Obrazy na stronie
PDF
ePub

HIPPONENSIS EPISCOPI

EXPOSITIO QUARUMDAM PROPOSITIONUM

EX

EPISTOLA AD ROMANOS

Liber unus

(a).

Sensus hi sunt in Epistola ad Romanos Pauli apostoli. Primo omnium ut quisque intelligat in hac Epistola quæstionem versari operum Legis et gratiæ.

PROPOSITIO PRIMA. [Roм. cap.1, V. 4.] Quod autem ait, Secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est, quia Spiritus donum acceperunt post ejus resurrectionem mortuorum vero resurrectionem memorat, quia in ipso omnes crucifixi sumus, et resurreximus.

II. [Ib. 1, 11]. Quod autem dicit, Ut gratiam vobis spiritualem impertiar dilectionem scilicet Dei et proximi, ut per charitatem Christi Gentibus in Evangelium vocatis minime inviderent.

III. [Ib. 1, 18]. Quod autem dicit, Revelatur ira Dei de cælo super omnem impietatem, etc.,ait et Salomon de sapientibus mundi : Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum; quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invene runt (Sap. xi, 9)? Sed quos arguit Salomon, non cognoverunt per creaturam Creatorem: quos autem arguit Apostolus, cognoverunt; sed gratias non egerunt, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et ad colenda simulacra deciderunt (Rom. 1, 21-23). Nam sapientes Gentium quod in venirent Creatorem, manifeste idem apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset, Quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus; addidit, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. xvii, 28). Hac autem intentione prius arguit impietatem Gentium, ut ex hac probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos. Injustum est enim ui pœnam subeant impietatis, et præmium fidei non accipiant.

IV. [ Ib. 1, 21]. Quod autem dicit, Cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias

egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. x, 15). Qui si gratias egissent Deo, qui dederat hanc sapientiam,non sibi aliquid tribuissent cogitationibus suis. Quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quæ non convenirent.

V. [Ib. 1, 24]. Quod autem dicit, Tradidit, intelligitur, dimisit in desideria cordis eorum. Mercedem autem mutuam dicit recepisse de Deo, ut traderentur in desideria cordis sui.

VI. [Ib. 1, 28, 29]. Quod autem demum dicit, Tradidit illos Deus in reprobam mentem, etc., repletos, ait, omni iniquitate, datur intelligi, ad nocendum pertinere ista quæ nunc dicit, id est facinora. Superius autem dicebat de corruptelis quæ flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur; quouiam quisque perniciosam dulcedinem flagitiorum sequens, dum impedientes personas removere conatur, pergit in facinus. Sic distinctus est etiam ille locus in Sapientia Salomonis, ubicum enumerasset superiora flagitia, ait : Circumveniamus pauperem justum, quoniam inutilis est nobis (Sap. 11, 12), etc.

VII-VIII. [Ib, 1, 32; 11, 1]. Quod autem dicit, Non solum quiea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quæcumque fecerunt, non inviti1, sed cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quæ fecerunt approbant : et ideo de perfectis jam peccatis dicit, Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. Omnis autem cum dicit, subintrat jam ut monstret non solum Gentilem, sed etiam Judæum qui secundum Legem volebat judicare de Gentibus.

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

Collata est (præsens Expositio) ad Mss. Victorinos duos, ad unum Vaticanum, ad Thuaneum, Corbeiensem, Germanensem, Colbertinum.Jolyensem, Navarricum,et unum Bernardinorum Parisiensis collegii; ad variantes lectiones Lov. ex tribus Belgicis codicibus; ad editiones Am. Er. et Lov. Quibus in editionibus observamus propositionum distinctionem haud esse idoneam, una videlicet atque eadem propositione in duas pluresve passim dissecta; nunc porro alia induci distinctio cum numericarum notarum mutatione non potuit, ne pareret confusionem. Comparavimus præterea omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas. M.

(a) Scriptus circiter Christi an. 394: scilicet Augustino Editi: non inviti fecerunt. Nam cum ad mala. At omnes Mss., non inviti, sed cum, etc., excepto uno Victorino qui habet, non inviti fecerunt, sed cum.

Editi: illa quæ non fecerunt. Abest, non, ab octo Mss.

adhuc presbytero, ex lib. 1 Retract., cap. 23, n. 1.

