Obrazy na stronie
PDF
ePub

erit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit (Psal. CXXVI, 1). Nolite ergo de vobis ipsis præsumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum re

vocare.

10. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum cœlo et terræ dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt : sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus, Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus ædificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps hujus mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt inde dicit Apostolus, Deus in Christo, mundum reconcilians sibi (I Cor. v, 19). Hi sunt ex quorum cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras.

11. Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; Et ego, inquit,si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quæ omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia : non enim omnium est fides (11 Thess. 11, 2). Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturæ integritatem ; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18), omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia prædestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur (Joan. x, 28). Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in ætatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se præter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me; utsit caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus, inquit,fuero a lerra; hoc est, cum exaltatus fuero : non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem morluum fueril granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus?

12. Respondit ei turba: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in æternum; et quomodo tu dicis,Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis : sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui cum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius ho

minis (Joan. x11, 25, 23). Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quæsierunt ab illo, et dixerunt Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in æternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in æternum : si manet in æternum, quomodo exaltabitur a terra: id est,quomodo crucis passione morietur? Iloc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

13. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in æternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in æternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebræ autem vos comprehendent, si eo modu credideritis Christi æternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulal in tenebris, nescit quo vadal. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus cæcis Judæis : sicut credentibus lapis quem reprobaverunt ædificantes, factus est in caput anguli (I Petr. 11, 6-8). Hinc dedignati sunt credere in Christum quia eorum impietas contempsit mortem, risit occisum : et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia. Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate.

14. Hæc locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere cœperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant : sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum cæcitate offendebant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod sæpe propter oblivionem commonendi estis), nostræ infirmitati consuluit, non suæ potestati derogavit.

TRACTATUS LIII.

Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Cap. x, y. 37-43.

1. Prænuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Judæi quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quæstionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in æternum; hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum æternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum hæc esset locutus, abscondit se ab eis. Hæc in superioribus dominicis lectionibus verbisque didicistis.

2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum : ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filius Dei nuncupatum ; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanæ, eique Filius tanquam membrum corporis hæreat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium,per quod operaris ; sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate prævaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset 1. Sed Dominus Jesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum ; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat.

pro

3. Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis : sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater,sed unum sunt ipse et Pater; et æqualis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua paleat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum ; et in his verbis audeant 2 dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim duæ, sed una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quæ dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Judæis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est?

4. Hic occurrit altera quæstio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestræ capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur,

1 Hic Er. et Lov. addunt, quia verbum est cogilabile vel sonabile : : quod totum abest a Mss., præter paucos, qui cum Am. et Bad. habent, quia verbum non est cogitabile vel sonabile.

2 Sic in Mss. At in editis, audent,

nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestræ exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare, quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 11, 7). Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant,et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes : Quid facerunt Judæi, vel quæ culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum præscium futurorum, per Prophetam prædixisse infidelitatem Judæorum ; prædixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim præscivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quæ ille præscivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille præscivit: sed quia illius præscientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse præscivit. Fecerunt ergo peccatum Judæi, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse prædixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi præviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus.

5. Sed et quæ sequuntur Evangelii verba plus ur. gent, et profundiorem faciunt quæstionem: adjungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere,quia iterum dixit Isaias: Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ul non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur,el sanem illos. Dicitur enim nobis : Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt,potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quando quidem ipse excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur,sed de Deo,quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excæcavit oculos eorum, et cor induravit ; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dictur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetæ ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quærebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: cæteri vero excæcati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos,ut non videant,et aures,ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. x1, 7, Isai. vi, 10).

6. Audistis, fratres, propositam quæstionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta prædixit: hoc autem Propheta prædixit, quia, Deus hoc futurum esse præscivit. Quare autem non pote

rant, si a me quæratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem prævidit Deus, et per Prophetam prænuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excæcat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quæstionem, Quid ergo dicemus, inquit ? numquid iniquitas apud Deum ? Absil (Rom. 1x, 14). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adjuvat, misericorditer facit ; sive quando non adjuvat, juste facil: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei ? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quæstiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excæcetur, ille Deo adjuvante illuminetur : non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (ld. x1, 33) ! Unde dictum est in Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus (Psal. xxxv, 7).

7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestræ Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora le ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. 111, 22). Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dical, Nihil est occultum quod non revelabitur (Matth. x, 26): sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit (Philipp. 1, 15 et 16). Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus : ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (Coloss. II, 3). Non enim ipse Dominus Jesus Christus suis illis magnis præcipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. xvi, 12). Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus.

