Obrazy na stronie
PDF
ePub

1-4). Si non secundum legem petieris, reus eris. Contremiscis imperatorem factus reus? offer sacrificium humilitatis, offer sacrificium misericordiæ,die in precibus, Dimitte mihi, quoniam et ego dimitto. Sed si dicis, fac. Quid enim facturus es, quo iturus es, si mentibus fueris in precibus? Non quomodo dicitur in foro, carebis beneficio rescripti; sed nec rescriptum impetrabis. Juris enim forensis est ut qui in precibus mentitus fuerit, non illi prosit quod impetravit. Sed hoc inter homines, quia potest falli homo; potuit falli imperator, quando preces misisti: dixisti enim quod voluisti, et cui dixisti, nescit an verum sit; dimisit te adversario tuo convincendum, ut si ante judicem convictus fueris de mendacio, quia non potuit ille nisi præstare, nesciens an fueris mentitus, ibi carebis ipso beneficio rescripti, quo perduxisti rescriptum. Deus autem qui novit utrum mentiaris, an verum dicas, non facit ut in judicio tibi non prosit; sed nec impetrare te permittit, quia ausus es mentiri veritati.

:

12. Quid ergo facturus es? dic mihi. Implere legem ex omni parte, ita ut in nullo offendas, difficile est reatus ergo certus est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mei, quale remedium posuit Dominus contra ægritudines animæ. Quod ergo? Cum caput tibi dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, el non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando videmus hominem in lecto suo constitutum, jactari febribus et doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi Evangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia prælatum est Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a peccatis ? Fiat ergo. Quid fiat? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bonum est, bonum, ut de salute corporis non satagas, nisi ut a Deo illam pelas. Si scit tibi prodesse, dabit illam si non tibi dederit, non proderat habere illam. Quam multi ægrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint, procedunt ad scelera committenda ? Quam multis obest sanitas? Latro qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut ægrotarel? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto illi melius si febribus jactaretur? Innocentius ægrotaret, scelerate sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat : id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis ; et quando forte flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut auferret stimulum carnis, et noluit auferre. Numquid perturbatus est ? numquid contristatus dixit se desertum ? Magis se dixit non desertum, quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi gratia mea; nam virlus in infirmitate perficitur (II Cor. xII, 8, 9). Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus, agens ferrum per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque faciat? Numquid ululatus ejus qui secatur, re

trahit manus medici artificiose secantis ? Ille clamat ; ille secat. Crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet ægrotum? Hæc, fratres mei, ideo dixi, ne quis quærat aliquid præter auxilium Dei, quando forte in aliqua correptione Domini sumus. Videte ne perealis, videte ne ab Agno recedatis, et a leone devoremini.

13. Diximus ergo quare hora decima: sequentia videamus. Erat Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, et secuti fuerant eum. Invenit hic Simonem fratrem suum, et diil ei, Invenimus Messiam; quod est interpretatum Chrislus. Messias hebraice, Christus græce est, latine Unctus. Ab unctione enim dicitur Christus. Xpiopa unctio est græce; ergo Christus, unctus. Ille singulariter unctus, præcipue unctus; unde omnes Christiani unguntur, ille præcipue. Quomodo in Psalmo dicit, audi : Proplerea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, præ participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Participes enim ejus omnes sancti; sed ille singulariter Sanctus sanctorum, singulariter unctus, singulariter Christus.

