Obrazy na stronie
PDF
ePub

facit Legem: nam si Legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et præsentem non occideretis. Et illi responderunt 1: Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem denique turba turbata videte quid responderit Dæmonium habes; qui se quærit occidere? Quasi non pejus fuerit dicere, Dæmonium habes, quam eum occidere. Et quippe dictum est quod dæmonium haberet, qui dæmones expeilebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere cœnum commotum ?Turba turbata est ; unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.

3. Dominus autem non plane turbatus, sed in sua veritate tranquillus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto (I Petr. 11, 9). Quibus si diceret, Dæmonium habetis vos; verum utique diceret. Non enim talia illi veritati dicerent, nisi eos diaboli falsitas irritaret. Quid ergo respondit? Audiamus tranquille, et tranquillum bibamus: Unum opus feci, et omnes miramini. Tanquam dicens, Quid si omnia opera mea videretis ? Ipsius enim opera erant quæ in mundo videbant, et ipsum qui fecit omnia non videbant fecit unam rem, et turbati sunt, quia salvum fecit hominem sabbato. Quasi vero si quisquam ægrotus sabbato sincerarel 2, alius illum sanum fecisset quam ille, qui eos scandalizavit, quia unum hominem salvum fecit sabbato. Quis enim alius alios salvos fecit quam ipsa salus; qui illam salutem quam dedit buic homini, dat et jumentis? Salus enim corporalis erat. Salus carnis et reparatur, et moritur ; et cum reparatur, mors differtur, non aufertur. Tamen, fratres, etiam ipsa salus a Domino est, per quemlibet detur: quocumque curante et ministrante impertiatur, ab illo datur a quo est omnis salus, cui dicitur in Psalmo, Homines et jumenta salvos facies, Domine ; sicut multiplicastimisericordiam tuam, Deus. Quia enim Deus es, multiplicata misericordia tua pervenit etiam ad salutem carnis humanæ, pervenit etiam ad salutem mutorum animalium: sed qui das salutem carnis hominibus jumentisque communem,numquid nulla salus est quam servas hominibus? Est certe alia quæ non solum communis non est hominibus et jumentis, sed nec ipsis hominibus communis est bonis et malis. Denique cum ibi de ista salute dixisset, quam communiter accipiunt pecora et homines; propter illam salutem quam sperare debent homines, sed boni homines, secutus adjunxit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 7-10). Hæc est salus quæ

+ Apud Er. Lugd. Ven. omittuntur verba, et non habent; sed additur continuo: Respondit enim turba. Lov. lectio ab illa differt solum eo quod ferant, respondit ei, pro, respondit enim. M.

2 In tribus Mss., ægrotum sabatto sinceraret: in cæteris, ægrotus sabbato sinceraret; id est seipso, neque medici accedente opera, sanus fieret. Er. fert, ægrotus sanaretur, ubi Lugd. Ven. legunt, ægrotum sanaret. M.

ad bonos pertinet, quos appellavit filios hominum; cum supra dixisset, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quid enim? illi homines non erant filii hominum, ut cum dixisset, Homines, sequeretur et diceret, Filii autem hominum; quasi aliud erant homines, et aliud filii hominum? Non tamen arbitror sine aliqua significatione distinctionis hoc dixisse Spiritum sanctum. Homines ad primum Adam, filii hominum ad Christum. Forte enim homines pertinent ad primum hominem filii autem hominum pertinent ad Filium hominis.

4. Unum opus feci, et omnes miramini. Et continuo subjungit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem. Bene factum est un acciperetis circumcisionem a Moyse. Non quia ex Moyse est, sed ex Patribus. Abraham quippe primus accepit circumcisionem a Domino (Gen. xvi, 10). Et in sabbato circumciditis. Convicit vos Moyses, In Lege accepistis ut circumcidatis octavo die (Levit. XII, 3); accepistis in Lege ut vacetis septimo die (Exod. xx, 10): si octavus dies illius qui natus est occurret ad diem septimum sabbati, quid facietis ? Vacabitis, ut servelis sabbatum, an circumcidetis, ut impleatis sacramentum diei octavi? Sed novi, inquit, quid faciatis. Circumciditis hominem. Quare? Quia circumcisio pertinet ad aliquod signaculum salutis, et non debent homines sabbato vacare a salute. Ergo nec mihi irascimini, quia salvum feci totum hominem sabbato si circumcisionem, inquit, accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi (aliquid enim per Moysen in illa constitutione circumcisionis salubriter institutum est), mihi operanti salutem in sabbato quare indignamini?

