Obrazy na stronie
PDF
ePub

mordacia, præcepta justitiæ. Est quod videas, sed non est unde videas. Non mihi antea credebas quia est quod videas : duce quadam ratione adductus es : propinquasti, intendisti, palpitasti, refugisti. Scis certe esse quod videas, sed idoneum non te esse qui videas. Ergo curare. Quæ sunt collyria? Noli mentiri, noli perjurare, noli adulterare, noli furari, noli fraudare. Sed consuesti, el cum aliquo dolore a consuetudine revocaris : hoc est quod mordet, sed sanat. Nam dico tibi liberius, ex timore et meo et tuo: si curari destiteris, et esse idoneus ad perfruendum hac luce neglexeris,valetudine oculorum tuorum; tenebras amabis; et amando tenebras, in tenebris remanebis; et remanendoin tenebris, etiam in tenebras exteriores projicieris : ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. xxп, 13). Si nihil in te faciebat amor lucis, faciat timor doloris. 12. Sufficienter me locutum arbitror, et lectionem tamen evangelicam non finivi: si dicam reliqua onerabo vos, et timeo ne etiam quod haustum est effundatur; sufficiant ergo ista Charitati vestræ. Debitores sumus, non nunc, sed semper quamdin vivimus; quia propter vos vivimus. Verumtamen vitam nostram islam infirmam, laboriosam, periculosam, in hoc mundo conso lamini bene vivendo, nolite nos contristare et atterere malis moribus vestris.Cum enim offen- . dimur mala vita vestra, si refugiamus a vobis, et separemus nos a vobis, et ad vos non accedamus; nonne conqueremini,el dicetis: Etsi languebamus,curaretis ; et si infirmabamur, visitaretis? Ecce curamus, ecce visitamus sed non nobis fiat quomodo audistis ab Apostolo, Timeo ne sine causa laboraverim in vos 1 (Galat. iv, 11). TRACTATUS XIX.

1

Ab eo quod scriptum est, Non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; usque ad id, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Cap v, . 19-30. 1. Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quid Filius Verbum et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quæ facta conspexerit; cum Pater nibil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quando magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari

1 Lov., in vobis. Editi alii et Mss., in vos; juxta græcum.

Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quæ si intelligantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis ; unius loquentis, alterius audientis quæ omnia idola cordis sunt; quæ si jam dejecta sunt de templis suis,quanto magis dejicienda sunt de pectoribus christianis ?

2. Non potest, inquit, Filius a se facere quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Verum est hoc, tenete hoc dum tamen non amittatis quod in ipsius Evangelii exordio tenuistis, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et præcipue quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1, 1, 3). Quod nunc enim audistis, conjungite illi auditui, et utrumque concordet in cordibus vestris. Sic itaque non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, ut tamen Pater ea quæ facit non faciat nisi per Filium, quia Filius est ejus Verbum : et «< in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » et «< omnia per ipsum facta sunt. Quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit: »> non alia, sed hæc; nec dissimiliter, sed similiter.

3. Pater enim diligit Fitium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Sed si Pater demonstrat quæ facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quæ demonstrata jam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quæ Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quæ Pater facta demonstrat; ea quæ Pater facia demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrala: ergo sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si,ut diximus,aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quæ distulimus retractanda.

4. Amplius audite et difficilius: Et majora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Majora his quibus majora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est hujus occasio tota sermonis et propter hoc Dominus dicere potuit: Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera majora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de præterito;

sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quæstio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratumsit? est aliquid apud Patrem quod adhuc atebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit ; et Filio tuncdemonstraturus est, quando et istis: sequitur enim ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coæterno aliqua demonstrat æternus Pater, omnia scienti quæ sunt apud Patrem.

