Obrazy na stronie
PDF
ePub

quid ageret puer, refpondebat: Bene quievit, liben
ter cibum fumpfit. Deinde cùm diu prohibita lacry-
mæ vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tunc fe
dolori dabat. Satiata flendo, ficcis oculis, compofito
vultu, redibat, quafi oblita orbitatis. Plinius, l. iii, 16,
Scribonianus in Illyrico bellum moverat contra
Claudium fuerat Pætus in partibus ejus, &, occifo
Scriboniano, ipfe Romam trahebatur. Cùm effet
navem afcenfurus, oravit Arria milites, ut fimul im-
poneretur. Nempe, inquiebat, daturi eftis confulari
viro fervulos aliquos, quorum è manu cibum capiat, à
quibus veftiatur, à quibus calcetur: omnia vel da
præftabo. Non impetravit. Conduxit pifcatoriam
naviculam, ingenfque navigium minimo fecuta eft.
Poftquam Romam venit, &, defperatâ mariti falute,
ipfa mori ftatuiffe vifa eft, attentiùs cuftodiebatur à
fuis. Senfit, & Nihil agitis, inquit, poteftis enim ef
ficere ut malè moriar: ne moriar, non poteftis. Simul-
que è cathedrâ exiliens, adverfo parieti caput ingenti:
impetu impegit, & corruit, Refocillata, Dixeram,
inquit, vobi, inventuram me duram ad mortem viam,
duran
fivos facilem negaJetis. Poterat fanè marito perempto
vivere, atque etiam in aliquo honore effe, quia Mef-
falina Claudii uxori erat conjunctiffima; at ei mor-
tis comes effe voluit. Quinetiam ut illum excitaret
ad mortem virili animo oppetendam, ipfa prior pectus
fuum perfodit, & extractum è vulnere pugionem ma
rito porrigens, immortalem hanc vocem edidit: Pail,
non dolet. Dio. 1. ix.

Cafta fuo gladium cùm traderet Arría Pato,
Quem de vifceribus traxerat ipfa fuis:
Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit,
Sed quod tu facies, hoc mihi, Pate, dolet.

Martial. lib. i. Ep. 12 3. Gentis Cariæ regina Artemifia viram fuum Maufolum maximè dilexit virum: quantopere verò defideravit mortuum, judicare facile eft ex habitis ejus funeri honoribus, & exftructo illi fepulchro magnifico, ut inter feptem mundi miracula numeraretur. Præmiis quoque excitavit præftantiffima ætatis

fuæ

1

fuæ ingenia ad laudes mortui celebrandas. Sed his magni amoris indiciis non contenta ipfa, Manfoli vivum ac fpirans fepulchrum fieri concupivit, & cùm ejus cinerem atque offa mixta odoribus contufaque indidiffet aquæ, ebibit. Aut faltem, ut Ciceroni placet, quamdiu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Valer. 1. iv. c. 6. A. Gell. I. x, c. 18. Cic. iii. Tuse. n. 75%

4. Marcia Catonis Uticenfis filia cùm diutiùs lugeret maritum, interrogata quem diem luctus ultimum effet habitura? refpondit, fibi futurum eundem luctus finem, & vitæ. Et Valeria, Meffalarum foror, rogata cur, amiffo Servio viro, nulli vellet nubere? Quoniam, inquit, mihi femper vivit maritus Servius. Erafmi Apoph.

Phocionis uxor, mulieri cuidam aureas & gemmis diftinctas veftes oftentanti, dixit: At mihi fatis fplendidum ornamentum eft Phocion meus, pauper quidem, fed vicefimo jam anno Athenienfium dux. Stobæus, Serm. v.

CAPUT LIII.

Conjugis delectus ex moribus fiat.

1. Lycurgum quodam percontante cur virgines in dotatas nubere lege præcepiffet: Ut, inquit, neque propter egeftatem alique relinquantur innupta, neque alia propter divitias expetantur: Sed juvenum quifque mores puella fpectans, ex virtute eligat. Plut. Apoph.

