Obrazy na stronie
PDF

populo fuerunt, et ipsa distributio temporum secundum eumdem populum distincta est; unde et hydriæ dicuntur secundum purificationem Judæorum : sed tamen quod illa prophetia etiam cæteris gentibus annuntiabatur, manifestum est; quandoquidem Christus in eo occultus erat, in quo benedicuntur omnes gentes; sicut promissum est Abrahæ dicente Domino, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. xxii, 18). Nondum autem intelligebatur, quia nondum aqua conversa erat in vinum. Ergo omnibus gentibus dispensabatur prophetia. Quod ut emineat jucundius. de singulis ætatibus, tanquam de singulis bydriis, pro tempore quædam commemoremus. 10. In ipso exordio Adam et Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo Judæorum ; el quidquid figurabatur in Adam de Christo, ad omnes utique gentes pertinebat, quibus salus est in Christo. Quid ergo polissimum dicam de aqua primæ hydriæ, nisi quod Apostolus ait de Adam et Eva ? Nemo enim me dicet prave intellexisse, quando intellectum non meum, sed Apostoli profero. Illud ergo unum quantum mysterium de Christo continet, quod commemorat Apostolus, dicens, Et erunt duo in carne una : sacramentum hoc magnum est (Ephes. iii, 31 et 32)? Et ne quis magnitudinem istam sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intelligeret, Ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia. Quod est hoc sacramentum magnum, Erunt duo in carne una ? Cum de Adam et Eva Scriptura Geneseos loqueretur, unde ventum est ad hæc verba, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uacori suae; et erunt duo in carne una (Gen. ii, 24). Si ergo Christus adhæsit Ecclesiæ, ut essent duo in carne una, quomodo reliquit Patrem ? quomodo matrem ? Reliquit Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. 11, 6, 7). Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre; sed quia non ea in forma apparuit hominibus in qua æqualis est Patri. Quomodo reliquit matrem? Relinquendo synagogam Judæorum, de qua secundum carnem natus est; et inhærendo Ecclesiæ, quam ex omnibus gentibus congregavit. Ergo et prima bydria habebat prophetiam de Christo : sed quando ista quæ loquor non prædicabantur in populis, adhuc aqua erat, in vinum mutata nondum erat. Et quia illuminavit nos per Apostolum Dominus, ut ostenderet nobis quid ibi quæreremus in ipsa una sententia, Erunt duo in carne una; sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia;jam licet nobis ubique Christum quærere, et de omnibus hydriis vinuin potare. Domit Adam ut fiat Eva : moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adæ fit Eva de latere (Gen. .11, 21): mortuo Christo lancea percutitur latus (Joan. xix, 34), ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Cui non appareat quia in illis tunc factis futura figurata sunt, quandoquidem dicit Apostolus, ipsum Adam formam futuri esse? Qui est, inquit, forma futuri (Rom. v, 14). Præfigurabantur omnia

mystice. Neque enim vere non poterat Deus vigilanti costam educere, feminamque formare. An forte ne doleret latus quando costa detracta est, propter hoc oportebat ut ille dormiret ? Quis est qui sic dormiat, ut ei ossa non evigilanti evellantur ? An quia Deus evellebat, propterea bomo non sentiebat ? Poterat ergo et vigilanti sine dolore evellere, qui potuit dormienti. Sed procul dubio hydria prima implebatur : prophetia illius temporis de futuro isto tempore dispen8abatur. 11. Christus etiam figuratus est in Noe, et in illa arca orbis terrarum. Quare enim in arca inclusa sunt omnia animalia (Gen. vii, 7-9), nisi ut significarentur omnes gentes? Non enim deerat Deo rursus creare omne genus animalium. Quando enim omnia non erant, nonne dixit, Producat terra, et produxit terra (Id. 1, 24)? Unde ergo tunc fecit, inde reficeret; verbo fecit, verbo reficeret : nisi quia mysterium commendabat, et secundam hydriam propheticæ dispensationis implebat, ut per lignum liberaretur figura orbis terrarum ; quia in ligno figenda erat vita orbis terrarum ? 12. Jam in tertia hydria, ipsi Abrahæ, quod jam commemoravi, dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et quis non videat cujus habebat figuram unicus ejus, qui sibi ad sacrificium, quo ipse

