Obrazy na stronie
PDF
ePub

TRACTATUS LXXVII. De eo quod sequitur, Hæc locutus sum vobis apud vos manens; usque ad id, Pacem meam do vobis ; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Cap. XIV, . 25-27.

1. In præcedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quæ modo recitata est, Dominus Jesus dixcrat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Jam vero et superius dixerat de Spiritu sancto, Vos autem cognoscelis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. XIV, 17): unde intelleximus in sanctis tanquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Hæc locutus sum vobis apud vos manens. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; hæc vere alia,quam præsentem esse testatur. Illa spiritualis est, atque intrinsecus mentibus redditur : hæc corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in æternum beatificat liberatos; hæc in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit 1. Hæc, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens : utique præsentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.

2. Paracletus autem, inquit, Spiritus sanctus, quem millel Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, el commemorabil vos omnia quæcumque dixero vobis.Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intelligamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dical et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat ejus singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intelligere. Audi Patrem dicentem ubi legis, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. 11, 7): audi et docentem ubi legis, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 45). Filium vero dicentem modo audisti; de ge quippe ait, Quæcumque dixero vobis: quem si et docentem vis nosse, magistrum recole, Unus est, inquit, Magister vester Christus (Matth. xxi, 10). Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est, Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum, Vade cum illis, quia ego misi eos (Act. x, 20). Omnis igitur et dicit et docet Trinitas : sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non cos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos, intelligere debemus etiam, quod jubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus.

1 Lov. redit. Cæteri codices, recedit.

PATROL. XXXV.

3. Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam, Pacem super pacem pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc sæculo, panem suam nobis dabit in futuro sæculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus.Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem judicemus,cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. iv, 5). In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque unum (Ephes. 11, 14). Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est (I Joan. 111, 2). Si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam, cum per fidem ambulamus, non per speciem, non deserit peregrinantes a se (II Cor. v, 6, 7); quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se?

4. Sed quid est quod ubi ait, Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quærendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intelligi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc sæculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum : nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12). Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostræ (Rom. vii, 22 et 23). Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; et quædam de nobis quæ non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut ejusdem sententiæ repetitio videatur, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet (Cinquante-huit.)

quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, fratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.

5. Quod vero Dominus adjunxit, atque ait, Non quomodo mundus dat, ego do vobis; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis ? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando justis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disjuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem jungit; ita ille concors dicendum est, qui corda jungit. Nos ergo, charissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut mundus,sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; jungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.

TRACTATUS LXXVIII.

In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum, neque formidet, etc. Cap. xiv, ŶŶ. 27, 28.

1. Accepimus, fratres, verba Domini dicentis ad discipulos suos: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, Vado, et venio ad vos: si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos: ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo et ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique erat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor, quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo continetur loco, discedat ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus, non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie, sed fide, et accedunt ad eum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat eum dixisse, Vado et venio ad vos; adjecit, atque ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Per quod ergo Filius non est æqualis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos judicaturus et mortuos per illud autem in quo æqualis est gignenti Unigenitus, nunquam recedit a Patre; sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quæ non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11, 6, 7): non ergo amittens illam, sed accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit: hæc est assumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater major me

est propter illam vero, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30).

2. Hoc attendat arianus, et attentione sit sanus: ne contentione sit vanus, aut, quod est pejus, insanus. Hæc est enim forma servi, in qua Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei major est seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dei, quod etiam sola caro ejus in sepulcro meruit appellari. Nam quid aliud confitemur, cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc cum credimus in Dei Filium qui scpultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quæ sola sepulta est. Ipse ergo Christus Filius Dei, æqualis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens, major est et seipso; quia major est forma Dei quæ amissa non est, quam servi quæ accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dei Filius, Pater major me est; et secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dei Filius, Ego el Paler unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum: major est Pater, secundum id quod Verbum caro factum est (Id. 1, 1, 14). Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt secundum hanc formam servi puer Christus etiam parentibus suis minor erat, quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus erat (Luc. 11, 51). Quid igitur, bæretice, cum Christus Deus sit et homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit ille quid factus sit propter te? Equalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo quod nisi fieret, quid esset homo?

[ocr errors]

3. Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Paler major me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua æqualis est Patri, humanam qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas non Trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro, sic unus est Christus Deus et homo: ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in se. pulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his singulis Christus. Verum hæc omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo

dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturæ humanæ gratulandum est, eo quod sic assumpta est a Verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in cœlo, atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed hoc eral ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in cœlum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hinc gaudeat, qui sic diligit Christum, ut et suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum ?

TRACTATUS LXXIX.

De eo quod ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, etc., usque ad id, Surgite, eamus hinc. Cap. XIV, j. 29-31.