Editi, jam peccatis dicit. Quod autem ait, Propterea. At Mss. carent istis verbis, Quod autem ait; quæ in editis initium sunt Propositionis octave. Sed contra in Mss verba sequentia ad Propositionem septimam pertinent

2065

QUARUMDAM PROPOSIT. EX EPIST. AD ROM., S. AUGUSTINI EXPOSITIO.

IX. [lb. 11, 5.] Quod autem dicit, Thesaurizas tibi iram in die iræ, iram Dei ubique loquitur pro vindicta. Idcirco ait justi judicii Dei. Notandum autem quia ira Dei ponitur et in Novo Testamento: quod cum in Vetere legunt homines qui Legi veteri adversantur (a), culpandam eam putant; cum Deus utique, sicuti nos, pertubationibus non subjaceat, dicente Salomone, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. xi, 18). Sed ira, ut dictum est, in vindicta significatione ponitur. X. [Ib. 11, 15.] Quod autem dicit, Contestante conscientia illorum, secundum illud loquitur Joannis apostoli quo ait, Dilectissimi, si cor nostrum nos reprehenderit, major est Deus conscientia nostra, etc., (I Joan. 111, 20).

XI. [Ib. 11, 29.] Quod autem dicit, Spiritu, non littera, hoc est, ut secundum spiritum, non secundum quod habet littera, Lex intelligatur: quod utique contigit illis qui circumcisionem magis carnaliter quam spiritualiter acceperunt.

XII. [Ib. 11, 29.] Quod autem dicit, Cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo, illi convenit quod ait, Qui in secreto Judæus est.

XIII-XVIII. [Ib. 11, 20.] Quod autem dicit, Quia non justificabitur in Lege omnis caro coram illo : per legem enim cognitio peccati, et cætera similia, quæ quidam putant in contumeliam Legis objicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex ab Apostolo improbata videatur, neque homini arbitrium liberum sit ablatum. Itaque quatuor istos gradus hominis distinguamus; ante Legem, sub Lege, sub gratia, in pace. Ante Legem; sequimur concupiscentiam carnis: sub Lege, trahimur ab ea sub gratia, nec sequimur eam, nec trahimur ab ea in pace, nulla est concupiscentia carnis. Ante Legem ergo non pugnamus; quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata: sub Lege pugnamus, sed vincimur; fatemur enim mala esse quæ facimus, et fatendo mala esse, utique nolumus facere, sed quia nondum est gratia, superamur. In isto gradu ostenditur nobis quomodo jaceamus, et dum surgere volumus et cadimus, gravius affligimur. Inde hic dicitur, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, 20). Inde et quod nunc positum est, Per Legem enim cognitio peccati. Non enim ablatio peccati est ; quia per solam gratiam aufertur peccatum. Bona est ergo Lex, quia ea vetat quæ vetanda sunt, et ea jubet quæ jubenda sunt. Sed cum quisque illam viribus suis se putat implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil ei prodest ista præsumptio : imo etiam tantum nocet, ut et vehementiori peccati desiderio rapiatur, et in peccatis etiam prævaricator inveniatur. Ubi enim non est Lex, nec prævaricatio (Id. iv, 15). Sic ergo jacens cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valere, imploret Liberatoris auxilium. Venit ergo gratia quæ donet peccata præterita, et conantem adjuvet, et tribuat charitatem justitiæ, et auferat metum. (a) Manichæi.

2066

Quod cum fit, tamet si desideria quædam carnis, dum in hac vita sumus, adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in peccatum; non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et charitate Dei, desinit peccare. Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus. Ad hoc valet quod dicit idem apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. vi, 12). Hinc enim ostendit esse desideria, quibus non obediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus. Sed quoniam ista desideria de carnis mortalitate nascuntur, quæ trahimus ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur ; non finientur hæc, nisi resurrectione corporis immutationem illam, quæ nobis promittitur, meruerimus, ubi perfecta pax erit, cum in quarto gradu constituemur 1. Ideo autem perfecta pax, quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est quod dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat invobis ;qui suscitavit Christum jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id.vin, 10, 11). Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum arbitrium ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus. Gratia vero efficit ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus ; non viribus nostris, sed Liberatoris auxilio, qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione tribuet, quæ pax perfecta bonam voluntatem consequitur. Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. 1, 14).