immolandus ducebatur, ligna portabat? Portavit enim

Dominus crucem suam, sicut Evangelium loquitur

(Joan. xix, 17). Hoc de tertia hydria commemorasse

suffecerit. 13. De David autem, quid dicam quod ad omnes

' gentes pertinebat prophetia ejus; quando modo audi

vimus Psalmum, et difficile est ut dicatur psalmus ubi hoc non sonet ? Sed certe, ut dixi, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram ; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus (Psal. Lxxxi, 8). Et ideo Donatistæ tanquam projecti de nuptiis : sicut ille homo qui non habebat vestem nuptialem, invitatus est et venit, sed projectus est de numero vocatorum, quia non habebal vestem ad sponsi gloriam ; qui enim suam gloriam quærit, non Christi, non habet vestem nuptialem : non enim volunt consonare voci illius qui amicus erat sponsi, et ait, Hic est qui baptizat (Joan. 1, 33). Nec immerito illi qui non habebat vestem nuplialem, hoc per increpationem objectum est, quod non erat: Amice, quid huc venisti ? Et sicut ille obmutuit (Matth. xxii, 11-13), ita et isti. Quid enim prodest strepitus oris, muto corde ? Noverunt quippe intus apud semetipsos non se habere quod dicant. Intus obmutuerunt, foris perstrepunt. Audiunt, velint nolint, etiam apud se cantari, Surge, Deus, judica terram ; quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus : et non communicando omnibus gentibus, quid aliud quam se exhæredatos esse cognoscunt ? 14. Quod ergo dicebam, fratres, quia ad omnes gentes pertinet prophetia : volo enim alium sensum oslendere in eo quod dictum est, Capientes metretas binas vel ternas : ad omnes, inquam, gentes pertinet prophetia; modo commemoravimu8 demonstratum in Adam, qui est forma futuri. Quis autem nesciat quod de illo exortæ sunt omnes gentes; et in ejus vocabulo quatuor litteris, quatuor orbis terrarum partes per græcas appellationes demonstrantur? Si enim græce dicantur, Oriens, Occidens, Aquilo, Meridies, sicut eas plerisque locis sancta Scriptura commemorat ; in capitibus verborum invenis Adam : dicuntur enim græce quatuor inemoratæ mundi partes &vaxoXi, 8%a:<, 32axo< μεσημ6pfa. Istaquatuor nomina sitanquam versus quatuor sub invicem scribas, in eorum capitibus Adam legitur. Hoc in Noe propter arcam figuratum est, in qua erant omnia animalia, quæ significabant omnes gentes: hoc in Abraham, cui apertius dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes : hoc in David, de cujus Psalmis, ut alia omittam, modo cantavimus, Surge, Deus, judica terram ; quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus. Cui enim Deo dicitur, Surge, nisi ei qui dormivit ? Surge, Deus, judicu terram. Tanquan diceretur, Dormisti, judicatus a terra ; surge, ut judices terram. Et quo pertinet illa prophetia, Quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus ? 15. Jam vero in quinta ætate, tanquam in quinta hydria, Daniel vidit lapidem præcisum de monte sine manibus, et fregisse omnia regna terrarum ; et crevisse illum lapidem, et factum esse montem magnum, ita ut impleret universam faciem terræ (Dan. 11, 34, 35). Quid apertius, fratres mei? Lapis de monte præciditur : ipse est lapis quem reprobaverunt ædificantes, et factus est in caput anguli (Psal. cxvii, 22). De quo monte præciditur, nisi de regno Judæorum, unde Dominus noster Jesus Christus secundum car. nem natus est ? Et præciditur sine manibus, sine opere humano ; quia sine amplexu maritali de virgine exortus est. Mons ille unde præcisus est, non impleverat universam faciem terræ : non enim tenuerat regnum Judæorum omnes gentes. At vero regnum Christi, universum orbem terrarum cernimus occupare. 16. Jam ad sextam ætatem pertinet Joannes Baptista, quo nemo exsurrexit major in natis mulierum: de quo dictum est, Major quam propheta (Matth. xi, ff, 9). Quomodo et ipse ostendit, quia omnibus gentibus missus est Christus ? Quando Judæi venerunt ad eum ut baptizarentur, et ne superbirent de nomine Abraham, Generatio, inquit, viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura ? facite ergo fructum dignum pænitentiae ; id est, humiles estote : superbis enim loquebatur. Unde autem erant superbi ? De genere carnis, non de fructu imitationis patris Abraham. Quid eis ait? Nolite dicere, Patrem habemus Abraham : potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. iii, 9.). Lapides dicens omnes gentes, non propter firmitatem, sicut lapis dicut est quem reprobaverunt ædificantes ; sed propter stoliditatem et duritiam stultitiae, quia eis quos adorabant similes facti erant : adorabant enim insensata si.mulacra, pariter insensati. Unde insensati ? Quoniam in Psalmo dicitur, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. cxiii, 8). Ideo cum coeperint

homines Deum adorare, quid audiunt ? Ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. v, 45). Quapropter si ei fit homo similis quem adorat ; quid est, Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae ? Nos ipsos interrogemus, et videmu8 quia factum est. Nos enim de gentibus venimus; de gentibus autem non veniremus, nisi Deus de lapidibus suscitasset filios Abrahæ.Facti sumus filii Abrahæ imitando fidem, non nascendo per carnem. Sicu' enim illi degenerando exhaeredati ; sic nos imitand0 adoptati. Ergo, fratres, ad omnes gentes pertinebat etiam ista sextæ hydriæ prophetia ; et ideo de omnibus dictum est, Capientes metretas binas vel ternas. 17. Sed quomodo oslendimus omnes gentes pertinere ad binas vel ternas metretas ? Æstimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, jquas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum.