14. Et duxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum, Jesus dixit, Tu es Simon filius Joannis, tu vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. Non magnum quia Dominus dixit cujus filius esset iste. Quid magnum Domino? Omnia nomina sanctorum suorum sciebat, quos ante constitutionem mundi prædestinavit; et miraris quia dixit uni homini, Tu es filius illius, et tu vocaberis illud? Magnum quia mutavit ei nomen ; et fecit de Simone Petrum? Petrus autem a petra, petra vero Ecclesia: ergo in Petri nomine figurata est Ecclesia. Et quis securus, nisi qui ædificat super petram? Et quid ait ipse Dominus? « Qui audit verba mea hæc et facit ea, similabo eum viro prudenti, ædificanti super petram » (non cedit tentationibus): << descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram. Qui audit verba mea et non facit ea» (jam unusquisque nostrum timeat et caveat), << similabo eum viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit; et facta est ruina ejus magna. » (Matth. vii, 24, 27.) Quid prodest quia intrat Ecclesiam, qui vult super arenam ædificare? Audiendo enim et non faciendo, ædificat quidem, sed super arenam. Si enim nihil audit, nihil ædifical: si autem audit, ædificat. Sed quærimus, ubi. Si enim audit et facit, super petram: si audit et non facit, super arenam. Duo sunt genera ædificantium; aut super petram, aut super arenam. Quid ergo illi qui non audiunt? securi sunt? securos eos dicit, quia nihil ædificant ? Nudi sunt sub pluvia, ante ventos, ante flumina: cum venerint ista, ante illos tollunt, quam domos dejiciant. Ergo una est securitas, et ædificare, et super petram ædificare. Si audire vis et non facere, ædificas; sed ruinam ædificas: cum autem venerit tentatio, dejicit domum, et cum ipsa ruina tua te tollit. Si autem non audis, nudus es, illis tentationibus tu ipse traheris. Audi ergo,

et fac; unum est remedium. Quanti forte hodie audiendo et non faciendo rapti sunt fluvio celebritatis hujus? Audiendo enim et non faciendo, venit fluvius ipsa celebritas anniversaria, impletus est torrens, transiturus est et siccaturus: sed væ illi quem tulerit ! Illud ergo noverit Charitas vestra, quia nisi quis et audiat et faciat, non ædificat super petram ; et non pertinet ad nomen tam magnum, quod sic commendavit Dominus. Intentum enim te fecit. Nam si hoc ante Petrus vocaretur, non ita videres mysterium petræ; et putares casu eum, sic vocari, non providentia Dei ideo voluit eum aliud prius vocari, ut ex ipsa commutatione nominis, sacramenti vivacitas commendaretur.

15. Et in crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Dicit ei: Sequere me. Erat autem de civitate Andreæ et Petri. Et invenit Philippus Nathanaelem: jam vocatus a Domino Philippus. Et dixit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph. Ejus filius dicebatur, cui desponsata erat mater ejus. Nam quod ea intacta conceptus et natus sit, bene noverunt omnes Christiani ex Evangelio. Hoc Philippus dixit Nathanaeli; addidit et locum, a Nazareth. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Quid intelligitur, Fratres? Non quomodo aliqui pronuntiant: nam et sic solet pronuntiari, A Nazareth polest aliquid boni esse? Sequitur enim vox Philippi, et dicit, Veni, et vide. Ambas auiem pronuntiationes potest ista vox sequi, sive sic pronunties tanquam confirmans, A Nazareth polest aliquid boni esse; et ille, Veni, et vide : sive sic dubitans, et totum interrogans, A Nazareth potest aliquid boni esse? Veni, et vide. Cum ergo sive illo modo, sive isto pronuntietur, non repugnent verba sequentia; nostrum est quærere quid potius intelligamus in his verbis.

16. Qualis fuerit Nathanael iste, in sequentibus probamus. Audite qualis fuerit: Dominus ipse perhibet testimonium.Magnus Dominus cognitus testimonio Joannis: beatus Nathanael cognitus testimonio veritatis. Quia Dominus etsi testimonio Joannis non commendaretur, ipse sibi perhibebat testimonium; quia sufficit sibi ad testimonium suum veritas. Sed quia veritatem non poterant capere homines, per lucernam quærebant veritatem : et ideo Joannes per quem Dominus ostenderetur, missus est. Audi Dominum Nathanaeli testimonium perhibentem: Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse. Dicit ei Philippus: Veni, et vide. Et vidit Jesus Nathanaelem venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Magnum testimonium ! hoc nec Andreæ dictum, nec Petro dictum, nec Philippo, quod dictum est de Nathanaele: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

