Obrazy na stronie
PDF
ePub

sexum, aetatem, condicionem, statum, personam, intentionem animi vel imbecillitatem et secundum hoc, ut sibi visum fuerit, singula quaeque dilucidet et aliquos a cibo abstinendo, alios helemosynas dando, nonnullos saepius flectendo genua sive in cruce stando, psallendo aut quod ad animi salutem pertinet et sic dividat ei poenitentiam, ne peccatum manifestum faciat, dicat ei, quia sicut aqua omnia lavat, ita poenitentia omnia purgat peccata ejus, qui eam suscipit ex corde et qui peccando factus est filius diaboli penitendo potest fieri filius Dei et qui debuit ire in infernum potest in paradisum introire.

Quibus dictis incipiat sacerdos missam.

Codex Valicell. C. 32 ist als » Rituale sive Ordo Romanus et Missale antiquum bezeichnet; er gehört dem 11. Jahrhundert an und wurde wie aus der Bitte im Canon »pro Abbate nostro N.« hervorgeht, in einem Kloster benutzt. Die Vergehen, über welche der Busspriester fragen soll, sind in derselben Reihenfolge angeführt, in welcher die Busssatzungen in den Bussbüchern der römischen Gruppe aufeinander folgen; der Busspriester soll nämlich fragen: »de omicidio, de adulterio, de fornicatione, de furto, de perjurio, de falso testimonio, de incendio, de sacrilegio, de odio, de invidia, de discordia, de blasphemia et de aliis peccatis.«

Der Confessio geht vorher folgende Admonitio.

Fili Karissime; si vultis salvos fieri et ad vitam eternam pervenire atque a tartareo e Diaboli zelo esse liberati, oportet nos precepta Domini atque mandata ejus custodire, imprimis Dominum Deum diligere e toto corde et ex tota mente, deinde proximos vestros sicut nosmetipsos, non occidere, non adulterare, non furtum facere, non falsum testimonium dicere, non concupiscere rem proximi nostri, non mulierem, non ancillam, nec omnia quae illius sunt non desiderare; post haec honorate patrem et matrem vestram et omnes homines et quod vobis non vultis, aliis ne feceritis; abnegate vosmetipsos et sequimini Christum, corpus castigate, delicias non amplecti, jejunium amare, nudos vestire, pauperem recreare, infirmos visitare, mortuos sepilire, in tribulatione subvenire, iram non perficere, iracundie tempus non servare, dolum in corde non tenere, pacem falsam non dare, caritatem diligere, quia Deus caritas est, et hoc est caritas Dei in nobis, quia Christus animam suam posuit pro nobis sic et nos debemus pro fratribus nostris animam ponere; non jurare, ne forte perjuretis; nolite mentiri, quia Deus odit mendacium; veritatem ex toto corde et ore proferte; malum pro malo alicui non

reddatis; injuriam non facere, sed facientem vobis sufferre; inimicos diligere, maledicentes non maledicere, sed magis benedicere; persecutionem propter justitiam sustinere; non esse superbos, non vinolentos, non multum edaces, non murmurosos, non pigros, non detractores, non blasphemos, spem vestram in Deo semper habentes; diem judicii timere, gehennam pavescentes, vitam et omnem concupiscentiam spiritualem desiderare, decimas et primitias Domino rederre, quia decimas et primitias proprium debitum Deo dare est et quia, qui decimas non dat, non potest facere elemosynam, nec recipere penitentiam, tale est, qui facit elemosynam et non dat decimas, quasi qui mactat filium ante patrem suum; mortem quotidie ante oculos vestros suspectam habere, cogitationes pravas de corde vestro expellere, os vestrum a pravo eloquio custodire; orationi frequenter incumbere; peccata vestra preterita cum lacrymis et gemitu cotidie in oratione confiteri, et antea non committere; desideria carnis non perficere; voluntates proprias edomare, clericos diligere, sacerdotes honorare, precepta sacerdotum in omnibus adimplere, ut cum dies judicii advenerit his et hujus modi operibus bonis adornati et ante Dominum praesentati audire mereamini ab eo: Venite benedicti . . . . et alibi: Serve bone ubi nos Dominus perducere dignetur qui vivit . . .

