Obrazy na stronie
PDF
ePub

Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est : tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. x, 30), sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confu sus sabellianus ; cum audit, unum, abscedat confusus arianus gubernet catholicus inter utrumque fidei suæ navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium, Ego el Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum ; non unus, quia sumus.

7. Paulo ante dixit, Judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo judicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est pater tuus? Modo audi, ariane : Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si mesciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus ? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas vestra, quotidiana locutio est; non si vobis arduum quod esse advertitis usitatum : quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis est illi homini ! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum : Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Jam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex præsente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti : sed propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam ? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis, Qui me vidit, viditet Patrem? numquid diceret Judæis, Si me scirelis, et Patrem meum scirelis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum, Ego et Pater unum sumus?

8. Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo: magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerant hora ejus. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt,

PATROL. XXXV.

et dicunt': Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum! Si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo ; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quæ condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nescivit ; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi erat? Quia domus quam ædificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem, fabricat domum; et processit quodammodo domus ex domo : et si domus ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quæ condita sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus (Psal. cin, 24), et cuncta nota fecit: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent, facta non essent. Præcessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum Dei ? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset, In principio erat Verbum; sed, In principio factum est Verbum. Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus cœlum et terram (Gen. 1, 1). Fecit quod non erat si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde cœlum et terra? Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1, 3). Tu ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In cœlo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est cœlum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub cœlo, ideo putas et potestatem Christi subditam cœlo ?

9. Audi, stulte: Nondum venerat hora ejus, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quæ prædicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quæ prædicta sunt ante ejus passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine,non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter cætera quæ de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Quomodo facta eint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; acccpit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia prædicta complerentur, ait. Sitio: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quæ ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit, Perfeclum est, inclinato capite tradidit spiritum (Joan. xix, 28-30). Numquid illi latrones juxta confixi, quando voluerunt, exspiraveruut? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabanlur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem ut utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam

(Cinquante-trois.)

ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam ut prius omnia complerentur, quæ ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. x, 18)? Ostendit hanc potestatem, quando eum Judæi quærebant. Quem quæritis, inquit ? Et illi: Jesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro el ceciderunt (Id. xvII. 4 6).

10. Dicit aliquis, Si hæc in illo potestas erat, quare, cum Judæi insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. xxvii, 40), non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce de. scendere, qui potuit de sepulcro resurgere ? Intelligamus ergo non quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Jesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in judicio de quo dictum est, Deus manife: stus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet ? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando judicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta prædixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus : et de occulta potentia quam Judæi non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque Patrem meum ; et de carne suscepta quam Judæi noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim nostis (Joan, vii, 28). Utrumque noverimus in Christo; et unde æqualis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum cst, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.

TRACTATUS XXXVIII.

Ab eo quod scriptum cst, Dixit ergo eis Jesus: Ego vado, et quærelis me; usque ad id, Dixit eis Jesus: Principium, quia et loquor vobis. Cap. vi, . 21-25.

1. Lectio sancti Evangelii quæ præcessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quæ voluit, et quæ audistis : et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus (Joan. viii, 20). Hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati vestræ quare dictum sit, Nondum venerat hora

ejus ne positum Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea quæ prædicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed occideretur paratus.

2 Modo autem de ipsa passione sua, quæ posita erat non in ejus necessitate, sed potestate, locutus est Judæis dicens: Ego vado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde non discesserat. Ego, inquit, vado, et quæretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abcessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant : illi persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5): et iterum ait ait alio loco in Psalmo, Confundantur et revereantur requirentes animam meam (Psal. XXXIX, 15). Culpavit qui non requirerent, damnavit qui requirerent. Malum est enim non quærere animam Christi, sed quomodo eam quæsierunt discipuli ; et malum est quærere animam Christi, sed quomodo eam Judæi quæsierunt: illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quærebant more malo, corde perverso, quid secutus adjunxit? Quæretis me, el, ne putetis quia bene me quæritis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quære, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Prænuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam præscius, quod in suo peccato morerentur. Deinde adjungit: Quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc est discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis: Quo ego vado, vos venire non potestis (Joan. x1, 33). Non abstulit spem, sed prædixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quod ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus præscius dixit, In peccato vestro moriemini.

3. His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino insipientiæ plena. Quid enim ? non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum ; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum tur ad mortem, sed quo ibat ipso post mortem. Illi itaque non intelligentes, ista responderunt.

2

4. Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, qui sicut serpentes terram manducatis. Quid

1 Abest, nec, ab omnibus Mss. Aliquot Mss., non quo.

est, terram manducatis ? Terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum ; quia prius mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus ; quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil : quia in principio erat Verbum ; omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1, 3). Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De acre? Absit: ibi et aves volitant. De cœlo quod videmus ? Et hoc absit; ibi et stellæ et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit æquale sibi, coæternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe Christum de supernis, ut excedis cogitatione tua omne quod factum est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem totum excede, sicut excessit Joannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

5. Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de homundo estis ego non sum de hoc mundo Dixi ergo votis quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia inqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis? Quantum intererat inter Judæos et Apostolos? Quantum inter tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo? quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant. Si cogites quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo elegi1 (Id. xv, 19). Qui ego de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere cœperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini in peccatis vestris.