17. Quid ergo facimus, fratres? Deberet iste primus esse in Apostolis? Non solum primus non invenitur in Apostolis, sed nec medius, nec ultimus inter duodecim Nathanael est, cui tantum testimonium perhibuit Filius Dei, dicens, Ecce vere Israelita, in quo

dolus non est. Quæritur causa? quantum Dominus intimat, probabiliter invenimus. Intelligere enim dehemus ipsum Nathanaelem eruditum et peritum Legis fuisse propterea noluit illum Dominus inter discipulos ponere; quia idiotas elegit, unde confunderet mundum. Audi Apostolum dicentem ista: « Videte enim, inquit, vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles: sed infirma mundi elegit Deus, et confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, tanquam quæ sunt, ut ea quæ sunt evacuentur » (1 Cor. 1, 2628). Si doctus eligeretur, fortasse ideo se diceret electum, quia doctrina ejus meruit eligi. Dominus noster Jesus Christus volens superborum frangere cervices non quæsivit per oratorem piscatorem; sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prior Petrus piscator per quem postea crederet non tantum orator, sed et imperator. Nullus nobilis primo electus est, nullus doctus; quia infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Erat ergo iste magnus et sine dolo: hoc solo non electus, ne cuiquam videretur Dominus doctos elegisse. Et ex ipsa doctrina Legis veniebat, quod cum audisset a Nazareth: scrutatus enim erat Scripturas, et sciebat quia inde erat expectandus Salvator, quod non facile alii Scribæ et Pharisæi noverant: iste ergo doctissimus Legis, cum audisset Philippum dicentem, Invenimus Jesum, quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetæ, a Nazareth, filium Joseph; ille qui optime Scripturas noverat, audito nomine Nazareth, erectus et in spem, et dixit, A Nazareth potest aliquid boni

esse.

18. Jam cætera de ipso videamus, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.Quid est, in quo dolus non est? Forte non habebat peccatum ? forte non erat æger? forte illi medicus non erat necessarius? Absit. Nemo hic sic natus est, ut illo medico non egeret. Quid sibi ergo vult, in quo dolus non est ? Aliquanto intentius quæramus; apparebit modo in nomine Domini. Dolum dicit Dominus; et omnis qui verba latina intelligit, scit quia dolus est, cum aliud agitur et aliud fingitur. Intendat Charitas vestra. Non dolus dolor est propterea dico, quia multi fratres imperitiores latinitatis loquuntur sic, ut dicant, Dolus illum torquet, pro eo quod est dolor. Dolus fraus est, simulatio est. Quando aliquis aliquid in corde tegit, et aliud loquitur, dolus est, et tanquam duo corda habet : unum quasi sinum cordis habet, ubi videt veritatem; et alterum sinum, ubi concipit mendacium. Et ut noveritis hunc esse dolum, dictum est in Psalmis, Labia dolosa. Quid est, Labia dolosa? Sequitur, In corde et corde locuti sunt mala (Psal. xı, 3). Quid est, In corde et corde; nisi duplici corde ? Si ergo dolus in isto non crat, sanabilem illum medicus judicavit, non sanum. Aliud est enim sanus, aliud sanabilis, aliud insanabilis qui ægrotat cum spe, sanabilis dicitur; qui ægrotat cum desperatione, insanabilis; qui autem jam sanus est, non eget medico. Medicus ergo qui venerat sanare, vidit istum sanabilem, quia dolus in

illo non erat. Quomodo dolus in illo non erat? Si peccator est, fatetur se peccatorem. Si enim peccator est, et justum se dicit; dolus est in ore ipsius. Ergo in Nathanaele confessionem peccati laudavit, non ju. dicavit non esse peccatorem.