5. Forte enim illo circumcisio ipsum Dominum significabat, cui isti curanti et sananti indignabantur.

Jussa est enim adhiberi octavo die circumcisio : et quid est circumcisio,nisi carnis exspoliatio? Significat ergo ista circumcisio exspoliationem a corde cupiditatum carnalium. Non ergo sine causa data est, et in eo membro jussa fieri; quoniam per illud membrum procreatur creatura mortalium. Et per unum hominem mors, sicut per unum hominem resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 21): et per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom. v, 12). Ideo quisque cum præputio nascitur, quia omnis homo cum vitio propaginis nascitur: et non mundat Deus sive a vitio cum quo nascimur, sive a vitiis quæ male vivendo addimus, nisi per cultellum petrinum, Dominum Christum. Petra enim erat Christus (I Cor. x, 4). Cultellis enim petrinis circumcidebant, et petræ nomine Christum figurabant :et præsentem non agnoscebant, sed insuper eum occidere cupiebant. Quare autem octavo die, nisi quia post septimum sabbati Dominus die dominico resurrexit? Ergo resurrectio Christi, quæ facta est tertio quidem die passionis, sed octavo die in diebuɛ hebdomadis, ipsa nos circumcidit. Audi circumcisos vera petra,Apostolo admonente: Si ergo resurrexistis cum Christo; quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram (Coloss. 111

1, 2). Circumcisis loquitur: Resurrexit Christus, abstulit vobis desideria carnalia, abstulit concupiscentias malas, abstulit superfluum cum quo nati eratis, et multo pejus quod male vivendo addideratis; circumcisi per petram quare adhuc sapitis terram ? Et ad extremum quia Legem dedit Moyses, et circumciditis hominem sabbato, intelligite hoc significari opus bonum, quod ego feci totum hominem salvum sabbato; quia et curatus est ul sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.

6. Nolite judicare personaliter, sed rectum judicium judicate. Quid est hoc? Modo qui per legem Moysi circumciditis sabbato,non irascimini Moysi; et quia ego die sabbati salvum feci hominem, irascimini mihi. Personaliter judicatis, veritatem attendite. Ego non me præfero Moysi, ait Dominus, qui erat et ipsius Moysi Dominus. Sic attendite quomodo homines nos duos, tanquam ambos homines: judicate inter nos, sed verum judicium judicate; nolite me honorato illum damnare, sed illo intellecto me honorate. Hoc enim eis alio loco dixit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. v, 46). Sed hoc loco noluit hoc dicere, tanquam se et Moyse ante illos constitutis. Propter legem Moysi circumciditis, quando etiam sabbatum occurrerit ; et ego sani

tatum faciendarum beneficentiam non vultis ut exhibeam per sabbatum? Quia Dominus circumcisionis et Dominus sabbati, salutis est auctor: et servilia opera prohibiti estis facere sabbato; si vere intelligatis servilia opera, non peccatis. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Id. vi, 34). Numquid servile opus est, hominem sanare per sabbatum ? Manducatis et bibitis (ut aliquid dicam ex admonitione Domini nostri Jesu Christi, et ex verbis ejus); utique quare manducatis et bibitis in sabbato, nisi quia pertinet ad salutem quod facitis? Per hoc ostenditis opera salutis non esse ullo modo die sabbati omittenda. Ergo nolite personaliter judicare, sed rectum judicium judicate. Altendite me quomodo hominem, attendite Moysen quomodo hominem: si secundum veritatem judicetis, neque Moysen, neque me condemnabitis; et veritate cognita me cognoscetis, quia ego sum veritas (Id. XIV, 6).