5. Quæ sunt tamen illa majora? Hoc enim forte facile est intelligere. Sicut enim Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat. Majora ergo sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. Sed sicut suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Alios ergo Pater, alios Filius? Sed omnia per ipsum: ipsos itaque Filius, quos el Pater; quia non alia, nec aliter, sed hæc et Filius similiter facit. Ita plane intelligendum est, et ita tenendum: sed mementote quia Filius quos vult vivificat. Tenete bis ergo non solum potestatem Filii, verum etiam voluntatem. Et Filius quos vult vivificat, el Pater quos vult vivificat; et ipsos Filius quos et Pater ac per hoc eadem Patris et Filii et potestas est et voluntas. Quid est ergo quod sequitur? Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem : quod ita subjunxit, tanquam rationem reddens superioris sententiæ. Multum movet, intenti estote. Filius quos vult vivificat, Pater quos vult vivificat: Filius suscitat mortuos, sicut Pater suscitat mortuos. Neque enim Pater judicat quemquam. Si in judicio suscitandi sunt mortui, quomodo Pater suscitat mortuos, si non judicat quemquam? Omne quippe judicium dedit Filio. In illo autem judicio suscitantur mortui; et resurgunt alii ad vitam, alii ad pœnam : quod totum si Filius facit, Pater autem ideo non facit, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, contrarium videbitur ei quod dictum est, Sicut Pater susci-. tat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Simul ergo suscitant. Si simul suscitant, simul vivificant. Simul ergo judicant: quomodo itaque verum est, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? Moveant interim proposita quæstiones, præstabit Dominus ut solutæ delectent. Ita est, fratres; omnis quæstio nisi intentum fecerit proposita, non delectabit exposita. Sequatur ergo ipse Dominus, ne forte in iis quæ subnectit, aperial se aliquantum. Subtexit enim nubilo lucem suam; et difficile est aquilæ more volare super omnem nebulam qua tegitur omnis terra (Eccli. xxiv, 6), et videre in verbis Domini sincerissimam lucem. Ne forte ergo colore radiorum suorum discutiat caliginem nostram, et aliquantum se in consequentibus aperire dignetur, dilatis istis sequentia videamus.

6. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Hoc verum est et planum est. Omne quippe judicium dedit Filio, sicut supra dixit, ut omPATROL. XXXV.

nes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant, et non honorificant Filium? Non potest, inquit, fieri: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non potest ergo dicere aliquis. Ego Patrem honorificabam, quia Filium non noveram. Si nondum Filium honorificabas, nec Patrem honorificabas.Quid est enim honorificare Patrem,nisi quod habeat Filium? Aliud est enim cum tibi commendatur Deus. quia Deus est; et aliud est cum tibi commendatur Deus, quia Pater est. Cum tibi quia Deus est commendatur, creator tibi commendatur, omnipotens tibi commendatur,spiritus quidam summus, æternus,invisibilis, incommutabilis tibi commendatur: cum vero tibi quia Pater est commendatur, nihil tibi aliud quam et Filius commendatur; quia Pater dici non potest, si Filium non habet; sicut nec Filius, si Patrem non habet. Sed ne forte Patrem quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero tanquam minorem, ut dicas mihi, Honorifico Patrem, scio enim quod habeat Filium; et non erro in Patris nomine, non enim Patrem intelligo sine Filio, honorifico tamen et Filium tanquam minorem ; corrigit te ipse Filius, et revocat te dicens, ut omnes honorificent Filium, non inferius, sed sicut honorificant Patrem. Qui ergo non honorificat Filium, non honorificat Palrem qui misit illum. Ego, inquis, majorem honorem volo dare Patri, minorem Filio. Ibi tollis honorem Patri, ubi minorem das Filio. Quid enim aliud tibi videtur ita sentienti, nisi quia Pater æqualem sibi Filium generare aut noluit, aut non potuit! Si noluit, invidit ; si non potuit defecit. Non ergo vides quia ita sentiendo, ubi majorem honorem vis dare Patri, ibi es contumeliosus in Patrem? Proinde sic honorifica Filium, quomodo honorificas Patrem, si vis honorificare et Patrem et Filium.