6. Nemo ergo dicat, fratres, De hoc mundo non sum. Quisquis es homo, de hoc mundo es; sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus si autem jam non te delectat hic mundus, jam tu es mundus. Verumtamen si per aliquam infirmitatem adbuc te delectat mundus, habitet in te qui mundat, et eris mundus. Si autem fueris mundus, non remanebis in mundo; nec audies quod audierunt Judæi, Moriemini in peccatis vestris. Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes vivendo ad id quod nati eramus 1 Mss., Ego vos de hoc mundo elegi.

addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus. Et ubi essemus, si ille non veniret, qui non habebat omnino peccatum, ut solveret omne peccatum ? In quem Judæi quia non credebant, merito audierunt, Moriemini in peccatis vestris : quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui cum peccato nati estis, sed tamen si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas Judæorum ipsa erat, non, peccatum habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis christianus: propter hoc ad Baptismum curritur; propter hoc qui ægritudine vel aliunde periclitantur, sibi desiderant subveniri; propter hoc etiam sugens parvulusa matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine Baptismo exeat, et in peccato quo natus est moriatur. Infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore veridico audierunt, In peccatis vestris moriemini.

7. Unde tamen hoc eis contingat, exponit: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Credo, fratres, in illa multitudine quæ Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant. Quasi autem in omnes processerat severissima illa sententia, In peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata: illi saviebant, illi timebant; imo non timebant, sed jam desperabant. Revocavit eos in spem, adjunxit enim, Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus, cordibus evigilaverunt: inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testantur. Erant enim illic membra Christi, quæ nondum adhæserant corpori Christi : et in illo populo a quo crucifixus est, a quo in ligno suspensus est, & quo pendens irrisus est, a quo lancea vulneratus est, a quo felle et aceto potatus est, erant membra Christi, pro quibus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid autem converso non ignoscitur, si fusus Christi sanguis ignoscitur? Quis homicida desperet, si in spem redditus est a quo etiam Christus occisus est ? Crediderunt inde multi; donatus est eis sanguis Christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei de illo effuso tenerentur: quis desperet ? Et si in cruce latro salvatus est, ante paululum homicida, post paululum accusatus, convictus, damnatus, suspensus, liberatus; noli mirari. Ubi convictus, ibi damnatus: sed ibi liberatus, ubi mutatus (Luc. XVIII, 34-43). In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, el ab omni peccato liberandi.

8. Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus : Si non credideritis quia 650 sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est, Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit multum est quod commendavit. Exspecta1 Mss., qui non habebat peccatum ; prætermisso, omnino.

1

batur enim ut diceret quid esset, ncc tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus ; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor est refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum : quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum suum Moysen ad liberandum ex Ægypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem; excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est Deus qui misit te, quid eis dicam ? Et Dominus ad eum, Ego sum qui sum et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; el, Dices filiis Israel, Qui est ; non addidit, Qui est Deus vester, qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum qui sum; et, Qui est, misil me ad vos. Et si forte caperet Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset: adjunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. 1, 13-15). Hoc potest capere: Nam Ego sum qui sum, quæ mens potest capere ?

9. Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum est, Eyo sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem potius quam disputantem, magis quærentem quam præsumentem, potius discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos interrogate. Præsto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intelligendi præstet effectum. Nam ego quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quæ suppetit eloquentia? quæ vires intelligendi? quae facultas proferendi ?

10. Dicam ergo Domino nostro Jesu Christo, dicam, et audiat me 2. Credo præsentem, omnino non dubito ; ipse enim dixit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). O Do

