Obrazy na stronie
PDF
ePub

7

SPICILEGIUM

ROMANUM.

ENSE

[ocr errors]

SPICILEGIUM

ROMANUM.

TOMUS II.

ANG. POLITIANI INTERPRETATIO POETICA
LIBRORUM QUATUOR ILIADIS.

IAC. SADOLETI CARD. TRACTATUS

DE CHRISTIANA ECCLESIA 9

ET ALIUS AD CLEMENTEM VII.

ALEANDRI SENIORIS CARD. EPISTOLAE ALIQUOT. COSMAE HIEROS. COMMENTARIUS

AD CARMINA S. GREGORII NAZIANZENI.

NONNI AD DUAS EIUSDEM ORATIONES.

LIBANII DICTIONES QUATUOR.

OH. PHILOPONI PROLOGUS AD NICOMACHI ARITHM.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EDITORIS PRAEFATIO.

I.

Scriptorum hoc volumine comprehenso

rum agmen ducat venustissimus Angelus Politianus, Musarum amor, cuius ipso prolato nomine graecae latinae italicaeque litterae recreari videntur. Homeri iliadem ab eo latinis versibus fuisse expressam, fama cecinerat; mox tamen, nusquam conspicuis eius operis exemplaribus, conclamatam rem atque infra mortuos amandatam eruditi putabant. Atqui in pluteis vaticanis duos ego codices iamdiu conspexeram, inter alios nobilissimos quos a demortui Politiani bibliotheca Fulvius quondam Ursinus acceperat, et in bibliothecam mox pontificiam transtulerat. Prior codex numero 3298. notatus, in membrana eleganter descriptus, rubroque corio compactus, est ipsum iliacae interpretationis exemplar, quod Politianus Laurentio Mediceo maecenati obtulit; nam stemma gentis Mediceae inauratum ac pictum in fronte gerit; et quamquam calligraphi operâ exaratus est, manu tamen ipsius auctoris interpolatus idemtidem refectusque cognoscitur. Porro et Fulvius Ursinus haec in eo adnotavit: Omero il 2. e 3. dell' iliade, tradotto in versi dal Poliziano, e in molti luoghi tocco di mano sua. Ful. Urs.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »