Obrazy na stronie
PDF

est mauri suae. Columbam unam vides super caput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum ? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas: si per columbam idem Spiritus, et per linguas idem Spiritus, Spiritus sanclus orbi terrarum ! datus est, a quo te præcidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Veni ergo. 16. Sed sollicitus es forte, et dicis : Foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Jam cœpisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es ; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbæ, praeter columban : duo sunt quæ audis; Accepisti, et, Præter columbam accepisti : quod accepisti, approbo ; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti ; non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero sacrilegus ; corrigo desertorem, non immuto characterem. 17. Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum est ; ecce dico, ipsum est ; tota Catholica dicit, ipsum est : ad vertit columba, et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris habes; videt ibi quod agnoscat, videt et quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire ? Quid ergo mali, qui non per. tinent ad columbam ? Ait tibi columba: Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea, et necesse est ut inter illos gemam nonne habent quod te habere gloriaris ? nonne multi ebriosi habent Baplismum ? nonne multi avari ? nonne multi idolatræ, et quod est pejus, furtim ? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice ? nunc occulte Chrisliani sortilegos quærunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismutn, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes, quia habes ? hoc habes quod habet et malus, habeto humilitatem, charitatem pacem: habeto bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes. 18. Nam quod habes, habuit et Simon magus : Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore prædicator factus (Act. ix, 1-30): ubi etiam die Pentecostes missus est Spi ritus sanctus in linguis divisis velut ignis (Id. ii, 1-4). Ibi legimus multos credidisse in Samaria per prædicationem Philippi : intelligitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis ; quia septem ibi diaconos Jegimus ordinatos, inter quos est etiam nomen Philippi (ld. vi, 3-6). Per Philippi ergo prædicationem crediderunt Samaritæ ; Samaria cœpit abundare fidelibus: ibi eratiste Simon magnus ; per magicas facliones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quæ a Philippo fiebant, etiam ipse credidit ; sed quomodo ipse crediderit, posteriora sequentia demonstraverunt ; baptizatus est autem et Simon. Audierunt hoc Apostoli,

* Editi : Spiritus sanctus per orbem terrarum. At Mss., orbi terrarum.

qui erant Jerusalem ; missi sunt ad illos Petrus et Joannes, invenerunt multos baptizatos : et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquerentur in quos descendebat Spiritus sanctus ; imposuerunt illis manus orantes pro eis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ea quæ sunt quærebat, non quæ Jesu Christi (Philipp. ii, 21); unde in Christianis potentiam magis amaverat quam justitiam, vidit per impositionem manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me accipere pecuniæ, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus ? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem ; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia tua tecum sit in perditionem ? Utique baptizato. Jam Baptisma habebat: sed columbæ visceribus non hærebat. Audi quia non haerebat ; verba ipsa Petri apostoli adverte: sequitur enim, Non est tibi pars neque sors in hac fide ; in felle enim amaritudinis video te esse (Act. viii, 5-23). Columba fel non habet : Simon habebat ; ideo separatus erat a columbæ visceribus. Baptisma illi quid proderat ? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufficiat : noli irasci, depone fol, veni ad columbam ; hic tibi proderit quod foris non solum non proderat, sed etiam oberat. 19. Neque dicas : Non venio, quia foris sum baptizatus. Ecce incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet * le columba intro.Invenimus hoe in Scriptura.Imputribilibus lignis arca fuera fabricata (Gen. vi, {4): imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi de quibus ædificatur templum, homines fideles dicti sunt ; sic ligna imputribilia homines perseverantes in fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant ; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat columba; arca enim illa in aqua ferebatur : ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quædam ligna foris baptizata, omnes arbores quæ erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera : omnis de cœlo venerat, et de abyssis fontium : ipsa erat aqua in qua baptizata sunt ligna imputribilia quæ erant in arca, in qua baptizata sunt ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis: redii ad arcam ; plena enim erant aquis omnia, et maluit redire quam rebaptizari. Corvus autem ille emissus est antequam siccatet * aqua: rebaptizatus redire noluit ; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti hæretici, Veni, veni, hic habes : non inveniens illa requiem pedibus

