Obrazy na stronie
PDF
ePub

mini sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo. Dominum suum significavit addendo, et jura per Deum cœli.

17. Irati Judæi responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen ̧ amen dico vobis ; antequam Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In principio enim fecit Deus cælum et lerram (Gen. 1, 1): nam in principio erat Verbum (Joan. 1, 1). Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahæ factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat. 18. Hinc jam velut Abrahæ apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Jesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam moriturus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat us eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a lapidibus fugit: sed væ illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit !

TRACTATUS XLIV.

Ab eo quod scriptum est, Et præteriens vidit hominem. cæcum a nativitate: usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. 1x.

1. De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui cæcus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in iis quæ aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo cæci hujus illuminati commendo mysterium. Ea quippe quæ fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, gemus humanum est iste cæcus: hæc enim cæcitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim cæcitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii iræ, sicul et cæteri (Ephes. 11, 3). Si filii iræ, filii vindictæ, filii poenæ, filii ge

hennæ. Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit, secundum mentem omnis homo cæcus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, cæcus est ergo a nativitate.

2. Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est (Joan. 1, 14). Et inunxit oculos cæci. Inunctus erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quæ vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus piscine; et ait, Quod interpretatur Missus. Jam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quæ interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tune illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari : sed hoc sufficiat Charitati vestræ ; audistis grande mysterium. Interroga hominem, Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut Judæus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quæris ab eo, Catechumenus, an fidelis? Si responderit, Catechumenus; inunctus est, nondum lotus. Sed unde inunctus ? Quære, et respondet; quære ab illo in quem credat eo ipso quo catechumenus est, dicit, In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt : sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavacrum,si lumen inquirunt.

8. Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quæstiones, verba Domini et ipsius universæ lectionis percurramus potius quam tractemus, Exiens vidit hominem cœcum: non utcumque cæcum, sed, a nativitale. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellaDomino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, bant, quia discere desiderabant quæstionem quippe hic, an parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut cæcus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes hujus cæci sine peccalo erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiæ minine vigilabant?? Quanta mala committunt cæci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod cæcus non posset implere, sed in corde judicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum ; quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus nisi ad rem de quo in terrogatus est, ul cæcus nasceretur ? Habebant enim peccatum parentes 1 In plerisque Mss., aliter atque aliter ratio tanti sacramenti exponi et pertractari profunditas.

1 Sic omnes prope Mss. At editi, vigilabat.

ejus, sed non ipso peccato factum est ut cæcus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut cæcus nasceretur, quare cæcus natus est? Audi magistrum docentem: quærit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille cæcus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera ejus qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit cæcus. Et videte quid dixerit, Me oportet operavi opera ejus qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia illi babet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti, Domine, donec dies est? Audi quare. Venitnox quando nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox illa, ut nec tu possis in ea operari, cujus opus nox est ? Puto enim, Domine Jesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. 1, 3). Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). Divisit Deus inter lucem et tenebras ; lucem vocavil diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. 1, 4, 5).

5. Quæ est illa nox, quæ cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelliges quæ sit nox. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos cæcus in die, ut videat diem. Quamdiu inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quæ nox erit, quando ibi Christus non erit ; ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quæro,vobiscum inveniam a quo quæro. Constat, expressum ac definitumfest, diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, de. dit eis loqui omnium gentium linguis (Act. 11, 1-6)? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in Petro (Id. 111, 6-8)? Numquid'nox erat quando transeuntibus discipulis ægri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra transeuntium tangerentur (ld. v, 15)? Dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat, Majora horum facietis (Joan. xiv, 12). Dixerat quidem Dominus, Majora horum facietis: sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil potestis facere (Id. xv, 5).

6. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando 1 Mss., plerique, Veniet.

erit, quando nemo poterit operari Nox ista impiorum erit nox ista eorum erit quibus in fine dicetur, Item ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. xx, 13). Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte præveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem : et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollici tudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (ld. xxvIII, 20). Dies iste qui circuitu solis hujus impletur, paucas horas habet, dies præsentiæ Christi usque in consummationem sæculi extenditur. Poet resurrectionem vero vivorum et mortuorum. cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit, Ile in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. xxv, 34, 41): ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus eat. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis : reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua (ld. xvi, 27). Cum vivis, fac, si facturus es erit enim tunc nox valida, quæ involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur; non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquæ de digito pauperis requirebat dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur: et conatus est benafacere. Ait enim Abrahæ Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum (Luc. XVI, 24-28). O infelix ! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocle es, in qua nemo possit operari.

7. « Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe » (quod interpretatur Missus). « Abiit ergo, et lavit, et venit videns. » Hæc quia manifesta sunt, transeamus.

8. «< Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est ejus. » Aperti oculi vultum mutaverunt. « Ille dicebat, Quia ego sum. » Vox grata, ne damnaretur ingrata. « Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiæ; ecce evangelizat, confitetur videns. Cæcus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur ; quia non habebant in corde, quod ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis In duobus Mss., stringebatur.

erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Prædical, et nescit quem prædicat.

9. «< Adducunt eum ad Pharisæos, qui cacus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisæis quidam. » Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat,qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale1 hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. xx111, 8). Hæc sunt verba Dei sabbatum commendantis : Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. viii, 34). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncli, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas? Quærebant quemadmodum homini calumniaretur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim : Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. xIII, 57).

10. «Non crediderunt ergo Judæi de illo quia cœcus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat » id est, qui cæcus fuerat, et viderat. « Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, ætatem habet, ipse de se loquatur. Filius quidem noster est, sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset olim loquitur, modo videt; cæcum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo. videmus ipsum interrogate, ut instruamini ; quid nobis calumniamini? Hæc dixerunt parentes ejus, quia timebant Judæos. Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes ejus dixerunt, Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cœeus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam In aliquot Mss., spiritualiter.

Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans adversus duritiam Judæorum, et ex cæco videns, non ferens cæcos, respondit eis: Dixi jam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis disciputi ejus fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et vos vultis ? Jam video, sed non invideo.

12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus : nos scimus quia Moysi loculus est Deus, istum autem ne. scimus unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen prædicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini: nam per illum ad Dominum duceremini.

13. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirahile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret, Domine: propitius esto mihi peccatori. Et isto confessio meruit justificationem, quomodo iste cæcus illuminationem. A sæculo non est auditum quia aperuit quis oculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter, veraciter. Ilæc enim quæ facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitare!?

14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum : ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminatio nem 1. In peccatis totius natus es, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem projecerunt.

15. Sed quod dixi jam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus magis enim quia expulsus est, christianus factus est, Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed jam 1 Omnes Mss., in faciem dedit illuminationem.

Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum.

16. Et dixil ei Jesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant. Quid est hoc, Domine? Magnam quæstionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, videant recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas : hoc omnis anima accipit, omnis intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, cæci fiant? Ergone quia venisti, cæci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intelliges.

17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisæis, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? Audi jam quid est quod movebat, El qui vident, cæci fant. Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit cæcitas ipsa peccatum. Si cæci esselis, id est, si vos cæcos adverteretis, si vos cæcos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita cæci essetis, non haberetis peccatum : quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quæritis, in cæcitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quærunt, ut videant. Et qui vident, cæci fiant : quid est, qui vident, cæci fiant? Qui se putant videre, et medicum non quærunt, in sua cæcitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excæcatis ; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quærens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancla (Psal. XLII, 1): illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine sæculi judicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non judico quemquam (Joan. viii, 15) : quoniam prius venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (ld. 1, 17).

TRACTATUS XLV.

Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis ; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, abundantius habeant. Cap. x, ý. 1-10.

1. De illuminato illo qui natus est cæcus, sermo ad Judæos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus dixisset, In ju dicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam

ex Pharisæis dixerunt, Numquid et nos cæci sumus? Quibus respondit : Si cæci essetis, non haberelis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manel (Joan. ix, 39–41). His verbis subjunxit ea quæ hodie cum recitarentur, audivimus.

2. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dixerunt enim se cæcos non esse videre autem tunc possent, si oves Christi essent. Unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum ergo vanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit: in quibus salubriter nos, si advertamus, admonuit. Multi enim sunt qui secundum quamdam vitæ hujus consuetudinem dicuntur boni homines, boni viri, bonæ feminæ, innocentes, et quasi observantes ea quæ in lege præcepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non mochantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium adversus quemquam perhibentes, et cætera quæ lege mandata sunt velut observantes, christiani non sunt: et plerumque se jactant quomodo isti, Numquid et nos cæci sumus? Quia vero ista omnia quæ faciunt, et nesciunt ad quem fi nem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo Pagani : Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel cæcitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quod est Christus; et per januam intret in ovile.

3. Quærunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant, et christiani non sint. Per aliam partem volunt ascendere, rapere et occidere; non ut pastor, conservare atque salvare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de virtutibus et vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus ventilantes; qui etiam dicere auderent hominibus, Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere. Sed non intrarant per ostium : perdere volebant, mactare et occidere.

4. Quid de istis dicam? Ecce ipsi Pharisæi legebant, et in eo quod legebant, Christum sonabant, venturum sperabant, et præsentem non agnoscebant : jactabant se etiam ipsi inter videntes, hoc est inter sapientes, et negabant Christum, et non intrabant per ostium. Ergo et ipsi, si quos forte seducerent, mactandos et occidendos, non liberandos seducerent. Et hos dimittamus: videamus illos si forte ipsi intrant per ostium, qui ipsius Christi nomine gloriantur.

5. Innumerabiles enim sunt, qui se videntes non solum jactant, sed a Christo illuminatos videri volunt:

sunt autem hæretici. Forte ipsi per januam intraverunt? Absit. Sabellius dicit, Qui Filius est, ipse est Pater sed si Filius, non est Pater. Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud est Filius. Recte diceret, si diceret Alius; non, aliud. Quando enim dicit, Aliud, ei contradicit a quo audit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Nec ipse ergo per ostium intrat prædicat enim Christum qualem sibi fingit, non qualem veritas dicit. Nomen habes, rem non habes. Alicujus rei nomen est Christus: tene ipsam rem, si vis prodesse tibi nomen. Alius nescio unde, sicut Photinus : Christus homo est, inquit ; Deus non est. Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Et quid opus est multa percurrere, et multa vana hæresum enumerare? Hoc tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam. Quicumque vult intrare ad ovile, per ostium intret, Christum verum prædicet. Non solum Christum verum prædicet, sed Christi gloriam quærat, non suam: nam multi quærendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus : qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere: qui autem per maceriam ascendit, ideo exaltatur ut cadat.

6. Tecle tamen adhuc loquitur Dominus Jesus, nondum intelligitur: nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat hæc omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in quibus nobis aliqua quæ dixit dignetur exponere : ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quæ non exposuit, intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per oslium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Væ misero, quia casurus est! Sit ergo humilis, per ostium intret plano pede veniat, et non offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet, sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit: latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto tunc quæramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim. Habet enim nomina earum scripta in libro vitæ. Proprias oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. n, 19). Et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. Tecta sunt hæc, plena quæstionibus, gravida sacramentis. Sequamur ego et audiamus magistrum ex his obscuris aliquid aperientem ; et per id quod aperit, nos forte intrare facientem.

7. Hoc proverbium dixit illis Jesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut aperiatur

nobis ; illi autem Christum negando nolebant intrare servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus hæc pie, quod antequam illa intelligamus, credimus vera esse atque divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intelligant, unus dicit, Nihil dixit ; alius dicit, Verum dixit, et bonum est quon dixit, sed nos non intelligimus: iste quia credit jam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille vero adhuc audit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. và, 9, sec. LXX). Quare ista commendo? Quia etiam cum verba hæc obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt abdita, vel ego eorum non apprehendero intelligentiam, vel explicandi quod intelligo non ha-. buero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide, ambulet in via, audiat Apostolum dicentem, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. 11, 15).

8. Incipiamus ergo audire exponentem, quem audi. vimus proponentem. Dixit ergo iterum eis Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine, Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed intellige : Omnes quotquot venerunt dixi, utique præter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetæ ; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non præter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus præcones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum (Joan. 1, 1). Cum illo ergo venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et veritas et vita (Id. xiv, 6). Si ipse est veritas, cum illo venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo præter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et occidendum.

9. Sed non audierunt eos oves. Major hæc quæstio est, non audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quo humilis venit in carne, præcesserunt justi, sic in eum credentes venturum, quomo. do nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie declinantur: alium sonum habet, Venturus est; alium sonum habet, Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides utrosque conjungit, el eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus Dominum Jesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum esse, resurrexisse, in cœlum ascendisse totum hoc, sicut verba auditis præteriti temporis, impletum esse jam credimus. In ejus sunt fidei socie

« PoprzedniaDalej »