7. Amen, amen dico vobis, quia per verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam ; et in judicium non venit, sed transiit, nou nunc transit, sed jam transiit a morte in vitam. Et hoc attendite, Qui verbum meum audit: et non dixit, Credit mihi; sed credit ei qui me misit. Verbum ergo Filii audiat, ut Patri credat. Quare verbum audit tuum, et credit alteri? Nonne cum verbum alicujus audimus, eidem verbum proferenti credimus, loquenti nobis fidem accommodamus ? Quid ergo voluit dicere, Qui verbum meum audit, et credit ei qui memisit me; nisi, quia verbum ejus est in me? Et quid est, auditverbum meum, nisi, audit me? Credit autem ei quimisit me: quia cum illi credit, verbo ejus credit: cum autem verbo ejus credit, mihi credit; quia Verbum Patris ego sum. Pax ergo in Scripturis, et omnia disposita, nequaquam rixantia. Tu abjice litem cordis tui,intellige concordiam Scripturarum. Numquid contraria sibi diceret veritas? 8. Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam : et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. Meministis quod superius posueramus, sicut quia Pater suscitat, mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Incipit jam ape(Quarante-neuf.)

rire se, et loqui de resurrectione mortuorum, et ecce jam resurgunt mortui. Qui enim verbum meum audit, et credit ei qui misil me, habet vitam æternam,et in judicium non veniet. Proba quia resurrexit. Sed transiit, inquit, a morte in vilam Qui transiit'a morte ad vitam, nullo dubitante utique resurrexit. Non enim transiret de morte ad vitam, nisi primo esset in morte, et non esset in vita cum autem transierit, erat, et vita, et non erit in morte. Mortuus ergo erat, et revixit : perierat, et inventus est (Luc. xv, 32). Fit proinde jam quædam resurrectio, et transeunt homines a Inorte quadam ad quamdam vitam a morte infidelitatis, ad vitam fidei; a morte falsitatis ad vitam veritatis; a morte iniquitatis, ad vitam justitiæ. Est ergo et ista quædam resurrectio mortuorum.

9. Aperiat illam plenius, et dilucescat nobis, ut cœpit. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Nos expectabamus in fine resurrectionem mortuorum; nam ita credidimus: imo non exspectabamus, sed plane exspectare debemus; neque enim falsum credimus in fine mortuos resurrecturos. Cum ergo vellet Dominus Jesus insinuare nobis quamdam resurrectionem mortuorum ante resurrectionem mortuorum; non sicut Lazari (Joan. x1, 43, 44), vel filii illius viduæ (Luc. vi, 14, 15), vel filiæ archisynagogi (Marc. v, 41, 42), qui resurrexerunt morituri (nam et ipsorum mortuorum quædam resurrectio facta est ante resurrectionem mortuorum): sed sicut hic dicit, Hubet, inquit, vitam æternam : et in judicium non venit, sed transiit a morte ad vitam. Ad quam vitam? Ad æternam. Non ergo sicut corpus Lazari: transiit enim et ille a morte sepulcri ad vitam hominum, sed non æternam, iterum moriturus; resurrecturi autem in fine sæculi mortui, in vitam æternam transibunt. Cum ergo vellet Dominus noster Jesus Christus, magister cœlestis, Verbum Patris et Veritas, demonstrare nobis quamdam resurrectionem mortuorum in æternam vitam, ante resurrectionem mortuorum in æternam vitam: Venit hora, inquit. Tu procul dubio imbutus fide resurrectionis carnis, exspectabas horam illam finis sæculi, diem judicii, quam ne in isto loco exspectares, addidit, et nunc est. Quod ergo dicit, Venit hora, non dicit de illa hora novissima, ubi injussu et in voce archangeli, et in tuba Dei Dominus ipse descendet de cælo, et mortui in Christo resurgent primo : deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thess. iv, 15 et 16). Veniet illa hora, sed non est nunc. Hora vero ista quæ sit, advertite Venit hora, et nunc est. Quid in ea fit ? Quid, nisi resurrectio mortuorum ? Et qualis resurrectio? Ut qui resurgunt, in æternum vivant. Hoc erit et in novissima hora.