1

1. Dominus et salvator noster Jesus Christus dixerat discipulis suis : Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Paler major me est. Quod ex forma servi cum dixisse, non ex forma Dei in qua æqualis est Patri, novit fides quæ religiosis est mentibus fixa, non calumniosis et dementibus ficta. Deinde subjunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. Quid est hoc, cum magis homo credere debeat antequam fiat id quod credendum est? Hæc est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam quid magnum est si creditur quod videtur, secundum illam ejusdem Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti, beati qui non vident et credunt (Joan. xx, 29)? Et nescio utrum credere dicendus est quisque quod videt; nam ipsa fides in Epistola quæ scribitur ad Hebræos, ita est definita Est autem fides sperantium 1 substantia, convictio rerum quæ non videntur (Hebr. x1, 1). Quapropter si fides est rerum quæ creduntur, eademque fides earum est quæ non videntur; quid sibi vult quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis ? Nonne potius dicendum fuit, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut credatis, quod cum factum fuerit, videatis? Nam et ille cui dictum est, Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem, credidit Deum. Cernebat quippe atque tangebat carnem viventem, quam viderat morientem; et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente quod non videbat, per hoc quod sensibus corporis apparebat. Sed etsi dicuntur credi quæ videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse: non tamen ipsa est quæ in nobis ædificatur fides; sed ex rebus quæ videntur, agitur in nobis ut ea credantur quæ non videntur. Quocirca, dilectissimi, unde nunc mihi sermo est, quod Dominus ait, Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis; illud utique dicit, cum factum fuerit, quod eum visuri erant post mortem viventem, et ad Patrem ascenden

1 Tres Mss., sperandorum. Am. et Bad., sperandarum. Er. Lov. et plerique Mss., sperantium. Sic rursus variant infra, Tract. 95.

tem: quo viso illo illud fuerant credituri, quo ipse esset Christus Filius Dei vivi, qui potuit hoc facere cum prædixisset, et prædicere ante quam faceret : credituri autem hoc non fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta. Neque enim eum Dei Filium non et ante credebant; sed cum in illo factum esset quod ante prædixit, fides illa quæ tunc quando illis loquebatur fuit parva, et cum moreretur pene jam nulla, et revixit et crevit.

2. Deinde quid dicit? Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus: quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam:nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum,principem diabolum,quos nunc nomine mundi hujus appellat.Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de quibus alibi scriptum est, Quicumque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituetur (Jacobi iv, 4). Absit ergo ut sic intelligatur diabolus princeps mundi, tanquam gerat universi mundi, id est, cœli et terræ, atque omnium quæ in eis sunt principatum de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset, Et mundus per eum factus est (Joan. 1, 10). Universus itaque mundus a summis cœlis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori, non captivatori; doctori, non deceptori. Quemadmodum autem sit intelligendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subjecit, atque ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum (Ephes. vi, 12). Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset, mundi, cum subjecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intelligeret universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum : ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit, Fuistis enim aliquando tenebræ; nunc autem lux in Domino (ld. v, 8). Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tanquam tenebræ sub tenebris: sed gratius Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 12, 13). In quo princeps hujus mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine Virgo pepereat. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subjecit, Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tanquam ille de quo prædictum erat, Quæ non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5):

mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redempturus.Rapuerat autem Adam peccatum,quando manum in arborem præsumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessæ divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina.

TRACTATUS LXXX.

De eo quod dicit, Ego sum vitis vera, el Pater meus agricola est; usque ad id, Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Cap. xv, . 1-3.

1. Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiæ, nosque membra ejus, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5). Unius quippe naturæ sunt vitis et palmites

propter quod cum esset Deus, cujus naturæ non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cujus et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra,lapis angularis, et cœtera hujusmodi, quæ magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur islæ similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena (Jerem. 11, 21)? Nam quo pacto est vitis vera, quæ exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas (Isai. v, 4)?

2. Ego sum,inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum,ut fructum plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Patermajor me est (Joan. xiv,28): secundum autem idquod ait, Ego et Paler unum sumus (Id. x, 30), et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est (ld. 1, 1, 14) quod non erat, manet quod crat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos aulem purget ut plus afferant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Jam vos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adjumentum; sed non de suo Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes : Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos (div) credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit.

Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque de suo. Jamvero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit (I Cor. 1, 5-7); non per illos, sed per seipsum facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Jam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi « si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est : si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet non ab omni iniquitate » (I Joan. 1, 8,9): mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.

