Obrazy na stronie
PDF
ePub

festum duplex solemne; quia tunc omnia dicuntur de ta. li festo, et fiat sola commemoratio de B. Maria.

Item , cum in die veneris vesperas de majoritate B. Mariæ facimus , completorium solemniter de B. Maria sine precibus cum antiphonis ejusdem B. Mariæ assuetis dicimus. In matut. autem et per horas diei omnia dicantur sicut consuetum est in officio majoritatis B. Mariæ ; tamen fiat sicut si esset festum duplex , et non fiat secundus nocturnus de aliquibus octav. si forte in tali sabbato intervenerint : et ad tertiàm dicatur R. Felix valde. . Sancta Dei genitrix: et in secundis vespéris nulla mentio fiat de ipsa majoritate.”

V.

Sínodo de Santo Tomas de Villanueva , arzobispo de Vas ·lencia , celebrado á 12 de Junio de 1548 : copiado

del exemplar rarísimo , y acaso el único que se conserva en la biblioteca de Santo Domingo de la misma ciudad, impreso por Juan de Mey el mismo aíño.

Constitutiones synodales reverendissimi domini Fr. Thoma

de Villanova , archiep. Valentini.

um synodalia concilia ad abolendas ecclesiasticarum personarum et populi abusus, et bonos mores instaurandos conducat plurimum: Nos Fr. Thomas de Villanova Dei et apostolicæ sedis gratiâ archiep. Valent., qui ex injuncto Nobis officio , ad ovium Nobis commissarum statum reformandum, quas per centum fere annos hac synodali ope et operâ novimus caruisse , propensius studemus, hanc præsentem synodum duodecima die Juni anni à natali Domini millesimi quingentesimi quadragesimi octa. vi, in hac ecclesia nostra metropolitana valentina duximus celebrandam, Inquo ad honorem Dei omnipotentis ac J.C. salvatoris nostri, et sacrosanctæ Mariæ semper virginis patronæ nostræ , atque sanctorum omnium præsentes constitutiones sancta synodo approbante inviolabiliter observandas fecimus, et publicari mandavimus.

I. Cum ecclesia nostra Valentina, antequam in metropolitanam apostolica esset auctoritate erecta , ecclesiæ Tarraconensi suffraganea esset , ejusque constitutionibus uteretur : Nos frater Thomas de Villanova, archiep. Valent. S. S. A. constitutiones ejusdem ecclesiæ Tarraconensis , quæ ab ecclesia nostra hactenus observatæ , et in usu sunt , eas præsertim , quæ contra invasores editæ reperiuntur, recipimus, et inviolabiliter observari mandamus.

2. Quia censuræ ecclesiasticæ et aliæ pænæ in synodalibus constitutionibus, prædecessorum nostrorum appositæ , in laqueos quandoque, et damna cedunt subditorum: ideo horum saluti salubri remedio providere volentes , omnes prædictas censuras tollimus , reliquas verò pænas Nos. tro, et successorum nostrorum arbitrio moderandas S. S. A. statuimus, et ordinamus.

3. Adulti in hoc nostro archiepiscopatu (ut percepi. mus) sine prævia fidei instructione contra sacros canones nonnunquam baptizantur. Proinde hunc abusum tollere volentes, sub pæna decem librarum S. S. A. sancimus, atque mandamus , ne quis sacerdos adultum aliquem de cætero baptizet , qui priùs catechizatus non fuerit , et in fide instructus. Cæterum catechismi tempus rectorum seu vicariorum arbitrio committimus.'

4. Ut missæ sacrificium puriori conscientia , et prævia (ut decet) confessione celebretur, et ne ob ejus, qui confessionem audiat, defectu , illud omitti contingat; S. S. A. statuiinus pariter, et indulgemus, ut omnis presbyter in hoc nostro archiepiscopatu cuilibet sacerdoti idoneo TOMO I.

'N

sua possit confiteri peccata , et ab eo culparum suarum, extra casus nobis et superioribus nostris reservatos , absolutionis suscipere beneficium.

5. Quod citra necessitatis causam baptismi, et confirmationis sacramenta non conferantur extra ecclesiam, et proinde ut in singulis singulorum mensium primis dominicis diebus in ecclesia majori hujus almæ urbis con. firmationis sacramentum publicè perpetuò exhibeatur, S. S. A. statuimus, atque mandamus.

6. Ut animarum saluti cautiùs consulatur , rectoribus, et vicariis omnibus archiepiscopatus nostri, ne presbyterum aliquem à nostra diæcesi extraneum, seu peregrinum ad dicendam missam in suis ecclesiis sine nostra aut successorum nostrorum expressa licentia admittant; et quod in ecclesiis suis duos libros habeant, unum in quo nomina corum omnium qui baptizantur , et cognomina, patrinorum pariter , atque commatrum ; alterum in quo nomina similiter et cognomina eorum omnium qui in suis parrochialibus ecclesiis sacramentaliter confitentur, et eucharistiam suscipiunt, ut moris est scribantur sub pæna decem librarum S. S. A. statuimus, atque mandamus.