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Alia. Nunc vero Karissimi intendite, quod dico. Dominus noster Jesus Christus non propter justos, sed propter peccatores de celo descendit, ut peccatores justificaret. Antequam Christus carnem sumeret omnes homines diabolus ducebat in infernum, postquam vero carnem sumpsit, donavit nobis per baptismum remissionem omnium peccatorum et iram, quam merebamur, convertit in misericordiam. Sed quia post baptismi regenerationem multa mala commisimus et quidquid in baptismo renuntiavimus, opera diaboli postea perpetravimus, misericors et clemens Deus ostendit nobis humilitatis iter et penitentie modum, per quem iterum ad gratiam Dei revertere et ejus iram placare possimus. Nullus itaque vestrum peccatorum pondere gravatus de ejus misericordia desperet, quia qui pro peccatoribus voluit incarnari, pro eis etiam cotidie patrem interpellat. Vos ergo fili, qui diabolum et ejus opera dereliquistis et ad Dominum confugium fecistis ecce ante eum et ante sanctum ejus altare stantes mihi, qui mediator sum inter vos et Deum nihil metuentes, nihil erubescentes, quicquid inique egistis, in quecunque peccata corruistis proprio ore manifestare festinate, quia nemo est sine peccato nisi solus Deus, nam et ego similis vobis peccator sum

de Dei enim misericordia nemo se desperet; diabolus seducit homines facere peccata et suadet eis, ut non manifestet illa, ut possit eos accusare in die judicii, quia postquam homo ad poenitentiam manifestaverit peccata sua, diabolus amplius de illis peccatis eum accusare non potest; mihi quoque filii non erubescatis manifestare, ut Deus vobis dimittat illa et purgatos vos perducat ad vitam aeternam. Amen.

Tunc interroget eum sacerdos de omnibus peccatis.

b. Cod. Valicell. F. 29.

Dieses Manuscript ist von dem Bibliothekar als «rarissimum« bezeichnet; sein Inhalt ist ein »Orationale seu Breviarium et Antiphonarium ex Gelasiano et Gregoriano conflatum«. Der Codex rührt höchst wahrscheinlich von einem Kloster der Benedictiner her, da in der Allerheiligen - Litanei bemerkt ist, dass die Anrufung des heil. Benedictus zwei Mal wiederholt werde; die Schrift deutet auf das 11. Jahrhundert hin, indessen ist der in dem Codex enthaltene Ordo zweifellos bis auf das 9. Jahrhundert zurückzuführen. Die Nachfrage nach den Vergehen ist in gleicher Reihenfolge, wie in Cod. Valicell. C. 32 vorgeschrieben; in der Absolutionsformel wird der CCC decem et octo patrum erwähnt, worunter wohl die Väter des Concils von Nicäa zu verstehen sind. Besonders bemerkenswerth ist die Anrede des Busspriesters, welche sich in keinem der bisher veröffentlichten Ordines findet:

Cod. Valicell. F. 29 pag. 70.

His praemissis penitentem alloqui debet sacerdos affectuose his verbis:

Frater, noli erubescere confiteri peccata tua, nam et ego peccator sum et fortassis pejora, quam tu feceris, habeo facta. Haec iccirco admoneo, quia usitatum humani generis vitium est, ut beatus Gregorius dixit et horrendum peccatum committit et commissum non confitendo perdere, sed negando defendere atque conflictum defendendo multiplicare. Et quia diabolo instigante nefanda crimina perpatrare non metuimus, haec eadem, quae opere absque ulla verecundia perfecimus eodem suadente saltem verbis erubescimus confiteri et coram homine, qui similis nostri est, eisdemque fortasse passionibus subjacet, confundimus dicere, quod coram Deo, qui omnia inspicit absque ullo mentis rubore committere non formidamus detestatione. Sponte ergo

fateamur, quod nullo cogente commisimus. Si vero nostra scelera celaverimus ab illo manifestabuntur, qui et accusator est peccati et inventor; Ipse enim hic nos, ut peccemus instigat; ipse cum peccavimus, accusat. Si ergo in hac vita praeveniamus eum et ipsi nostri sceleris accusatores sumus, nequitias diaboli inimici nostri et accusatoris effugiemus, Paulo attestante, qui ait: si nosmet ipsos judicaremus, non utique judicaremur.<< Tunc debet eum interrogare diligenter de peccatis suis et de criminalibus peccatis. Videns autem eum sacerdos verecundantem, rursus prosequatur:

Fortassis Karissime non omnia, quae gessisti ad memoriam modo veniunt, ego te interrogabo; tu cave, ne diabolo suadente aliquid celare praesumas. Et tunc eum ita per ordinem interroget de homicidio, de adulterio, de perjurio, de falso testimonio, de sacrilegio, de rapina, de maleficiis, de veneficiis, de concupiscentiis omnium malorum, de communione perdita, de causa alterius, de superbia, de invidia, de detractione, de iracundia, et dolo, de avaritia, de cupiditate, de captivitate qualivis hominis, de rebus ecclesie et fraude, de honore patris et matris, vel aliorum parentum, de ebrietate et commessatione superflua, de sanguine edendo, de sanguinis effusione, de voratione et vomitu, de suffocato, de oppressis infantibus vel sine baptismo morientibus, de incantatione.

Nunc tibi fili, octo principalia vitia explicabo, si in illis te percussum, tactum vel vulneratum sentis, vide ne celes mihi; Primum scilicet superbiam 1, ex qua nascitur omnis inobedientia, omnis praesumptio, et omnis pertinacia, contentiones, heresis arrogantia. Vanam gloriam, ex qua nascitur jactantia, arrogantia, indignatio, discordia, inanis gloria, cupido vel hypocrisis. Invidiam, ex qua nascitur odium, susurratio, detractio, exaltatio in adversis, proximi afflictio in prosperis. Iram, qua nascitur, et oriuntur rixe, tumores cantumelie, clamor, lites, indignatio, presumptio, blasphemie, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum memoria. Tristitia, ex qua nascitur malitia, rancor animi, pussillanimitas, amaritudo, desperatio, stupor mentis, vagatio mentis, saepe etiam et presentis vite nulla delectatio. Avaritia, ex qua oriuntur invidie, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, perjuria, rapine, violentie, iniquitudo, injusta judicia, contemptus veritatis, future beatitudinis oblivio, obduratio cordis. Ventris ingluviem, ex qua nascitur inepta

1 Siehe Gregor, 1. 3 Moral. c. 31.

letitia, scurrilitas, levitas, vaniloquium, immunditia corporis, instalibitas mentis, ebrietas, libido, hebitudo sensus. Luxuria, ex qua oritur cecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, oculorum vel totius corporis praecipitatio amor immoderatus sui, odium mandatorum Dei, affectus praesentis seculi, honor et desperatio futuri.

Post confessionem factam interroget eum sacerdos, si per meditationem fecit hec peccata, an per voluptatem. Frater habes aliquid de istis peccatis vel que de eorum radicibus procedunt vel de aliis minutis, que longum est dinumerare.

Tunc prosternat se penitens coram altare et cum lacrimis dicat: Mea culpa .

Drittes Kapitel.

Der Corrector Burchardi und ihm verwandte Sammlungen; Liturgie und Disciplin. Poenitentiale Fulberti; Poenitentiale Valicellanum III; Poenitentiale Laurentianum.

Die systematischen Sammlungen einerseits und der durch Fragestücke wie Bussansätze vermehrte Ordo scheinen dem Bedürfniss einer Regel für die Bussdisciplin während des 9. und 10. Jahrhunderts vollständig entsprochen zu haben; es entstanden wenigstens in dieser Zeit keine Erzeugnisse anderer Art, als die erwähnten waren. Dagegen hat im Anfange des 11. Jahrhunderts das 19. Buch der in dieser Zeit von Burchard von Worms verfassten Canonensammlung, magnum Decretorum volumen, eine hervorragende Bedeutung, sowohl für die Disciplin, wie für die Literatur der Bussbücher gewonnen. Burchard hat bei Abfassung seiner aus 20 Büchern bestehenden Canonensammlung, die um das Jahr 906 bereits verfasste Sammlung des Regino von Prüm »de Ecclesiastica disciplina et Religione christiana 1« vor Allem aber die Pseudo-Isidorische Sammlung benutzt. Schon hieraus ergibt sich der zweifelhafte Werth seiner Sammlung. Das 19. Buch trägt den Namen »corrector- und ist separat von den übrigen Büchern der Sammlung in einer grossen Anzahl von Handschriften verbreitet, wie es denn auch

1 Regino Prumiensis Monasterii Abbas jussu Radbodi Trevirensis Archi episcopi suam collectionem in libros duos divisit quorum primus de Personis agit rebusque Ecclesiasticis, alter de Laicis. ed. Baluzius. Paris. 1671.

« PoprzedniaDalej »