Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Cumm. III, 41; Th. I, 8. § 3.)

109. Si per cogitationem semen fuderit, VII diebus peniteat.

De incestuosis in canone Ancyrano.

(Cumm. III, 21; Val. I, 20.)

110. Si quis propinquo sanguine incestum comiserit ante XX aetatis suae annum, X annis peniteat, exactis oratione tantum incipiant communicare. Post XX vero annos ad communionem cum oblatione suscipiantur. Discutiatur autem et vita ejus, que fuerit tempore penitentiae et ita humanitatem consequatur. Quodsi post XX annos aut uxorem habens in hoc crimen inciderit, XXV annorum penitentia exacta ad orationem permittantur et ita post alium quinquennium ad plenam communionem cum oblatione suscipiantur. Quodsi aliqui uxores habentes et post quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt crimine, ad exitum vitae tantum communione recipiantur.

(Cumm. III, 1; Val. I, 14.)

111. Si quis adulterium commiserit simpliciter Laicus V annis dupliciter X humanius autem III peniteat laicus; Clericus V. II ex his in pane et aqua; Subdiaconus VI. II ex his in pane et aqua; Diaconus et Monachus VII. III ex his in pane et aqua. Presbyter X; Episcopus XII. V ex his in pane et aqua.

(Cumm. III, 3; Val. I, 23.)

112. Si quis concupiscit uxorem alienam et non poterit peccare cum ea aut non vult suscipere mulier, si laicus XL dies, si clericus aut Monachus I anno, Diaconus III annos, Presbyter IIII.

(Cumm. III, 2; Val. I, 16.)

113. Si quis clericus vel superioris gradus uxorem habuerit et post clericatum eam cognoverit, sciat se adulterium comisisse.

(Cumm. III, 8, 9; Val. I, 20.)

114. Si quis cum matre sua fornicaverit, XXI annos peniteat et nunquam mutet nisi in die dominica. Qui cum sorore hoc modo, XV annos jejunet.

(Val. I, 12.)

115. Si quis vitiaverit consanguineam vel (hier ist der Text am oberen Rande der Seite abgeschnitten. Vergl. bezüglich des Inhaltes Valicell. I, 12.)

(Cumm. III, 11, 12; Val. I, 30.)

116. Si quis nupserit cum muliere sua retro, XL dies peniteat, aut si in terga nupserit, peniteat sicut de animali. 117. Si una (nonam?) vitiaverit quis, VII vel V annos.

(Cumm. III, 13; Val. I, 35.)

118. Si quis menstruo corpore coierit cum muliere, XL dies peniteat.

(Cumm. III, 14; Th. I, 14. § 17.)

119. Mulieres non intrent in ecclesiam menstruo tempore neque communicent nec sanctimoniales nec laicae; si praesumant, III ebdomadas peniteant.

(Cumm. III, 15; Th. I, 14. § 18.)

120. Similiter qui intrant in ecclesiam ante mundum sanguinem post partum, XL dies peniteant.

(Cumm. III, 16; Val. I, 35.)

121. Qui nupserit etiam his temporibus, XX dies peniteat.
(Cumm. III, 17; Th. I, 14. § 20.)

122. Quae nubet dominica die, tribus peniteat diebus.
(Valicell. I, 17.)

123. Si quis raptum fecerit, III annos peniteat, foris uno.

(Cumm. III, 19, 20; Th. I, 14. § 2, 3.)

124. Bigamus pro uno anno IIII vel VI feria et tres quadragesimas abstineat se a carne, tamen non dimittat uxorem. Trigamus etiam, ut superius id est IIII vel V vel plus VII annos IIII et VI feria et III quadragesimas abstineat se a carnibus, non tamen separentur.

(Cumm. III, 27.)

125. Si laicus fornicaverit cum vidua aut puella, II annos peniteat; reddit tamen humiliationis pretium parentibus ejus; parentum autem eorum si fuerit voluntas, ipsa sit uxor ita ut annis V peniteant ambo.

(Cumm. III, 31; Val. I, 39.)