10. Quid igitur? quomodo intelligimus duas istas resurrectiones? Numquid forte qui nunc resurgunt, tunc non resurgent; ut aliorum fiat nunc resurrectio, aliorum tunc? Non est ita. Nam ista resurrectione, si recte credidimus, resurreximus ; et nos ipsi qui jam resurreximus, alteram in fine resurrectionem exspe

clamus. Sed et nunc in æternam vitam resurreximus, si in fide ipsa perseveranter manemus ; et tuncin æternam vitam resurgemus, quando Angelis coæquabimur (Luc. xx, 36). Ipse ergo distinguat, ipse aperiat quod loqui ausi sumus: quomodo fiat resurrectio ante resurrectionem, non aliorum et aliorum, sed eorumdem; nec talis qualis Lazari, sed in vitam æternam. Aperiet plane. Audite dilucescentem magistrum, et illabentem cordibus nostris solem nostrum; non quem desiderant oculi carnis, sed cui æstuant aperiri oculis cordis. Ipsum ergo audiamus: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui, videte exprimi resurrectionem, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Quare addidit, Qui audierint vivent? Possent enim audire nisi viverent? Sufficeret ergo, Venit hora, el nunc est, quando mortui andient vocem Filii Dei. Jam nos intelligeremus viventes eos; quando nisi viverent, audire non possent. Non, inquit, quia vivunt audiunt, sed audiendo reviviscunt: audient, et qui audierint vivent. Quid est ergo, audient : nisi, obaudient? Quantum enim pertinet ad auris auditum, non omnes qui audient vivent: multi enim audiunt et non credunt; audiendo et non credendo non obaudiunt: non obaudiendo non vivunt.Itaque hic, qui audient, nihil est aliud quam qui obaudient. Qui ergo obaudierint, vivent: certi sint, securi sint, vivent. Prædicatur Christus Verbum Dei, Filius Dei, per quem facta sunt omnia, certe (a) dispensationis gratia assumpta carne natus ex Virgine, infans in carne, juvenis in carne, patiens in carne, moriens in carne, resurgens in carne, accendens in carne, promittens resurrectionem carni, promittens resurrectionem menti, menti ante carnem, carni post mentem. Qui audit et obaudit vivet qui audit et non obaudit, id est, audit et contemnit, audit et non credit non vivet. Quare non vivet? Quia non audit. Quid est, non audit? Non obaudit. Ergo qui audierint, vivent.

11. Attende nunc quod dixeramus differendum, ut nunc, si fieri potuerit, aperiatur. Subjecit continuo de hac ipsa resurrectione. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit el Filio vitam haberet in semetipso. Quid est, habet vitam Pater in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso. Vivere quippe suum in illo est; non aliunde, nan alienum est: non quasi mutuatur vitam, nec quasi particeps fit vitæ, ejus vitæ quæ non est quod ipse; sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. Si potuero adhuc modicum quid inde dicere, exemplis propositis ad intelligentiam vestram informandam, Domino adjuvante potero, et pietate intentionis vestræ. Vivit Deus, vivit et anima: sed vita Dei immutabilis est, vitæ animæ mutabilis est. Deus nec proficit, nec deficit: sed est ipse semper in se, est ita ut est: non aliter nunc, aliter postea, aliter antea. Animæ vero vita, valde aliter atque aliter vivebat stulta, vivit sapiens; vivebat iniqua, vivit justa nunc meminit, nunc obliviscitur; nunc discit, nunc discere non potest; nunc perdit quod didicerat, nunc percipit (a) Seu certæ.

