Obrazy na stronie
PDF
ePub

qua funus exportatur , nisi quando funus illud deportandum est ad locum dissitum et distantem iter diei unius, aut ad suinmum duorum : at si sit longius procedendum, tunc non debere adhiberi et adjungi effosorem parochialem.

Doctores qui examini præficiuntur. Sacri et æcumenici Tridentini concilii decreto parentes, corum examini, qui vacaturis ecclesiis sunt præficiendi, sequentes doctores, approbante synodo , designamus , quorum nomina sunt.

D. Mathias Pallas, canonicus.
Augustinus Tarrega , canonicus.
Christophorus de la Torre , canonicus.
Franciscus Barber , canonicus.
Eugenius Tudela, canonicus.
Petrus Monzo , canonicus.
Petrus Joannes Assensius, rector.
D. Franciscus Lopez de Mendoza , rector.
Petrus Ginesius Casanova , præpositus.
D. Ludovicus Marrades, judex testamentarius.
Petrus Scholanus.
Dionysius Oromir, præpositus.
Petrus Castañeda , præpositus.
Vincentius Sorianus, præpositus.
Petrus Joan. Trilles , præpositus.

Judices qui causis ecclesiasticis præponuntur.

Ad causas vero ecclesiasticas et spirituales , quæ ad forum ecclesiasticum pertinent in partibus à sede apostolica , vel ejus nunciis, vel legatis committendas, sequentes in hac dicecesi valentina à synodo nominantur judices. (Declarat autem synodus , quoties novi judices causarum ecclesiasticarum in synodis diæcesanis nominantur, cæteros omnes ipso facto ab eo officio desistere et cessare.)

D. Federicus à Borgia , archidiaconus et canonicus.
D. Michael Vich , sacrista et canonicus.
D. Christophorus Frigola , decanus et canonicus.
Doct. Petrus Andreu, archidiaconus saguntinus et

canonicus.
Doct. Ægidius Roda , canonicus.
Doct. Franciscus Fores , commendator s. Antonü.

Despues de impreso este tomo ha llegado á mis manos

la siguiente copia latina de la bula de Calixto III, cuya traduccion lemosina se ha publicado en este apén. dice pág. 230 (a).

Calixtus , servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Stella maris in supremo cæli solio collocata, Maria Christifera , ex regia prole stirpis Daviticæ mirificè genita: hæc est quæ nobis clausam salutis portam aperuit , quæ Regem regum pro nostra redemptione humanæ fragilitatis veste indutum, immaculata, et intacta genuit , et quæ humilitatis exemplar existens super choros angelorum ad cælestia regna meruit exaltari. Cujus dum excelsa meritorum insignia , quibus veluti sidus prærutilans , et jubar adferens matutinum resplendescit , interna meditatione pensamus : dum etiam intra nostræ men. tis arcana revolvimus quod ipsa angelorum Domina, misericordiæ mater, fons gratiæ , et fluvius pietatis, humani generis consolatrix, et pervigilans Regem, quem almo gestavit utero, pro nostrorum sarcinâ deponendâ criminum indefessis precibus intercedit; dignum, quin potius debitum reputamus, ut ecclesias et loca in suo sacratissimo no. mine instituta condignis honoribus attollamus , ac remissionum impendiis decoremus. Sed etsi ecclesias et loca omnia singulari devotione complectamur , insignem tamen illam ecclesiam valentinensem in tam celebri, tam famosâ , tamque digna civitate constitutam , dudum nostram, dum minori fungeremur officio, sponsam charissimam , nunc vero filiam prædilectam eo specialiùs nostris gerimus in visceribus charitatis , ac singulari quadam prærogativa , quam cæteris partium illarum ecclesiis ats tollere affectamus, quo ipsam ex qua nostros primitivos adsumpsimus honores, inter eas est dignioris titulo nominis , gloriosæ scilicet virginis supradictæ , decorata, ac Deo psallentium copiosa multitudine celebrius insignita. Cupientes igitur , et summo desiderio exoptantes ut ecclesia ipsa , quæ admodum notabilis ; et insignis, ac magno, miro, et sumptuoso opere constructa, necnon dignitatibus , personatibus, administrationibus , officiis; canonicatibus, et præbendis, aliisque diversis beneficiis ecclesiasticis , ipsius integerrimæ virginis , ejusque urigeniti Dei et Domini ac redemptoris nostri Jesu Christi laudum præconia pie canentibus , viris quoque excellentibus divi. narum humanarumque scientiarum ornatu ac doctrinâ pollentibus in copioso numero circumfuncta existit , à Christi fidelibus in debita veneratione habeatur , ac in suis strụcturis , ædificiis , ornamentis , libris, et paramentis ecclesiasticis , aliisque rebus necessariis decenter, et honori; fice conservetur, et manuteneatur , divinus quoque cultus , qui ibidem tam solemniter , et devote die noctuque celebratur, nedum continuetur, verum etiam multiplicetur,