XIX. [lb. 1, 31.] Quod autem dicit, Legem ergo evacuamus per fidem ? Absit: sed Legem statuimus, id est, firmamus. Sed quemadmodum firmanda erat Lex, nisi per justitiam ? Justitiam au. tem quæ est per fidem;quia ea ipsa quæ non poterant impleri per Legem, per fidem impleta sunt.

XX. [Ib.iv,2.] Quod autem ait, Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum; hoc est,quia Abraham sine Lege dum non ex operibus Legis gloriam conquirit, quasi suis viribus Legem impleat, cum adhuc Lex ista data non esset, Dei illa gloria, non sua est.Non enim merito sui tanquam ex operibus, sed Dei gratia fide justificatus est.

XXI. [Ib. iv, 4.] Quod autem ait, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, dixitquemadmodum homines hominibus reddant mercedem. Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem juste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur jam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos justificavit. Nam si debitam mercedem vellet reddere, pœnam redderet debitam peccatoribus.

XXII. [Ib. iv, 5.] Quod autem ait, Qui justificat

1 Am.et Er.,pax erit quam in quarto gradu constituimus.

impium,hoc est ex impio pium facit, ut de cætero in ipsa pietate permaneat atque justitia: quia ideo justificatus est ut justus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur.

XXIII. [Ib. iv, 15.] Quod autem ait, Lex enim iram operatur, vindictam significat, et ad illum gradum pertinet, cum est quisque sub Lege.

XXIV. [Ib. iv, 17.] Quod autem ait, Ante Deum cui credidit, significavit fidem in interiore homine esse in conspectu Dei; non in ostentatione hominum, sicuti est carnis circumcisio.

XXV. [Ib. iv, 20.] Quod autem ait de Abraham, Dans gloriam Deo, adversus illos positum est, qui gloriam suam de operibus Legis coram hominibus quærebant.

XXVI. [Ib. v, 3.] Quod autem ait, Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, et cœtera gradatim perducit usque ad charitatem Dei ; quam charitatem dum dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia quæ possemus nobis tribuere, Deo esse tribuenda, qui per Spiritum sanctum gratiam dare dignatus est.

XXVII-XXVIII. [lb. v, 3.] Quod autem ait, Usque ad Legem enim peccatum in mundo fuit, intelligendum est quousque veniret gratia. Contra eos enim dictum est, qui arbitrantur per Legem auferri potuisse peccata. Dicit autem Apostolus manifestata esse peccata per Legem, non autem ablata, cum dicit, Peccatum autem non deputabatur, cum Lex non esset. Non enim ait, non erat; sed, non deputabatur. Neque cum Lex data est, ablatum est; sed deputari cœpit, id est, apparere. Non ergo putemus, usque ad Legem, ita dictum esse, quasi jam sub Lege non esset peccatum : sed sic dictum est, usque ad Legem, ut totum Legis tempus annumeres usque ad finem Legis, quod est Christus.

XXIX. [Ib. v, 14.] Quod autem ait, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in iis qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ1, duobus modis distinguitur : aut, In similitudinem prævaricationis Adæ regnavit mors; quia et qui non peccaverunt, ex origine mortalitatis Adam mortui sunt. Aut certe, Regnavit mors et in his qui non in similitudinem prævaricationis Adæ peccaverunt, sed ante Legem peccaverunt: ut illi peccasse intelligantur in similitudinem prævaricationis Adæ, qui Legem acceperunt; quia et Adam, accepta præcepti lege peccavit. Sane etiam id quod dictum est, usque ad Moysen, totum tempus Legis intelligendum est. Forma autem futuri dictus est Adam, sed a contrario: ut quomodo per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.

[lb. v, 15-19.] Quod autem ait, Sed non sicut delictum, ita est et donatio, duobus modis donatio præcellit vel quod multo magis abundat gratia,quia utique in æternum per illam vivitur; temporaliter

1 Ad isthæc verba, in similitudinem prævaricationis Ade, apud Am. et Er. omittuntur versus circiter quadraginta, et lacuna his tribus impletur verbis, hic minus habet, quae haud dubie e margine irrepserunt in textum. Atque inde contigit ut cum Propositione vigesima nona confunderetur altera quae incipiebat ab istis verbis : Quod autem ait, sed non sicul delictum, etc.

