Obrazy na stronie
PDF
ePub

solatia miserorum quæ generi humano præbere non cessat, in plenitudine temporis, quo ipse sciebat hoc esse faciendum, misit Filium suum unigenitum (Galat. iv,4),per quem creavit universa, ut manens Deus fieret homo, et esset mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. 11, 5): in quem credentes, per lavacrum regenerationis soluto reatu omnium peccatorum, et originalis videlicet quod generatio trahit, contra quam maxime regeneratio est instituta, et cæterorum quæ male agendo contracta sunt,liberarentur a damnatione perpetua, et viverent in fide et spe et charitate, peregrinantes in hoc sæculo, atque in ejus tentationibus laboriosis et periculosis, consolationibus autem Dei et corporalibus et spiritualibus ambularent ad conspectum ejus, viam tenentes, quod eis factus est Christus. Et quia in ipso quoque ambulantes non sunt sine peccatis,quæ de hujus vitæ infirmitate subrepunt, dedit eleemosynarum remedia salutaria, quibus eorum adjuvaretur oratio, ubi eos dicere docuil, Dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Hoc agit Ecclesia spe beata in hac vita ærumnosa: cujus Ecclesiæ Petrus apostolus, propter Apostolatus sui primatum, gerebat figurata generalitate personam. Quod enim ad ipsum proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus christianus, abundantiore gratias unus idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, Tibidabo claves regni cœlorum,et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum el in cœlis, universam significabat Ecclesiam, quæ in hoc sæculo diversis tentationibus velut imbri bus,fluminibus,tempestatibus quatitur, et non cadit quoniam fundata est super petram, unde Petrus nomen accepit. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra ; sicut non Christus a christiano, sed christianus a Christo vocatur. Ideo quippe ait Dominus, Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam,quia dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi (Id. XVI, 16-19). Super hanc ergo, inquit, petram quam confessus es, ædificabo Ecclesiam meam. Petra enim erat Christus (I Cor. x, 4): super quod fundamentum etiam ipse ædificatus est Petrus. Fundamentum quippe aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus (Id.

, 11). Ecclesia ergo quæ fundaturin Christo, claves ab eo regni cœlorum accepit in Petro, id est potestatem ligandi solvendique peccata. Quod est enim per proprietatem in Christo Ecclesia, hoc est per significationem Petrus in petra ; qua significatione intelligitur Christus petra Petrus Ecclesia. Hæc igitur Ecclesia quam significabat Petrus, quamdiu degit in malis, amando et sequendo Christum liberatur a malis. Magis autem sequitur in eis qui certant pro veritate usque ad mortem. Sed universitati dicitur, Sequere me, pro qua universitate passus est Christus: de quo dicit idem Petrus, Christus pro nobis passus est,relinquens nobis exemplum,ut sequamur vestigia ejus (1 Petr. 11, 21). Ecce propter quod ei dictum est, Sequere me. Est autem alia vita immortalis,quæ non est in malis: ibi facie ad faciem videbimus quod