1 Sic Er. Lugd. Ven. Lov.: Multum est quod ait ipse, Ego sum. M. 2 Apud Er. Lugd. et Ven., audiet me. M.

mine Deus noster, quid est quod aisti, Nisi credideritis quia ego sum? Quid enim non est eorum quæ fecisti? Numquid cœlum non est ? numquid terra non est? numquid non sunt ea quæ in terra et in cœlo sunt?numquid homo ipse cui loqueris non est ? numquid angelus quem mittis non est ? Si omnia sunt hæc quæ per te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum esse, quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? Nam quomodo audio, Ego sum qui sum; quasi alia non sint? et quomodo audio, Nisit credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid si ipsum esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat vere esse est enim semper eodem modo esse. (Res enim aliqua, quælibet omnino: quasi cœpi disputare, et destiti quærere; forte quod audivi volo loqui, auditui meo det exsultationem et vestro cum loquor) res enim quælibet, prorsus qualicumque excellentia, si mutabilis est, non vere est ; non enim est ibi verum esse, ubi est et non esse. Quidquid enim mutari potest, mutatum non est quod erat: si non est quod erat, mors quædam ibi facta est; peremptum est aliquid ibi quod erat, et non est. Nigredo mortua est in capite albescentis senis, pulchritudo mortua est in corpore fessi et incurvi senis,mortuæ sunt vires in corpore languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est ambulatio in corpore stantis, mortuo est ambulatio et statio in corpore jacentis, mortua est locutio in lingua tacentis: quidquid mutatur et est quod non erat, video ibi quamdam vitam in eo quod est, et mortem in eo quod fuit. Denique de mortuo cum dicitur, Ubi est homo ille ? respondetur, Fuit. O veritas quæ vere es! Nam in omnibus actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturæ duo tempora invenio, præteritum et futurum. Præsens quæro, nihil stat : quod dixi, jam non est; quod dicturus sum, nondum est: quod feci jam non est; quod facturus sum, nondum est : quod vixi, jam non est ; quod victurus sum, nondum est. Præteritum et futurum invenio in omni motu rerum: in veritate quæ manet, præteritum et futurum non invenio, sed solum præsens, et hoc incorruptibiliter, quod in creatura non est. Discute rerum mutationes, invenies Fuit et Erit: cogita Deum, invenies Est, ubi Fuit et Erit esse non possit. Ut ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit, Volo ut ubi ego sum, el ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud Dominus Jesus Christus mihi videtur his verbis dixisse, Nisi credideritis quia ego sum prorsus nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse quam hoc, Nisi credideritis quia ego Deus Sum, moriemini in peccatis vestris. Bene, Deo gratias, quia dixit, Nisi credideritis: non dixit, Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat? Aut vere, quia ausus sum dicere, et visi estis intelligere, aliquid de tanta inef

1 Lov., et nisi. At editi alii et Mss., visi.

fabilitate cepistis? Si ergo non capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait, Nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant dixit, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris.

1

11. Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses. Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse. Principium mutari non potest: principium in se manet, et innoval omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. c1, 28). Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium ; id est, Principium me credite. In græco namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. Apud græcos enim feminini generis est principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quæ apud illos est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia (I Cor. 1, 24), et Christus appelletur genere masculino, sapientia feminino. Cum ergo dicerent Judæi, Tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me credite. Quod in sermone græco, ut dixi, evidenter apparel, ubi feminini generis est principium (a). Velut si vellet dicere se esse veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse, Veritas ; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret eos ita dixisse, Tu, quis es? ac si dicerent. Quoniam abs te audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite. Et addidit, quia et loquor vobis;id est, quia humilis propter vos factus, ad isla verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Sed de hac re jam multum est loqui vobis placeat itaque Charitati vestræ ut quod restat, illo adjuvante servemus, crastino reddituri.

TRACTATUS XXXIX.

Ab eo quod scriptum est, Multa habeo de vobis loqui

Editi, qui. At plerique Mss., quia: juxta græcum, oti. (a) In græco est ten archén: quod nonnullis adverbii sonum bic habet, ut Latinis principio et primum: sic certe sonabat Chrysostomo. At interpretationi Augustini favet Ambrosius, Bernardus, etc.

et ju licare; usque ad id, Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. Cap. vi, . 26, 27.

1. Verba Domini nostri Jesu Christi quæ habuit cum Judæis, ita moderans loquelam suam, ut cæci non viderent, et fideles oculos aperirent, quæ hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt: Dicebant ergo Judæi, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 25, 24). Ad hoc ergo illi, Tu quis es? veluti quærentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait, Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse principium, quæri potest utrum et Pater principium sit. Si enim Filius principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur, lumen de lumine Filius dicitur Pater dicitur lumen, sed non de lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum, charissimi, ut Filius dicamus principium, et Patrem principium non dicamus.

2. Sed quid agemus? numquid duo erunt principia? Cavendum est hoc dicere. Quid ergo? si et Pater principium et Filius principium, quomodo non duo principia? Quomodo dicimus Patrem Deum et Filium Deum, nec tamen dicimus duos deos. Nefas est enim dicere duos deos, nefas est dicere tres deos: et tamen qui Pater est, non est Filius; qui Filius est, non est Pater. Spiritus autem sanctus Patris et Filii Spiritus, nec Pater est nec Filius. Quamvis ergo, sicut aures catholicæ sunt eruditæ in gremio matris Ecclesiæ, nec ille qui est Pater sit Filius, nec ille qui est Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii sit vel Filius vel Pater, tres deos tamen esse non dicimus: quamvis de singulis si quæratur, necesse est de quocumque interrogati fuerimus, Deum esse fateamur.

3. Et absurda ista videntur hominibus solita trahentibus ad insolita, visibilia ad invisibilia, creaturam comparantibus Creatori. Interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt: Patrem quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Filium quem dicitis, Deum dicitis, Respondemus Deum. Spiritum sanctum quem dicitis, Deum dicitis ? Respondemus : Deum. Ergo, inquiunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt dii? Respondemus: Non. Turban. tur, quia non illuminantur : cor clausum habent, quia clavim fidei non habent. Nos ergo, fratres, fide præcedente, quæ sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus,sine obscuritate capiamus ; quod non intelligimus,sine dubitatione credamus:a fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis veniamus. Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus sanctus:et tamen Pater non est qui Filius,nec Filius est qui Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus aut Pater est

« PoprzedniaDalej »