1

autem per mortem Adæ mors regnavit: vel quod unius delicti condemnatione mors multorum facta est per Adam; per Dominum autem nostrum Jesum Christum multorum delictorum donatione data gratia in vitam æternam. Aliam vero differentiam sic explicat dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis, ad justificationem. Ex uno ergo quod dictum est, subauditur, delicto; quia sequitur, gratia autem ex multis delictis. Ergo hæc differentia est, quod in Adam unum delictum damnatum est, a Domino autem multa donata sunt. Quod ergo sequitur, ambas istas differentias tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiæ et justitiæ accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Quod ergo dixit, Multo magis regnabunt, ad vitam æternam pertinet : quod autem dixit, Abundantiam gratiæ accipiunt, ad do. nationem multorum pertinet delictorum. Post explicatas autem has differentias, redit ad formam unde cœperat, cujus ordinem suspenderat, cum diceret Sicut enim per unum hominem peccatum intravil in hunc mundum, et per peccatum mors (Rom. v, 12). Ad quod nunc redit, cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem ; ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitæ. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constitutı sunt multi; ita el per unius obedientiam justi constituentur multi. Hæc est forma futuri Adam, de qua superius loqui cœperat, et ejus aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit, dicens, Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc.

XXX. [tb. v, 20.] Quod autem ait, Lex subintravit ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit nescisse Judæos qua dispensatione Lex data sit. Non enim data est quæ posset vivificare; quia gratia vivificat per fidem: sed data est Lex ad ostendendum quantis quamque arctis vinculis peccatorum constringerentur, qui de suis viribus ad implendam justitiam præsumebant. Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est, et peccantibus contra Legem prævaricationis crimen accessit. Quod intelligit qui secundum gradum in illis quatuor gradibus considerat (a).

XXXI. [lb. vi, 1, 2.] Quod autem ait, Quid ergo dicemus permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo ? hinc ostendit de præteritis peccatis factum esse ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut præterita peccata dimitterentur. Ergo quisquis adhuc quærit augmenta peccati, ut augmentum gratiæ sentiat, non intelligit se id agere, ut nihil in eo gratia operetur. Opus enim gratiæ est ut moriamur peccato.

1 Sic Mss. juxta græcum, dï'henòs hamartêsantos. At editi per unum peccatum.

Mss., ut prævaricata peccata dimitterentur. (a) Supra, Prop. 13.

XXXII-XXXIV. [lb. vi, 6]. Quod autem ait, Hoc scientes,quia vetus homo noster simul cruxifixus est, ut evacuaretur corpus peccati, refertur ad illud quod per Moysen dictum est, Maledictus omnis quiin ligno pependerit (Deut. xx1, 23). Veteris enim hominis crucifixio significata est in cruce Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione significata est. Manifestum est autem secundum eum nos agere veterem hominem, qui maledictus est: propter quem peccatum et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod peccata nostra portavit (Isai. Lm, 11), et pecca. tum pro nobis fecit (II Cor. v, 21), et de peccato condemnavit peccatum (Rom. vin, 3). Quid est autem evacuare corpus peccati? Ipse exposuit: Ut ultra non serviamus peccato. Et illud quod ait, Si mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum Christo. Dicit enim alio loco: Qui enim Christi Jesu sunt, carnem suam cruxifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. v, 24). Non ergo Domino maledixit Moyses, sed quid ostenderet ejus crucifixio prophetavit.

XXXV. [lb. vi, 14]. Quod autem ait, Peccatum enim in vobis non dominabitur: non enim estis sub Lege, sed subgratia, utique ad tertium illum gradum jam pertinet, ubi homojam mente servit Legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati (Rom. vii, 25). Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis adhuc sollicitent concupiscentiæ, et provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam corpus, et absorbeatur mors in vitoriam (I Cor. xv, 54). Quia ergo non consentimus desideriis pravis, in gratia sumus, et non regnat peccatum in nostro mortali corpore : et omnino ex illo loco ubi ait, Qui mortui sumus peccato. quomodo vivemus in eo (Rom. vi, 12, 2)? eum de. scribit, qui est sub gratia constitutus. Cui autem dominatur peccatum, quamvis velit peccato resistere adhuc sub Lege est, nondum sub gratia.