quod amiserat: mutabilis vita animæ. Et cum vivit anima in iniquitate, mors ejus est: cum autem fit justa, fit particeps alterius vitæ, quæ non est quod ipsa, erigendo se quippe ad Deum et inhærendo Deo, ex illo justificatur. Dictum est enim Credenti in eum

qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 5). Deficiendo ab illo fit iniqua, proficiendo ad illum fit justa. Nonne videtur tibi quasi aliquid frigidum igni admotum fervescere, remotum ab igne torpescere? nonne videtur tibi quiddam tenebrosum, admotum luci clarescere, remotum a luce aigrescere? Tale quiddam est anima, non tale aliquid Deus. Potest et homo dicere, habere se lucem nunc in oculis suis. Dicant ergo quasi quadam voce propria oculi tui si possunt Habemus lucem in nobis ipsis. Contra dicitur Non proprie dicitis habere vos lucem in vobis ipsis habetis lucem, sed in cœlo; habetis lucem, si forte nox est, sed in luna, in lucernis, non in vobis ipsis: nam clausi amittitis, quod aperti percipitis. Non in vobis ipsis habetis lucem : sole occidente tenete lucem, si potestis: nox est, et lumine nocturno perfruimini; subducta lucerna tenete lucem cum vero subtracta lucerna in tenebris remanetis, non lucem in vobis ipsis habetis. Hoc est ergo habere lucem in semetipso, non indigere luce ex altero. Ecce ubi, si quis intelligat, ostendit Filium æqualem Patri, ubi ait, Sicut habet Pater vitam iu semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso: ut hoc solum intersit inter Patrem et Filium, quia Pater habet vitam in semetipso, quam nemo ei dedit; Filius autem habet vitam in semetipso, quam Pater dedit.

12. Sed etiam hoc oritur aliquod nubilum discutiendum. Non deficiamus, intenti simus: pascua mentis sunt, non fastidiamus, ut vivamus. Ecce, inquis, fateris ipse quod vitam Filio Pater dedit, ut habeat eam quidem in semetipso, sicut habet Pater vitam in semetipso, non indigens ille, non indigeat et iste; ut sit ille vita, sit et iste; et utrumque conjunctum una vita, non duæ; quia unus Deus, non duo dii et hoc ipsum sit esse vitam. Quomodo ergo dedit Filio vitam Pater? Non sic quasi ante fuerit Filius sine vita, atque ut viveret a Patre acceperit vitam: nam si hoc esset, non haberet vitam in semetipso. Ecce de anima loquebar. Est anima: etsi non sit sapiens, etsi non sit justa, anima est; etsi non sit pia, anima est. Aliud illi ergo est esse ani. mam, aliud vero esse sapientem, esse justam, esse piam. Est ergo aliquid quo nondum est sapiens, nondum justa, nondum pia; non tamen nihil est, non tamen nulla vita est: nam ex operibus quibusdam suis ostendit se vitam 1, etsi non se ostendit sapientem, piam, justam. Nisi enim viveret, corpus non moveret; pedibus gressum, manibus opus, oculis intuitum, auribus auditum non imperaret; non aperiret os ad vocem, linguam ad distinctionem vocum non moveret. His itaque operibus vivere se ostendit, et esse aliquid quod sit corpore melius : sed numquid his operibus, sapientem, piam, justam se ostendit ? 1 Er. Lugd. Ven. Lov. pro, vitam, ferunt, vivam. M.

Nonne ambulant, operantur, vident, audiunt, loquuntur et stulti, et impii, et injusti? Cum vero se erigit ad aliquid quod ipsa non est, et quod supra ipsam est, et a quo ipsa est, percipit sapientiam, justitiam, pietatem sine quibus cum esset, mortua erat, nec vitam habebat qua ipsa viveret, sed qua corpus vivificaret. Aliud est enim in anima unde corpus vivificatur, aliud unde ipsa vivificatur. Melius quippe est quam corpus; sed melius quam ipsa est Deus. Est ergo ipsa, etiamsi sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, præstat illi vigorem, decorem, mobilitatem, officia membrorum, sic cum vita ejus Deus in ipsa est, præstat illi sapientiam, pietatem, justitiam, charitatem. Aliud est ergo quod præstatur corpori de anima; aliud quod præstatur animæ de Deo vivificat, et vivificatur ; mortua vivificat, si ipsa non vivificatur. Veniente itaque verbo et infuso audientibus, factisque illis non solum audientibus, sed etiam obedientibus, resurgit anima a morte sua ad vitam suam; hoc est, ab iniquitate, ab insipientia, ab impietate ad Deum suum, qui est illi sapientia, justitia, claritas. Surgat ad illum, illuminetur ab illo. Accedite, inquit, ad eum. Et quid nobis erit ? Et illuminamini (Psal. xxx111, 5). Si ergo accedendo illuminamini, et recedendo tenebramini; non erat in vobis lumen vestrum, sed in Deo vestro. Accedite, ut resurgatis: si recesseritis, moriemini. Si ergo accedendo vivitis, recedendo morimini; non erat in vobis vita vestra. Ipsa est enim vita vestra, quæ est lux vestra. Quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv, 10).

