Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Quaest. I. [LUc. cap. 1, § 13, 20. ' Quod Zacharias orans pro populo, audit ab angelo, Ecaudita est oratio tua; ecce Elizabeth u.ror tua concipiet et pariet filium, et vocabis momen ejus Joannem ; primo hoc attendendum est, quia non est verisimile, ut cum pro populi peccatis vel saIute vel redemptione ille offerre!, si quidem populus eum exspectabat offerentem, quod potuerit relictis publicis votis homo senex, uxorem habens anum, pro accipiendis filiis orare : præsertim quia nemo orat accipere, quod se accepturum esse desperat; usque adeo autem ille jam se habiturnm filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur, Eaeaudita est oratio tua, pro populo intelligendum est: cujus populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, ad hoc nuntiatur Zachariæ filius nasciturus, quia præcursor Christi destinabatur. Quod autum ei non credenti angelo, ab eodem angelo dicitur, Et ecce eris tacens donec impleantur hæc in tempore suo, intelligendum est significasse quod prophetia usque ad Joannem, tanquam a sono sileret intelligibili ; quia non est intellecta, donec in Domino compleretur.

II. [Ib. v, 3-1 1.] Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus, quando Dominus de auctoritate Ecclesiæ docet gentes. Quod Dominus ascendens in navim, quae erat Petri, rogat eum a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis præcipiantur, nec sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant : vel prius in proximis regionibus gentibus prædicandum ; ut quod dicit item Petro, Duc in altum, et lavate retia vestra in capturam, ad remoliores gentes, quibus postea prædicatum est, pertineat : sicuti Isaias dicit, Tolle signum in gentes, ad eas quae prope, et ad eas quae longe (Isai. lxii, 10, et lvii, 10). Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et naviculæ impletæ sunt, ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis, exeuntibus inde hæresibus et schismatibus, tanta remanere!, et tanta esset futura illi amissio fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videatur talis Ecclesia, e.ri a me, quia pcccator homo sum : tanquam turbis carnalium repleta, et eorum moribus pene submersa, regimen spiritualium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce linguæ dicunt hominos bonis ministris Dei, ut eos a se rappellant : scd voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur; et eo vehementius, quoi deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonnet: ut honorificentiam eorum significaverit Petrus,