Virgo dummodo morata rectè veniat, dotata eft fatis. Plaut. Aulul. A&t. ii. c. 2.

Dos eft magna parentium virtus. Hor. l. iii. Od. 24. Dicebat Cleobulus, filias nuptum dari oportere ætate virgines, ac prudentià mulieres. Diog. Laërt. in Cleob.

Unicæ filiæ pater Themiftoclem confulebat, utrùm eam pauperi, fed bono viro, collocaret: an locupleti parum probato. Cui is, Malo, inquit, viram qui pecunia egeat, quàm pecuniam qua viro. Quo dicto ftul tum patrem monuit,, ut generum potiùs, quàm divitias generi, legeret. Valer. I. vii. c. 2. Cic. 2 Offic. n. 74. 2. Adolefcens

3

2. Adolefcens Pittacum rogavit, ut doceret, utra fibi è duabus puellis ducenda effet uxor: duas enim. offerri dixit, alteram genere atque opibus parem fibi, alteram utrâque re fibi præftantem. file, fublato baculo, quo propter ætatem adminiculo utebatur, trivium oftendit, quò lucendi causâ pueri folerent con venire, eòque juflit ullum pergere, ut audiret à pueris, quid ipfi facere optimum effet. Paruit adolefcens, & pueros in trivio audivit invicem dicentes: Tu tibi Jume parem. Diog. Laërt. in Pittac.

3. Thales â ducendâ uxore alieno animo erat. Ur. genti aliquando matri ut fe matrimonii vinculis aftringeret, Nondum tempeftivum effe, refpondit. Multos poft annos cùm eadem acrius inftaret, Non ampliùs tempeftivum effet, dixit. Diog. Laert. in Thal.

Cùm Solon Miletum veniffet ad Thaletem, mirum fibi videri dixit, quòd nuptiarum & fobolis omnino negligens effet. Nihil tum Thales refpondit: Sed paulo poft peregrinum quendam fubornavit, qui fe nupèr Athenis adveniffe fimularet. Quærente Solone, num quid in eâ urbe novi? Homo quæ diceret edoctus à Thalete, nihil aliud contigiffe refpondit, nifi quòd adolefcentem quendam efferri vidiffet, cujus funus tota civitas profequeretur. Erat quippe, inquit, ut ferebant, filius viri inter cives virtute præcellentis, jamdudum ab urbe abfentis. ✪ infertunatum parentem! exclamabat Solon. Cæterum die, inquit, quodnam ejus nomen ferebant! Audivi èquidem, refpon dit ille, fed excidit mihi. Hoc tantùm memini, multum babitum elle fermonem de illius viri fapientiâ ac juftitiâ. Solon, cujus metus ad fingulas peregrini refponfiones magis ac magis crefcebat, turbatus animo atque anxius, quafivit, Nanquid ille fato funtius adolefcens, Selonis effe filius diceretur ? Quod ita effe refpondente illo, cœpit Solon caput cadere, aliaque & facere & dicere qua folent magno moerore oppreffi, Tum ridens Thales, qui aderat: Hæc me, inquit, 6 Solon, à ducendá uxore E tollendis liberis abfterruerunt, quæ te etiam fortissimi animi Virum nunc frangunt. Te verò nihil hic nuncius moveat ; hæc enim omnia filta funt. Plut. in Sol.

CAPUT

[ocr errors]

LIB. III. Scriptoribus Hiftorie.

133

James Me. Cochran's Book han

CAPUT LIV, tout wh

·Magna fit inter fratres concordia & benevo
lentia.

11 Amicitiæ eorum hominum, quos familiaritas
conjunxit, nihil aliud funt, quàm umbræ & iinagi-
nes illius prime, quam natura fratribus erga fratres
indidit, caritatis. Hanc qui non colit ftudiosè
veneratur, an fidem facere cuiquam poteft, fe aliís
effe benevolum? Plut, de Amore fratern.

ac

Sanguinis conjunctio devincit caritate homines.
Magnum eft enim eadem habere monumenta majo-
rum, iifdem uti facris, fepulchra habere communia.
Cicer. 1 Offic. 54.