1 Editi, mittat. Mss., mittet. * Sic in Mss. At in editis, siccaretur.

suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis: et quid fecit postea columba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fruclum habebat (Gen. viii, 6-11): non sint in te sola verba, non sint in te sola folia ; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, c0lumba te revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis. 20. Etenim fructus iste olivæ, si discutiatur, invenies quid erât. Olivæ fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus ? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima ; necesse est ut ad superna emineat 1. Propterea de illa dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit Aposlolus, Supereminentiorem viam nobis demonstro, audiamus, quid 8equitur : Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum tanquam æramentum sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. xii, 31, xiii, 1). I nunc, Donale, et claina, Disertus sum : i nunc, et clama, Doctus sum. Quantum disertus ? quantum doctus ? numquid linguis Angelorum locutus es ? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non habens, audirem æra sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quero, fructum in foliis inveniam : non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam. 21. Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est ; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus ? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam : ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Jacobus ? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi ii, 19). Magna est fides, sed nihil prodest si non habeatcharitatem. Confitebantur et dæmones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et tibis (Mare. i, 24) ? Fidem habebant, charitatem non habebant : ideo dæmones erant. Noli de fide gloriari ; adbuo dæmonibus comparandus es. Noli dicere Christo *, Mihi et tibi quid est ? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbæ. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam. 22. Et tu : Quid nos quæritis, si mali sumus ? Ut bonis sitis. Ideo vos quærimus, quia mali estis: nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quæreremus. Qui bonus est, jam inventus est : qui maIus est, adhuc quæritur. Ideo vos quærimus ; redite ad arcam. Sed jam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta sciero, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ute montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam ibi videam, et revocaris ad arcam. 23. Sed quid ais ? Ecce nos multa mala patimur.

[ocr errors]

Hæc si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur : jactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant pauperibus ; quia patiuntur molestias : sed pro Donato, non pro Christo. Vide quomodo patiaris : nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris ; non es in c0lumba, si pro Donato pateris. Non erat ille amicus sponsi : nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quæreret, non suam (Joan. iii, 29). Vide ami, cum sponsi dicentem, Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vestem nuptialem ; et si ad convivium venisti, foras habes mitti (Matth. xxii, 11-13); imo quia foras missus esideo miser es : redi aliquando, et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus : Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ad ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine Christi : sed quia sunt multi qui jactanter illud faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. xiii, 2, 3). Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt ; charitate fecerunt: isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos præcipitant. Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbæ, ideo volare conati sunt, et de petra ceciderunt. 24. Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginæ divinæ, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicæ litteræ, omnis gemitus columbæ; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur.Sed si columba sumus,gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra ; et venient. Non est desperandum ; orate, prædicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Jam cœperunt cognoscere frontem suam : multi cognoverunt, multi erubuerunt ; aderit Christus, ut cognoscant et cæteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur : quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam. 25. Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes quid dicant ? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt. Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Seius donavit fundum Ecclesiæ, cui præerat Faustinus. Cujus episcopus erat Faustinus Ecclesiæ ? quid esl Ecclesia ? Ecclesiæ, dixit, cui præerat Faustinus : sed non Ecclesiæ præerat Faustinus, sed parti præerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas ? Non devoravimus villas, columba illas habeat : quæratur quæ sit columba, et ipsa habeat.Nam nostis, fratres mei,quia villæ istæ non sunt Augustini: etsi non nostis, et putatis me gaudere in possessione villarum, Deus novit, ipse scit quid ego de ilis villis sentiam, vel quid ibi sufferam ; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba impertire dignatus est. Ecce sunt villæ : quo jure defendis villas? divino anhumano? Respondeant: Divinumjus in Scripturis habemus, humanumjus in legibus regum. Unde quisque possidet quod possidet? nonne jure humano ? Nam jure divino, Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. xxiii, 1): pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Jure tamen humano dicit, Hæc villa mea est, hæc domus mea, hic servus meus est. Jure ergo humano, jure imperatorum. Quare ? Quia ipsa jura humana per imperatores et reges sæculi Deus distribuit generi bumano. Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis ? Si jure humano vultis possidere, recitemus leges imperatorum : videamus si voluerunt aliquid ab hæreticis possideri. Sed quid mihi est imperator ? Secundum jus ipsius possides terram. Aut tolle jura imperatorum, et quis audet dicere : Mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus hsec mea est ? Si autem ut teneantur ista ab hominibus, jura acceperunt regum, vultis recitemus leges, ut gaudeatis quia veI unum hortum habetis, et non imputetis nisi mansuetudini columbæ, quia vel ibi vobis permittitur permanere ? Leguntur enim leges manifestæ, ubi præceperunt imperatores, eos qui præter Ecclesiæ catholicæ communionem usurpant sibi nomen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiæ audeant possidere.

