Obrazy na stronie
PDF
ePub

non debuit ab hominibus doceri, unde, Joan. 7, dicebant Judæi: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Et Marci 6: Mirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia, et quæ est hæc sapientia quæ data est illi?

ARTICULUS IV.

Utrum Christus aliquid acceperit ab Angelis'.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus ab Angelis scientiam acceperit. Dicitur enim Luc. 22, quod apparuit Christo Angelus de cælo, confortans eum. Sed confortatio fit per verba confortatoria docentis, secundum illud Job. 4: Ecce docuisti plurimos, et manus lassas roborasti, vacillantes confirmaxerunt sermones tui. Ergo Christus ab Angelis edoctus est.

2. Præterea, Dionysius dicit 4 Cœlest. hierarch.2: Video enim quod et ipse Jesus, supercolestium substantiarum supersubstantialis substantia, ad nostram intransmutabiliter reniens, obedienter subjicitur Patris et Dei per Angelos formationibus. Videtur igitur quod ipse Christus ordinationi legis divinæ subjici voluerit, per quam homines, mediantibus Angelis, erudiuntur.

3. Præterea, sicut corpus humanum naturali ordine subjicitur corporibus cœlestibus, ita etiam humana mens angelicis mentibus. Sed corpus Christi subjectum fuit impressionibus cœlestium corporum, passus est enim calorem in æstate, et in hyeme frigus, sicut et alias humanas passiones. Ergo etiam ejus mens humana subjacebat illuminationibus supercælestium spirituum.

Sed contra est quod Dionysius dicit, 7 cap. Cœlest. hier. 3, quod supremi Angeli ad ipsum Jesum quæstionem faciunt, divinique illius operis, et pro nobis assumptæ carnis scientiam discunt, et eos ipse Jesus sine medio docet. Non est autem ejusdem docere et doceri. Ergo Christus non accepit scientiam ab Angelis.

Respondeo dicendum quod, sicut anima humana media est inter spirituales substantias et res corporales, ita duobus modis nata est perfici. Uno quidem modo per scientiam acceptam ex rebus sensibilibus; alio modo per scien

[blocks in formation]

tiam inditam sive impressam ex illuminatione spiritualium substantiarum. Utroque autem modo anima Christi fuit perfecta, ex sensibilibus quidem secundum scientiam experimentalem, ad quam quidem non requiritur lumen angelicum, sed sufficit lumen intellectus agentis; ex impressione vero superiori secundum scientiam infusam, quam est immediate adepla a Deo. Sicut enim supra communem modum creaturæ anima illa unita est Verbo in unitate personæ, ita supra communem modum hominum, immediate ab ipso Dei Verbo repleta est scientia et gratia. Non autem mediantibus Angelis, qui etiam ex influentia Verbi, rerum scientiam in sui principio acceperunt, sicut in 2 super Genes. ad litteram Augustinus dicit.

Ad primum ergo dicendum, quod illa confortatio Angeli non fuit per modum instructionis, sed ad demonstrandam proprietatem humanæ naturæ. Unde Beda dicit super Lucam 2: In documento utriusque naturæ, et Angeli ei ministrasse, et eum confortasse dicuntur. Creator enim creaturæ suæ non eguit præsidio, sed homo factus, sicut propter nos tristis est, ita propter nos confortatur, ut, scilicet, in nobis fides incarnationis ipsius confirmetur

Ad secundum dicendum quod Dionysius dicit, Christum fuisse formationibus angelicis subjectum, non ratione sui ipsius, sed ratione eorum quæ circa ejus incarnationem agebantur, et circa ministrationem ejus in infantili ætate constituti. Unde ibidem subdit, quod per medios Angelos nuntiatur Joseph a Patre dispensata Jesu ad Ægyptum recessio, et rursum ad Judæam de Egypto traductio.

Ad tertium dicendum, quod Filius Dei assumpsit corpus passibile (ut infra dicetur 3), sed animam perfectam scientia et gratia. Et ideo corpus ejus convenienter fuit subjectum impressioni cœlestium corporum, anima vero ejus non fuit subjecta impressioni cœlestium spirituum.

COMMENTARIUS.

