Obrazy na stronie
PDF
ePub

raverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Et cognoscetis veritatem, quæ modo vos latet, et loquitur vobis. El veritas liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabil vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo græco planius est (a). Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem noɑ pertinet, sed tantum ad salutem sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, El veritas liberabit vos, ut in græca lingua nemo dubitet cum de libertate dixisse.

2. Denique et Judæi sic intellexerunt, et responderunt, ei non illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei, Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam ; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in græco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahæ, et dixerunt, Semen Abrahæ sumus ; et nemini servivimus unquam ; quomodo lu dicis, Liberi eritis ? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam ? Joseph non est venumdatus (Gen. xxxvii, 28)? Prophetæ sancti in captivitatem non sunt ducti (IV Reg. xxiv)? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Ægypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat (Exod. 1, 14)? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit (Id. xIII, 3; Deut. v, 6, etc.)? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis jam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere tributum Cæsari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset Libertati seminis Abrahæ: si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terræ, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestræ vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberetimaginem Cæsaris (Matth. xx11, 15-21). Quia sicut quærit Cæsar in nummo imaginem suam, sic Deus quærit in homine suam. Hæc ergo respondit Judæis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam.

3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. (a) Græc., eleutherősei.

Respondit enim eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Scrvus est, utinam hominis et non peccati! Quis non sub his verbis contremiscat ? Præstet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro scntentia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vilanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis ? Multum commendat quod ita pronuntiat; quo dammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec græcus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec græcum est nec latinum, sed hebræum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite.

4. Quid est ergo commendatum ? Verum, verum dico vobis, Veritas dicit; quæ utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quærentes dominum non habere, sed saltem mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet ? apud quem interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eal, sequitur se; imo non recedit a se peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem voluptas transit, peccatum manet; præteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis 1, qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito jugo et improbo subjecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur episcopus et nisi curet operam impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut ejus sangine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Isai III, 3). Sine pretio, sed vestro ; quia meo. Hoc Dominus dicit ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni re

manseramus.

5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus :

Er. Lugd. et Ven. sic habent hunc locum: Quanquam indisciplinatos, nolentes carere divinis. M.

qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine peccato. Nam quos videlis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et jam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur ; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine. peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo; id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid ? Reconciliari Deo. Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint et servi remanebunt nisi ab illo liberenter, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam : Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum (Isa. LIX, 1, 2). Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Jesus Christus : Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. 11, 5). Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in holocaustum in cruce passionis suæ, sequitur Apostolus et dicit, cum dixisset, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 20, 21). Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati (Rom. viii, 3), non tamen in carne peccali, non habens ullum omnino peccatum : et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum.

6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad judicandum. Cum de sacrificiis enim. præciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quæ admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victime immolandæ pro peccato.

Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus, qui non noveral peccatuт.

7. Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis : Factus sum lanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps hujus mundi, diabolum significans venturum in Judæis perseculoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30, 31). Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, el potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. x, 18). Ecce vere in mortuis liber.

8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quæ sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in æternum. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in domo; sed, non manet in domo in æternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit ? Cum enim rex justus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 8, 9)? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in domo in æternum. Adjungit autem, et dicit, Filius autem manet in æternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohærebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus ? Non enim sine causa et terruit, el spem dedit terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manel in domo in æternum. Quæ ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius manet in æternum. Si ergo vos Filius liberaveril, tunc vere liberi eritis. Hæc spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat : servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem fratres in libertatem vocati estis ; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. v, 13). Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum, faciam quod volo ; nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus; liber peccati, servus justitiæ :

dicente Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiæ: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam æternam (Rom. vi, 20-22). Hoc conemur, id agamus.

9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo sit, el qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde justum discutias in hac vita, quamvis jam sit dignus justi vocabulo, non est tamen sine peccato : audi ipsum sanctum Joannem, cujus et hoc Evangelium est, in Epistola sua dicentem, Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritatis in nobis non est (Joan. 1, 8). Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici potuit: etenim expertus est, omnia secundum similitudinem sine peccato (Hebr. iv, 15). Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet justum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Job, cui Dominus tale testimonium perhibabat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur (Job. 1, II). Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Job quid dicit ? Quis enim mundus? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Id. xiv, 4, sec. LXX). Sed plane multi justi dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine: nulla enim querela justa est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. Non ergo Deus quædam peccata damnat, quædam justificat et laudat nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus ægritudinem ægroti, et id agit curando ut ægritudo pellatur, æger levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum.

10. Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad præposituram Ecclesiæ, non ait, Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est (1 Tim. 111, 10, et Tit. 1, 6), sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et cætera hujusmodi. Cum cœperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia <video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio » (Galat. v, 17), « Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quæ vultis illa faciatis. »Ex parte li

bertas, ex parte servitus: nodum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum æternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas ? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia li. beratoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servi. mus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere cœperamus: Condelector leyi Dei secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quandiu timore facis quod justum est, non Deus te delectat. Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat delectet te, et liber es. Noli timere pœnam, sed ama justitium. Nondum potes amare justitiam ? time vel pœnam, ut pervenias ad amandam justitiam.