26. Sed quid nobis et imperatori ? Sed jam dixi, de jure humano agitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit : Regem reveremini (I Petr. ii, 17.) Noli dicere : Quid mihi et regi ? Quid tibi ergo et possessioni ? Per jura regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et regi ? noli dicere possessiones tuas; quia ad ipsa jura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de divino jure ago, ait. Ergo Evangelium recitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi est, super quem venit columba, quæ docuit, Hic est qui baptizat. Quomodo ergo jure divino possideat, qui dicit, Ego baptizo ; cum dicat columba, Hic est qui baptizat ; cum dicat Scriptura. Una est columba mea, una est matri suae? Quare laniastis columbam ? Imo laniastis viscera vestra : nam vobis laniatis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei, si ubique non habent quod dicant, ego dico quod faciant : veniant ad Catholicam, el nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui fecit cœlum et terram.

TRACTATUS VII. Ab eo quod scriptum est, Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei, usque id ad, Amen dico vobis, videbitis cœlum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes super Filium hominis. Cap. 1, *. 34-51. 1. Congaudemus frequentiæ vestræ, quia ultra quam sperare potuimos, alacriter convenistis. Hoc est quod nos lætificat, et consolatur in omnibus laboribus, et periculis vitæ hujus, amor vester in Deum, et pium studium, et certa spes, et fervor spiritus. Audistis cum Psalmus legeretur, quia inops et pauper clamat ad Deum in hoc sæculo (Psal. lxxiii, 21). Vox enim est, ut sæpius audistis, et meminisse de

betis, non unius hominis, et tamen unius hominis : non unius, quia fideles multi ; multa grana inter paleas gementia, diffusa toto orbe terrarum : unius autem, qui membra Christi omnes; ac per hoc unum corpus. Iste ergo populus inops et pauper, non novit gaudere de sæculo: et dolor ejus intus est, et gaudium ejus intus est, ubi non videl nisi ille qui exaudit gementem, et coronat sperantem. Lætitia sæculi, vanitas. Cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit. Iste enim dies qui lætus est perditis hodie in ista civitate, cras utique non erit: nec iidem ipsi cras hoc erunt quod bodie sunt. Et transeunt omnia, et evolant omnia, et sicut fumus vanescunt: et væ qui amant talia ! Omnis enim anima sequitur quod amat. Omnis caro fenum, et omnis honor carnis quasi flos feni; fenum aruit, flos decidit: Verbum autem Domini manet in æternum (lsai. xi, 6-8), Ecce quod ames, si vis manere in aeternum. Sed dicere habebas: Unde possum apprehendere Verbum Dei ? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 14). 2. Quapropter, charissimi, ad inopiam nostram et paupertatem nostram pertineat et quod illos dolemus qui sibi abundare videntur. Gaudium enim ipsorum quasi phreneticorum est.Quomodo autem phreneticus gaudet in insania plerumque, et ridet ; et plangit illum qui sanus est : sic et nos, charissimi, si recepimus medicinam de cœlo- venientem, quia et nos omnes phrenetici eramus, tanquam salvi facti, quia ea quæ diligebamus non diligimus, gemamus ad Deum de iis qui adhuc insaniunt. Potens est enim ut et ipsos salvos faciat. Et opus est ut respiciant se, et displiceant sibi. Spectare volunt *, et spectare se non noverunt. Nam si aliquantum oculos ad 8e convertant, vident confusionem suam. Quod donec fiat, alia sint studia nostra, alia sint avocamenta animæ nostræ. Plus valet dolor noster, quam gaudium illorum. Quantum pertinet ad numerum fratrum, difficile est ut quisquam illa celebritate raptus fuerit ex viris : quanlum autem ad sororum numerum, contristat nos, et hoc magis dolendum est, quia non ipsæ potius ad Ecclesiam currunt, quas debuit si non timor, certe verecundia de publico revocare. Viderit hoc qui videt, et aderit misericordia ejus, ut sanet omnes. Nos autem qui convenimus, pascamur epulis Dei, et sit gaudium nostrum sermo ipsius. Invitavit enim nos ad Evangelium suum : et ipse cibus noster est, quo nihil dulcius ; sed si quis habet palatum sanum in corde. 3. Bene autem arbitror meminisse Charitatem vestram hoc Ewangelium lectionibus congruis ex ordine recitari : et puto vobis non excidisse quæ jam tractata sunt, maxime recentiora de Joanne et columba. De Joanne scilicet, quid novum didicerit in Domino per columbam, qui jam noverat Dominum. Et hoc inventum est inspirante Spiritu Dei, quod jam quidem Joannes noverat Dominum, sed quod ipse Dominus ila esset baptizaturus, ut baptizandi pote