Quis amicior eft, quàm frater fratri? aut quem
alienum fidum invenies, fr tuis hoftis fueris? Salluft.
Jug. c. 10:

Silurus Scytharum rex morti proximus afferri fafciculum haftilium juffit, eumque, ut erat colligatus, dedit confringendum filiis fuis octoginta. Cùm id quifque fe poffe facere negâffet; ipfe, foluto fafciculo, fingula haftilia facilè confregit; ita docens illos, fi concordes effent, infuperabiles fore: & diffiderent, infirmos futuros. Plut. de Garrul.

2. Ego noftrâ ætate non minùs raram fratrum amicitiam video effe, quàm fuêre quondam fratrum inimicitiæ : quæ quia naturæ legi adverfabantur, in tragœdiis & theatris publicè funt exagitate. Plutar de Am. fratern.

L. Paulus Æmilius filiarum alteram Catonis filio in matrimonium dedit, alteram Alio Tuberoni, viTo optimo, & qui fortiffimè paupertatem tulit. Sexdecim erant Ælii, qui omnes cum numerosâ fobole & uxoribus in ædibus peranguftis concordi animo habitabant. At hujus noftræ ætatis fratres & cognati, inquit Plutarchus, nifi multum inter fe fpatii interjecerint, nifi muris, fluminibus, regionibus diftinxerint patrimonia & rem familiarem, non ceffant à mutuis contentionibus. Plut, in Emil.

N

3. Oura

3. Cùm mortuus eft pater, rectum eft fratres magis etiam quàm priùs ftudiofos effe retinendæ mutuæ benevolentiæ, neque ad paternam hæreditatem accedere, quafi ad fpol ia ex hofte diripienda, imitantes peffimum exemplum Chariclis & Antiochi, qui relictum à patre poculum argenteum ac veftimentum in duas partes difciffum abftulerunt. Diligenter ergo obfervent illum hercifcendæ hæreditatis diem, qui aut difcordiæ inimicitiæque implacabilis, aut concordiæ amicitiæque principium effe folet. Plut. de Amore fratern.

Mortuo L. Paulo Emilio, P. Scipio Emilianus cum fratre Fabio hæres relictus, animum verè fraternum in eum oftendit. Nam cùm illum videret re familiari minùs, quàm fe, inftructum effe; univerfam hæreditatem, quæ fexaginta talentis & pluris æftimabatur, ei conceffit. Sic enim demum Fabius opibus æqualis ipfi erat futurus. Quod factum cùm ab omnibus celebraretur, aliud quoque clarius animi fui fpecimen dedit. Nam cùm Fabius in funere patris gladiatores dare conflituiffet, neque eum fumptum facilè poffet fuftinere; Scipio dimidiam impenfæ partem de fuo eft largitus. Hujufmodi verò impenfa non minor triginta talentis tum folebat effe, fi quis magnificè munus gladiatorium edere vellet. Cùm Scipionis quoque mater Papiria paulò pòft de vitâ deceffiffet; univerfam hæreditatem conceffit fororibus, tametfi nulla pars bonorum legibus ad eas rediret. Diod. Sic. I. xxxi.

[ocr errors]

Eternam fibi apud pofteros famam paravit Proculeius paterno in fratres animo. Eques Romanus fuit, Augufti amicus. Patre mortuo, patrimonium cum fratribus Murenâ & Scipione æquis partibus diviferat at illi bello civili bonis omnibus fpoliati funt. Quam calamitatem ut leniret Proculeius, facultates omnes fuas cum fratribus iterum eft partitus. Unde Horatius dixit:

Vivet extento Proculeius ævo,

Notus in fratres ànimi paterni. Od. 1. ii. 2. 4. Opere pretium eft difceptationem audire fia

trum

« PoprzedniaDalej »