Obrazy na stronie
PDF
ePub

2. Ferendi ingrati placido animo, manfueto, magno. Nunquam te beneficii immemor tam offendat, ut non tamen ei dediffe delectet. Nunquam te in has voces ejus injuria impellat: Vellem non dediffe. Ibid.

Ingratum meliorem facies ferendo, pejorem exprobrando. Quid opus eft querelis? quid infectatione? Ut corporum, ita animorum, vitia molliter tractanda funt. Vincit malos pertinax bonitas: nec quifquam tam duri animi eft, ut tandem bonos non amet.

Si nobis non eft relata gratia, quid faciemus? demus, etiam fi multa in irritum data fint. Demus nihilominus aliis, demus ipfis apud quos jactura faca eft. In hoc homine videor beneficium perdidiffe : huic ipfi beneficium dabo iterum, &, tanquam bonus agricola, curâ cultuque fterilitatem foli vincam. Senec. 7 Benef. c. 30, 31.

Beneficium fæpe dare, docere eft reddere.

P. Syrus. Non eft quòd turba ingratorum nos faciat ad bene merendum tardiores: cùm ne Deos quidem immortales facrilegi negligentefque eorum ab effusâ benignitate deterreant. Hos fequamur duces, quantùm humana imbecillitas patitur. In dandis beneficiis permaneamus, etiamfi fpes præcidatur gratos reperiendi. Ne ceffaveris: opus tuum perage, & partes boni viri exfequere. Alium re, alium fide, alium gratiâ, alium confilio, alium præceptis falubribus. adjuva. Senec. 1 Benef. c. 12.

LIBER

D

LIBER QUARTUS.

DE FORTITUDINE.

CAPUT I.

Animi fortitudo duplex.

UPLEX eft animi fortitudo. Una in rerum externarum defpicientiâ ponitur: cùm perfuafum nobis eft, hominem nihil, nifi quod honeftum decorumque fit, aut admirari aut expetere oportere; nullique neque perturbationi animi, neque fortunæ, fuccumbere. Altera animi fortitudo eft, ut res geras magnas illas quidem & maximè utiles, fed vehementer arduas, plenafque laborum ac periculorum. Cic. 2 Offic, n. 66.

Ea animi elatio, quæ cernitur in adeundis periculis, & laboribus fuftinendis, fi juftitia vacat, pugnatque non pro falute communi, fed pro fuis commodis, in vitio eft. Itaque probè definitur à Stoicis Fortitudo, cùm eam virtutem effe dicunt ipugnantem pro æquitate. n. 62.

Dicitur Auguftus adeò fimultates, turbas, bella execratus effe, ut, nifi juftis de caufis, nunquam genti cuiquam bellum intulerit. Aur. Victor. Ep. c. 2.

CAPUT II.

Bellicæ fortitudinis exempla.

1. Nunquam periculi fugâ committendum eft, ut imbelles timidique videamur. Sed fugiendum etiam illud, ne offeramus nos periculis fine causâ: quo nihil poteft effe ftultius. In tranquillo tempeftatem adverfam optare, dementis eft: fubvenire autem tempeftati quâvis ratione, fapientis. Cicer. 1 Offic. n. 77

Q 2

Temerè

Temerè in acie verfari, & manu cum hofte, confligere, immane quoddam & belluarum fimile eft. Sed cùm tempus neceffitafque poftulat, decertandum manu eft, & mors fervituti turpitudinique anteponenda. Cie. 1 Offic. n. 75.

2. Tarquinii Româ pulfi perfugerunt ad Porfenam Etrufcorum regem: qui, eorum precibus motus, bellum Romanis intulit, ut ejectos in urbem reduceret. Cùm Etrufcorum exercitus adeffet, duce Porfenâ, Romani ex agris in urbem demigrant, eamque fepiunt præfidiis. Aliæ urbis partes muris, alia Tiberi amne objecto, videbantur tuta. Sed pons Sublicius iter hofti dediffet, nifi illo die Roma virum unum, Horatium Coclitem, munimentum habuiffet. Hic ubi hoftem è capto Janiculo decurrere in urbem vidit, focios autem fuos, deferio pontis præfidio, fugere ; eos obteftans monuit, ut pontem ferro ignique interrumperent, dum ipfe impetum Etrufcorum exciperet. Vadit inde in primum aditum pontis, armis in hoftem adverfis ad prælium ineundum.

Cum Horatio Romanos duos pudor tenuit, Lartium & Tolumnium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi & pugnæ procellam parumper fuftinuit. Deinde eos cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etrufcorum, nunc fingulos provocabat, nunc increpabat omnes, Servos regum fuperborum vocans, qui, Jua libertatis immemores, alienam oppugnatum venirent. Cunetati aliquandiu illi funt: deinde pudor commovit eorum aciem, & clamore fublato undique in unum Horatium tela conjecere. Quæ cùm in objecto fcuto hæfiffent, neque ille minùs obftinatus pontis aditum obftrueret; virum impetu facto parabant detrudere, cùm fimul fragor rupti pontis, fimul clamor Romanorum fublatus, eorum impetum fuftinuit. Tum Cocles: Tiberine pater, inquit, te, fancte, precor, bac arma & hunc militem propitio flumine accipias. Inde armatus in Tiberim defiluit: multifque fuperincidentibus telis, incolumis ad fuos tranavit, rem aufus plus famæ habituram ad pofteros, quàm fidei.