126. Si ab aliquo discesserit uxor et iterum reversa fuerit, suscipiat eam et ipsa I penitaet anno in pane et aqua, similiter et vir.

(Cumm. III, 32; Val. I, 21.)

127. Si quis uxore carens filium ex ancilla sua generat, liberet eum.

(Cumm. III, 33–35; Th. I, 14. § 12-14.)

128. Mulier adultera IIII annos peniteat; Mulier per se ipsam coitum III ann.; si cum adultera muliere, III annos peniteant. (Cumm. III, 36; Val. I, 112.)

129. Si quis vel si quae votum habens virginitatis adjungitur postea uxori, non dimittat eam, sed III annos peniteat. (Th. II, 12. § 3S.)

130. Maritus non debet uxorem suam videre nudam.

(Cumm. III, 38; Val. I, 115.)

131. Mulieri non liceat votum vovere sine viri licentia; quod si voverit, dimitti potest et pro judicio sacerdotis (eine halbe Linie ist hier im Codex abgeschnitten, dann Rubr.): Fiat confessio generalis omnium. Petant sacerdos et penitens genibus in terra curvatis, dicant letanias cum VII penitentialibus psalmis et si fieri potest cum lacrimis. Ps. Dne ne in furore. Ps. Beati quorum. Ps. Miserere mei Deus. Ps. Dne exaudi. Ps. De profundis. Ps. Dne exaudi. Ps. Ne remeniscaris. Kyrie eleys. Pat. nost. qui es. Et ne nos inducas... Sed libera... Converte nos D... et averte. ; Ds. tu conversus . . . Et plebs. . ; Ostende nobis... Et salutare . . ; Fiat misericordia. . Quemadmodum ...; Esto nobis Dne.. A facie inimici..; Dne Deus virtutum .. Et ostende. . ; Adjutorium nostrum . . . Qui fecit ..; Dne exaudi orationem... Et clamor..; Dnus vobiscum. Et cum spiritu..

Oratio. Adesto Dne supplicationibus nostris et me qui etiam misericordia tua primus indigeo clementer exaudi ut quem non electione meriti sed dono gratiae tuae constituisti operis hujus ministrum, da fiduciam tui muneris exequendi et ipse in nostro ministerio, quod tuae pietatis est operare per D...

Alia. Da quaes. Dne. huic famulo A. continua purgationis suae observantiam petendo gerere et hoc efficaciter implere valeat gratia tua visitationis preveniat et subsequatur, per Dn...

Alia. Exaudi quaes. Dne. preces nostras et confitentibus tibi parce peccatis ut que conscientiae reatum accusat, indulgentia tuae miserationis absolvat.

Alia. Preveniat hunc famulum A. N. quaes. Dne misericordia tua et omnes iniquitates ejus celeri indulgentia deleantur.

Adesto Dne. supplicationibus nostris nec sit ab hoc famulo tuo N. clementiae tuae longinqua miseratio; sana vulnera, ejusque remitte peccata ut nullis a te iniquitatibus separatus tibi Dno semper valeat adhaerere, per . . . Dne Deus noster qui offensione nostra non vinceris sed satisfactione placaris, respice

quaes. ad hunc famulum tuum N. qui se tibi peccasse graviter confitetur; tuum est ablutionem dare qui dixisti penitentiam te malle quam mortem, concede ergo Dne. hoc, ut et tibi penitentie excubias celebret et correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia gratuletur per ... Omnipotens D. qui beato Petro Apostolo ceterisque discipulis suis licentiam dedit ligandi atque solvendi ipse te absolvat N. ab omni vinculo peccatorum, det tibi vitam in seculo seculorum. Amen.

Rbr. Ut nullus baptismi pretium accipiat.