1. Negat D. Thomas, Christum ab Angelis. aliquid didicisse, et optima utitur conjectura, quia neque quoad naturalem cognitionem indiguit lumine angelico, proprium enim illi

1 C. 8, tom. 3.

2 Lib. 6 in Luc., c. 92, secundum ordin. Bedæ, ante med., tom. 2.

3 Quæst. 14, art. 1.

sufficiebat; neque ad supernaturalem seu infusam cognitionem, quia, sicut illa anima. proxime fuit Verbo conjuncta, ita per illius immediatum influxum hujusmodi scientiam accepit. Adde, rationem præcedentis articuli etiam ad hanc conclusionem applicari posse, quoniam Christus non solum hominum, sed Angelorum etiam Doctor existit, teste Dionysio, c. 6, de Cœlest. hierar., ubi ait, Christum Angelos illuminare; nunquam ergo ab illis illuminatus est.

2. Angelus qualiter in horto Christum confortat. In solutione ad primum, tractat D. Thomas locum illum Luc. 22: Apparuit autem illi Angelus de cœlo, confortans eum, qui dupliciter a Patribus exponitur. Primo, minus proprie, et quasi per quemdam metaphoram, ut, scilicet, illud confortare, non significet animare, [seu ad fortiter agendum excitare, sed potius fortitudinem Christi prædicare, sicut nos dicimur magnificare Deum, cum magnitudinem ejus prædicamus. Ita exponit Chrysostomus, tom. 5, hom. de Trinitate; Epiph., hæres. 69, qui dicit Angelum confortasse Christum quasi admirando fortitudinem ejus, et laudando, et dicendo: Tua est potentia, Domine, tua est fortitudo, etc.; sequitur Theophylact., Lucæ 22. Secundo proprius, et (ut ego existimo) magis ad rem exponitur, Angelum confortasse Christum, proponendo rationes quæ possent tristitiam ejus lenire, et inferiorem portionem confortare; unde non fit, Angelum docuisse Christum; non enim propterea ad illum eum sermonem habuit, quia Christus eas rationes ignoraret, vel illas per se considerare non posset, sed quia ita per rationem superiorem illas considerabat, ut nullum inde solatium communicari permitteret inferiori parti, et ut magis constaret veritas passionis ejus, voluit angelico ministerio rationes illas propo ni, et quasi in memoriam revocari. Et hoc modo dicitur Angelus, quantum in se erat, confortasse Christum, quanquam ipse neque illud consolationis genus acceptare visus sit, statim enim factus in agonia prolixius orabat. Et hanc expositionem magis indicat D. Thom. hic, quam ex Beda refert, Luc. 22; sed est etiam Hieronym., dial. 2 cont. Pelagianos; Hil., lib. 10 de Trin.; Cyril. Alex., epist. 9; Dam., lib. 3 de Fid., c. 20; et Bern., serm. 1 de Sancto Andrea.

[blocks in formation]

Priusquam inquiramus modum quo scien. tiam hanc anima Christi comparavit, explicandum est in quo perfectionis gradu illam habuerit, nam ex hoc principio illud maxima ex parte pendet. In perfectione autem hujus scientiæ explicanda, possemus eumdem ordinem tenere, quem in disputationibus de scientia infusa secuti sumus; sed quia præsens materia clarior est, brevius illam expediemus. Supponimus enim hanc scientiam esse ejusdem rationis essentialis et specifica cum scientia cornaturali animæ humanæ, ut ex ipsis terminis constat, et ex supra tractatis, disput. 15, sect. 2. Unde fit, eodem modo philosophandum esse de objecto, actibus, speciebus et habitibus ejus scientiæ in Christo, ac in aliis hominibus, quod ad essentialem perfectionem attinet, seclusa imperfectione opinionum et judiciorum incertorum, quæ in anima Christi locum non habuerunt, ut supra diximus. Solum ergo superest ut inquiramus perfectionem hujus scientiæ, secundum extensionem ad plura vel pauciora objecta materialia, et secundum dependentiam a corpore corruptibili.

SECTIO I.

Utrum Christus per hanc scientiam cognoverit omnia quæ naturaliter cognosci possunt ab anima humana, tam conjuncta quam separata.

1. Quæstio hæc procedit de Christo in statu viæ; nunc enim dubium non est quin hæc omnia per hanc scientiam cognoscat, quia anima, propter conjunctionem ad corpus gloriosum, non impeditur quominus perfecte cognoscere possit omnia, quæ cognoscit separata. De statu autem viæ est clara sententia D. Thomæ in his articulis, Christum solum cognovisse per hanc scientiam ea quæ ex sensibilibus objectis per abstractionem et efficientiam intellectus agentis cognosci possunt; et loquitur consequenter, quia supponit Christum solum propria inventione hanc scientiam acquisivisse. Et confirmari potest, quia Christus dependebat in usu hujus scientiæ a phantasmatibus; nam hic est naturalis modus operandi scientiae naturalis, seu ac