11. Ergo jam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod jubet lex, delectat me ipsa justitia. Video autem aliam legem in membris meis: hæc est quæ remansit infirmitas: repugnantem legis mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impletajustitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat ? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit : « Infelix ergo homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Denique ita conclusit: «Igituripse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati » (Rom. vii, 19-25). Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti.

12. Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 12, 13). Non ait, Non sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet. Surgit ira? noli dare iræ linguam ad maledicendum; noli dare iræ manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnel; discet etiam non surgere, cum arma cœperit non invenire. Non exhibeatis membra

1 Unus e Mss. omittit, Deus. Forte legendum, nondum te delectal. Mox veteres codices Fossatensis et Carcassonensis prosequuntur sic: Quamdiu non delectat, adhuc servus facis.

vestra arma iniquitatis peccato; aloquin toti captivi eretis, et non erit dicere, Mente servio legi Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub majore temperatore juvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille justus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. vii, 18). Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait, Non mibi adjacet facere, sed, Non mihi adjacel perficere. Quæ est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quæ est autem consumptio mali, nisi quod Lex dixit, Non concupisces (Exod. xx, 17)? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonum non mihi adjacet ; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiæ non consentiret, et concupiscentiæ membra ad satellitium nen præberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adjacet : non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. xvi11, 30). Hoc age interim quamdiu insunt illicitæ concupiscentiæ in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis sequendo eas, vires eis addis ; dandos eis vires quomodo vincis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis ?

13. Quæ igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Jesu qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi erilis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullæ inimicitiæ, quando « novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua » (I Cor. xv, 26, 53, 54, 55) ? Quid est, Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est el resurrexit (II Cor. v, 15). Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum : infudi oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in jumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo legatione fungimur (Ibid. 20).

1 M88., miseratus est in via semivivo a latronibus derelicto.

Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando (Luc. x, 30-35): forte ipsa sunt duo præcepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. xx11, 37-40). Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris : sed ipsi Ecclesiæ sursum est hæreditas possessoris. TRACTATUS XLII.

Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahæ estis, sed quæritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Cap. vIII, . 37-47.

1. Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. viii, 3], non erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Judæi vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahæ. Quid ergo eis ad hæc responderit Dominus, hodierna lectio cum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos, inquit: filii Abrahæ estis, sed quæritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahæ estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quæritis me occidere : sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit injuria illis qui capiuntur: ad salutem. quippe, nan ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite pust me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. iv, 19). Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahæ erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cujus filii erant.

2. Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahæ estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud patrem meum, loquor ; el vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. Jam dixerat, Scio quia filii Abrahæ estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit, Quæritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quæ vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem ; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum qui sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitæ similitudine: dicturus est alternum patrem illorum, qui nec

genuit eos, nec creavit ut homines essent: sed tamen filii erant ejus in quantum mali erant, non in quantum homines erant ; in quo imitati, non quod creati. 3. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est: quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham ? aut, Si aliquid potes, ande reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur : tamen isti videbantur sum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est.

4. Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham, Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. Nunc autem quæritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahæ: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum (Joan. viii, 58): tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahæ ? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahæ estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat.

5. Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahæ, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem ? Originem de carne ejus caro Judæorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahæ filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes (Galat. III, 16, 29). Nos ergo facti sumus semen Abrahæ gratia Dei. Non de carne Abrahæ fecit illi cohæredes Deus. Illos exhæredavit, istos adoptavit : et de arbore illa olivæ, cujus radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit (Rom. x1, 17). Ideo cum venirent ad Joannem baptizandi Judæi, erupit in illos, et ait illis, Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi, quia utique baptizandi: et ait illis. Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere aventura ira? Facite ergo fructus dignos pænitentiæ. Et nolile dicere intra vos ipsos Patrem habemus Abraham : potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Matth. 11, 7-9). Si fructus dignos pœnitentiæ non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahæ : fient filii qui fi1 Sic in omnibus Mss. At in editis, mundandi.

dem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahæ. 6. Quid se ergo extollit inanis et vana jactatio? Filii Abrahæ gloriari jam desinant: audierunt quod audire. debuerunt, Si filii Abrahæ estis, factis probate, non verbis, Quæritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum.

7, Modo illi quid responderunt. Cœperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitæ institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt : Dixerunt itaque ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cujus facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem ; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est.

8. Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester, esset diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamem erexit intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, æterna processio est: non habet tem-/ pus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit ; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est cœlum et terra, non quod præteriit cum iis quæ facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut æqualis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris : et venis ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. 1, 14). Adventus ejus, humanitas ejus; mansio ejus, divinitas ejus: divinitas ejus quo imus, humanitas ejus qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus.

9. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. Ideo non

« PoprzedniaDalej »