Obrazy na stronie
PDF
ePub

correspondentem assumere. Tunc sacerdos sic dicat: Ecce Karissime tot commisisti et tot diebus deberes penitere et quia dicis, hoc non posse facere, ideo dicas, quid facere possis pro tuis peccatis; Quodcunque tunc penitens elegerit, sit quantumcunque leve, sibi imponat et omnino non neget absolutionem.

Sextum. Penitenti pro peccatis est innotescenda penitentia sua debita et condigna; si noluit adimplere, dummodo dixerit, se propositum abstinendi pro posse a peccatis, tunc sacerdos erga eum procedat sicut quintus numerus manifestat.

Septimum. Cum peccator vult confiteri peccata sua, non vero vult se ab eis abstinere, seu vult abstinere ab uno et non ab alio, tunc sacerdos sibi proponat, quanta bona pro suis peccatis amisit, quanta beneficia sibi a Deo sint collata, et dicat: Karissime ex quo non vis penitere, ideo Deum devote ores cum Pater nost. ut ipse cor tuum ad veram penitentiam convertat. .... tunc dicat per significationem Dominicae crucis super caput ejus et subjungat, vade et misereatur tui omnipotens Deus.

Octavum est, sc. poenitenti in articulo mortis prout definitum est in Theodoro, confessio est inquirenda, sed penitentia non est imponenda, sed tamen innotescenda.

Nonum. Omnis sacerdos potest de jure absolvere penitentem in articulo mortis de omnibus suis peccatis et a sententia excommunicationis et si sententia publica fuerit probata, idonea tamen cautione prius recepta.

Decimum. Excommunicatus non debet absolvi a peccatis, nisi prius a sententia excommunicationis fuerit absoluta.

Undecimum. Presbyter volens poenitentem absolvere a peccatis, formula necessaria est in hunc modum: Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine patris et filii et spiritus sancti, Amen. Quod additur, relinquitur arbitrio sacerdotis.

Duodecimum est de peccatis oblitis, si quodcunque totaliter oblitus est sufficit penitentia generalis, si non totaliter, quantum scit, recordetur.

Tredecimum. Penitentia pro venialibus peccatis est, dicetur Pat. nost.

Quartumdecimum est. Nullus confessor revelet ea, quae audivit in confessione, dato quod licentiam habet a penitente.

Studeat ergo unusquisque sua delicta sic corrigere, ut post mortem istam non oporteat penam tolerare, nam qui impenitens moritur, omnino moritur et eternaliter cruciatur a quo vobis Dei filius protegat, qui in trinitate vivit et regnat Amen; per me Giselbertum de glano Scpt.

Drittes Kapitel.

Poenitentiale Mediolanense.

Ex actis ecclesiae Mediolanensis parte Quarta, ubi S. Carolus instruit Confessarios, quomodo sacramentum poenitentiae rite administrare debeant.

Canones poenitentiales 1 quorum cognitio parochis, confessoribusque necessaria est, dispositi pro ratione ordineque decalogi.

Patres docuerunt, quam necessaria admodum sit sacerdotibus, qui in audiendis poenitentium confessionibus versantur, canonum poenitentialium scientia. Etenim si omnia, quae ad poenitendi modum pertinent, non prudentia solum ac pietate, sed justitia etiam metienda sunt; certe norma haec e canonibus poenitentialibus sumatur oportet. Sunt namque ii quasi regulae quaedam, quibus cum ad culpae commissae gravitatem recte dignoscendam, tum ad imponendam pro illius ratione veram poenitentiam sacerdotes confessarii ita diriguntur, ut, ubi singula, et quae ad peccati magnitudinem, et quae ad poenitentis statum, conditionem, aetatem, intimumque cordis contriti dolorem pertinent, accurate perpenderint, tum demum poenitentiam judicio ac prudentia sua moderentur. Atque haec quidem omnisque alia, quae multiplex est, hujus necessariae cognitionis ratio a patribus explicata facit, ut, quemadmodum loco suo supra dictum est, canones poenitentiales pro decalogi ratione dispositi in ultimam libri partem referantur, unde aliqua eorum notitia ab ipsis confessariis sacerdotibus sumi possit.

Praeceptum I.

Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Canones poenitentiae. Si quis contra hoc praeceptum aliquo modo peccavit.

Qui a fide catholica desciscens, intimo summoque praevaricationis suae dolore affectus ad ecclesiam redierit, poenitentiam aget annis decem. Quo temporis spatio decurso, ei communio praestari debet.

(Burch. X, 12.)

Qui daemoni immolaverit, in poenitentia erit annis item. decem.

1 Abgedruckt aus Jacob. Besombes, Moral. ehrist. tom. II `Append. p. 677 ff. Wasserschleben, 1. c. S. 705.

(Corr. cap. 5. qu. 62.)

Qui more gentilium elementa coluerit, qui vel segetibus faciendis, vel aedibus extruendis, vel arboribus conferendis, vel nuptiis contrahendis, inanem signorum fallaciam observaverit, poenitentiam aget annos duos feriis legitimis.

(Corr. cap. 5. qu. 63.)

Qui ritu paganorum observavit Kalendas Januarii, in poenitentia erit annos item duos per legitimas ferias.