1 Mss., spectari volunt.

statem a se in neminem transfunderet, hoc didicit per columbam, quia dictum ei erat, Super quem videris Spiritum descendentem velut columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). Quid est, hic est ? Non alius, etsi per alium. Quare autem per columbam ? Multa dicta sunt, nec possum, nec opus est omnia retexere: præcipue tamen propter pacem ; quia et ligna quæ baptizata sunl foris, quia fructum in eis invenit columba, ad arcam attulit: sicut meministis columbam emissam a Noe de arca, quæ diluvio natabat, et baptismo abluebatur, non mergebatur. Cum ergo esset emissa, attulit ramum olivæ : sed non sola folia habebat, habebat et fructum (Gen. viii, 8-11). Itaque hoc optandum est fratribus nostris qui foris baptizantur, ut habeant fructum : non illos sinet columba foris, nisi ad arcam reduxerit. Fructus autem est totus charitas, sine qua nihil est homo quidquid aliud habuerit. Et hoc uberrime ab Apostolo dictum commemoravimus et recensuimus. Ait enim : • Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero omnem scientiam, et sciam omnia sacramenta, et habeam omnem prophetiam, et habuero omnem fidem, • (fidem auiem quomodo dixit omnem ?) « ut montes transferam,charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest » (I Cor. xiii, 1-3). Nullo modo autem possunt dicere se habere charitatem, qui dividunt unitatem. Hæc dicta sunt : sequentia videamus. 4. Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perbibuit ? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filli, ministri sunt Unici : Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum filio— rum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est quid baptizat. 5. Altera die iterum stabat Joannes, et eae discipulis ejus duo, et respiciens Jesum ambulanlem dicit, Ecce Agnus Dei. Utique singulariter iste Agnus : nam et discipuli dicti sunt agni, Ecce ego mitto vos sicut agnos in medio luporum (Malth. x, 16). Dicti sunt et ipsi lumen, Vos estis lumen mundi (Id. v, 14): sed aliter ille de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Sic et Agnus singulariter, solus sine macula, sine peccato ; non cujus maculæ abstersæ sint, sed cujus macula nulla fuerit. Quid enim ? quia dicebat Joannes de Domino, Ecce Agnus Dei, ipse Joanne8 non erat agnus ? non erat vir sanctus ? non erat amicus sponsi? Ego singulariter ille. IHic est Agnus Dei ; quia singulariter hujus Agni sanguine solo homines redimi potuerunt. 6. Fratres mei, si agnoscimus pretium nostrum quia sanguis est Agni; qui sunt illi qui hodie celebrant festivitatem sanguinis, nescio cujus mulieris ?