19. Propterea cum Pharisæi qui sibi videbantur justi, reprehenderent Dominum quia miscebatur ægrotis medicus, et dicerent, Ecce cum quibus manducat, cum publicanis et peccatoribus; respondit medicus phreneticis, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. ix, 11-13). Hoc est dicere. Quia vos justos dicitis, cum sitis peccatores, sanos vos judicatis 1, cum langueatis, medicinam repellitis, non sanitatem tenetis. Unde ille pharisæus qui vocaverat Dominum ad prandium, sanus sibi videbatur ægrota autem illa mulier irrupit in domum, quo non erat invitata, et desiderio salutis facta impudens, accessit, non ad caput Domini, non ad manus, sed ad pedes ; lavit eos lacrymis, tersit capillis, osculata est eos, unxit unguento, pacem fecit cum vestigiis Domini peccatrix. Reprehendit ille tanquam sanus medicum, ille pharisæus qui illic discumbebat; et ait apud se : Hic si esset propheta, sciret quæ mulier illi pedes tetigisset. Ideo autem suspicatus erat eum ignorasse, quia non illam repulit, quasi ne immundis manibus tangeretur noverat autem ille, permisit se tangi, ut tactus ipse sanaret. Dominus videns cor Pharisæi, proposuit similitudinem: «< Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alter quingentos: cum non haberent unde redderent, donavit ambolus ; quis eum plus dilexit ? Et ille: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam, aquam mihi ad pedes non dedisti; illa autem lacrymis lavit pedes meos, et capillis suis tersit : osculum mihi non dedisti; illa non destitit pedes meos osculari: oleum mihi non dedisti; illa pedes meos unxit unguento. Propterea dico tibi; dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum cui autem modicum dimittitur, modicum diligit » (Luc. vii, 36-47). Hoc est dicere, Plus ægrotas, sed sanum te putas: modicum putas tibi dimitti, cum plus debitor sis. Bene ista, quia dolus in illa non erat, meruit medicinam. Quid est, dolus in illa non erat? Confitebatur peccata. Hoc et laudat in Nathanaele, quod dolus in illo non erat: quia multi pharisæi qui abundabant peccatis, justos se dicebant, et dolum afferebant, per quem sanari non poterant.

20. Vidit ergo jam istum in quo dolus non erat, et ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixil : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te; id est, sub arbore fici. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Aliquid magnum potuit Nathanael iste intelligere, in eo quod dictum est, Cum esses sub fici arbore, vidi te, prædicatis.

1 Mss.,

priusquam te Philippus vocarel. Nam talem vocem protulit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel; qualem tanto post Petrus, quando ei Dominus ait, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in cœlo (Matth. xvi, 17). Et ibi nominavit petram, et laudavit firmamentum Ecclesiæ in ista fide. Hic jam dicit, Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Unde? Quia dictum est ei, Antequam te Philippus vocaret, cum esses sub arbore fici, vidi te.

21. Quærendum est, an aliquid significet ista arbor fici. Audite enim, fratres mei: Invenimus arborem fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum non habuit (Id. xx1, 19). In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt (Gen. 111, 7): folia ergo ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit eum Dominus, de quo dictum est, Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis (Isai. ix, 2). Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael, Unde me nosti? Modo jam loqueris mecum, quia vocavit te Philippus. Jam quem vocavit per apostolum, ad Ecclesiam suam vidit pertinere. O tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit, quam tu eum cognosceres 1, cum sub peccato jaceres. Numquid enim nos prius quæsivimus Christum, et non ille nos quæsivit ? Numquid nos venimus ægroti ad medicum, et non medicus ad ægrotos? Nonne ovis illa perierat, et relictis nonaginta novem pastor quæsivit illam et invenit, quam lætus in humeris reportavit? Nonne perierat drachmailla, et accendit mulier lucernam, et quæsivit in tota domo sua donec invenit? Et cum invenisset, Collætamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram (Luc. xv, 410). Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachsed ma perieramus et pastor noster invenit ovem, quæsivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quæsivit drachmam. Quæ est mulier? Caro Christi. Quæ est lucerna? Paravi lucernam Christo meo (Psal. cxxx1,17). Ergo quæsiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus, quia antequam inveniremur, perieramus, si non quæreremur. Non ergo nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiæ catholicæ : Quid nos vultis? quid nos quæritis,si peccatores sumus? Ideo vos quærimus, ne pereatis : quærimus, quia quæsiti sumus; invenire vos volumus, quia inventisumus.

22. Itaque Nathanael cum dixisset, Unde me nosti? ait illi Dominus, Priusquam te vocaret Philippus, cum esses sub arbore fici, vidi te. O tu Israel sine dolo, quisquis es, o popule vivens ex fide, antequam te per Apostolos meos vocarem, cum esses sub umbra mortis, et tu me non videres, ego te vidi. Dominus deinde dicit ei: « Quia dixi tibi, Vidi te sub arbore fici, credis majus his videbis. » Quid est hoc, « majus his videbis ? Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbi1 Mss. nostri omnes omittunt, quam tu eum cognosceres.

tis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis.» Fratres, nescio quid majus dixi, quam est, sub arbore fici vidi te. Plus enim est quod nos Dominus vocatos justificavit, quam quod vidit jacentes sub umbra mortis. Quid enim nobis proderat si ibi remansissemus, ubi nos vidit? Numquid non jaceremus? Quid est hoc majus? Quando vidimus Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis ?