cadens ad pedes Domini ; mores autem in eo quod dixit, Eaci a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus; non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit; significat in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntalem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum Petrus et Jacobus et Joannes, potest significare finem temporis, quo ab hujus mundi salo, qui Christo inhæserint, penitus recessuri sunt. III [Ib. v, 14.] Quod Dominus dicit leproso mundato : Vade, ostende te sacerdoli, et offer munus pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis; hic videtur approbare sacrificium, quod per Moysen præceptum est, cum id non receperit Ecclesia. Quod ideo jussisse intelligi potest, quia nondum esse coeperat sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim in passione obtulerat holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis, templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis (Dan. ix, 27). Non enim oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum prædicantium, et fide credentium populorum. IV. [Ib. v, 18-25.] De paralytico: potest intelligi anima dissoluta membris, hoc est bonis operationibus, Christum quærere, id est, voluntatem Verbi Dei ; impediri autem turbis, nisi tecta, id est, operta Scripturarum aperiat, ut per hæc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descendat. Hi autem a quibus deponitur, bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea jubetur portare, et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animae, hoc corpus restaurare intelligatur: ut jam non in carnalibus gaudiis tanquam in lectorequiescatinfirmitas animi ; sed mngis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad requiem secretorum cordis sui. V. [Ib. III, 23.] Non absurde quæstio proponitur, Quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Nam Matthæus eum dicit genitum ab eo qui vocabatur Jacob (Matth. i, 16); Lucas vero filium esse dicit ejus qui vocabatur Heli. Neque hoc loco illud dici potest quod unus homo, sicut non solum apud Gentes, sed etiam apud Judæos accidere solere manifestum est, duo nomina habuerit. Cætera enim serie generalionum, qui hoc putat, facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis, cæterisque majoribus dicturus est, quorum diversa no:nina singuli Evangelistæ in sua quisque narratione contexunt ? Quid postremo de ipso numero ; quandoquidem Luca3 a Domino usque ad David quadraginta tres generationes enumerat, Matthæus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel viginti septem ? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem, et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quærendum igitur quomodo duos patres potuerit habere Joseph. Et mihi quidem in præsentia tres causae occurrunl, quarum aliquam Evangelista secutus sit. Aut enim unus erat Joseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat : aut more Judæorum, cum sine filiis unus decessisset, uxorem ejus propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit (Deut. xxv, 5, 6); ut cum ab altero alteri genitus esset Joseph, convenienter duos patres habere diceretur. Aut unus Evangelista patrem ejus a quo genitus est, nominavit ; alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis majoribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum, in filii loco Joseph non absurde constitueretur, ut inde jam usque ad David non eumdem quem Matthæus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videtur infirma, quam secundo loco posuimus : quia cum quisque apud Judæos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxore ejus exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere (a). Ergo aut adoptio solvit istam quæstionem, aut origo majorum, aut aliqua alia causa, quæ nobis in præsentia non occurrit. Quapropter tanta est eorum dementia, qui facilius dilabuntur ad Evangelistarum aliquem de mendacio criminandum, quam causas quærant, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas, quibus id recte fieri potuerit, cum tamen ad solvendam quæstionem vel unam invenire sufficiat. VI. [Ib. iii, 23-38.] Quid sibi velit quod septuaginta septem personæ secundum generationes, quas Lucas secutus est, inveniuntur, quaeri potest. Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset. Aitenim, non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum (3fatth. xviii, 22). Unde recte creditur commemoratio ne hujus numeri omnia peccata jussisse dimitti ; quandoquidem ipse per quem peccata omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum evangelistæ memorati testimonium, ad homines humaniter venire dignatus est. Convenientissime autem, cum sit etiam alia series generationum quam Matthaeus explicat ( I l. 1, 1-17), hanc ille te— nuit, qui baptizato Doinino generationes ipsas per septuaginta et septem personas sursum versus enumerat. Nam et reditus est et tanquam ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus, cum sursum versus per illas generationes ascenditur. Et utique per Baptismum fit omnium re(a) Relract. lib. 2, cap. 12.futuro vitam æternam consequetur (Matth. xix, 20). Stabularius ergo est Apostolus. Quod supererogat, aut illud est consilium quod ait, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. vii, 25) : aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret, -cum ei liceret et pasci ex Evangelio (II Thess. iii, 8, 9). XX. [Ib. x, 50-42.] Quod Marlha eaccepit illum in domum suam, significat Ecclesiam quæ nunc est, excipientem Dominum in cor suum. Maria soror ejus quæ seilebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus, significat eamdem Ecclesiam, sed in fuluro sæculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiæ, sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium ; quia nunc talibus operibus exercetur Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror ejus non adjuvet, occasio datur sententiæ Domini, qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii hujus merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse, quæ non aufer6

missio peccatorum, quæ illo numero significatur. Non enim in baptismo Domini ipsi Do:nino peccata dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quæ misericordia ejus et potestate donata est hominibus, per illum baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque signata est. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. Hoc autem in undenario et septenario considerandum est: qui numeri per se multiplicati, ad tantum perveniunt ; nam undecies septem vel septies undecim, septuaginta et septem fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant: ac si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam, denario remunerantur (Id. xx, 2-10), quod fit cum septenaria creatura Trinitati Creatoris adjungitur; manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis, etintegritatem perfectionemque amittentis. IIoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur; unde est quod ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente jubemur diligere Deum (Deut. vi, 5, et Matlh. xxii, 37): quaternario vero corpus; multis enim m0dis quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo conjunclis homo constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur,cum dicimus,Unum,duo, tria,quatuor,etc.; sed cum dicimus, Semel, bis, ter, quater: quapropter, ut dixi,non septem et undecim,sed septies undecim,significatur transgressio, quæ motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suæ stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi ; ut tanto post per prophetam animæ diceretur, Sperabas, si a me discessisses, aliquid amplius te habituram ? Ex quo vitio superbiæ omnia peccata silvescunt: quæ tamen dimittuntur, cum septuagies septies ignoscendum esse admonemur (Matth. xviii, 22), ut intelligamus nullum peccatum excipi, quod pœnitenti et veniam deprecanti per Ecclesiam, cujus personam Petrus gestat, non dimittatur. VII. [Ib. vi, 9.] Quod dicit Dominus Judæis, de eo qui habebat manum dexteram aridam, lnterrogabo vos si licet sabbato bene facere, an male; animan salvam facere, an perdere.Quæritur, cum corpus curaverit, quare sic interrogaverit, animam salvam facere, an perdere. Vol quod il!a miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae: vel quod ipsa sanatio manus dexteræ, salutem animæ significabat, quæ abonisoperibus cesgans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur: vel animain pro homine posuit, sicut dici solet, Tot animae ibi fuerunt. VIII. [Ib. vi, 38.] Quod Dominus dicit, Dale, et dabitur vobis; mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentcm dabunt in sinum vestrum, ex illa sent tentia accipi potest, qua dicit et alio loco, Ut ipsi reci

