas domos subvertunt,docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia: dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta. Cretenses semper mendaces,malæ bestiæ, ventres pigri » (Tit. 1,10-12). Ad hoc enim refertur quod et hic ait, Hi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri: de quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est (Philipp. 11, 19).

Propositione octogesima quarta, quæ postrema est apud Lov. et apud omnes Mss.

De subsequenti opere, vide lib. 1, cap. 25, Retractationum, a col. 623, verbis, Epistolæ quoque ad Romanos, usque ad col. 624, verbis, scripsit ad Romanos.

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

EPISTOLÆ AD ROMANOS
INCHOATA EXPOSITIO.

Liber unus (a).

In quo salutatio tantummodo expeditur, et disputatur de peccato in Spiritum sanctum.

1. In Epistola quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos, quantum ex ejus textu intelligi potest, quæstionem habet talem : Utrum Judæis solis Evangelium Domini nostri Jesu Christi venerit propter merita operum Legis; an vero nullis operum meritis præcedentibus, omnibus Gentibus venerit justificatio fidei, quæ est in Christo Jesu, ut non quia justi erant homines, crederent; sed credendo jus tificati, deinceps juste vivere inciperent. Hoc ergo docere intendit, omnibus venisse gratiam Evangelii

M.

Domini nostri Jesu Christi. Quod propterea etiain gratiam vocari ostendit, quia non quasi debitum justitiæ redditum est, sed gratuito datum. Cœperant enim nonnulli qui ex Judæis crediderant, tumultuari adversus Gentes, et maxime adversus apostolum Paulum, quod incircumcisos et Legis veteris vinculis liberos admittebat ad Evangelii gratiam, prædicans eis ut in Christum crederent, nullo imposito carnalis circumcisionis jugo. Sed plane tanta moderatione, uti nec Judæos superbire permittat,

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

In Mss. nostris non reperta est (præsens Expositio) : sed multis mendis purgata nunc fuit ope manuscripti Vaticani; et recensita ad editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. (a) Scriptus circiter Christi annum 394, scilicet Augustino adhuc presbytero, ex Retract., lib. 1, cc. 23, 25.

tanquam de meritis opérum Legis; nec Gentes merito fidei adversus Judæos inflari, quod ipsi receperint Christum, quem illi crucifixerunt: tanquam enim, sicut alio loco dicit, pro ipso Domino legatione fungens (II Cor. v, 20), hoc est, pro lapide angulari (Ephes. 11, 20), utrumque populum tam ex Judæis quam ex Gentibus connectit in Christo per vinculum gratiæ, utrisque auferens omnem superbiam meritorum, et justificandos utrosque per disciplinam humilitatis associans.

2.Itaque Epistolam sic exorsus est :Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus,segregatus in Evangelium Dei (Rom. 1, 1). Breviter in duobus verbis Ecclesiæ dignitatem a Synagogæ vetustate discernit. Ecclesia quippe ex vocatione appellata est, Synagoga vero ex congregatione. Convocari enim magis hominibus congruit, congregari autem magis pecoribus: unde greges proprie pecorum dici solent. Quanquam ergo plerisque Scripturarum locis ipsa Ecclesia grex Dei, et ovile Dei, et pecus Dei vocetur ; tamen cum in comparatione homines pecora dicuntur, ad vitam veterem pertinent. Et apparet hujusmodi homines, non cibo sempiternæ veritatis, sed temporalium promissionum tanquam terreno pabulo esse contentos. Paulus ergo servus Christi Jesu vocatus est apostolus ; quæ vocatio illum cooptavit Ecclesiæ. In Evangelium autem Dei segregatus est; unde nisi a grege Synagogæ, si verborum latinorum significatio omni modo cum græca interpretatione concordat?

3. Sane Evangelium Dei, in quod segregatum se esse commemorat, commendat auctoritate Prophe tarum: ut quoniam credentes Christum, in quorum numerum vocatus est, Judæis præposuerat, a quibus se dixerat segregatum, Gentes rursus jam non superbire admoneat. Siquidem de populo Judæorum fuerunt Prophetæ, per quos Evangelium, cujus fide credentes justificantur, ante promissum esse testatur: Segregatus enim, inquit, Evangelium Dei, quod ante promiseral per Prophetas suos (Rom. 1, 1, 2). Fuerunt enim et prophetæ non ipsius,in quibus etiam aliqua inveniuntur quæ de Christo audita cecinerunt, sicut etiam de Sibylla dicitur: quod non facile crederem, nisi quod poetarum quidam in Romana lingua nobilissimus antequam diceret ea de innovatione sæculi, quæ in Domini nostri Jesu Christi regnum satis concinere et convenire videantur, præposuit versum, dicens :

Ultima Cumæi venit jam carminis ætas.