hic per speculum et in ænigmate videtur (I Cor. XII, 12), quando multum in conspicienda veritate proficitur. Duas itaque vitas sibi divinitus prædicatas et commendatas novit Ecclesia,quarum est una in fide, altera in specie; una in tempore peregrinationis,altera in æternitate mansionis ; una in labore,altera in requie; una in via, altera inpatria; una in opere actionis, altera in mercede contemplationis ; una declinat a malo et facit bonum, altera nullum habet a quo declinet malum, et magnum habet quo fruatur bonum; una cum hoste pugnat, altera sine hoste regnat ; una fortis est in adversis, altera nihil sentit adversi; una carnales libidines frenat, altera spiritualibus delectationibus vacat; una est vincendi cura sollicita, altera victoria pace secura; una in tentationibus adjuvatur, altera sine ulla tentatione in ipso adjutore lætatur; una subvenit indigenti, altera ibi est ubi nullum invenit indigentem; una aliena peccata ut sua sibi ignoscantur ignoscit, altera nec patitur quod ignoscat, nec facit quod sibi poscat ignosci ; una flagellatur malis, ne extollatur in bonis, altera tanta plenitudine gratiæ caret om. ni malo, ut sine ulla tentatione superbiæ cohæreat summo bono ; una bona et mala discernit, altera quæ sola bona sunt cernit: ergo una bona est, sed adhuc misera; altera melior et beata. Ista significata est per apostolum Petrum, illa per Joannem. Tota hic agitur ista usque in hujus sæculi finem, et illic invenit finem : differtur illa complenda post hujus sæculi finem, sed in futuro sæculo non habet finem. Ideo dicitur huic, Sequere me: de illo autem, Sic eum volo manere donec veniam ;quid a te? Tu me sequere. Quid enim est hoc ? Quantum sapio, quantum capio, quid est hoc, nisi, Tu me sequere per imitationem perferendi temporalia mala ; ille maneat donec sempiterna venio redditurus bona? Quod apertius ita dici potest: Perfecta me sequatur actio, informata meæ passionis exemplo ; inchoata vero contemplatio maneat donec venio, perficienda cum venero. Sequitur enim Christum, perveniens usque ad mortem pia plenitudo patientiæ:manet autem donec veniat Christus, tunc manifestanda plenitudo scientiæ.Hic quippe tolerantur mala hujus mundi in terra morientium, ibi videbuntur bona Domini in terra viventium. Quod enim ait, Volo eum manere donec veniam, non sic intelligendum est quasi dixerit, remanere vel permanere ; sed, exspectare: quoniam quod per eum significatur, non utique. nunc, sed cum venerit Christus, implebitur. Quod autem per hunc significatur, cui dictum est, Tu me sequere, nisi nunc agatur, non pervenietur ad illud quod exspectatur. In hac autem activa vita quanto magis Christum diligimus, tanto facilius liberamura malo. Atipse nos minus diligit quales nunc sumus; et hinc ideo liberat, ne semper tales simus. Ibi vero amplius nos diligit; quoniam quod ei displiceat, et quod a nobis auferat, non habebimus: nec ob aliud nos hic diligit, nisi ut sanet et transferat ab his quæ non diligit. Hic ergo minus, ubi non vult remaneamus : ibi amplius, quo vult transeamus, et unde non vult pereamus. Amet ergo eum Pe

trus, ut ab ista mortalitate liberemur: ametur ab eo Joannes, ut in illa immortalitate servemur.

6. Sed ista ratione illud ostenditur, cur amplius Joannem quam Petrum amaverit Christus, non cur amplius Petrus quam Joannes amaverit Christum. Neque enim, si plus nos diligit Christus in futuro sæculo, ubi cum illo sine fine vivemus, quam in isto unde eruimur, ut illic semper simus, propterea nos tunceum minus dilecturi sumus quando meliores erimus; cum meliores utique nisi amplius eum diligendo, nullo modo esse possimus. Cur ergo Joannes minus eum diligebat quam Petrus, si eam vitam significabat, in qua est multo amplius diligendus, nisi quia propterea dictum est, Volo eum manere, id est exspectare, donec veniam, quoniam et ipsum amorem qui tunc multo amplior erit, nondum habemus, sed futurum exspectamus, ut cum ipse venerit, habeamus? Nam sicut in Epistola sua idem dicit apostolus, Nondum apparuit quod erimus ; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 1, 2). Tunc ergo amplius quod videbimus, diligemus. Ipse autem Dominus illam quæ futura est vitam nostram, qualis in nobis futura sit sciens, prædestinatione plus amat, ut ad eam nos amando perducat. Quocirca quoniam universæ viæ Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10), miseriam nostram præsentem novimus, quia sentimus ; et ideo misericordiam Domini, quam nobis de miseria liberandis exhiberi volumus, plus amamus, eamque quotidie maxime pro peccatorum remissione poscimus et habemus hoc per Petrum significatum est plus amantem, sed minus amatum ; quia minus nos amat Christus miseros quam beatos. Veritatis autem contemplationem qualis tunc futura est, minus amamus, quia nondum novimus nec habemus: hæc per Joannem significata est minus amantem, atque ideo et ad ipsam, et ad ejus in nobis amorem, qualis ei debetur, implendum, donec veniat Dominus exspectantem; sed plus amatum, quia id quod per illum figuratum est, hoc efficit beatum.

7. Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus, ambo erant ; et in eo quod significabat Joannes, ambo futuri erant. Significando sequebaturiste, manebat ille credendo autem ambo mala præsentia hujus miseriæ tolerabant, ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Quas duas vitas Petrus et Joannes figuraverunt, singulisingulas: verum etin hac temporaliter ambulaverunt ambo per fidem,et illa inæternum fruentur ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitæ procellosis

simæ gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata claves regni cœlorum primus Apostolorum Petrus accepit: eisdem queomnibus sanctis propter vitæ illius secretissimæ quietissimum sinum, super pectus Christi Joannes evangelista discubuit. Quoniam nec iste solus, sed universa Ecclesia ligat solvitque peccata: nec ille in principio Verbum Deum apud Deum, et cætera de Christi divinitate, et de totius divinitatis trinitate atque unitate sublimia, quæ in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque in ænigmate contuenda sunt, quæ prædicando ructaret, de fonte Dominici pectoris solus bibit ; sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Joannem apostolum propterea plus amatum, quod ne. que uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus vixerit (Hieron. lib. i contra Jovinianum). Hoc quidem in Scripturis canonicis non evidenter apparet: verumtamen id quoque multum adjuvat congruentiam hujusce sententiæ, quod illa vita per eum significata est, ubi non erunt nuptiæ.

8. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæe; et scimus quia verum est testimonium ejus. Sunt autem, inquit, et alia multa quæ fecil Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. Non spatio locorum credendum est mundum capere non posse, quæ in eo scribi quomodo possent, si scripta non ferret? sed capacitate legen. tium comprehendi fortasse non possent: quamvis salva rerum fide, plerumque verba excedere videantur fidem. Quod non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium, causa et ratione reddita exponitur: sed quando id quod apertum est vel augetur, vel extenuatur, nec tamen a tramite significandæ veritatis erratur ; quoniam sic verba rem quæ indicatur excedunt, ut voluntas loquentis nec fallentis appareat, qui novit quousque credatur, a quo ultra quam credendum est vel minuitur loquendo aliquid, vel augetur. Hunc loquendi modum græco nomine, non solum græcarum, verum etiam latinarum litterarum magistri hyperbolen vocant. Qui modus, sicut hoc loco, ita in nonnullis aliis divinis Litteris invenitur : ut est, Posuerunt in cœlum os suum (Psal. LXXII, 9); et, Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Psal. LXVII, 22); et multa hujusmodi, quæ Scripturis sanctis non desunt, sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. De quibus operosius disputarem, nisi Evangelista terminante Evangelium suum, etiam ipse compellerer meum terminare sermonem.

HIPPONENSIS EPISCOPI

IN EPISTOLAM

JOANNIS AD PARTHOS
TRACTATUS DECEM («)

Prologus.

Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare: sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet in Ecclesia recitari, quæ ita sunt annuæ, ut aliæ esse non possint (b); ordo ille quem susceperamus,necessitate paululum intermissus est, non amissus. Cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem præsentium dierum per hanc hebdomadam vobiscum de Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur, quod posset in istis septem vel octo diebus finiri, occurrit mihi Epistola beati Joannis: ut cujus Evangelium paululum intermisimus, ejus Epistolam tractando ab eo non recedamus; præsertim quia in ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili in sancta Ecclesia Dei, maxime Charitas commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de Charitate. Qui habet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista, tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur,nutritur, etcrescit, et permanet. Item quibusdam sic esse debet, tanquam flamma ad fomitem ; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una charitate gaudeamus. Ubi autem charitas, ibi pax ; et ubi humilitas,

ibi charitas. Jam ipsum audiamus; et ad ejus verba, quæ Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intelligatis, loquamur.

TRACTATUS I.

De eo quod Joannes scribit, Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, etc., usque ad id, Quoniam tenebræ excæcaverunt oculos ejus. Cap. 1, et cap. 11, V. 1-11.

1. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis? Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus tractaretur, cœpit esse caro ex virgine Maria: sed non tunc cœpit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. 1, 14,1). Forte de Verbo vitæ sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata est. Christus ergo Verbum vitæ. Et unde manifestata est? Erat enim abinitio, sed non erat manifestata hominibus: manifestata autem erat Agelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus. Sed quid ait Scriptura? Panem

ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM.

His Tractatibus castigandis subsidio fuerunt codices Mss., e Bigotiana bibliotheca duo, ex Michaelina et Germanenstotidem, ex Remigiana tres, unus ex Theodericensi vetustissimus et optimæ notæ, item unus ex Benigniana, Vin. docinensi, Floriacensi, Vincentiana, unus Ecclesiæ Laudunensis, unus Abbatiæ S. Quintini Bellovacensis; alius Bel, lovacensis Ecclesiæ, qui ad calcem notatur scriptus anno Clotharii Regis duodecimo : tum etiam variantes lectiones quas ex quinque Belgicis Mss.excerpserunt Lovanienses Doctores. Perlecta demum fuerunt editiones Am. Bad. Er.et Lov. Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. 1, memoratas M.