13. Non ergo sicut anima aliquid aliud est antequam illuminetur, et fit melius cum illuminatur participatione melioris; ita et Verbum Dei, Filius Dei, aliquid aliud erat antequam acciperet vitam, ut participando habeat vitam: sed vitam habet in semetipso; ac per hoc ipse est ipsa vita. Quid ergo ait, Dedit Filio vitam habere in semetipso? Breviter dixerim, Genuit Filium. Neque enim erat sine vita, et accepit vitam; sed nascendo vita est. Pater vita est non nascendo Filius vita est nascendo. Pater de nullo patre, Filius de Deo Patre. Pater quod est, a nullo est: quod autem Pater est, propter Filium est. Filius vero et quod Filius est, propter Patrem est; et quod est, a Patre est. Hoc ergo dixit, Vitam dedit Filio, ut haberet eam in semetipso; tanquam diceret, Pater qui est vita in semetipso, genuit Filium qui esset vita in semetipso. Pro eo enim quod est genuit, voluit intelligi dedit. Tanquam si cuiquam diceremus, Dedit tibi Deus esse. Cui dedit? Si alicui jam existenti dedit esse, non ei dedit esse; quia erat, antequam ei daretur, qui posset accipere. Cum ergo audis, Dedit tibi esse, non eras qui acciperes, et existendo accepisti ut esses. Dedit structor domui huc ut esset. Sed quid ei dedit? Ut domus esset. Cui dedit? Huic domui. Quid ei dedit? Ut domus esset. Quomodo potuit dare domei ut domus esset? Etenim si domus erat; cui daret, ut domus esset, quando jam domus erat? Quid est

ergo, Dedit ei ut domus esset? Fecit ut domus esset. Quid ergo Filio dedit? Dedit ei ut Filius esset, genuit ut vita esset hoc est, Dedit ei habere vitam in semetipso, ut esset vita non egens vita, ne participando intelligatur habere vitam. Si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. A Patre genitus ut esset vita in semetipso : Pater vero non genitus vita in semetipso. Nec minorem Filium genuit, qui crescendo fieret æqualis. Non enim ad sui perfectionem adjutus est tempore, per quem perfectum creata sunt tempora. Ante omnia tempora Patri coæternus est. Non enim unquam Pater sine Filio æternus autem Pater est; ergo coæternus et Filius. Quid tu, anima? Mortua eras, amiseras vitam, audi Patrem per Filium. Surge, recipe vitam; ut in eo recipias vitam quam non habes in te, qui habet vitam in semetipso. Vivificat ergo te Pater, et Filius; et agitur prima resurrectio, quando resurgis ad participandam vitam quod tu non es, et participando cfficeris vivens. Resurge a morte tua in vitam tuam, qui est Deus tuus; et transi a morte in vitam æternam. Habet enim vitam æternam Pater in semetipso; et nisi Filium talem generaret, qui haberet vitam in semetipso, non sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vellet vivificaret.