Grata

Grata erga tantam virtutem civitas fuit ftatua in comitio pofita: tantum agri, quantum uno die arare potuit, datum. Privata quoque inter publicos honores ftudia eminebant: nam in magnâ annonæ inopiâ quifque pro domefticis copiis aliquid ei contulit, fraudans fe ipfe victu fuo. Livius, l. ii. c. 9, 10.

3. Bello primo Punico, cùm imperator Poenorum colles quofdam opportunos in Sicilia prior occupâffèt, exercitus verò Romanus fe temerè demififfet in fubjectos collibus illis faltus; acceffit at confulem tribunus militum, de cujus nomine non convenit inter antiquos fcriptores; nam alii Q. Cædicium, ali Laberium, plures Calpurnium Flammam vocant. Is, ubi oftendit quantum periculi ex loci inquitate inftaret: Cenfeo, inquit, fi rem Romanam fervare vis, id faciendum, ut milites quadringentos ire jubeas ad hanc, quam cernis, petram, inter medios hoftes afperam atque editam, eamque ut capiant imperes borterifque. Futurum enim profectò eft, ut hoftiam fortiffimus quifque & promptiffimus properet ad occurfandum illis, & pugnandum; atque ita circa eam fetram atrox fugna fiat, in qua omnes illi, quos dico, quadringenti milites noftri obtruncabuntur. At tu interea, alligatis illo uno negotio boftibus, & in ea cæde occupatis, tempus habebis exercitus ex loco infefto educendi. Alia, nifi hæc, falutus via mulla eft. Fidum quidem & providum boc confilium videtur, refpondit conful; fed quifnam erit, qui ducat quadringentos illos milites ad eum locum inter cuneos hoftium? Si alium, inquit tribunus, neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare. Ego hanc tibi reipublicæ animam do. Conful tribuno gratias egit,

& meritas laudes tribuit.

Ille traditos fibi quadringentos milites admonens quem in locum deduceret, & quo confilio: Ire, inquit, commilitones, illò neceffe eft, unde redire non eft neceffe. Moriamur, & morte noftrâ eripiamus eft obfidione circumventas legiones. Tum omnes nullâ fpe evadendi, fed amore laudis & fervandi exercitûs cupiditate accenfi, proficifcentur. Hoftes eam hominum manum venire ad fe demirati, in incerto pri

Q3

mùm

mùm funt, quò ire pergant. Sed ubi apparuit eos ad illam petram occupandam iter intendere, mittit adversùm illos Carthaginienfium imperator ftrenuiffimum quemque ex peditatu & equitatu fuo militem. Romani circumveniuntur, circumventi repugnant. Fit prælium diu anceps. Tandem fuperat multitudo. Quadringenti omnes perfoffi gladiis, aut miffilibus operti cadunt. Conful interim, dum ea pugna fit, fe in loca edita & tuta fubducit. Dii immortales tribuno militum for'tunam ex virtute ejus dedêre. Nam ita evenit, ut, cùm multifariàm faucius factus effet, nullum in capite vulnus acciperet. Inter mortuos, multis confoffus vulneribus, fed adhuc fpirans, inventus, convaluit: fæpeque poftea operam reipublicæ ftrenuam perhibuit, A. Gell. 7. iii. c. 7. Liv. 1. xxii. c. 60. Senec. ep. lxxxvii. A. V.&. c. 39.

4. Leonidas quoque Lacedæmonius, cum trecentis civibus apud Thermopylas, objectus erxi in Græciam irrumpenti cum innumerabili militum copiâ, maluit occumbere dimicando, quàm affignatam fibi à patriâ ftationem deferere. Ideoque tam alacri animo cohortatus eft fuos ad id prælium, quo perituri erant, ut diceret: Sic prandete, commilitones, tanquam apud inferos conaturi. Mors erat denunciata trecentis illis Lacedæmoniis: nec victoriam fperabant, nec reditum: ille locus iis fepulchrum faturus erat. Perinde tamen ac victoria effet promiffa ductori intrepidè paruerunt. A. Gell. loco cit. Valer. I. iii. c. 2. Senec. Ep. Ixxxii. · 6 Benef. c. 31.

Lacedæmonii Leonidam & focios ejus pro patriâ cafos decoravêre fepulchris, ftatuis, elogiis. Tribuno militum Romano egregii facinoris merces data eft corona graminea, quà nulla nobilior corona fuit in præmium virtutis bellicæ apud populum terrarum principem, & quæ ab univerfo exercitu fervato decerni folebat. Plinius, l. xxii c. 3, 4.

Populi Romani honores quondam fuerunt rari & tenues, ob eamque caufam gloriofi: poftea verò effun fuêre, & ideò viles. Sic olim apud Athenienfes fuiffe reperimus. Thrafy bulo enim, pro magnis in patriam meritis, honoris ergô corona à populo data

eft,

« PoprzedniaDalej »