7. Hoc vitium, fratres, quod Dominus notavit hoc loco, evadere in hoc sæculo magni laboris est, non personaliter judicare, sed rectum judicium retinere. Admonuit quidem Dominus Judæos, sed monuit et nos illos convicit, nos instruxit ; illos redarguit, nos exacuit. Non putemus hoc nobis non ideo dictum, quia tunc ibi non fuimus. Scriptum est, legitur, cum recitaretur audivimus; sed tanquam Judæis dictum audivimus: non nos ponamus post nos, et quasi intueamur inimicos reprehendere, et ipsi nos faciamus quod in nobis veritas ipsa reprehendat. Judæi quidem personaliter judicabant, sed ideo non pertinent ad Novum Testamentum, ideo non habent in Christo regnum cœlorum, ideo non junguntur sanctorum societati Angelorum terrena quærebant a Domino; terra enim promissionis, victoria ab inimicis, fecunditas

1

pariendi, multiplicatio filiorum, abundantia fructuum, quæ illis omnia a Deo quidem vero et bono, tamen ut carnalibus promissa sunt, omnia hæc fecerunt illis Vetus Testamentum. Quid est Vetus Testamentum ? Quasi hæreditas pertinens ad hominem veterem. Nos innovati sumus, homo novus facti sumus; quia etille homo novus venit. Quid tam novum quam nasci de virgine? Quia ergo non erat quid in illo innovaret præceptum, quia nullum habebat peccatum; novus partus est datus. In illo partus novus, in nobis homo novus. Quid est homo novus? A vetustate innovatus. Ad quam rem innovatus? Ad desideranda cœlestia, ad concupiscenda sempiterna, ad patriam quæ sursum est et hostem non timet, desiderandam, ubi non perdimus amicum, non timemus inimicum; ubi vivimus cum bono affectu, sine ullo defectu ; ubi nemo nascitur, quia nemo moritur; ubi nemo jam proficit, et nemo deficit; ubi non esuritur, et non sititur, sed satietas est immortalitas, et cibus veritas. Hæc habentes promissa, et ad Novum Testamentum pertinentes, et novæ hæreditatis facti hæredes, et ipsius Domini cohæredes, aliam spem valde habemus: non personaliter judicemus, sed rectum judicium teneamus.

8. Quis est qui non judicat personaliter ? Qui diligit æqualiter. Dilecto æqualis facit non acceptari personas. Non cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, tunc timendum est ne personas acci. piamus. Sed quando inter duos judicamus, et aliquando inter necessarios, fit nonnunquam judicium inter patrem et filium; queritur pater de malo filio, aut queritur filius de duro patre: servamus honorificentiam patri, quæ debetur a filio; non æquamus filium patri in honore; sed præponimus, si bonam causam habet: filium æquemus patri in veritate; et sic tribuemus honorem debitum, ut non perdat æquitas meritum. Ita verbis Domini proficimus, et ut proficiamus gratia illius adjuvamur.

TRACTATUS XXXI.

Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quærebant Judæi interficere ; usque ad id, Quæretis me, et non invenietis ; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Cap. vii, .25-36. 1. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut poluimus disputatum, quod Dominus Jesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Judæis, se occultari, et suum esse mysterium : hodierna ergo lectione apparuit potestas, quæ putabatur timiditas ; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbæ, et dicerent quod audivimus, cum lecto legeretur, Nonne hic est quem quærebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua sævitia quærebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius 1 Juxta Er. Lugd. Ven. Lov. quod. M.

potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum : ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quæsierunt.

2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quæstionem qua eis videretur non ipso esse Christus adjungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Hæc opinio apud Judæos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sil (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctæ Scripturæ dixerunt de Christo, quoniam Nazaræus vocabitur (Matth. 11, 23). Ergo prædixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis ejus quæramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Judæos, propter Scripturas quæ ista prædixerant. Nam cum eum visa stella Magi quærerent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quærerent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quæsivit ab eis ubi Christus nasceretur : illi dixerunt, In Bethlehem Judæ : et testimonium etiam propheticum protulerunt (Matth. 11, 16). Si ergo Prophetæ prædixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum peperit mater ejus; unde nata est ista opinio apud Judæos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque prædicaverant et prænuntiaverant Scripturæ ? Secundum hominem prædixerant Scripturæ unde esset: secundum Deum latebat impios, et quærebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam diclum est, Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LI, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiæ sanctæ quæ de illo ante prædicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis.