quisita; ergo solum per hanc scientiam cognoscere poterat quæ in phantasmatibus repræsentantur, vel ex illis cognosci possunt. 2. Christus per scientiam acquisitam novit res omnes naturales. Dico tamen primo, Christum per hanc scientiam cognovisse omnes res naturales, tam materiales quam immateriales, et tam substantias quam accidentia, ea perfectione qua ab anima, tam conjuncta quam separata, naturaliter cognosci possunt. Hanc conclusionem intelligo de iis rebus quæ proprie sub scientiam cadunt (ut omittamus singularia materialia et contingentia, de quibus sectione sequenti dicam), quam tamen non invenio ita distincte explicatam a Theologis loquentibus de hac scientia; sumitur tamen aperte ex illis auctoribus, qui, cum negent habuisse Christum scientiam per se infusam respectu rerum naturalium, aflirmant tamen a principio illas omnes perfecte cognovisse per scientiam hanc per accidens infusam. Ratione vero, primo generatim suadetur, quia anima Christi a principio habuit omnem perfectionem sibi debitam ratione unionis vel beatitudinis, cujus carentia necessaria aut utilis non fuit ad nostram redemptionem; sed tota hæc perfectio scientia est illi debita ratione beatitudinis et unionis, ut per se constat, et ejus carentia redemptioni hominum nihil conferebat, neque necessario sequebatur ex eo quod anima illa informaret corpus corruptibile, nam (ut D. Thomas docuit, q. 11, art. 1, ad 2, et art. 2) anima Christi, quamvis esset in corpore corruptibili, in hoc tamen retinuit conditionem animæ bea tæ, quod non fuit ita subdita suo corpori, ut ab eo dependeret, sed illi omnino dominata est; ergo, etiam dum erat in illo corpore, fuit capax omnis prædictæ perfectionis hujus scientiæ; ergo illam habuit.

3. Secundo, in particulari hoc declaratur et probatur tali discursu: nam primo, negari non potest quin Christus per hanc scientiam cognoverit materialem substantiam proprio et absoluto conceptu, prout in se est, nam etiam D. Thomas hic, art. 1, ad 2, dicit Christum per hanc scientiam comprehendisse virtutes corporum cœlestium, et effectus quos habent in istis inferioribus; impossibile autem est comprehendere virtutem coeli, substantia ejus non plene perspecta. Et confirmatur hoc, quia alias valde imperfecte cognovisset anima Christi substantias rerum materialium cognitione naturali, quamdiu fuit in via, quod videtur satis absurdum; at vero propria cogui

tio substantiæ, etiam materialis, non potest comparari ab anima conjuncta corpori corruptibili ex vi sensibilium phantasmatum, ut ex scientia de Anima et ex Metaphysica suppono; habuit ergo anima Christi, etiam existens in corpore corruptibili, illam cognitionem naturalem substantiæ materialis, quam anima separata, vel conjuncta corpori glorioso, habere potest. Secundo, non videtur posse dubitari quin anima Christi in statu viæ se per se ipsam cognoscere et intueri potuerit, eo modo quo anima separata, vel Angelus suam substantiam per ipsammet naturaliter intuetur. Probatur ex eodem principio, quia anima Christi, etiam in statu viæ, non erat subjecta, nec pendens a corpore; sed naturale est animæ non impedita a corpore se intueri et cognoscere hoc modo; ergo. Tertio, hinc fit valde verisimile potuisse etiam animam Christi in statu viæ intueri omnes substantias separatas, prout in se ipsis sunt, eo naturali modo quo ab anima separata cognosci possunt. Probatur, quia est eadem ratio; anima enim, quæ est capax cognitionis suæ propriæ substantiæ spiritualis, prout in se est, est etiam capax similis cognitionis aliarum creatarum substantiarum spiritualium; anima autem Christi fuit a principio perfecta secundum totam capacitatem suam naturalem. Ex his ergo omnibus satis concluditur cognovisse animam Christi in statu viæ, omnia quorum naturaliter capax est anima humana in quocumque statu constituta.