14. Quid ergo de illa resurrectione corporis? Nam isti qui audiunt et vivunt, unde, nisi audiendo, vivunt? Amicus enim sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. 11, 29), non propter vocem suam; hoc est, participando, non existendo audiunt et vivunt: et omnes qui audiunt, vivunt; quia omnes qui obediunt, vivunt. Dic aliquid, Domine, etiam de resurrectione carnis. Fuerunt enim qui eam negarent, et dicerent quia ista sola est resurrectio quæ fit per fidem. Cujus resurrectionis modo Dominus fecit commemorationem, et inflammavit nos, quia quidam mortui audient vocem Filii Dei, et vivent. Non eorum qui audierint alii morientur, et alii vivent; sed omnes qui audierint vivent, quia omnes qui obedierint vivent. Ecce videmus resurrectionem mentis non ergo amittamus fidem de resurrectione carnis. Et nisi tu, Domine Jesu, dixeris eam, quem opponemus contradictoribus? Omnes enim sectæ, quæ se aliquam religionem hominibus nserere 3 præsumpserunt, non nagaverunt istam mentium resurrectionem: ne diceretur eis, Si non resurgit anima, quare mihi loqueris ? quid in me facere vis? si non facis ex deteriore meliorem, quare loqueris? si non facis ex iniquo justum, quare loqueris? si autem facis ex iniquo justum, ex impio pium, ex stulto sapientem, fateris resurgere animam meam, si tibi obtemperavero, si tibi credidero. Volentes

[blocks in formation]

ergo sibi credi omnes qui instituerunt alicujus etiam falsæ religionis sectam, negare istam mentium resurrectionem non potuerunt; omnes de illa consenserunt sed multi carnis resurrectionem negaverunt, dixerunt in fide jam factam esse resurrectionem. Talibus resistit Apostolus, dicens: Ex quibus est Hymenæus et Philetus, qui circa veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt (II Tim. II, 17, 18). Jam factam esse resurrectionem dicebant, sed eo modo ut alia non speraretur : et reprehendebant homines qui sperabant resurrectionem carnis, velut jam resurrectio quæ promissa erat, credendo impleretur in mente. Reprehendit eos Apostolus. Cur eos reprehendit ? Nonne hoc dicebant quod modo Dominus loquebatur. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent? Sed de vita mentium loquor adhuc, ait tibi Jesus: nondum loquor de vita corporum; sed loquor de vita vitæ corporum, id est, de animarum, in quibus est vita corporum : nam scio esse corpora in monumentis jacentia, scio et corpora vestra in monumentis futura; nondum de illa resurrectione loquor de ista loquor, in ista resurgite, ne ad pœnam in illa resurgatis. Sed ut noveritis quia de illa loquor, quid addo? Sicut enim habet Pater vitum in semetipso, sic dedit et Filio habere vilam in semetipso. Hæc vita quod Pater est, quod Filius est, ad quid pertinet? ad animam, an ad corpus? Non enim vitam illam sapientiæ sentit corpus, sed mens rationalis. Nam nec omnis anima potest sentire sapientiam. Habet enim et pecus animam; sed pecoris anima non potest sentire sapientiam. Ergo anima humana potest sentire istam vitam quam habet Pater in semetipso, et dedit Filio vitam habere in semetipso; quia illud est verum lumen quod illuminat, non omnem animam, sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Cum ergo ipsi menti loquor, audiat, id est obediat, et vivat.

15. Noli itaque, Domine, tacere de resurrectione carnis; ne non eam credant homines, et remaneamus nos argumentatores, non prædicatores. Ergo sicut ha – bet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Intelligant qui audiunt, credant ut intelligant, obediant ut vivant. Audiant adhuc aliud, ne hic finitam esse resurrectionem putent. Et dedit ei potestatem et judicium facere. Quis? Pater. Cui dedit? Filio. Cui enim dedit habere vitam in semetipso, potestatem dedit ei et judicium facere. Quia filius hominis est. Iste enim Christus, et Filius Dei et filius hominis est. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Ecce quomodo dedit ei vitam habere in semetipso. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 9, 1, 2, 14), ex virgine Maria homo factus, filius hominis est. Proinde quia filius hominis est, quid accepit? Potestatem et judicium facere. Quod judicium ? In fine sæculi et ibi erit resurrectio mortuorum, sed corporum. Animas ergo suscitat Deus, per Christum Filium Dei ; corpora sus

« PoprzedniaDalej »