(a) Scripti circiter Christi annum 416.

(b) Id nempe etiam in Sermone 232, n. 1, et 239, n. 1, ds Tempore, testatur usu receptum fuisse, ut Paschali solemnitate per septem vél octo dies historia Dominicæ resurrectionis recitaretur secundum omnes Evangelistas: nec eodem semper ordine, sed ita ut Lucæ Marcus nonnunquam postponeretur.Et vero Tractatus bic secundus,quem secundæ feria Pascha assignat vetustissimus codex Theodericensis, ex ipsius initio intelligitur habitus ea die qua Lucas de illa duobus discipulis Emmaus euntibus Christi apparitione lectus fuerat. Pascha autem in 2 Aprilis incidebat anno illo 416, cui non temere adscribas hosce Tractatus: quippe quos cœpta jam ante in Joannis Evangelium

Tractatione,eademque paulisper intermissa, pronuntiatos a se dicit Augustinus in Prologo. De his nulla mentio in Retractationum opere, quo nimirum solos ex opusculis suis libros recensuit, sperans aliud a se edendum opus in Epistolas et Tractatus populares, uti ad Quod vultdeum, Epist. 224, scribit. At in Possidii Indiculo, cap. 9, notantur his verbis « De Epistola Joannis ad Parthos Sermones «decem ». In omnibus Mss. tribuuntur Augustino; sed in paucioribus Tractatus, in aliis Sermones, aut Homiliæ inscribuntur, addito in nonnullis titulo, De Charitate. In Mss. denique Prologus pars est primi Tractatus, nec ab ipso nota ulla vel tituli, ut in Excusis, interpositione disjungitur.

Angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Ergo manifestata est ipsa vita in carne; quia in manifestatione posita est, ut res quæ solo corde videri potest, videretur et oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat unde videremus carnem, sed non erat unde videremus Verbum : factum est Verbum caro, quam videre possemus, ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus.

2. Et vidimus, et testes sumus. Forte aliqui fratrum nesciunt, qui græce non nurunt, quid sint testes græce et usitatum nomen est omnibus et religiosum; quos enim testes latine dicimus, græce martyres sunt. Quis autem non audivit martyres, aut in cujus christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum? Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur! Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus: Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui viderunt, cum displiceret ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi sunt omnia quæ passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus testes habere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus, inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione. Quid est, in manifestatione? In sole, id est in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. xvin, 6)? Ille ante solem qui fecit solem, ille ante luciferum, ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator (quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Joan. 1, 3]), ut videretur oculis carneis qui solem vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione hujus lucis ostendit: et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis, quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est, Et erunt duo in carne una (Gen. 11, 24); et Dominus dicit in Evangelio, Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Et Isaias optime meminit unum esse ipsos duos loquitur enim ex persona Christi, et dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Unus videtur loqui, et sponsum se fecit et sponsam se fecit; quia non duo, sed una caro: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adjungitur Ecclesia, et fit Christus totus, caput et corpus.

3. El testes, inquit, sumus; et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et manifestata est in nobis: hoc est, manifestata est inter nos; quod apertius diceretur, manifestata est nobis. Quæ ergo vidimus et audivimus, nuntiamus vobis. Intendat Charitas vestra: Quæ ergo vidimus et au

Tres Mss. Ille aulem sol qui fecit solem. Alii duo : Jam autem ille sol qui fecil solem.

divimus, nuntiamus vobis. Hi viderunt ipsum Dominum præsentem in carne,et audierunt verba ex ore Domini, et annuntiaverunt nobis. Et nos ergo audivimus, sed non vidimus. Minus ergo sumus felices quam illi qui viderunt et audierunt? Et quomodo adjungit, Ut et vos societatem habeatis nobiscum? Illi viderunt, nos non vidimus, et tamen socii sumus; quia fidem communem tenemus. Nam et quidam videndo non credidit, et palpare voluit, et sic credere, et ait : Non credam nisi digitos meos misero in locum clavorum, et cicatrices ejus tetigero. Et præbuit se ex tempore palpandum manibus hominum, qui semper se præbet videndum aspectibus Angelorum et palpavit ille discipulus et exclamavit, Dominus meus et Deus meus. Quia tetigit hominem, confessus est Deum. Et Dominus consolans nos qui ipsum jam in cœlo sedentem manu contrectare non possumus, sed fide contingere, ait illi: Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident et credunt (Joan. xx, 25-29). Nos descripti sumus, nos designati sumus. Fiat ergo in nobis beatitudo quam Dominus prædixit futuram: firme teneamus quod non videmus ; quia illi nuntiant qui viderunt. Ut et vos, inquit, societatem habeatis nobiscum. Et quid magnum societatem habere cum hominibus? Noli contemnere; vide quid addat: Et societas nostra sit cum Deo Patre, et Jesu Christo Filio ejus. Et hæc, inquit, scribimus vobis, ut gaudium vestrum sit plenum. Plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa charitate, in ipsa unitate.