4. Dico secundo: anima Christi in corpore corruptibili potuit habere naturalem cognitionem, seu scientiam intellectivam, sine conversione ad phantasmata. Hæc conclusio sequitur aperte ex præcedenti; non enim potuisset illa anima in eo statu cognoscere se ipsam, aut alias substantias, præsertim spirituales, prout in se sunt, si in ea cognitione omnino a phantasia dependeret. Hac enim ratione animæ aliorum hominum non possunt intueri se ipsas, quia coguoscere non possunt sine conversione ad phantasmata. Ratio vero sumenda est ex supra dictis, quia hæc dependentia oritur ex quadam subjectione, seu quasi alligatione animæ ad corpus ; at vero anima Christi, tum ratione unionis, tum ratione beatitudinis, quamvis informaret corpus corruptibile, non tamen illi fuit alligata neque subjecta, et ideo, etiam in eo statu, retinuit vim operandi actus intellectus et voluntatis, etiam naturales, sine corporis consortio aut dependentia. Et confirmatur, quia non repu

gnat animam Christi habuisse hanc perfectionem, et alioqui illi debita erat ratione unionis et beatitudinis, et illius carentia non erat nobis necessaria; ergo.

5. Objectio. Dices, videri nos confundere scientiam per se infusam cum hac acquisita, nam cognoscere substantias separatas, prout in se ipsis sunt, et operari sine conversione ad phantasmata, videtur esse proprium scientiæ per se infusa. Respondetur non confundi has scientias, quamvis in aliqua conditione aliquo modo convenire possint; scientia enim per se infusa dicta est a nobis quædam scientia divini et supernaturalis ordinis, per quam non solum res supernaturales, sed etiam naturales, supernaturali modo cognoscuntur; unde illa scientia dicitur per se infusa, non solum ratione specierum, sed etiam ratione luminis, et quia omnino est supra conditionem animæ humanæ, tam conjunctæ quam separatæ. At vero hæc scientia, de qua modo agimus, est connaturalis humanæ natura, et licet attingat res spirituales eo modo quo anima humana potest illas naturaliter cognoscere, tamen, etiam quoad hoc, est inferioris rationis quam scientia per se infusa; unde ad hanc cognitionem non requiritur aliud lumen, præter illud quod naturale est animæ humanæ. Requiruntur autem species per se quidem infusæ, tamen ordinis naturalis, quales infunduntur animæ separatæ juxta naturalem conditionem ejus, quæ omnino diversæ sunt ab speciebus alterius scientiæ, ut ex supra dictis facile constat. Et hinc etiam possunt hæ duæ scientiæ in hoc convenire, quod Christus potuit utraque uti sine conversione ad phantasmata; quia hæc conditio non solum oriri potest ex propria et specifica conditione scientiæ infusæ et supernaturalis, sed etiam ex conditione seu statu ipsius subjecti, seu animæ beatæ, perfecte dominantis corpori suo, ut ex doctrina etiam D. Thomæ satis declaratum est.

SECTIO II.

Utrum anima Christi habuerit hanc naturalem scientiam infusam a Deo a primo instanti creationis suæ.

1. Prima sententia negat habuisse animam Christi hanc scientiam a principio, seu infusam, sed discursu temporis eam propria inventione acquisivisse absque hominis magisterio, seu doctrina; est enim inter hos duos modos differentia, quia in inventione objecta

solum ministrant species, quibus habitis homo per se discurrit, et propriam virtntem exercet, et se ipsum perficit, et quasi docet et illuminat; at vero in disciplina illuminatur homo ab alio, et quasi dirigitur in discursu, seu cognitione, quod quamdam dicit imperfectionem, cum tamen illud primum ad perfectionem spectet. Hæc est sententia D. Thomæ supra, q. 9, art. 4, et tota hæc quæstione; quibus locis Cajetanus et alii Thomistæ hanc sententiam defendunt; et Capreolus, in 3, dist. 14. Citantur etiam Major, in q.5; Marsilius, q. 10; sed loquuntur aperte de scientia experimentali, de qua est diversa ratio, ut statim dicam. Fundamentum D. Thomæ est, quia alias intellectus agens frustra fuisset in Christi anima, caruisset enim propria operatione, scilicet, abstractione specierum, si anima Christi a principio illas infusas habuisset. Et confirmari potest primo, quia perfectius est a se ipso et per propriam actionem habere perfectionem propriam, quam ab alio eam recipere. Unde Aristoteles, 1 Ethic., cap. 4, ex Hesiodo ait: Optimus ille quidem est, ex sese qui omnia novit. Dicunt aliqui potuisse a principio habere hanc scientiam, et per proprios actus. Sed hoc verisimile non est, ut supra, in simili, diximus de virtutibus moralibus acquisitis. Oportuisset enim statim in primo instanti conceptionis habere actus scientiarum omnium, et circa objecta omnia quæ ad perfectionem habitus sufficerent; hoc autem sine multis et non necessariis miraculis excogitari non potest. Et prælerea interrogo an habuerit Christus in eo instanti infusas species omnium illorum objectorum, vel illas a phantasmatibus abstraxerit. Si dicatur primum, cur non dicitur idem de habitibus, cum sit eadem ratio? Si vero secundum asseratur, quomodo id fieri potuit in ea ætate, et dispositione sensuum, et in utero matris, et unico momento? Certe necessarium est multa confingere sine causa probabili; non potuerunt ergo hæ scientiæ acquiri, et in primo instanti haberi. Confirmo secundo, quia alias Christus infans, non vere, sed simulate operatus esset ut infans et ut puer, quod est contra hujus mysterii veritatem. Confirmatur tertio, testimonio illo Luc. 1, ubi Christus dicitur profecisse sapientia, quod cum non potuerit vere dici ratione scientiæ beatæ vel infusæ, necessario videtur secundum hanc scientiam intelligendum. Præsertim, cum ita videantur exponere Sancti Patres, Ambrosius, lib. de Incarn. Domin.