7. Non sine animi nostri displicentia percepiinus missas à fundatoribus beneficiorum, seu aliàs institutas atque relictas in quibusdam nostri archiepiscopatus ecclesiis negligenter impleri, quod cum magno fit animarum dispendio, et eoruin qui ad eas celebrandas tenentur, conscientiæ de. trimento. Ideo rectoribus, vicariis , rationalibus et beneficiatis omnibus archiepiscopatus nostri sub pæna decem librarum, et majori , si opus fuerit, nostro vel successorum nose trorum arbitrio imponenda, S. S. A. statuimus atque mandamus, ut annis singulis missas hujusmodi beneficiorum infra annum celebrent, aut celebrari faciant: sic ut in die S. Joannis Baptistæ illarum medietas, et in die natal. Domini

medietas altera celebrata sit; iisdemque pariter et universo clero districtè mandantes ut omnes missas votivas seu testamentarias , anniversaria , et perpetualia , ut vocant, ad quæ tenentur , diligenti solicitudine infra annum, si fieri potuerit, sin minus infra quatuor menses à fine anni computandos , celebrent, et impleri faciant; super quibus ipsorum conscientias oneramus.

8. Ut festivitates Ss. melius observentur; et ne popu. lus fidelis festorum multitudine gravetur , aliisque justis adducti causis , festorum pluralitatem constringendam esse duximus. Quare S. S. A. statuimus, ut ordinamus, ut de cætero præter dies dominicos tantum modo festa sequentia ordinaria auctoritate colantur, videlicet: nativitas Domini , natalitia Ss. Stephani , Joannis Evangelistæ , Innocentium, Circumcisio Domini, Epiphania , Pascha cum feria 2. et 3 , festum Ascensionis, Pentecostes cum feria 2. et 3 , fest. corp. Christi , fest. Transfigurat., Inventio S. Crucis , et festa Purificationis, Annunciationis , Assumptio. nis, Nativitatis, Visitationis atque Conceptionis Mariæ semper virginis, Apostolorum natalitia , et Evangelistarum, Joannis Baptistæ , Laurentii , Sebastiani , Georgii, utriusque Vincentii , Martini , Nicolai , Catherinæ M., Magda. lenæ , et festivitas Ss. omnium atque dedicationis S. Archang. Michaelis. Post hæc constitit nobis per apostoli. cas litteras festa S. Francisci , et S. Aug. in diæcesi , et fest. S. Blasii in civit. Valentina debere servari.

9. Ne animarum, quæ maximi apud Christum momenti res est, cura negligatur , universis et singulis parro. chialium ecclesiarum archiepiscopatus nostri rectoribus, atque vicariis perpetuis S. S. A. sub pæna arbitrio nostro vel successorum nostrorum imponenda, districtè mandamus , ut in eisdem suis ecclesiis infra proximos duos menses ab hac peracta synodo computandos , perpetuò resideant

personaliter, nisi excusentur à jure vel á superioribus nostris”, aut à nobis vel successoribus nostris ad non residendum legitimnam , de qua fides facta fuerit , habuerint facultatem.

10. Ut clericorum vita , quam maximè decet esse honestam , populo contemptui non sit , aut scandalo pestilentissimo incontinentiæ morbo , qui , proh dolor! tam perniciosè in ecclesia grassatur , pro viribus nostris mede. ri cupientes, S. S. A. statuimus, et ordinamus , ut clerici , qui concubinas domi , vel extra publicè habuerint , si eas statim verè, et cum effectu non dimisserint , atque repulerint, acerriinè juxta sacros canones, et prout juris fuerit, mulctentur , et puniantur. · 11. Cum in sacris canonibus statutum sit, et honestati clericorum , plurimum conveniat, ut qui altari ministrant, in habitu decenti et honesto incedant: S. S. A. statuimus, et ordinamus , ut beneficiati , et in sacris ordinibus constituti superiorem vestem talarem integram , et non scissam , aut ita fibulatam , ut inferiorem minime ose tentent, deferant; quod si exteriorem fissam, ut moris est, portaverint, saltem intimam , sub pæna amissionis vestium deferant talarem.

126 Deo militantes se negotiis sæcularibus implicare non debent. Quare clericis diæc. nostræ in sacris ordinibus constitutis sub pæna librarum quindecim S. S. A. mandamus , ne quis eorum alicujus personæ sæcularis pro. curator , aut æconomus, vel causarum sæcularium solicicitator exsistat ; sub eadem pæna mandantes eisdem ne dominas , aut mulieres associent , aut manu teneant more sæcularium servitorum.

13. Quamvis ad nostri pastoralis officii curam et onus multa pertineant; ibi tamen præcipuè invigilandum est, ubi majus periculum vertitur animaruin. Quapropter rec

« PoprzedniaDalej »