Monemus 1 etiam ut nullus sacerdotum pro baptizandis et sepeliendis hominibus pretium accipiat sed eos qui sani sunt temporibus constitutis id est pascha et pentecosten sponte baptizet. Qui vero in fine mortis positi fuerint, ut eos absque mora sine pretii munere baptizant. Egrotantes vero si defuncti fuerint cum psalmis et canticis ad sepulcrum deducant nullum inde requirentes, nisi eis sponte aliquid datum fuerit. Similiter de penitentia danda et de sacramento in ecclesia faciendo nullum exquirant donum, sed penitentiam querentibus cito succurrant et jurantes praedicent, ne in perjurium cadant. Peccantes ergo ut ad penitentiam veniant et jurantes ne perjurent admonendi. Si quis sacerdos hoc quod prohibemus fecerit, canonice sententiae vindictam suscipiet.

Rubr.

Quot temporibus baptismus celebretur et de infirmis baptizandis.

Ut 2 baptismus ceteris temporibus pascha videlicet et pentecosten aliis quoque temporibus nullus baptizetur nisi infirmi et in periculo mortis constituti et quos paganorum metus incurrat. His itaque duobus temporibus pascha et Pentecosten omnes sacerdotes ex cellis ad vicos conveniant et ibi officium peragentes baptizandos quosque baptizent et tunc ad proprias ecclesias cum suis cereis subjectis reverentes missarum solemnia expleant et baptizatis eis qui a fonte baptismatis susceperint omnes communicent et quamdiu in albis sunt quotidie patrini ad ecclesiam eos ducant cum luminaribus et corpus et sanguinem Dni. usque ad diem octavam cuncti percipiant. Si autem parvulus aegrotans ad quemlibet presbyterum quocunque tempore vel ora ad baptizandum de cujuslibet presbyterorum quacunque parochia de

1 Siehe vierte Synode zu Paris im Jahre 573 can. 7. Hefele, 1. c. III, 30.

2 Siehe can. 4 der Synode zu Gerunda im Jahre 517. Hefele, 1. c. II, 678.

portatus fuerit statim eum baptiza; si autem non fecerit et ille sine baptismo mortuus fuerit, sciat se pro anima ejus rationem Domino redditurum.

Incipit omilia St. Augustini Episcopi de die judicii.

Viertes Kapitel.

Das Poenitentiale Merseburgense und ähnliche Excerpte.

Aus einem Codex der Merseburger Dombibliothek No. 103 saec. IX. 8° hat Wasserschleben zuerst in seinen »Beiträgen zur Geschichte der vorgratianischen Kirchenrechtsquellen 1« und dann in seinen Bussordnungen ein Poenitentiale unter dem Namen » Merseburgense» veröffentlicht 2; er theilt dasselbe der fränkischen Gruppe zu und bezeichnet es als eine dem Columban'schen Werke verwandte Bussordnung.

[ocr errors]

Das Poenitentiale beginnt unter der Ueberschrift »Sermo de poenitentia Joannis« mit einem Prologus »Octo sunt vitia principalia etc.; derselbe ist ein Excerpt aus den »Collationes S. S. Patrum des Johannes Cassianus; mit ihm ist ein Auszug aus dem bereits wiederholt erwähnten Prologus: »Diversitas culparum«, welcher das sogenannte Columban'sche und Cummean'sche Beichtbuch einleitet, verbunden. An den Prologus schliesst sich der Ordo Quotiescunque Christiani«, übereinstimmend mit dem Poenitentiale Romanum, nebst einigen Orationen an, welche der Confessio des Poenitenten, wie in den Bussbüchern der römischen Gruppe, vorhergehen. Am Schluss des Poenitentials finden sich dagegen keine liturgischen Stücke, wie man unter der Voraussetzung erwarten müsste, dass das Poenitentiale in seiner vorliegenden Gestalt praktische Benutzung gefunden hätte.

»

Auf den Ordo folgen unter der Ueberschrift: »Incipit Capitula 169 Canones; dieselben sind ganz planlos ohne irgend eine Spur der Ordnung des Materials und ohne jeden leitenden Gesichtspunkt zusammengestellt. Bussbestimmungen über gleichartige Vergehen finden sich zerstreut unter ganz fremdartigen Satzungen; gegen Ende werden auch verschiedene Busscanones wiederholt. Es unterliegt demnach gar keinem Zweifel,

1 S. 80. - 2 S. 387.

« PoprzedniaDalej »