Obrazy na stronie
PDF
ePub

faciendum, faciat in testamentis à se definitis , et certio- rem faciat judicem piarum causarum , sed intra dies viginti.

Vexillum sericum præcedat sacram Eucharistiam, et de

feratur à clerico.

Cum sacra Eucharistia extra ecclesiam defertur ad ægrotos , ornamento erit vexillum bombycinum , sive etiam ex pretiosiori materia ; quam consuetudinem amplexæ sunt avidè multæ provinciæ et nationes. Quare probamus, imo et hortamur, ut in quibus ecclesiis totius dice

cesis commodè fieri possit, comparetur vexillum prædic· , tum eo colore qui maxime arriserit: sed deferatur à cle

rico portione dupla supra eam, quæ est clericorum prælongas illas hastas umbellæ sustinentium. Quod si paucitas clericorum impedierit, ne à clerico portetur , portabit clavarius , aut aliquis ex dignioribus laicis , qui tunc aderunt. Ad vexillum prædictum comparandum suppe. ditabit argentum confraternitas sacræ Eucharistiæ : aut si in ea ecclesia hæc confraternitas desideretur , sumatur ex reditibus fabricæ.

De portionibus superadditis quæ convertuntur in usum

ecclesia.

More vetusto receptum est, ut cum in funere aliquo futurus est generalis concursus alicujus parochiæ , superaddantur justo illi residentium numero portiones aliquot: quibus tamen revera respondeant totidem clerici etiani superadditi, qui locum illarum portionum reipsa occupant, et implent; sed ita ut dimidia tantum pars illarum portionum cedat clericis superadditis , qui in eo actu suam operam navarunt : dimidia altera pars assignetur sanctis, qui in ea ecclesia religiosius coluntur proprio altari sanctis illis dicato et nuncupato. Morem hunc nos quidem laudamus, et probamus videlicet originem trahentem ab ardentiori studio, et zelo ferventiori in venerationem sanctorum, cui intentius studendum est miseris , et calamito. sis his tempotibus. Tamen quia provide etiam cavendum est , ne ii qui ad suum funus vocant generalem concursum residentium graventur ( gravantur autem interdum dum sic coguntur admittere , vel inviti majorem numerum clericorum quam volunt) ideo tota hac re diligen. tiys perpensa , præcipimus approbante synodo , ut deinceps portiones istæ superadditæ justo numero generali cujusque parochiæ sint duæ tantum in quaque ecclesia, non plutes.

Suffragia ferantur secreta in electionibus.

Certò deprehendimus emergere incommoda multa et magna , si in capitulis ectlesiarum suffragia officicrum clericalium pronuntientur apertè, palam, et publice , denique voce viva. Præcipimus igitur suadente synodo, ut deinceps ejusmodi electiones fiant à clericis, non quidem apertis , et manifestis suffragiis , quæ innotescant omnibus circumsedentibus : sed potius tacitis, et occultis.

Matrimoniales admonitiones gratis legantur ab omnibus

rectoribus.

Perlatum est ad Nos, aliquos rectores, aut prorectores, aliquid pecuniæ exigere, pretium litterarum matrimo. nialium ter lectarum, et fidei, quam subscribentes faciunt de hujusmodi litteris perlectis , et nullo apparente impedimento, contra quam statutum est à Nobis ipsis in nostra synodo anni 1584. Ideo innovantes illud idem decretum, denuò statuimus, nihil extorqueatur , aut exigatur ob matrimoniales illas monitiones; imò rectores omnes deinceps gratis subscribant, et gratis tradant.

Pro capitio et cereo nihil exigant rectores à novis chris

tianis.

Similiter cautum à Nobis est in constitutionibus quas missimus ad rectores eos , qui præficiuntur christianis neophytis, ne quod offendiculum apponant evangelio , ut nihil quicquam exigant pro baptismali capitio , neque pro cereo : ut veriùs et liberiùs illis accinere possint cum beato Paulo: Non vestra quærimus, sed vos. Quia tamen hoc accepimus non sincere ab omnibus observari, severè præcipimus , ne quid pecuniæ eo titulo exigatur. Li. ceat tamen accipere, si quid, tacente parocho, sponte, et ultro dabitur.

