Obrazy na stronie
PDF
ePub

tra synodo anni 1584. Ideo innovantes illud idem decretum, denuò statuimus, nihil extorqueatur, aut exigatur ob matrimoniales illas monitiones; imò rectores omnes deinceps gratis subscribant, et gratis tradant.

Pro capitio et cereo nihil exigant rectores à novis chris

tianis.

Similiter cautum à Nobis est in constitutionibus quas missimus ad rectores eos, qui præficiuntur christianis neophytis, ne quod offendiculum apponant evangelio, ut nihil quicquam exigant pro baptismali capitio, neque pro cereo ut veriùs et liberiùs illis accinere possint cum beato Paulo: Non vestra quærimus, sed vos. Quia tamen hoc accepimus non sincere ab omnibus observari, severè præcipimus, ne quid pecuniæ co titulo exigatur. Liceat tamen accipere, si quid, tacente parocho, sponte, et ultro dabitur.

In novis quibusdam duplis de requiem quarta pars cedat rectori.

Nunciatum est Nobis plena synodo, invecta esse in ecclesiam unam aut alteram paucis ab hinc mensibus, nova anniversaria, quæ tamen novo et commentitio nomine vocitantur doblas de requiem, ut hoc prætextu, doloso illo quidem et fraudulento, fraudetur rector sua illa quarta anniversariorum debita. Nos igitur, ut jus debitum rectori in tuto collocemus, nec dolus hic latius serpat ad alias ecclesias; volumus et mandamus ut ex novis illis duplis de requiem vocatis quarta pars servetur rectori, ut in cæteris anniversariis, cum duplæ hujusmodi quantumvis mutato nomine sint revera anniversaria.

Parochi doceant publice parochianos legem christianam.

Injunctum est rectoribus omnium ecclesiarum, tum à nostris antecessoribus vigilantissimis, tum à Nobis ipsis, ut erudiant, et doceant populum sibi commissum rudimenta legis christianæ diebus dominicis et festis, quibus judicarint commodissimum, et ea hora, quam judicarint commodissimam. Ne igitur in re tanti ponderis et momenti peccetur per negligentiam, edicimus nostris. visitatoribus, ut diligenter perscrutentur de cura, aut incuria curati; et, si quem hac parte officium debitum neglexisse deprehenderint, mulctent pœna viginti solidorum in pios usus.

Examen novi beneficiati in cantu.

Placuit Nobis et synodo, ut beneficiati antequam incipiant frui minutis, et manuariis illis distributionibus, subcant prius examen cantus; ne, si prorsus inexperti, et imperiti cantus plani deprehendantur, sedeant in choro muti, et otiosi spectatores aliorum. Examen hoc fiat adstantibus non modo rectore, vicario chori, et præcentoribus, sed choro universo: postea novus ille beneficiatus per secreta suffragia, aut admittatur mox ad distributiones, aut in menses aliquot rejiciatur, et protrahatur.

Beneficiatus addictus cure animarum abstineat interim à percipiendis distributionibus sui beneficii.

Nemo ex rectoribus, aut vicariis, qui beneficium in alia ecclesia possident, recipiat manuarias distributiones illius ecclesiæ, si forte tentarit per dies etiam pauculos

inservire suo illi beneficio. Nam periculum est ne beneficiati curæ animarum dicati lucelli dulcedine allecti assuescant abesse, vel tantisper à sollicita illa cura et præsentia gregis Domini, qui eorum fidei et curæ creditus, et commissus est, cui percupimus adsint semper præsentes, et invigilent noctes et dies.

Rationalis de quibus tantum missis fidem faciet.

Nullus rationalis sub pœna excommunicationis majoris latæ santentiæ, fidem certam faciat, et testetur chirographo à se scripto missas aliquas fuisse celebratas, nisi illas tantum, quæ in sua ecclesia cujus est rationalis, vere celebrentur...

Præcentorum officium, et locus in processionibus.

Cupientes non modo tueri cultum debitum in divinis ministeriis, sed quantum in Nobis est adaugere, et amplificare; statuimus, admonente Nos synodo, ut in processionibus, aut in funere deducendo præcentores sceptrigeri, quorum munus est in cantu simplici et plano cœteris præire, item ordini totius processionis præesse, non se admisceant cantoribus, sed præcedant præcinentes, et cantui chori operam dantes.

De effosore parochiali.

Declaramus quod statueramus in synodo anni 1594 in favorem libitinarii, hoc est, fossoris parochialis, qui assiduus minister est parochiæ in cadaveribus humandis et condendis, cum funus deportandum est extra oppidum; neminem obligari ad evocandum fossorem parochia, ex

qua funus exportatur, nisi quando funus illud deportandum est ad locum dissitum et distantem iter diei unius, aut ad summum duorum: at si sit longius procedendum, tunc non debere adhiberi et adjungi effosorem parochialem.

Doctores qui examini præficiuntur.

Sacri et œcumenici Tridentini concilii decreto parentes, corum examini, qui vacaturis ecclesiis sunt præficiendi, sequentes doctores, approbante synodo, designamus, quorum nomina sunt.

D. Mathias Pallas, canonicus.
Augustinus Tarrega, canonicus.
Christophorus de la Torre, canonicus.

Franciscus Barber, canonicus.

Eugenius Tudela, canonicus.

Petrus Monzo, canonicus.

Petrus Joannes Assensius, rector.

D. Franciscus Lopez de Mendoza, rector.
Petrus Ginesius Casanova, præpositus.

D. Ludovicus Marrades, judex testamentarius.
Petrus Scholanus.

Dionysius Oromir, præpositus.

Petrus Castañeda, præpositus.
Vincentius Sorianus, præpositus.

Petrus Joan. Trilles, præpositus.

Judices qui causis ecclesiasticis præponuntur.

Ad causas vero ecclesiasticas et spirituales, quæ ad forum ecclesiasticum pertinent in partibus à sede apostolica, vel ejus nunciis, vel legatis committendas, sequentes in hac diœcesi valentina à synodo nominantur judices.

[ocr errors]

(Declarat autem synodus, quoties novi judices causarum ecclesiasticarum in synodis diocesanis nominantur, cæteros omnes ipso facto ab co officio desistere et cessare.)

D. Federicus à Borgia, archidiaconus et canonicus.
D. Michael Vich, sacrista et canonicus.

D. Christophorus Frigola, decanus et canonicus.
Doct. Petrus Andreu, archidiaconus saguntinus et

canonicus.

Doct. Ægidius Roda, canonicus.

Doct. Franciscus Fores, commendator s. Antonii.

Despues de impreso este tomo ha llegado á mis manos la siguiente copia latina de la bula de Calixto III, cuya traduccion lemosina se ha publicado en este apéndice pág. 230 (a).

Calixtus. , servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Stella maris in supremo cæli solio collocata, Maria Christifera, ex regia prole stirpis Davitica mirificè genita: hæc est quæ nobis clausam salutis portam aperuit, quæ Regem regum pro nostra redemptione humanæ fragilitatis veste indutum, immaculata, et intacta genuit, et quæ humilitatis exemplar existens super choros angelorum ad cælestia regna meruit exaltari. Cujus dum excelsa meritorum insignia, quibus veluti sidus prærutilans, et jubar adferens matutinum resplendescit, interna meditatione pensamus : dum etiam intra nostræ mentis arcana revolvimus quod ipsa angelorum Domina, misericordiæ mater, fons gratiæ, et fluvius pietatis, huma

(a) Esta copia la debo al p. don Josef Carbonell y Ar

ques, monge de la Cartuxa de Portaceli.

« PoprzedniaDalej »