(Virg. Eclog. 4, v. 4.) Cumæum autem carmen Sibyllinum esse nemo dubitaverit. Sciens ergo Apostolus ea in libris Gentium inveniri testimonia veritatis, quæ etiam in Actibus Apostolorum loquens Atheniensibus manifestissime ostendit (Act. xvii, 28), non solum ait, per Prophetas suos, ne quis a pseudoprophetis per quasdam veritatis confessiones in aliquam impietatem seduceretur; sed addidit etiam, in Scripturis sanctis: volens utique ostendere litteras Gentium superstitiosæ idololatriæ plenissimas, non ideo sanctas haberi oportere, quia in eis aliquid quod ad Christum pertinet invenitur.

PATROL. XXXV.

4. Et ne quisquam etiam prophetas aliquos remotos atque alienos a gente Judæorum forte proferret, in quibus nullus simulacrorum cultus esset, quantum attinet ad simulacra quæ humana operatur manus: nam simulacris phantasmatum suorum sectatores suos omnis error illudit: ne quis tamen aliqua hujusmodi proferens, quia ibi Christi nomen ostentat, eas potius sanctas Scripturas esse asserat, non eas quæ populo Hebræorum sunt divinitus creditæ, satis opportune mihi videtur adjungere, cum dixisset, in Scripturis sanctis, quod adjecit, de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, secundum carnem (Rom. 1, 3). David enim certe rex Judæorum fuit. Oportebat autem ut ex illa gente orirentur Christi prænuntiatores Prophetæ, ex qua gente carnem assumpturus erat quem prænuntiabant. Occurrendum autem erat etiam illorum impietati, qui Dominum nostrum Jesum Christum secundum hominem tantummodo, quem suscepit, accipiunt ; divinitatem autem in eo non intelligunt ab universæ creaturæ communione discretam : velut ipsi Judæi, qui Christum filium David tantummodo esse opinantur, ignorantes excellentiam qua Dominus est ipsius David, secundum id quod est Filius Dei. Unde illos in Evangelio redarguit per prophetiam, quæ ipsius David ore prolata est. Quærit enim ab eis, quem ipse David Dominum appellat, quomodo filius ejus sit (Matth. xx11, 42-45): cui deberent utique respondere quod secundum carnem filius esset David, secundum divinitatem autem Filius Dei et Dominus ipsius David. Quod Paulus apostolus quia jam didicerat, posteaquam dixit, in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David, addidit, secundum carnem : ne hoc solum et totum in Christo esse arbitrarentur, quod factus erat secundum carnem. Addendo ergo, secundum carnem, servavit divinitati dignitatem suam. Quæ non solum semini David, sed nec alicui angelicæ aut cujusvis excellentissimæ creaturæ generationi tribui potest; quandoquidem ipsum est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia. Quod Verbum ex semine David caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 3, 14), non mutatum et conversum in carnem ; sed cerne ut carnalibus congruenter appareret indutum. Quapropter Apostolus non solum eo verbo quod ait, secundum carnem, humanitatem a divinitate distinxit; sed etiam illo quo ait, factus est. Non est enim factus secundum id quod Verbum Dei est. Omnia enim per ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per quem facta sunt omnia. Neque ante omnia factus est, ut per ipsum fierent omnia ipso enim excepto, si ante illa jam factus esset, non essentilla omnia quæ per illum fierent; nec possent vere dici facta omnia per ipsum, in quibus ipse non esset, si ipse etiam factus esset. Et ideo Apostolus cum factum diceret Christum, addidit, secundum carnem; ut secundum Verbum quod est Filius Dei, non factum a Deo, sed natum esse monstraret.

:

5. Eumdem sane ipsum qui secundum carnem factus est ex semine David, prædestinatum dicit Filium (Soixante-six.)

Dei,in virtute: non secundum carnem,sed secundum Spiritum; nec quemlibet spiritum, sed Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Rom.1} 4). In resurrectione enim virtus morientis apparet, ut diceretur prædestinatus in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Deinde sanctificatio vitam novam fecit1 quæ in Domini nostri resurrectione signata est. Unde idem apostolus alio loco dicit:Si consurrexistis cum Christo,quæ sursum sunt quærite,ubi Christus est in dextera Deisedens (Coloss.in, 1). Potest quidem etiam sic esse ordo verborum, ut non ad Spiritum sanctificationis adjungamus quod ait, ex resurrectione mortuo. rum; sed ad id quod ait,prædestinatus est:ut ordo sit, qui prædestinatus est ex resurrectione mortuorum, cui ordini interposita sint hæc, Filius Deiin virtute secundum Spiritum sanctificationis. Et nimirum iste ordo certior et melior videtur, ut sit filius David in infirmitate secundum carnem, Filius autem Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis. Factus est ergo ex semine David, id est, filius David ex mortali corpore, propter quod et mortuus est. Prædestinatus est autem Filius Dei, et Dominus ipsius David, ex resurrectione mortuorum.In quantum enim mortuus est,ad id pertinet quod est filius David; in quantum autem resurrexit a mortuis,ad id quod est Filius Dei,et Dominus ipsius David:sicut alibi idem apostolus dicit, Nam et si mortuus est ex infirmitate,sed vivit in virtute Dei (II Cor.x,4); ut infirmitas pertineat ad David, vita vero æterna ad virtutem Dei. Ideoque in his ipsis verbis Dominum suum designat eum David, dicens: Dixit Dominus Domino meo,Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1). Ex eo enim quod resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris. Prædestinatum ergo ex resurrectione mortuorum, ut sederet ad dexteram Patris, videns in Spiritu David,non auderet dicere filium suum,sed Dominum suum. Unde et consequenter Apostolus hic adjungit,Jesu Christi Domininostri, posteaquam dixit, ex resurrectione mortuorum; tauquam admonens unde illum David Dominum suum potius quam filium esse testatus sit.Non autem ait eum prædestinatum a mortuis, sed ex resurrectionem mortuorum.Non enim resurrectione ipsa sua Filius apparet Dei,propria illa et eminentissima dignitate qua etiam est caput Ecclesiæ, cum et cæteri mortui resurrecturi sint: sed Filius Dei prodestinatus est quodam principatu resurrectionis, quia ex resurrectione omnium mortuorum ipse prædestinatus est, id est, ut præ cæteris et ante cæteros resurgeret designatus. Ut quod hic positum est, Filius Dei, cum dixisset prædestinatus est, ad documentum valeat tantæ sublimitati. Non enim sic prædestinari oportuit nisi Filium Dei, secundum quod est etiam caput Ecclesiæ: unde illum alio loco primogenitum ex mortuis appellat (Coloss. 1, 18). Eum enim decebat venire ad judicium resurgentium, qui præcesserat ad exemplum: neque ad exemplum omnium

1 Vaticanus Mss.; Deinde sanctificatio nostram vitam novam fecil.

resurgentium, sed ad exemplum eorum qui sic resurrecturi sunt, ut cum illo vivant et regnentin sempiternum; quorum etiam caput est, tanquam corporis sui. Ex ipsorum enim resurrectione etiam præ. destinatus est, ut ipsis princeps fieret : cæterorum autem in sua conditione resurgentium non princeps, sed judex est. Non itaque ex illorum mortuorum resurrectione prædestinatus est, quos est damnaturus. Prædestinatum enim esse ex resurrectione mortuorum, ut præcederet resurrectionem mortuorum, vult intelligi Apostolus: hos autem præcessit, qui ad ipsum cœleste regnum,quo eos præcessit,secutu. ri sunt. Propter quod non ait, Qui prædestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum Jesus Christus Dominus noster; sed, ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri : tanquam si diceret, Qui prædestinatus est Filius Dei ex resurrectione mortuorum suorum, hoc est, ad se pertinentium in vitam æternam ; velut si interrogaretur, quorum mortuorum, et responderet, ipsius Jesu Christi Domini nostri. Ex resurrectione enim cæterorum mortuorum non est prædestinatus,quos non præcessit ad gloriam vitæ æternæ,non utique secu. turos, quoniam ad pœnas suas impii resurrecturi sunt. Ergo ille tanquam Filius Dei unigenitus, etiam primogenitus ex mortuis prædestinatus est, ex resurrectione mortuorum. Quorum mortuorum, nisi Domini nostri Jesu Christi ?

6. Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum. Gratiam cum omnibus fidelibus,apostolatum autem non cum omnibus. Et ideo si tantummodo apostolatum se diceret accepisse,ingratus exstitisset gratiæ,qua illi peccata dimissa sunt: tanquam enim meritis priorum operum accepisse apostolatum videretur.Optime itaque tenet ordinem causæ,ut nemo audeat dicere vitæ prioris meritis se ad Evangelium esse perductum: quando nec ipsi Apostoli, qui ceteris membris post caput corporis supereminent, accipere apostolatum proprie potuissent, nisi prius communiter cum cæteris gratiam, quæ peccatores sanatetjustificat, accepissent. Quod autem subjungit, Adobediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus; ad hoc dicit apostolatum se accepisse, ut obediatur fidei pro nomine Domini nostri Jesu Christi, hoc est, ut credant omnes Christo, et signentur in ejus nomine qui salvi esse cupiunt. Quam salutem non solis Judæis, sicut nonnulli qui ex ipsis crediderantarbitrabantur, venisse jam ostendit, cum ait, in omnibus gentibus: in quibus estis, inquit, et vos vocati Jesu Christi (Rom. 1,5,6), id est, ut et vos sitis ejus Jesu Christi, qui omnium gentium salus est, quanquam non in numero Judæorum, sed in numero cœterarum gentium sitis inventi.

7. Huc usque dixit ipse quis esset qui scribit Epi. stolam. Est enim qui scribit Epistolam, Paulus servus Jesus Christi,vocatus apostolus,segregatus in Evan. gelium Dei. Sed quia occurrebat, Quod Evangelium? respondit, Quod ante promiserat per Prophetas svos in Scripturis sanctis de Filio suo. Item quia occurre bat, De quo Filio suo ? respondit, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui prædestina

« PoprzedniaDalej »