(a) Esta copia la debo al p. don Josef Carbonell y Are

ques , monge de la Cartuxa de Portacoli.

et augeatur , fidelesque ipsi eo libentius devotionis causa ad eandem ecclesiam confluant, ad conservationem, continuationem, et augmentationem prædictas , manus promptius porrigant adjutrices, quo ex hoc ibidem dono cælestis gratiæ uberius conspexerint se refectos: de omnipotentis Dei misericordia , et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confissi , omnibus et singulis utriusque sexus verè: pænitentibus , et confessis , qui in proximo futuro festo. assumptionis ejusdem beatæ virginis Mariæ, quocumque : die venerit, et successive perpetuis futuris temporibus in codem festo, quotiens illud die sabbati evenire contigerit;; et si propter bissextum ommisso , dominico die prædic-; tum festum eveniat , ipso die dominico, videlicet à primis : vesperis ejusdem festi usque ad secundas vesperas festivi-, tatis beati Ludovici confessoris, cujus corpus in ipsa eccle-; sia requiescit ( quæ festivitas infra octavas festi assumptionis hujusmodi celebrari consuevit), ecclesiam prædictam devotè visitaverint , et ad conservationem, manutentionem, continuationem , et augmentationem supradictas decem solidos monetæ in dicta civitate pro tempore occurrentis, seu eorum valorem, aut plus , prout eorum devotio dictaverit , piè erogaverint , cujuscumque provinciæ , aut nationis fideles Christi ad ecclesiam ipsam propterea accedentes extiterint, plenariam omnium peccatorum suorum remissionem semel in vita , et semel in mortis articulo auctoritate apostolica concedimus per præsentes. Sic tamen quod fideles ipsi de iis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda, per se ipsos , si supra vixerint, vel per hæredes suos , si tunc forte transierint, facere (restitutionem) teneantur. Et ne, quod absit , propter concessionem hu. jusmodi fideles ipsi reddantur proclives ad illicita in pos. terum committenda , volumus quod si ex confidentia re. missionis hujusinodi üidem fideles aliqua illicita forsan

committerent, quoad ista prædicta remissio nullatenus eis suffragetur. Et nihilominus , ut fideles prædicti remissio. nis hujusmodi facilius capaces efficiantur, episcopo, vel cjus vicario generali , vel capitulo ipsius ecclesiæ', confes. sores idoneos in ipsa ecclesia deputandi , quibus diebus præmissis omnium fidelium utriusque sexus ad eandem ecclesiam pro hujusmodi remissione adquirenda accedentium, et eisdem confiteri volentium (ut) confessiones audire, et ipsos à quibuscumque eorum peccatis , criminibus , excessibus , et debitis, etiam si talia fuerint propter quæ sedes apostolica ex quavis causâ consulenda esset , diebus ejusmodi absolvere valeant, plenam et liberam , auctoritate prædicta , tenore præsentium concedimus facultatem. Datis Romæ apud sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ 1457, IV idus Septembris, pontificatus nostri anno tertio.

« PoprzedniaDalej »