8. Si quis autem istam quæstionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat

quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis. orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominun, et præcipientem, et opitulantem ; et jubentem quid faceret debeamus et adjuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suæ voluntatis fiducia extulit in superbiam ; et quosdam nimia suæ voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate ? O Domine, o Pater qui es in cœlis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo (Matth. vi, 13)! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. xx11, 32); ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12); ne omnino existimemus in nostra postestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendæ sunt gratiæ, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas (Galat. v, 6). Ipsa est fides quæ per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est (Rom. x11, 3); ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. 1, 31).

9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent constituere sicut dicit de illis Apostolus, Justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore cæcati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. 11, 13). De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinæ; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanæ.

10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suæ voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabæ nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium (Rom. 1v, 5); credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quærere atque salvare (Luc. XIX, 10); credere in eum qui dixit. Sine me nihil potestis facere (Joan. xv, 5). Quia ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excæcantur, et indurantur; quia negando divinum

adjutorium, non adjuvantur. Hoc de Judæis qui excæcati et indurati sunt, Deus præscivit, atque in ejus Spiritu Propheta prædixit.

11. Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hic utique dictum est (a), ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum converte nos (Psal. LXXIX, 8). An forte et hoc de supernæ medicine misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbæ et perversæ voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant ad hoc desererentur, ut excæcarentur; ad hoc excæcarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quærerent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce i llis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxIII, 34). De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam : tunc enim et hoc subjunxit, atque ait, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere,justitiæ Dei non sunt subjecti (Rom. x, 2, 3).

12. Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significatio, sicut Prophetæ visio fuerat informanda Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te (Exod. xxxiii, 13); quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis boc futurum sit, idem iste sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 2). Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallal, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus (Joun. x, 30). Prorsus in forma Dei in qua æqualis est Patri, etiam Filius invisibilis est : ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine' hominum factus (Philipp. 11, 7), visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam

1 Editi, in similitudinem. At Mss., in similitudine; juxta græc., en omoiómati.

(a) Forte legendum, dictum non est: nisi sensus sit negationem præfixam verbo videant, mente adjungi ad verbum intelligant. Et quidem Vulgata Evangelii versio in excusis habet, et non intelligant corde; eed in antiquis Corbeiensibus Bibliis, græco consentiens negationem hoc loco minime repetit.

susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicutest. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabiti, et, ut ita dicam, invisibili visioni præparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8).

13. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisæos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur : dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanæ gloriæ proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. vi, 14). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbæ impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiæ, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat.

TRACTATUS LIV.

Ab eo quod ait Jesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quæ ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Cap. XII, . 44-50.

1. Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judæos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt prædestinati in vitam æternam, quos etiam vocavit oves suas : quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec lamen injusto judicio Dei fuerant excæcati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi iv, 6). Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione lætantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur ; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei (Joan. x11, 43). Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos prævidebat, ubi ait, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscitis quia ego sum (Id. vIII, 28): alii vero id eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Judæorum, quæ postmodum debellata, ad testimonium prophetiæ quæ de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est.

2. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus clamavit, et dixit; unde lectio cœpit hodierna Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit in me : et qui videtme, videt eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me (Id. vi, 16). Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset (Supra, Tract. 29). Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non

Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misil me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem ; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 12); unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes (Id. x, 34): propterea dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui memisit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi æqualem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium æqualem sibi atque comternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit. 3. Et ideo cum dixisset, Quicredit in me, non creditin me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patremintelligi tanquam Patrem multorum filiorumper gratiam regeneratorum, non unici Verbi æqualis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur æqualis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi æqualem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat : nam sicut græce angeli, latine nuntii vocantur, ità græce apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret, Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum : non enim apostolus justificat impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 5). Posset dicere apostolus, Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit eum qui me misit: hoc enim eis ipse

Dominus ait, Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit (Matth. x, 40). Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. xiv, 1); et quod nunc ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat æqualem, quoniam sequitur, Et qui videt me, videt eum qui me misit.

4. Attende cætera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodain loco discipulis suis, Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt : sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videam opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matth. v, 14-16): non tamen eis dixit, Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti ; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetæ, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus id illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit, Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quæ venit in mundum, quia per illam factus est mundus.

5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non cu stodierit, ego non judico eum. Mementote quæ vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis. audite quomodo dicit Filius, Ego non judico eum ; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v, 22): nisi quia intelligendum est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiæ, post erit judicii : quia, Misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. c, 1).

6. Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiæ

« PoprzedniaDalej »