piunt vos in æterna tabernacula (Luc. xvi, 9): ut plebi praeceptum esse videatur, quod dietum est, Date, et dabitur vobis. Secundum quam sententiam dicit ApostoHus, Communicet qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. vi, 6). Non enim diceret, dabunt in sinum vestrum, nisi quia per illorum merita, quibus vel calicem aquæ frigidæ in nomine discipuli dederint, mercedem cœlestem recipere merebuntur (Matth. x, 42).

IX. [Ib. vi, 39.] Quod Dominus dicit, Numquid potest cæcus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt ? fortasse hoc ideo subjunxerit, ne sperarent a Levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit, Dabunt in sinum vestrum, quoniam ipsis dabant decimas. Quos cæcos dixit, quia Evangelium non tenerent; ul illam remunerationem per discipulos Domini potius plebs inciperet jam sperare : quos imitatores suos volens ostendere, addidit etiam, Non est discipulus super inagistrum.

X. [Ib. vi, 47, 48.] Quod Dominus dicit, Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram ; fodere dixit, humilitate christiana omnia terrena exhaurire de corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat. In altum autem fodere, donec ad petram perveniat: in tantum Christum gralis sequi, et gratis eum colere,ut non solum non propter superflua, sed nec propter illa quæ videntur huic vitæ necessaria, et quæ sine culpa a quovis justo sumi et haberi possunt, tamen temporalia atque terrena sunt, colendus Deus putetur.

XI. [Ib. vii, 32-35.] De pueris sedentibus in foro, et ad invicem clamantibus, converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu, luctum pœnitentiæ significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo eum cæteris cibo et potu, lætitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt; dicentes illum dæmonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed toncupiscentia reprehendenda est. Non enim interest δrnnino quid alimentorum sumas,ut succurras necessitati corporis,dummodo congruas in generibus alimentorum bis cum quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas, multum interest: cum videamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur, ardenter, et intolerabiliter, et onnitio turpiter inhiare: alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante

ora ' positas epulas, si id in tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personæ suæ et pro suæ valetudinis necessitate quis capiat; sed quanta facilitate atque serenitate animi careat, cum his vel oportet vel etiam necesse est carere : ut illud in animo christiani compleatur quod Apostolus dicit, « Scio et minus habere, scio et abundare (in omnibus et in omnibus imbutus sum), et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati : omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. iv, 12, 13); et illud, « Neque si manducaverimus, abundabimus ; neque si non manducaverimus, egebimus (I Cor. viii, 8) ; illud, Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. » Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, in Spiritu sancto (Rom. xiv, 17). Justificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere ; facilitatem vero carendi talibus, et amorem fruendi æternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retineri. XII. [Ib. viii, 16.] Quod Doininus ait, Nemo autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed super candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen ; qui verbum Dei timore carnalium incommodorum absbondit, ipsam utique carnem præponit manifestationi veritatis, et ea quasi cooperit verbum, timendo prædicare : eam itaque vasis et lecti nomine appellavit, sub quo lucernam ponere ait eum qui hoc facit. XIII. [Ib. viii, 26-39.] Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio dæmoniorum, significatæ sunt Gentes quæ multis dæmonibus serviebant. Quod sine vestimento erat, non habebat fidem, etc. Quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat. Quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Quod etiam vinculis talibus disruptis agebatur a dæmonio in eremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quæ jam vulgarem consuetudinem excederent. Quod autem in porcos pa— scentes in montibus dæmonia ire permissa sunt, significat immundos et superbos homines, quibus dæmonia dominantur per idolorum cultus. Quod autem in stagnum præcipitati sunt, significat quodjam clarificata Ecclesia, et liberato populo Gentium a dominatione dæmoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos (a), qui Christo credere noluerunt, cæca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes, ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes stupendo et 1 Rat. Am. et novem Mss., anle horam.