3. Jam vos mundi estis propter verbum quod loculus sum vobis. Quare non ait, mundi estis propter Baptismum quo loti estis, sed ait, propter verbum quod locutus sum vobis; nisi quia et in aqua verbum mundat? Detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua ? Accodit verbum ad elementum, et fit Sacramentum, eliam ipsum tanquam visibile verbum. Nam et hoc utique dixerat, quando pedes discipulis lavit: Qui lo tus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus tolus (Joan. XIII, 10). Unde ista tanta virtus aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo : non quia dicitur, sed quia creditur? Nam et in ipso verbo, aliud est sonus transiens, aliud virtus manens. Hoc est verbum fidei quod prædicamus, ait Apostolus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, el credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 8-10). Unde in Actibus Apostolorum legitur, Fide mundans corda eorum (Act. xv, 9): et in Epistola sua beatus Petrus, Sic et vos, inquit, Baptisma savos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio (1 Petr. 1, 21). Hoc est verbum fidei quod prædicamus: quo sine dubio ut mundare possit, consecratur et Baplismus. Christus quippe nobiscum vitis, cum Patre agricola, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea. Lege Apostolum, et vide quid adjungat: Ut eam sanctificaret, inquit, mundans eam lavacro aquæ in verbo (Ephes. v, 25-26). Mundatio igitur nequaquam fluxo et labili tribueretur clemento, nisi adderetur, in verbo. Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsum credentem ', offerentem, benedicentem, tingentem, etiam tantillum mundet infan. tem; quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait, Jam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis.

1 Lov., per ipsam credentem. Editi alii, per ipsum credentem; consentientibus Mes., qui carent voce, offerentem

TRACTATUS LXXXI. De eo quod ait, Manete in me, et ego in vobis; usque ad id, Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Cap. xv, . 4-7.

1. Vitem se dixit esse Jesus, et discipulos suos palmites, et agricolam Patrem : unde jampridem sicut potuimus disputatum est. In hac autem lectione, cum adhuc de seipso qui est vitis, et de suis palmitibus, hoc est discipulis loqueretur: Manete, inquit, in me, et ego in vobis. Non eo modo illi in ipso, sicut ipse in illis. Utrumque autem prodest non ipsi, sed illis. Ita quippe in vite sunt palmites, ut viti non conferant, sed inde accipiant unde vivant: ita vero vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest. utrumque, non Christo. Nam præciso palmite, potest de viva radis alius pullulare; qui autem præcisus est, sine radice non potest vivere.

:

2. Denique adjungit et dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiæ commendatio, fratres mei corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem (II Tim. 111, 8), qui respondent et loquuntur iniquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod justi sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores,sed præcipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania præsumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit justitiam : hoc est altum elationis vestræ. Sed veritas contradicit, et dicit, Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vile. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate jactamini. Hæc sunt inania præsumptionis vestræ. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Hæc sunt profunda

submersionis vestræ.

3. Etiam atque etiam considerate quid adhuc veritas adjungat et dicat: Ego sum, inquit, vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Ne quisquam putaret saltem parvum aliquem fructum posse a semetipso palmitem ferre, cum dixisset, hic fert fructum multum, non ait, quia sine me parum potestis facere ; sed, nihil polestis facere. Sive ergo parum, sive multum, sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest. Quia etsi parum attulerit palmes, eum purgat agricola ut plus afferat: tamen nisi in vite manserit et vixerit de radice, quantumlibet fructum a semet

ipso non potest ferre. Quamvis autem Christus vilis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non præberet, nisi etiam Deus esset. Verum quia ita sine ista gratia non potest vivi, ut et mors in potestate sit liberi arbitrii: Si quis in me, inquit, non manserit, milletur foras sicut palmes; et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Ligna itaque vitis tanto sunt contemptibiliora si in vite non manserint, quanto gloriosiora si manserint: denique, sicut de his etiam per Ezechielem prophetam Dominus dicit, præcisa nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur (Ezech. xv, 5). Unum de duobus palmiti congruit,aut vitis,aut ignis: si in vite non est, in igne erit: ut ergo in igne non sit, in vite sit.

4. Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc sæculo. De mansione namque hujus sæculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba ejus in nobis ma nent, quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quæ manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quæ non est in eo, et in qua non manent verba ejus. Nam utique ad verba ejus pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus, Paler noster, qui es in cælis (Matth. vi, 9). Ab hujus orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris,et quidquid petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando facimus que præcepit, et diligimus quæ promisit: quando autem verba ejus manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est, Et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciunt ea (Psal. cii, 18). Multi enim memoria retinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt quodammodo, non cohærent et ideo illis non erial in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut judicentur ex eis.

TRACTATUS LXXXII.

De eo quod Dominus dicit, In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis; usque ad id. Et maneo in ejus dilectione. Cap. xv, . 8-10. 1. Magis magisque Salvator gratiam, qua salvamur discipulis loquendo commendans In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus,ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. Sive glorificatus sive clari

« PoprzedniaDalej »