3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt, «< Istum novimus unde sit; » et quod dixerunt, « Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis. » Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Jesus a Na. zareth, cujus etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus ipse enim hoc poterat fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare 1. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad hominem pertinet facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat : secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni,

Sic Mss. cum editis Am. et Bad. At. Er. et Lov. habent. qui potuit maritaliter et celare.

sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. 1, 18) : et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. x1, 27).

4. Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quærite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum : et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturæ dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

1

5. Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum vencrat hora ejus : hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora ejus? Non enim. Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo 1 per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius ; illius hora quæ est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. iv, 4). Ideo multi dicunt Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora : sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum prædicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit : diu fuerat prædicendus, semper tenendus. Quanto major judex. veniebat, tanto præconum longior series præcedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad æternitatem illam, ubi non est tempus nec dicitur ibi, Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec præceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem sæculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt ; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in æternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse in1 Er. Lugd. Ven. et Lov. sic, quanto minus de illo. M.

ter omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat1.

6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis (a): propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora ejus, ædifidantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc auditio, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quæ de illo prædicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut bec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem invenlus est mortuus (Joan. xix, 28-33), et admirati sunt homines et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Verc Filius Dei est hic (Matth. xxv11, 54). Unde est et illud, fratres, ubi ait quærentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt (Joan. xvIII, 6). Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.

7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quædam turba quæ suam ægritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis : Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista.

8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Jesu: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, 1 Editi ideo non passurus erat. At Mss., passus. (a) Confer Tract. 37, n. 8-10.

facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo ? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.

9. Quæretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam prædixit noluerunt enim agnoscere præsentem, et postea quæsierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in cœlum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil polestis facere (Joan. xv, 5). Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt (Act. 1, 2, 16). Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus (Id. 11, 37)? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xx111, 34). Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis ; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quæretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quæsituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo (Joan. 11, 13): non dixit, qui fuit in cœlo. In terra loquebatur, et in cœlo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat, et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit : Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in cœlo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperatio nem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo

ego vado, vos non potestis venire (Joan. x111, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (ld. xvii, 24). Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea (Id. x11, 36).

10. Dixerunt ergo Judæi, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non præsentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Quis erant pedes ejus? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: «Saule, Saule, quid me persequeris » (Act. ix, 4) ? » Quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire? Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes prænuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus ; quo rediturus eral Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humanocogitare, nedum lingua explicare 1? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occa. sione salutem nostram prædixerunt, quod Dominus iturus esset ac dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. xvii, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit.

11. Illius enim Ecclesiæ venture de Gentibus lypum gerebat mulier quæ fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit, Quis me teligit? Quasi ignorans ignoratam sanavit (Luc vIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Præcones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Judæi viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promiesus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. xv, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. xv, 8, 9). Quid est ipse Dominus? Habeo alias oves quæ non sunt ex hoc ovili (Joan. x, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves 1 Er., lingua. Juxta Lugd. Ven. Lov., linguæ. M.

PATROL. XXXV.

quæ perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit præsentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Judæis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui jam venit (Gen. XLIX,10); quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat judicaturus qui venit judicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discer. neretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit : Christus damnatus est (Marc. xv, 15; Joan. xvi, 40.) Accepit indulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit liberatus (Luc. XXIII, 43), aller qui insultavit damnatus est. Jam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram : similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et judicium minabatur.

TRACTATUS XXXII.

Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. vii, y. 37-39.

1. Inter dissensiones et dubitationes Judæorum de Domino Jesu Christo, inter cætera quæ dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quæ appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui silit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus.Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras. 2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Qui hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vive; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et ven

(Cinquante-deux.)

« PoprzedniaDalej »