(a) Post Honorii leges contra idola datas anno 399.Vid. lib. 18 de Civit. Dei, cap. 54.

mirando prædicare. Quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu,et cognoscentes quid factum sit, rogant Jesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi ; significat multitudinem vetusta sua vita delcctatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit jam esse cum Christo, et dicitur ei, Redi domum tuam, et enarra quanta tibi fecit Deus ; ex illa Apostoli sententia recte potest intelligi, cum ait, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne, necessarium propter vos (Philipp. 1. 23). Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redundum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cum præpropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium prædicationis, fraternæ redemptioni accommodatum. XIV. [Ib. x, 1.] De septuaginta duobus discipulis: sicut viginti quatuor horis totus orbis peragitur,atque a sole lustratur; ita mysterium ! illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in geptuagintaduobus discipulis intimatur. Viginti quatuor enim ter in septuaginta duobus ponimus. Quod autem binos mitlit, sacramentum est charitatis: sive quia duo sunt charitatis præcepta, sive quia omnis charitas minus quam inter duos esse non potest. XV. [Ib. xi, 35.] Si lumen quod est in te,tenebrae sunt, ipsæ tenebrae quantae (Matth. vi, 23) ? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur: tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animoilla faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atque proveniant eis quibus nos ea bono animoimpendimus. Plerumque enim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benevola intentione præstamus. XVI. [Ib. xi, 39.] Nunc vos, Pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis. Hinc et deinceps quod dfcit in Pharisæos et Legis doctores, hoc est quod superius dixit, 0bfirmaverat faciem in Jerusalem (Luc. ix, 5!), ut eis aperte vera diceret vitia et peccata eorum. XVII. [Ib. xi. 20.] Ideo dicitur Spiritus sanctus digitus Dei, propter partitionem donorum quæ in eo dantur, unicuique propria, sive hominum, sive Angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet parlitio, quam in digitis. XVIII. [lb. v, 33-38.] Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio : in tribulatione, ad propitiandum Deum pro peccatis ; in gaudio vero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium major sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset cur discipulis ejus nonjejunarent, de utroquejejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione jejunari solet, pertinet quod ait, sponsi filios tunc jejunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus: tunc enim desolabuntur,

* Rat. et Ms. Cisterciensis, ministerium.

et in moerore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. Quo dono percepto, etiam jejunii alterum genus, quod fiet per laetitiam,jam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dicit eos tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novu8 pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinæ, quæ ad novæ vitæ temperantiam pertinet; quia si hoc fiat,et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quæ ad jejunium ciborum valet, inopportune traditur, cum illa doceat generalejejunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni lætitia temporalium delectationum : cujus quasi pannum, id est partem aliquam, quæ ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri ; quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est spiritualibus præceptis, facilius disrumpi, quam id continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum Domini, desiderio consolationi8 ejus orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum, sactum, quo impleti, cum omnium, qui de diversis gentibus aderant,linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni (Act. ii, 1-13). Novum enim vinum jam novis utribus venera. XIX. [Ib. x, 30-37.] Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho : ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa cœlestis, a cujus beatitudine lapsus est, Jericho, Luna interpretatur, et significatmortalitatem nostram,propter quod nascitur, crescit, senescit, et occidit. Latrones, diabolus et angeli ejus 1 : qui eum spoliaverunt immortalite : et plagis impositis, peccata suadendo: reliquerunt semivivum : quia ex parte qua potest inelligere et cognoscere Deum, vivus est homo ; ex parte qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et Levita qui eo viso præterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quæ non poterant prodesse ad salutem. samaritanus Custos interpretatus : et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio velnerum,est cohibitio peccatorum. Oleum, consolstio spei bonæ, propter indulgentiam datam ad reconciliationem paçis. Vinum, exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Jumentum ejus, est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi jumento, est in ipsam incarnatiónem christi credere. Stabulum, est Ecclesia, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione redeuntes in aeternam patriam. Altera dies, est post resurrectionem Domini. Duo denarii, sunt vel duo præcepta cbaritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt Apostoli ad evangelizandum cæteris; vel promissio vitæ præsentis et futurae. Secundum enim duas promissiones dictum est, Accipiet in hec saeculo septies tantum * et in saeculo