et quam ingrati sunt ? Raptum est aurum, dicunt, de aure mulieris, et cucurrit sanguis, el positum est aurum in trutina vel statera, et præponderavit multum de sanguine. Si pondus ad inclinandum aurum habuit sanguis mulieris, quale pondus habet ad inclinandum mundum sanguis Agni, per quem factus est mundus? Et quidem ille spiritus nescio quis, ut premeret pondus, placatus est sanguine. Immundispiritus noverant venturum Jesum Christum, audierant ab Angelis, audierant ex Prophetis, et sperabant eum venturem. Nam si non sperabant, unde clamaverunt, Quid nobis et tibi est ? venisti ante tempus perdere nos ? scimus qui sis, Sanctus Dei (Marc. 1, 24), Venturum sciebant, sed tempus ignorabant. Sed quid audistis in Psalmo de Jerusalem ? Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur : tu eaesurgens, inquit, misereberis Sion, quoniam venit tempus ut miserearis ejus (Psal. ci, 15, H 4). Quando venit tempus ut misereretur Deus, venit Agnus. Qualis Agnus quem lupi timent? qualis Agnus est qui leonem occisus occidit ? Dictus est enim diabolus leo circumiens et rugiens, quærens quem devoret (I Petr* v, 8) : sanguine Agni victus est leo. Ecce spectacula Christianorum. Et quod est amplius, illi oculis carnis vident vanitatem, nos cordis oculis veritatem. Ne putetis, fratres, quod sine spectaculis nos dimisit Dominus Deus noster: nam si nulla sunt spectacula, cur hodie convenistis ? Ecce quod diximus, vidistis, et exclamastis: non exclamaretis, nisi vidissetis. Et magnum est hoc spectare per totum orbem terrarum, victum leonem sanguine Agni, educta de dentibus leonum membra Christi, et adjuncta corpori Christi. Ergo nescio quid simile imitatus est quidam spiritus, ut sanguine simulacrum suum emi vellet, quia noverat pretioso sanguine quandocumque redimendum esse genus humanum. Fingunt enim spiritus mali umbras quasdam honoris sibimetipsis, ut sie decipiant eos qui sequuntur Christum. Usque adeo, fratres mei, ut illi ipsi qui seducunt per ligaturas, per præcantationes, per machinamenta inimici, tuisceant præcantationibus suis nomen Christi: quia jam non possunt seducere Christianos, ut dent venenum, addunt, melis aliquid, ut per id quod dulce est, lateat quod amarum est, et bibatur ad perniciem. Usque adeo ut ego noverim aliquo tempore ilJius Pilleati sacerdotem solere dicere, Et ipse Pilleatus christianus est. Ut quid hoc, fratres, nisi quia aliter non possunt seduci Christiani ? 7. Ne quæratis ergo alibi Christum, quam ubi se vobis voluit prædicari Christus ; et quomodo vobis voluit prædicari, sic illum tenete, sic in corde vestro scribite. Murus est adversus omnes impetus et adversus omnes insidias inimici. Nolite timere, nec tentat ille, nisi permissus fuerit : constat illum nihil facere, nisi permissus fuerit aut missus. Mittitur tanquam

[blocks in formation]

non vult pati, non pateris; quod te permiserit pati, flagellum corrigentis est, non pœna damnantis. Ad hæreditatem sempiternam erudimur, et flagellari dedignamur ! Fratres mei, si recusaret quisquam puer colaphis aut flagellis cædi a patre suo, quomodo diceretur superbus, desperatus, ingratus paternæ disciplinæ ? Et utquid erudit pater homo filium hominem ? Ut possit non perdere temporalia quæ illi acquisivit, quæ illi collegit, quæ non vult eum perdere, quæ ipse qui relinquit, non potuit in sempiternum tenere. Non docel filium cum quo possideat, sed qui post eum possideat. Fratrcs mei, si filium docet pater successorem , et quem docet et ipsum similiter per illa omnia transiturum, qua et ille qui monebat transiturus est ; quomodo vultis erudiat nos Pater noster, cui non successuri, sed ad quem accessuri sumus, et cum quo in æternum mansuri in hæreditate, quæ non marcescit, nec moritur, nec grandinem novit ? Et ipse hæreditas et ipse Pater est. Hunc possidebimus, et erudiri non debemus ? Sufferamus ergo eruditionem Patris. Non quando nobis dolet caput, curramus ad præcantatores 1, ad sortilegos et remedia vanitatis. Fratres mei, non vos plangam ? Quotidie invenio ista ; et quid faciam ? Nondum persuadeo Christianis in Christo spem esse ponendam ? Ecce, si cui factum est remedium, moriatur, (quam multi enim cum remediis mortui sunt ? et quam multi sine remediis vixerunt?) qua fronte exiit anima ad Deum ? Perdidit signum Christi, accepit signum diaboli. An forte dicat: Non perdidi signum Christi ? Ergo signum Christi cum signo diaboli habuisti. Non vult Christus communionem, sed solus vult possidere quod emit. Tanti emit ut solus possideat : tu facis ei consortem diabolum, cui te per peccatum vendideras. Væ duplici corde (Eccli. 11, 1 %) ! qui in corde suo partem faciunt Deo, partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia fit ibi pars diabolo, discedit, et totum diabolus possidebit. Non frustra itaque Apostolus dicit : Nejue detis locum diabolo (Ephes. iv, 27).Cognoscamus ergo Agnum, fratres, cognoscamus pretium nostrum. 8. Stabat Joannes, et eae discipulis ejus duo. Ecce duo de discipulis Joannis : quia talis erat Joannes amicus sponsi, non quærebat gloriam suam, sed testimonium perhibebat veritati; numquid voluit apud se remanere discipulos suos, ut non sequerentur Dominum ? Magis ipse ostendit discipulis suis quem sequerentur. Habebant enim illum tanquam Agnum : et ille, Quid me attenditis ! ego non sum Agnus ; Ecce Agnus Dei : de quo etiam superius dixerat, Ecce Agnus Dei. Et quid nobis prodest Agnus Dei ? Ecce, ait, qui tollit peccatum mundi. Secuti sunt illum, hoc audito, duo qui erant cum Joanne. 9. Videamus sequentia. Ecce Agnus Dei : hoc Joannes. « Et audierunt et in duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis ? Qui dixerunt : Rabbi (quod dicitur interpretatuin Magister), ubi habitas ? » Non sic illum sequebantur quasi jam