[ocr errors]

tium. Hos duos populos Scriptura commemorat, et nullum prætermittit hominum genus, quando dicit, Circumcisio et praepulium (Goloss. iii, 11); in duobus igiis nominibus habes omnes gentes : binæ metretæ sunt. Hi8 duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est Christus (Ephes. ii, 14-20). Ostendamus et ternas metrelas in eisdem ipsis omnibus genlibus. Tres erant filii Noe (Gen. v, 31), per quos reparatum est genus humanum. Unde Dominus ait: Simile est regnum caelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae inensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum (Luc. xiii, 21). Quæ est ista mulier, nisi caro Domini ? Quod est fermentum, nisi Evangelium ? Quæ sunt tres mensuræ, nisi omnes gentes, propter tres filios Noe ? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas metretas, sex sunt ætates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum ; id est, Judæis et Græcis, sicut sæpe Apostolus commemorat (Rom. ii, 9 ; I Cor. 1, 24, etc.); sive in tribus, propter Noe tres filios, significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit Apostolus, Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos (II Cor. x, 13). Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram pertingendi usque ad vos.

TRACTATUS X.

Ab eo Evangelii loco, Post hæc descendit ad Capharnaum ipse et mater ejus, etc., usque ad id, lile autem dicebat de templo corporis sui. Cap. ii, §. 12-21.

1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cujus membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem sæculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris : nam tribulatio tota transitura est. Wæ gaudentibus (Luc. vi, 25) ! Veritas dicit : Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. v, 5). Deus homo factus est : quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Hæc spes consoletur nos in omni tribulatione et tentatione hujus vitæ. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte sævit, insidiis agit. Quid enim agitt? Et superiam dolose agebant (Psal. xxxiv, 20). Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicilur Christo ? Et conculcabis leonem et draconem (Psal. xc, 13). Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco ejecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro, Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. v, 8). Non tibi sævitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magia cavendus est. Sed inter has omnes insidias et ejus tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio et humiliabam in jejunio animam meam. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait, Et oratio mea in sinu meo convertetur (Psal. xxxiv, 13). Qui te exaudit, non est præter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis : excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina. 2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi manserunt non multis diebus. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, autex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos : non solnm hos fratres novit dicere Scriptum nostra. Quomodo loquitur, sic intelligenda est. Habet linguam suam : quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit, Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde cœpit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum feimineum sexum, non secundum corruptionein integritatis : et hoc ex lingua ipsius Scripturæ. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem (Gen. m, 22). Unde ergo fratres ? Cognati Mariæ fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus ? Ex ipsa scriptura. F*^'et Abrahæ dictus est Lot (ld. xiii, 8, et xiv, 14); filius erat fratris ipsius. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot (Id. xi, 27, 31), et dicti sunt fra

' Maxima pars Mss.: Quid enim ait ? Et super iram.

tres. Unde, nisi quia cognati? Item Jacob Laban Syrum babebat avunculum : frater enim erat Laban matris Jacob, id est Rebeccæ uxoris Isaac (Id. xxviii, 2). Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius (Id. xxix, 12-15). Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariæ fratres esse Christi. 3. Sed illi discipuli magis erant fratres ; quia ct illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent : et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati es8ent mater et fratres ejus foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait : Quae mihi maler, vel qui fratres ? Et eaetendens manum super discipulos suos, diacit, Hi sunt fratres mei : et, Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est (Matth. xii, 46-50). Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Charitas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens qui lateret in carne, admiratæ quædam animæ dixerunt : Feliae venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt (Luc. xi, 27, 28). Hoc est dicere, Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit : non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14); sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu junguntur Deo. Hæc diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus. 4. Inde quid sequitur ? Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jerosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. « Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes : et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes ejecit de templo ; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit æs, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit, Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. » Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et ejicit inde Dominus omnes qui sua quærebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi ? Quæ opus habebanl homines in sacrificiis illius temporis. Novit euim Charitas vestra quod sacrificiailli populo pro ejus carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret ; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas : nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo ; et tamen ejecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quæ licita sunt, et contra justitiam non sunt (quæ enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis ? Si negotiationis domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri ? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos : et consolatur nos psalmus quem audistis, Striderunt super me denlibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius : Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt t. Flagellatus est flagellis Judæorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adjuvat, Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in jejunio animam meum (Psal. xxxiv, 13-16). 5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis : qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, nego. tiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit, Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam ! (lsai. v, 18, sec. LXX). Quis facit restem longuam ? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis ? Cum peccata quæ facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia * fecit, quærit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adjungere peccatum peccato ? ecee duo peccata. Eum de mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum : ecce tria peccata. Cum audis, Mitte ilium foras de Ecclesia; dicis, Duco me ad partem Donati : ecce addis quartum. Crescit restis : time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris ; ne in fine dicatur, Ligate illi pedes et manus, et projicite eum in tenebras eaeteriores (Matth. xxii, 13). Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Illud Domiuus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores. 6. Qui sunt tamen qui vendunt boves ? ut in figura quæramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quærunt in Ecclesia, non quæ Jesu Christi (Philipp. ii, 21). Venale habent totum, qui nolunt redimi * : emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Cbristi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enium prodest acquirere in hoc sæculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturi8,sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonné omnia transeunt, currunt? Et væ his qui hæserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius præceps currens in mare ? Et væ qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quærunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanetum,quia vendere volebal Spiritum sanctum (Act. viii,