Qui festa gentilium celebravit, poenitentiam aget itidem annos duos legitimis feriis.

(Vergl. Burch. X, 33.)

Qui feriam quintam in honorem Jovis honoraverit poenitens pane et aqua victitabit dies quadraginta.

(Burch. X, 37.)

Qui conviviis gentilium et escis immolatiis usus erit, publicam poenitentiam aget.

(Corr. cap. 5. qu. 95.)

Qui comederit de idolotytho, poenitens victitabit pane et aqua dies triginta.

(Corr. cap. 5. qu. 193.)

Qui cum Judaeo cibum sumpserit, poenitens erit dies decem pane et aqua victitans.

(Burch. X, 8.)

Qui auguriis et divinationibus servierit, quive incantationes diabolicas fecerit, poenitens erit annos septem.

Mulier incantatrix poenitentiam aget annum, vel, ut alio canone cavetur, annos septem.

(Corr. cap. 5. qu. 66.)

Qui herbas medicinales cum incantationibus collegerit, poenitentiam aget dies viginti.

(Vergl. Bonavent. Confess. C. III, p. 48. 49.)

Qui magos consuluerit, quive domum suam induxerit aliquid arte magica exquirendi causa, in poenitentia erit annos quinque.

(Bonav. a. a. O.)

Qui aedes magicis cautionibus lustrat aliudve tale admittit, et qui ei consentit, quive consulit, in poenitentia erit annos quinque.

(Val. I, 85.)

Qui tempestatum immissor erit, poenitentiam aget annos septem, tres in pane et aqua

(Corr. cap. 5. qu. 70.)

Si vero crediderit particepsve fuerit, annum unum per legitimas ferias.

(Burch. X, 49.)

Si quis ad fascinum praecantaverit, poenitentiam aget quadragesimas tres in pane et aqua.

(Corr. cap. 5. qu. 64.)

Si quis ligaturas aut fascinationes fecerit, poenitens erit annos duos per legitimas ferias.

(Can. p. Ast. 35.)

Si quis sortilegus erit, poenitentiam aget dies quadraginta. (Burch. X, 26.)

Si quis in codicibus, aut in tabulis sorte ducta res futuras requisierit, poenitens erit dies quadraginta.

(Can. p. Ast. 36.)

Respiciens futura in astrolabio, annis duobus.

(Burch. X, 25.)

Si quis aliquid commederit aut biberit, aut super se portaverit ad evertendum judicium Dei, poenitentiam aget ut magus. (Val. I, 114.)

Si quis clericus vel monachus, postquam Deo voverit, ad saeculum redierit, poenitentiam aget annos decem, quorum tres in pane et aqua.

Praeceptum II.

Non assumes nomen Dei tui in vanum. Canones poenitentiae. Si quis contra hoc praeceptum aliquo modo peccavit.

(Burch. XII, 8.)

Quicumque sciens pejuraverit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem sequentes annos poeniteat et nunquam sit sine poenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur, et post haec communionem percipiat.

(Burch. XII, 5.)

Si quis sciens pejurat in manu episcopi vel presbyteri vel diaconi, vel in cruce consecrata, altarive, poenitentiam aget annos tres, in cruce non consecrata, annum unum.

(Cumm. V, 2.)

Qui perjurium in ecclesia fecerit, poenitentiam aget annos decem.

(Burch. XII, 4.)

Qui sciens perjurat domini impulsu, poenitens erit quadragesimas tres et ferias legitimas, dominus autem, quia praecepit, quadraginta dies in pane et aqua et septem sequentes annos.

(Corr. cap. 5. qu. 33.)

Si quis sciens perjuraverit, aliosque in perjurium induxerit, poenitens erit dies quadraginta in pane et aqua et septem sequentes annos, et tot perjuria jejunabit, quod homines in perjurium induxerit.

(Burch. XII, 11.)

Si quis suspicatur, sed ad perjurium induci, ex consensu jurat, poenitentiam aget dies quadraginta, et septem annos sequentes, et nunquam sine gravi poenitentia erit.

(Corr. cap. 5. qu. 32.)

Si quis per cupiditatem perjurium fecerit, carinam in pane et aqua jejunet, et quamdiu vivit, omnes sextas ferias.

(Burch. XII, 3. Corr. a. a. O.)

Si quis per cupiditatem pejuravit, omnes res suas vendet, et pauperibus distribuet, et monasterium ingressus jugi se poenitentiae subdet.

(Burch. XII, 6.)

Si quis coactus, necessitateque aliqua impulsus perjurium commiserit, in poenitentia erit quadragesimis tribus.

(Corr. cap. 5. qu. 34.)

Si quis coactus perjuraverit, poenitens quadraginta diebus pane et aqua victitet ac praeterea omnibus sextis feriis.

(Egb. VI, 3.)

Si quis seductus ignorans, et postea cognoscit, poenitentiam aget annum unum, vel quadragesimas tres, vel dies quadraginta. (Burch. XII, 9.)

Qui compellit alium, ut falsum juret, quadraginta dies in pane et aqua, et septem annos in poenitentia erit.

(Burch. XII, 21.)

Si quis jusjurandum, quo se regi et domino suo se adstrinxerit, violaverit, in monasterio poenitentiam aget omnibus diebus vitae.

« PoprzedniaDalej »