1 In plerisque Mss., praecantationes.

ut inhærerent illi: nam manifestum esl quando illi inhæserunt, quia de navi eos vocavit. In his enim duobus erat Andreas, sicut modo audistis; Andreas autem frater Petri erat ; et novimus in Evangelie quod Petrum et Andream Dominus de navi vocavit, dicens, Venite post me, et faciam vos piscalores hominum (Matth. iv, 19) Et ex illo jam inhæserunt illi, ut non recederent. Modo ergo quod illum sequuntur isti duo, non quasi non recessuri sequuntur; sed videre voluerunt ubi habitaret, et facere quod scriptum est, Limen ostiorum ejus eaeterat pes tuus; surge ad illum venire assidue et eru lire praeceptis ejus (Eccli. wi, 36, 37). 0stendit eis ille ubi maneret: venerunt et fuerunt cum illo. Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem ! Quis est qui nobis dicat quæ audierint illi a Domino ? Ædificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos ; colloquatur nobis. 10. « Quid quæritis ? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod interpretatum dicitur Magister), ubi habitas ? Dicit eis: Venite, et videte. Et venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. » Nihilne arbitramur pertinuisse ad Evangelistam, dicere nobis quota hora erat ? Potest fieri ut nihil ibi nos animadvertere, nihil quærere voluerit ? Decima erat hora. Numerus iste legem significat, quia in decem præceptis data est lex. Venerat autem tempus ut impleretur lex per dilectionem; quia a Judæis non poterat impleri per timorem. Unde Dominus dicit: Non veni solvere legem, sed implere (Matth. v, 17). Merito ergo decima hora eum secuti sunt ad testimonium amici sponsi duo isti : et decima hora audivit. Rabbi, quod interpretatur Magister. si decima hora Rabbi Dominus audivit, et decimus numerus ad legem pertinet ; magister legis non est nisi dator legis. Nemo dicat quia alius dedit legem, et alius docet legem : ipse illam docet qui illam dedit; ipse est magister legis suæ, et docet illam. Et misericordia est in lingua ipsius, ideo misericorditer docet legem, sicut dictum est de sapientia. Legem autem et misericordiam in lingua portat (Prov. xxxi, 26). Noli, timere ne implere legem non possis, fuge ad misericordiam. Si multum est ad te legem implere, utere pacto illo, utere chirographo, utere precibus quas tibi constituit et composuit jurisperitus cœlestis. { f. Quid enim habent causam, et volunt supplicare imperatori, quærunt aliquem scholasticum jurisperitum, a quo sibi preces componantur ; ne forte si aliter petierint quam oporlet, non solum non impetrent quod petunt, sed et poenam pro beneficio consequantur '. Cum ergo quærerent supplicare Apostoli, et non invenirent quomodo adirent imperatorem Deum, dixerunt Christo, Domine, doce mos orare : hoc est, Jurisperite noster, assessor, imo consessor Dei, compone nobis preces. Et docuit Dominus de libro juris cœlestis, docuit quomodo orarent: et in ipso quod docuit, posuit quamdam conditionem : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. xi,

1 Plerique Mss., mereantur.

« PoprzedniaDalej »