[ocr errors]

18, 19); et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello ejecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus (Matth. III, {6). Qui ergo vendunt columbas,fratres,qui sunt,nisi qui dicunt, Nos damus spiritum sanctum ? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis : gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios *, quisque quod vendit laudat : quot proposita fecerunt ? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habel in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quosjam nec nominare sufficimus(a). Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni venden!e, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum exolluntur fputantes se aliquid esse cum nihil sint (Galat. vi, 3), tot partes de ge fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo, Discissi sunt, nec compuncti sunt ? 7. Qui ergo boves vendunt ? Boves intelliguntur qui nobis scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetæ. Unde dicit Apostolus: « Bovi triturandi os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum ? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi » (ICor. ix, 9, 10). Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quæsierunt. Quid enim audistis in ipso pgalmo ? Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui polunt pacem servi ejus (Psal. xxxiv, {6, 27). Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ec— clesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum ; et dicant semper, Magnificetur Dominus. Qui dicant ? Qui volunt pacem servi ejus. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentalionibus audistis in Psalmo, et movebaminicum audiretis, quia indeestis. Quod cantabatur, ab uno de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tanquam in speculo

[ocr errors]

cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi ejus, pacem populi ejus, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone, Erue de manu canis unicam meam (Psal. xxi, 24 et 22)? Qui dicunt semper, Magnificetur Dominus. Ergo bovesilli Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem D0minum suum, quia agnovit bos possessorem suum (Isai. 1, 3): attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove præsumatur; quomodo expavescit eos quivolunt in illo ponere spem : « Numquid Paulus pro vobis crucifixus est ? aut in nomine Pauli baptizati estis » (I Cor. 1, 13)? Quod dedi, non ego dedi : gratis accepistis, columba de cœlo descendil. « Ego, » inquit, « plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit : neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. iii, 6, 7). Et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. » 8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quærunt honores ; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo ? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, el una est; quidquid inde præciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quærens quem devoret (l Petr. v, 8)? Væ his qui præciduntur ! nam illa ingréta permanebit. Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. 11, 19). Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas : observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mu— tent se, ut non sint negotiatores : nam si se non mutaverint, audient in fine, Ligate illis manus et pedes, et projicite in tenebras exteriores. 9. Tunc scriptum esse, Zelus domus tuæ comedit me, recordati sunt discipuli : quia zelo domus Dei ejecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei ? Qui omnia quæ forle ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari *, non quiéscit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam ; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim cœli aeriæ potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunl nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te : unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempitern; m. Dotnum tuam intras propter requiem temuporalem ; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et re* Sic Mss. At editi, satagit emendare, cupit corrigere.

quies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris ? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum ? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est ? admoneatur leniter. Uxor est ? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis, Zelus domus tuæ comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi libi sufficiens, et dicens in corde tuo, Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mei ; ipsam integram servem Deo : eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare ? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit (Matth. xxv, 25-30)? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum majore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit januam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo. 10. « Dixerunt illi Judæi : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? » Et Dominus : « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu dicis, In tribus diebus excitabo illud ? » Caro erant, carnalia sapiebant : ille vero loquebatur spiritualiter. Quis autem posset intelligere de quo templo dicebat ? Sed non multum quærimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et seae annis ædificatum est templum, et triduo suscitabis illud ? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominus post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est : et si Judæis clausum est, quia foris stant ; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reædificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut præparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam ; jam nunc tempus est, jam nunc parturiatur quod tunc na$catur. Ergo illud novimus. 11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis ædificatum templum. Sunt quidem multa quæ hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intelligi, hoc interim dicimus. Fratres, diximusjam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis (In superiori Tractatu). Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spirituali *. Et gemit unus 1 Sic Mss.At editi, in unam societatem atque concordiam

« PoprzedniaDalej »