23. Jam aliquando de his ascendentibus et descendentibus Angelis dixeram; sed ne obliti fueritis, breviter dico tanquam commemorans : pluribus enim dicerem si non commemorarem, sed modo insinuarem. Scalas vidit Jacob per somnium, et in ipsis scalis vidit Angelos ascendentes et descendentes; et lapidem quem sibi posuerat ad caput, unxit (Gen. xxvIII, 12-18). Audistis quia Messias Christus est, audistis quia unctus Christus est. Non enim aic posuit lapidem unctum, ut veniret et adoraret: alioquin idololatria esset, non significatio Christi. Facta est ergo significatio, quo usque oportuit fieri significationem, et significatus est Christus. Lapis unctus, sed non in idolum. Lapis unctus : lapis quare? Ecce pono in Sion lapidem electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur (Isai. xxvi, 16; I Petr. 11, 6). Quare unctus? Quia Christus a chrismate. Quid autem vidit tunc in scalis? Ascendentes et descendentes Angelos. Sic est et Ecclesia, fratres: Angeli Dei, boni prædicatores, prædicantes Christum; hoc est, super Filium hominis ascendunt et descendunt. Quomodo ascendunt, et quomodo descendunt? Ex uno habemus exemplum audi apostolum Paulum; quod in ipso invenerimus, hoc de cæteris veritatis prædicatoribus credamus. Vide Paulum ascendentem : « Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim raptum fuisse usque in tertium cœlum, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: et audisse ineffabilia verba quæ non licet homini loqui » (II Cor. xII, 2-4). Ascendente maudistis, descendentem audite. «Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam » (I Cor. 11, 1, 2). Ecce descendit qui ascenderat. Quære quo ascenderat. Usque in tertiam cœlum. Quære pro descenderit. Usque ad lac parvulis dandum. Audi quia descendit : Factus sum parvulus, inquit, in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. 11, 7). Videmus enim et nutrices et maires descendere ad parvulos: et si norunt latina verba dicere, decurtant illa, et quassant quodammodo linguam suam, ut possint de lingua diserta fieri blandimanta puerilia; quia si sic dicant, non audit infans, sed nec proficit infans. Et disertus aliquis pater, si sit tantus orator ul lingua illius fora concrepent, et tribunalia concutiantur; si habeat parvulum filium, cam ad domum redierit, seponit forensem eloquentiam quo ascenderat, et lingua puerili descendit ad parvulum. Audi uno loco ipsum Apostolum ascendentem et descendentem, in una sententia: «< Sive enim, inquit, mente excessimus, Deo : sive temperanPATROL. XXXV.

tes sumus, vobis » (II Cor. v, 13). Quid est, « mente excessimus, Deo?» Utilla videamus «quæ non licet homini loqui. » Quid est, « temperantes sumus, vobis ? Numquid judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et nunc crucifixum » (I Cor. 11, 2)? Si ipse Dominus ascendit et descendit; manifestum est quia et prædicatores ipsius ascendunt imitatione, descendunt prædicatione.

24. Et si aliquanto vos diutius tenuimus, consilii fuit ut importunæ horæ transirent: arbitramur jam illos peregisse vanitatem suam. Nos autem, fratres, quando pasti sumus epulis salutaribus, quæ restant agamus, ut diem dominicum solemniter impleamus in gaudiis spiritualibus, et comparemus gaudia veritatis cum gaudiis vanitatis et si horremus, doleamus; si dolemus, oremus ; si oramus, excudiamur; si exaudimur, et illos lucramur.

:

TRACTATUS VIII.