XXXVI. [Ib. vii, 2.] Quod autemdicit, Mulier enim sub viro, vivo marito, vincta est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri, etc., animadvertendum est istam similitudinem in hoc differe ab ea re propter quam adhibita est, quod hic virum dicit mori, et mulier nubat cui volet, liberata utique a lege viri: ibi autem cum constituat animam quasi mulierem, virum autem quasi passiones peccatorum, quæ operantur in membris, ut fructum ferant morti, id est, ut tali conjugio proles digna nascatur; et Lex (a) quæ data est non ad auferendum peccatum, vel ad liberationem a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante gratiam; per quod factum est ut sub Lege positi vehementiori desiderio peccandi raperentur, et amplius etiam prævaricatione peccarent: cum ergo et ibi tria sint, anima tanquam mulier, passiones peccatorum tanquam vir, et Lex tanquam lex viri, non ibit tamen peccatis mortuis, tanquam viro mortuo, liberari animam dicit; sed ipsam animam mori peccato, et liberari a Lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente ipso peccato: quod fit cum adhuc manentibus in nobis

(a) Forte, et legem viri quasi legem quæ.

desideriis et incitamentis quibusdam ad peccandum, non obedimus tamen, neque consentimus, mente servientes legi Dei ; quia mortui sumus peccato. Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in resurrectione facta fuerit, de qua post dicit, Vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum manentem in vobis (Rom. vi, 11).

XXXVII. [lb. vii, 8, 13.] Quod autem dicit, Occasione autem accepta,peccatum per mandalum operatum est in me omnem concupiscentiam,intelligendum est non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis : ideo nondum est omnis antequam prohibeatur ; cum autem prohibita fuerit, desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est consummata fiat, ut etiam contra Legem fiat, et prævaricatione crimen accumulet. Quod autem dicit, Sine Lege enim peccatum mortuum est, non quia non est, dixit mortuum est, sed quia latet: quod in consequentibus manifestat, cum dicit, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Bona est enim Lex; sed sine gratia ostendit tantummodo peccata, non tollit.

XXXVIII. [Ib. vii, 9, 10.] Quod autem ait, Ego autem vivebam aliquando sine Lege, intelligendum est, vivere mihi videbar ; quia ante mandatum latebat peccatum. Et quod ait, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; ego autem mortuus suum, intelligendum est, peccatum apparere cœpit ; ego autem mortuum me esse cognovi.

XXXIX. [Ib. vi, 11.] Quod autem ait, Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quæcumque peccata occulte fiunt, dulciora sunt: quamvis mortifera ista dulcedo sit. Inde est quod apud Salomonem fallacis doctrinæ imagine sedens mulier,et invitans ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos libenter edite, et aquam furtivam dulcem bibite (Prov. ix, 17). Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati: quæ cum appetitur, utique fallit, et in majores amaritudines vertit.

XL. [Ib. vi, 13.] Quod autem ait, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum,per bonum mihi operatum est mortem, hic evidenter ostendit, quod superius dixerat, Sine Lege enim peccatum mortuum est (Rom. VII, 8), ideo dixisse, quia latet: quandoquidem nunc dicit, non illud bonum, id est, Legem factam sibi esse mortem, sed peccatum operatum esse mortem per bonum Legis, id est, ut appareret peccatum quod latebat sine Lege. Tunc enim se mortuum quisque cognoscit, cum illud quod recte præceptum esse confitetur, implere non potest; et prævaricationis crimine amplius peccat, quam si non prohiberetur. Hoc est quod in consequentibus dicit, Ut fiat supra modum peccator aut peccatum 1 per man

1 Editi, peccator peccans. Mss. vero, peccator aut pecca

datum: quod ante mandatum minus erat; quia ubi non estlex, nec prævaricatio.

XLI.[lb. vi, 14.] Quod autem ait, Scimus quia Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse impleri Legem, nisi ab spiritualibus, quales facit gratia Dei (a). Similis enim quisque factus ipsi Legi, facile implet quod præcipit; nec erit sub illa, sed cum illa: is est autem qui jam non capitur temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.

XLII. [Ib. vi, 14.] Quod autem ait, Venumdatus sub peccato, intelligendum est quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit,accepta tanquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus Redemptor noster dictus est, quia hoc modo quo dictum est, venditi eramus.

XLIII. [lb. vii, 15, 13.] Quod autem ait, Quod enim operor, ignoro, potest videri minus intelligentibus, contrarium esse illi sententiæ qua dixit, Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim apparet, si ignoratur ? Sed ignoro, sic dictum est hoc loco, ut intelligatur, non approbo. Quomodo enim tenebræ non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur; hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre: sic et peccatum, quia non illustratur luce justitiæ, non intelligendo dignoscitur, sicuti tenebras dictum est non videndo sentiri. Et ad hoc pertinet quod in Psalmo dicitur, Delicta quis in intelligit (Psal. xvi, 13)?

XLIV. [Ib. vii, 19, 20.] Quod autem ait, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, hoc facio. Siautem quod nolo, hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est, satis quidem Lex ab omni criminatione defenditur: sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub Lege positus ante gratiam. Tunc enim peccatis vincitur, dum viribus suis juste vivere conatur sine adjutorio liberantis gratiæ Dei. In libero autem arbitrio habet ut credat Liberatori, et accipiat gratiam, ut jam illo qui eam donat liberante et adjuvante non peccet; atque ita desinat esse sub Lege sed cum Lege vel in Lege, implens eam charitate quod timore Dei, non poterat.

XLV-XLVI. [Ib. vn, 23-25.] Quod autem ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me sub lege peccati quæ est in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali consuetudine implicatus astringitur. Hanc repugnare ait legi mentis suæ, et se captivare sub lege peccati: unde intelligitur ille homo describi, qui nondum est sub gratia (b). Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis, et non captivaret, non esset damnatio. In eo enim est damnatio, quod obtemperamus et servimus desideriis pravis carnalibus. Si autem existant, et non desint talia desideria, non tamen his obediamus; non captivamur, et sub gratia jam sumus, de qua loquetur

tum. Sic alibi Augustinus quod forte in græco legeretur é hamartia.

(a) I Retract. cap. 23, n. 1. (b). Ibid,

cum exclamaverit et imploraverit Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam charitas, quod per Legem timor non poterat. Dixit enim, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Et subjecit, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum: qui tertius gradus est illorum quatuor quos superius distinximus (Prop., 13). Ad hunc gradum jam pertinet quod statim subjungit, Igitur ego ipsemente servio Legi Dei, carne autem legi peccati quia licet existentibus desideriis carnalibus, jam non servit consentiendo ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit Legi Dei, carne autem legi peccati. Legem autem peccati dicit ex transgressione Adæ conditionem mortalem, qua mortales facti sumus. Ex hac enim labe carnis concupiscentia carnalis sollicitat, et secundum hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 3).

XLVII [Ib. vi, 1.] Quod autem dicit, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu, satis ostendit condemnationem non esse, si existant desideria carnalia, sed si eis ad peccandum non obediatur. Quod contingit his qui sub Lege constituti sunt, nondum sub gratia. Nam sub Lege constituti non solum repugnantem habent concupiscentiam, sed etiam captivi ducuntur, cum obtemperant ei. Non autem contingit his qui mente serviunt Legi Dei.

XLVIII. [Ib. vIII, 3, 4.] Quod autem ait, Quod enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum,» manifestissime docet, eadem ipsa præcepta Legis propterea non impleta, quamvis essent implenda, quoniam quibus data erat Lex ante gratiam, dediti erant carnalibus bonis, et ex his beatitudinem acquirere cupiebant, neque metuebant, nisi cum talibus bonis imminebat adversitas ; et ideo cum illa temporalia bona turbarentur, facile recedebanta præceptis Legis. Infirmabatur ergo Lex non implendo quod præcipiebat; non sua culpa, sed per carnem, id est, eos homines qui carnalia bona appetendo non amabant Legis justitiam, sed ei temporalia commoda præponebant. Ideo Liberator noster Dominus Jesus Christus suscipiendo mortalem carnem, venit in similitudine carnis peccati. Carni enim peccati debita mors est. At vero illa mors Domini, dignationis fuit, non debiti : et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis, quamvis non peccatricis, ideo quia immortalis tanquam peccatum facit cum moritur. Sed de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne. Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur, et ex eo jam non appeterentur temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia, in qua impleri Legis præcepta non poterant. Hac autem prudentia in homine Dominico destructa et ablata, justitia Legis impletur, cum secundum carnem non ambulatur, sed secun

« PoprzedniaDalej »