4. Et hæc est annuntiatio quam audivimus ab eo, et annuntiamu vobis. Quid est hoc ? Ipsi viderunt, contrectaverunt manibus Verbum vitæ ab initio erat, ad tempus visibilis et palpabilis factus est unicus Filius Dei. Ad quam rem venit,vel quid nobis novum nuntiavit?Quid docere voluit?Quare fecit hoc quod fecit, ut Verbum caro fieret, ut Deus super omnia indigna ab hominibus pateretur,ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formavit? Quid voluit docere? quid voluit ostendere ? quid voluit annuntiare? Audia mus:nam sine fructu præcepti, auditio rei gestæ, quia natus est Christus, et quia passus est Christus, avocamentum mentis est, non firmamentum. Quid magnum audis ? quo fructu audis 1, vide. Quid voluit docere ? quid annuntiare ? Audi: Quia Deus lux est, inquit, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Adhuc lucem quidem nominavit, sed obscura sunt verba: bonum est nobis ut ipsa lux quam nominavit, illustret corda nostra, et videamus quid dixit. Hoc est quod annuntiamus, quia Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Quis enim auderet dicere quia in Deo sunt tenebræ ? Aut quid est ipsalux ?aut quid sunt tenebræ ? ne forte talia dicat, quæ ad oculos istos nostros pertineant. Deus lux est : ait nescio quis, Et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. Aliquid debet esse longe his majus, longe præstantius, longeque supereminentius. Quantum Deus a creatura, quantum conditor a conditione, quan

1 Lov., audias. Er.: Quid magnum audis, quo fructu audias? Vide quid. Lugd. : Quid magnum audis, quo fructu audias ? Vide, etc. Ven. : Quid magnum audis, quo fructu audias, vide, quid voluit docere ? M.

tum sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe ultra omnia debet esse lux ista. Et forte vicini ei erimus, si quæ sit lux ista cognoverimus, et ad eam nos applicaverimus, ut ex ipsa illuminemur; quia in nobis tenebræ sumus, et ab illa illuminati possumus esse lux, et non confundi de illa, quia de nobis confundimur. Quis est qui de se confunditur? Qui se cognoscit peccatorem. Quis de illa non confunditur ? Qui ab ha illuminatur. Quid est ab illa illuminari ? Qui jam videt se peccatis tenebrari, et cupit ab illa illuminari, accedit ad illam: unde dicit Psalmus, Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent (Psal. xxxXIII, 6). Sed non erubesces de illa ', si, quando tibi te fœdum ostenderit, displiceat tibi fœditas tua, ut percipias pulchritudinem illius. Hoc est quod vult docere.