In novis quibusdam duplis de requiem quarta pars ce

dat rectori.

Nunciatum est Nobis plena synodo , invecta esse in ecclesiam unam aut alteram paucis ab hinc mensibus, no. va anniversaria , quæ tamen novo et commentitio nomine vocitantur doblas de requiem , ut hoc prætextu, doloso illo quidem et fraudulento, fraudetur rector sua illa quarta anniversariorum debita. Nos igitur, ut jus debitum rectori in tuto collocemus , nec dolus hic latius serpat ad alias ecclesias ; volumus et mandamus ut ex novis illis duplis de requiem vocatis quarta pars servetur rectori , ut in cæteris anniversariis , cum duplæ hujusmodi quantumnvis mutato nomine sint revera anniversaria.

Parochi doceant publice parochianos legem christianam.

Injunctum est rectoribus omnium ecclesiarum , tum à nostris antecessoribus vigilantissimis , tum à Nobis ipsis, ut erudiant , et doceant populum sibi commissum rudimenta legis christianæ diebus dominicis et festis , quibus judicarint commodissimum, et ea hora , quam ju. dicarint commodissimam. Ne igitur in re tanti ponderis et momenti peccetur per negligentiam, edicimus nostris visitatoribus , ut diligenter perscrutentur de cura , aut incuria curati; et , si quern hac parte officium debitum ne. glexisse deprehenderint , mulctent pæna viginti solido. rum in pios usus.

Examen nodi beneficiati in cantu.

Placuit Nobis et synodo , ut beneficiati antequam incipiant frui minutis, et manuariis illis distributionibus , subcant' prius examen cantus ; ne , si prorsus inexperti ; et imperiti cantus plani deprehendantur , sedeant in choro muti, et otiosi spectatores aliorum. Examen hoc fiat adstantibus non modo rectore , vicario chori, et præcentoribus , sed choro universo : postea novus ille beneficiatus per secreta suffragia , aut admittatur mox ad distributiones , aut in menses aliquot rejiciatur , et protrahatur.

Beneficiatus addictus curæ animarum abstineat interim

à percipiendis distributionibus sui beneficii.

Nemo ex rectoribus, aut vicariis , qui beneficium in alia ecclesia possident, recipiat manuarias distributiones illius ecclesiæ , si forte tentarit per dies etiam pauculos inserviré suo illi beneficio. Nam periculum est ne beneficiati curæ animarum dicati lucelli dulcedine allecti assuescant abesse, vel tantisper à sollicita illa cura et præsentia gregis Domini, qui eorum fidei et curæ creditus , et commissus est , cui percupimus adsint semper præsentes , et invigilent noctes et dies.

Rationalis de quibus tantum missis fidem faciet.

• Nullus rationalis sub pæna excommunicationis majoris lata santentiæ , fidem certam faciat , et testetur chirographo à se scripto missas aliquas fuisse celebratas , nisi ile las tantum, quæ in sua ecclesia cujus est rationalis, vere celebrentur...

Præcentorum officium , et locus in processionibus.

· Cupientes non modo tueri cultum debitum in divinis ministeriis, sed quantum in Nobis est adaugere, et amplificare ; statuimus, admonente Nos synodo, ut in processionibus , aut in funere deducendo præcentores sceptrigeri , quorum munus est in cantu simplici et plano cæteris præire , item ordini totius processionis præesse , non se admisceant cantoribus, sed præcedant præcinentes , et cantui chori operam dantes. .

De effosore parochiali.

Declaramus quod statueramus in synodo anni 1594 in favorem libitinarii, hoc est, fossoris parochialis , qui assiduus minister est parochiæ in cadaveribus humandis et condendis , cum funus deportandum est extra oppidum; neminem obligari ad evocandum fossorem parochiæ , ex

« PoprzedniaDalej »