Ab eo Evangelii loco, Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ; usque ad id, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Cap. 11, ỳ. 1-4. 1. Miraculum quidem Domini nostri Jesu Christi, quo de aqua vinum fecit, non est mirum eis qui noverunt quia Deus fecit. Ipse enim fecit vinum illo die in nuptiis in sex illis hydriis, quas impleri aqua præcepit (Joan. 11, 6-11), qui omni anno facit hoc in vitibus. Sicut enim quod miserunt ministri in hydrias, in vinum conversum est opere Domini; sic et quod nubes fundunt, in vinum convertitur ejusdem opere Domini. Illud autem non miramur, quia omni anno fit assiduitate amisit admirationem. Nam et considerationem majorem invenit, quam id quod factum est in hydriis aquæ. Qui est enim qui considerat opera Dei, quibus regitur et administratur totus hic mundus, et non obstupescit obruiturque miraculis ? Si consideret vim unius grani, cujuslibet seminis, magna quædam res est, horror est consideranti. Sed quia homines in aliud intenti perdiderunt considerationem operum Dei, in qua darent laudem quotidie Creatori; tanquam servavit sib iDeus inusitata quædam quæ faceret, ut tanquam dormientes homines, ad se colendum mirabilius excitaret. Mortuus resurrexit, mirati sunt homines: tot quotidie nascuntur, et nemo miratur. Si consideremus prudentius, majoris miraculi est esse qui non erat, quam reviviscere qui erat. Idem tamen Deus Pater Domini nostri Jesu Christi per Verbum suum facit omnia hæc, et regit qui creavit. Priora miracula fecit per Verbum suum Deum apud se posteriora miracula fecit per ipsum Verbum suum, incarnatum, et propter nos hominem factum. Sicut miramur quæ facta sunt per hominem Jesum, miramur quæ facta sunt per Deum Jesum. Per Deum Jesum facta sunt cœlum et terra, mare, et omnis ornatus cœli, opulantia terræ, fecunditas maris; omnia hæc quæ oculis adjacent, per Jesum Deum acta sunt. Et videmus hæc, et si est in nobis Spiri

1 Mes. melioris notæ, illas: forte quod mulieres potissimum spectaret ista celebritas. Vide supra, nn. 2 et 6.

(Quarante-six.)

tus ipsius, sic nobis placent ut artifex laudetur: non ut ad opera conversi ab artifice avertamur, et faciem quodammodo ponentes ad ea quæ fecit, dorsum ponamus ad eam qui fecit.

2. Et hæc quidem videmus, et adjacent oculis : quid illa quæ non videmus, sicut sunt Angeli, Virtutes, Potestates, Dominationes, omnisque habitator fabricæ hujus supercolestis, non adjacens oculis no. stris? Quanquam sæpe et Angeli, quando oportuit, demonstraverunt se hominibus. Nonne Deus et per Verbum suum, id est, unicum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum fecit hæc omnia? Quid ipsa anima humana, quæ non videtur, et per opera quæ exhibet in carne, magnam præbet admirationem bene considerantibus, a quo facta est, nisi a Deo ? et per quem facta est, nisi per Filium Dei? Nondum dico de anima hominis. Cujusvis pecoris anima quomodo regit molem suam! sensus omnes exserit, oculos ad videndum, aures ad audiendum, nares ad percipiendum odorem, oris judicium ad sapores discernendos, membra denique ipsa ad peragenda officia sua. Numquid hæc corpus, et non anima, id est, habitratix corporis agit? Nec tamen videtur oculis, eex his quæ agit, admirationem movet. Accedat jam consideratio tua etiam ad animam humanam, cui tribuit Deus intellectum cognoscendi Creatorem suum, dignoscendi et distinguendi inter bonum et malum, hoc est inter justum ei injustum : quanta agit per corpus! Attendite universum orbem terrarum ordinatum in ipsa humana republica: quibus admirationibus, quibus ordinibus potestatum, conditionibus civitatum, legibus, moribus, artibus! Hoc totum per animam geritur, et hæc vis animæ non videtur. Cum subtrahitur corpori, cadaver jacet cum autem adest corpori, primo condit quodammodo putores. Corruptibilis est enim omnis caro, in putredines defluit, nisi quodam condimento animæ teneatur. Sed hoc commune illi est cum pecoris anima: illa magis miranda quæ dixi, quæ ad mentem et intellectum pertinent ; ubi etiam ad imaginem Creatoris sui renovatur, ad cujus imaginem factus est homo (Coloss. ix, 10). Quid erit hæc vis animæ, cum et corpus hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. xv, 53, 54)? Si tanta potest per carnem corruptibilem, quid poterit per corpus spirituale post ressurrectionem mortuorum? Hæc tamen anima, ut dixi, admirabilis naturæ atque substantiæ, invisibilis res est et intelligibilis: et hæc tamen per Jesum Deum facta est, quia ipse est Verbum Dei. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3). 3. Cum ergo tanta videamus facta per Deum Jesum, quid miramur aquam in vinum conversam per hominem Jesum ? Neque enim sit factus est homo, ut perderet quod Deus erat: accessit illi homo, non amissus est Deus. Ipse ergo fecit hoc, qui illa omnia. Non itaque miremur quia Deus fecit; sed amemus quia inter nos fecit, et propter nostram reparationem fecit. Aliquid enim et in ipsis factis innuit nobis. Puto quia non sine causa venit ad nuptias. Excepto miraculo, aliquid in ipso facto mysterii et sacramenti

latet. Pulsemus ut aperiat, et de vino invisibili inebriet nos quia et nos aqua eramus, et vinum nos fecit, sapientes nos fecit; sapimus enim fidem ipsius, qui prius insipientes eramus. Et forte ad ipsam sapientiam pertinet, cum honore Dei, et cum laude majestatis ejus, et cum charitate potentissimæ misericordiæ ejus,intelligere quid sit gestum in hoc miraculo.

4. Dominus invitatus ad nuptias venit. Quid mirum si in illam domum ad nuptias venit, qui in hunc mundum ad nuptias venit? Si enim non venit ad nuptias, non hic habet sponsam. Et quid est quod ait Apostolus, Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo? Quid est quod timet ne virginitas sponsæ Christi per astutiam diaboli corrumpatur ? Timeo, inquit, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et vestræ mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quæ est in Christo (II Cor. x1, 2, 3). Habet ergo hic sponsam quam redemit sanguine suo, et cui pignus dedit Spiritum sanctum (ld. 1, 22). Eruit eam de mancipatu diaboli mortuus est propter delicta ejus, resurrexit propter justificationem ejus (Rom. iv, 25). Quis offeret tanta sponsæ suæ ? Offerant homines quælibet ornamenta terrrarum; aurum, argentum, lapides pretiosos, equos, mancipia, fundos, prædia : numquid aliquis offeret sanguinem suum? Si enim. sanguinem suum sponsæ dederit, non erit qui ducat uxorem. Dominus autem securus moriens, dedit sanguinem suum pro ea quam resurgens haberet, quam sibi jam conjunxerat in utero Virginis. Verbum enim sponsus, et sponsa caro humana; et utrumque unus Filius Dei, et idem filius hominis : ubi factus est caput Ecclesiæ, ille uterus virginis Mariæ thalamus ejus, inde processit tanquam sponsus de thalamo suo, sicut Scriptura prædixit, Et ipse tanquam spon_ sus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. xvIII, 6); de thalamo processit velut sponsus, et invitatus venit ad nuptias.

5. Certi sacramenti gratia, videtur matrem de qua sponsus processit, non agnoscere, et dicere illi, Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Quid est hoc ideone venit ad nuptias, ut doceret matres contemni? Utique ad cujus nuptias venerat, ideo ducebat uxorem, ut filios procrearet; et ab eis quos ut procrearet optabat, utique honorari cupiebat: ille ergo venerat ad nuptias, ut exhonoraret matrem, cum propter filios habendos, quibus reddere honorem parentibus imperat Deus, ipsæ nuptiæ celebrentur, et ducantur uxores? Procul dubio, fratres, latet ibi aliquid. Nam tanta res est, ut quidam, quos cavendos præmonuit Apostolus, sicut supra commemoravimus, dicens, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestræ mentes corrumpantur a simplicitate el castitate quæ es in Christo, derogantes Evangelio, el dicentes quod Jesus non sit natus de Maria Virgine, hinc argumentum sumere conarentur erroris sui, ut dicerent, Quomodo erat mater ejus, cui dixit, Quid mihi et tibi est, mulier? Respondendum ergo est eis, et disserendum quare hoc dixerit Dominus; ne sibi

« PoprzedniaDalej »