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tur ab ea: et ideo intelligitur optima, quia et perhänc 3

ad illam tenditur, et non auferetur ; illa vero ministerii, quamvis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit. XX. [Ib. xi, 5-8.] Amicus ad quem venitur media nocte ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua præsentis vitæ consoletur labores. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat, non amicitia, sed tædio compulsus ; quanto magis Deus dat, qui sine taedio largissime domat quod petitur, sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt? In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiæ Trinitatem. Amicus autem, quem dicit ille qui petit, venisse de via, et non se habere quod p0natante illum, intelligitur hominis appetitus, qui debet obtemperare ralioni. Serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat, propter omnia per tempus transeuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appelitus a consuetudine revocatur: sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiriluali, qua Creatoris Trinitas prædicatur, magnæ angustiæ sunt in homine, quem premit ærumna mortalis, cum ab iis quæ foris delectant, præcipitur abstinentia, et inlus non est refectio de lætitia doctrinæ salutaris ' ; et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod aulem ei dicitur de intus, jam ostium clausum esse, pueros quoque ejus cum eo in cubili esse, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur, etilli qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terræ prædicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domi

tontaplasionn, ζ exstat Matth. cap. 19. v. 29, et Marc. cap. 10, v. 30, legerat interpres, heptaplasiona.

1 Duo Mss.. spiritualis, Rât et M§. Cisterciensis, Salvatoris.

extendat. •

no : et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur. XXII. [Ib. xi, 12.] De pane, pisce, et ovo, quibus contraria posuit, lapidem, serpentem et scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam necessarium ut sine illa c3etera nihil sint, sicut sine pane mensa inops ' : cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam Baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur : quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur : cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciæ, quæ etiam primo homini male suadendo præseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur : cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro

' timeridus-est ; sicut spei contrarium est retro respi

cere, cum spes futurorirm in ea quæ ante sunt, se

: XXilK. [Ib. xi,.52.] De eo quod dicit Dominus Scribis vel doctoribus.Judaeorum, Tylistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eoj qua ingr;ibant, prohibuistis : quod in Scriptura Dei humilitatem Christi nec ipsi intelligere *, nec ab aliis intelligi volebant. XXIV. [Ib. xii, 23.] Quod Dominus dicit discipulis : Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum, et utique, si hoc tibi dedit quod plus est, quanto magis dabit quod minus est ! XXV [Ib. xii, 35.] Quod Dominus dicit, Sint lumbi vestri accincli ; propter continentiam ab amore rerum sæcularium : lucernæ ardentes ; hoc ipsum ut vero fine et recta intentione faciatis. XXVI. [Ib. xii, 42.] Quod Dominus dixit Petro, Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? mensuram dicit propter modum capacitatis quorumque audientium. XXVII. [Ib. xii, 54, 55.] Quod Dominus dicit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat: ex illo enim omnibus terris imber evangelicæ prædicationis infusus est. Austrum flantem ante æstus, tribulationesleviores ante judicium. XXVIII. [Ib. xii, 26.] Quod Dominus dicit, Si enim quod minimum est, non potestis, cum de augenda corporis statura diceret ; minimum est enim hoc, sed Deo, corpora operari. XXlX. [Ib. xii, 29.] Cum diceret discipulis, non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait, Et nolite in sublime eactolli. Primo enim hæc ad necessitatem implendam homo quærit : cum autem hæc abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vul

1 Lugd. Vem. Lov. mensa est inops. M. * Sic plerique Mss. At editi, quod in Scriptura de humanitate Christi dicitur, quam nec ipsi intelligere.

« PoprzedniaDalej »