5. Et fortasse præpropere illud nos dicimus ?Ipse hoc manifestet in consequentibus. Mementote in principio sermonis nostri, quia Epistolaista charitatem commendat: Deus lux est, inquit, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Et quid superius dixerat? Ut societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Deo Patreet Filio ejus Jesu Christo. Porro si Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ, et societatem cum illo habere debemus ; et a nobis pellendæ sunt tenebræ, ut fiat in nobis lux ; nam tenebræ cum luce societatem habere non possunt: ideo vide quid sequatur: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Habes et apostolum Paulum dicentem, Aut quæ societas luci ad tenebras (II Cor. vi, 14)? Dicis te societatem habere cum Deo, etin tenebris ambulas ; et Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ : quomodo ergo est societas luci et tenebris ? Jam ergo dicat sibi homo, Quid faciam ? unde ero lux ? In peccatis et in iniquitatibus vivo.Quasi subrepit quædam desperatio et tristitia. Salus nulla est, nisi in societate Dei. Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Peccata autem tenebræ sunt, sicut dicit Apostolus diabolum et angelos ejus rectores tenebrarum harum esse (Ephes. vi, 12). Non diceret rectores tenebrarum, nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. Quid ergo facimus, fratres mei? Societas cum Deo habenda est, alia spes vitæ æternæ nulla est; Deus autem lux est,et tenebræ in eo sunt nullæ : iniquitates autem tenebræ sunt; iniquitatibus premimur, ne societatem cum Deo habere possimus: quæ ergo spes? Nonne promiseram me aliquid locuturum istis diebus quod gaudium faciat? Quod si non exhibeo, tristitia estista. Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ ; peccata tenebræ sunt: quid erit nobis? Audiamus ne forte consoletur, erigat, det spem, ne deficiamus in via. Currimus enim, et ad patriam currimus; et si nos perventuros desperamus, ipsa desperatione deficimus.llle autem quinos vult pervenire, ut conservet in patria, pascit in via. Audiamus ergo: Quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo,et in tenebris ambulamus ; mentimur, et non facimus veritatem. Non dicamus

Lov. Sed erubescis de illa. At plures Mss., suffragante editione Bad. : Sed non erubesces.

quia societatem cum illo habemus, si in tenebris ambulamus. Quod si in lumine ambulamus, sicut et ipse est in lumine; societatem habemus cum invicem. In lumine ambulemus, sicut et ipse estin lumine, ut possimus societatem habere cum illo. Et quid facimus de peccatis ? Audi quid sequitur: Et sanguis Jesu Christi Filii ejus purgabit nos ab omni delicto. Magnam securitatem dedit Deus. Merito Pascha celebramus, ubi fusus est sanguis Domini, quo purgamurab omni delicto. Simus securi: cautionem contra nos servitutis diabolus tenebat, sed sanguine Christi deleta est. Sanguis, inquit, Filii ejus purgabit nos ab omni delicto? Quid est,ab omni delicto! Attendite ecce jam in nomine Christi per sanguinem ejus 1, quem nunc confessi sunt isti qui appellantur infantes, mundata sunt omnia peocata ipsorum. Veteres intraverunt, novi exierunt. Quid est, veteres intraverunt, novi exieruut? Senes intraverunt, infantes exierunt. Senectus enim veternosa, vetusta vita : infantia autem regenerationis, nova vita. Sed quid facimus? Præterita peccata donata sunt, non tantum ipsis, sed et nobis ; et post donationem et abolitionem omnium pecca. torum vivendo in hoc sæculo inter tentationes, quædam forte contracta sunt. Ideo quod potest homo faciat ; ipse confiteatur quod est, ut ab illo curetur qui semper est quod est ipse enim semper erat etest; nos non eramus et sumus.

6. Vide enim quid dicat: Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo si te confessus fueris peccatorem,est in te veritas: nam ipsa veritas luxest. Nondum perfecte splenduit vita tua, quia insunt pec. cata; sed tamen jam illuminari cœpisti, quia inest confessio peccatorum. Vide enim quid sequatur : Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et justus, ut dimittat nobis delicta nostra, et purget nos ex omni iniquitate. Non tantum præterita, sed et si qua forte contraximus ex hac vita ; quia non potest homo quamdiu carnem portat, nisi habere vel levia peccata.Sed ista levia quæ dicimus, noli contemnere. Si contemnis, quando appendis; expavesce, quando numeras. Levia multa faciunt unum grande : multæ guttæ implent flumen; multa grana faciunt massam. Et quæ spes est? Ante omnia confessio: ne quisquam se justum putet, et ante oculos Dei qui videt quod est, erigat cervicem homo qui non erat et est. Ante omnia ergo confessio, deinde dilectio: quia de charitate quid dictum est? Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr.1v,8). Jam videamus si ipsam charitatem commendat, propter subrepentia delicta: quia sola charitas exstinguit delicta.Superbia exstinguit charitatem: humilitas ergo roborat charitatem; charitas exstinguit delicta. Humilitas pertinet ad confessionem, qua confitemur nos peccatores esse: ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua; quasi propter arrogantiam ne displiceamus hominibus,si

1 Editi, per sanguinem crucis Domini, quem nune confessi. Nos cum aliquot Mss., per sanguinem ejus, quem, etc. Apud Lov., ipse enim est et est. In cæteris libris, ipse enim semper erat et est.

« PoprzedniaDalej »