sacram., c. 7, et lib. 3 de Fide, c. 7; et Cyrillus, lib. 2 de Fide ad Regin., c. 3; Theod., in Epitome divinorum decret., c. Quod suscepit animam cum corpore; Richardus de S. Victore, 1 lib. de Emmanuel., c. 15 et 16, et lib. 2, c. 18; Laurentius Justinianus, lib. de Sacro connub. Verbi et animæ, cap. 10. Quod si contra hanc sententiam objiciatur, quia ex illa sequi videtur Christum aliquo tempore habuisse humanam ignorantiam, quatenus excludit naturalem scientiam humanam, respondendum est, quamvis non omni tempore omnia sciverit quæ per hanc scientiam sciri possunt, proprie tamen nullam habuisse unquam ignorantiam, quia singulis temporibus et ætatibus omnia scivit, quæ pro illo tempore vel ætate scire naturaliter poterat et debebat, ut supra circa textum D. Thomæ explicatum est. Et hæc sententia sic exposita est probabilis. Si tamen, quæ sectione præcedenti dicta sunt, considerentur, consequenter defendi non potest, et ideo in memoriam revocandum est quod supra, disp. 25, sect. 2, dixi, sub hac scientia naturali comprehendi posse, et experimentalem cognitionem, et propriam scientiam ex propriis principiis procedentem.

2. Omnes scientiæ in Christo ab instanti conceptionis. Dico ergo primo, Christi animam a principio conceptionis suæ habuisse perfectos omnes habitus scientiarum et virtutum intellectualium, cum speciebus ad usum eorum necessariis. Hæc est communior sententia, quam etiam tenuit D. Thomas, 'q. 20 de Verit., art. 2, et in dist. 14, art. 3, quæstiunc. 3; et Palud., q. 2; Bonav., art. 3, q. 2; Gabriel, Scotus, Durandus, et Alensis, 3 p., q. 13; et alii, qui in Christi anima ponunt scientiam per accidens infusam, similem illi quam Adam habuit. Et possunt pro hac sententia referri sancti Patres illis locis quibus simpliciter negant, Christum humana scientia profecisse, ut Damascen., lib. 3 de Fid., c. 22, et in oratione seu libro, Quomodo ad imaginem Dei facti sumus, ubi negat Christum profecisse, tam in scientia divina quam humana, et per scientiam divinam videtur intelligere scientiam supernaturalem; loquitur enim de scientia creata; per humanam vero scientiam consequenter intelligere scientiam naturalem. Et eodem modo loquitur Bernard., homil. 2 in Missus est; et Beda, tom. 7, Homil. Domin. 1 post Epiphaniam; Theophylactus, Euthymus, Lyranus, et alii, Luc. 2; et alios statim referam. Ratione probatur

primo ex dictis in præcedenti sectione, nam imprimis, si anima Christi in statu vitæ potuit se ipsam propria cognitione naturali per propriam substantiam cognoscere, ergo a primo instanti creationis suæ hoc potuit; quia, cum in ea cognitione non penderet a corpore, ætas aut organorum dispositio nihil ad eam referebat; ergo ab eodem primo instanti hanc cognitionem seu scientiam habuit, nam substantia spiritualis, potens se cognoscere, et non impedita, actu se intuetur et considerat naturali cognitione. Et simili fere argumento concludi potest, ab eodem instanti habuisse infusas species ad cognoscendas substantias angelicas, ejusdem rationis cum illis quæ veluti naturaliter infunduntur aliis animabus, cum a corporibus separantur. Ostensum est enim habuisse animam Christi hanc scientiam in statu viæ; sed non est major ratio de quodam tempore illius status quam de alio, neque cur aliquo tempore differretur infusio talium specierum, cum neque illæ, neque illarum usus a dispositione corporis. pendeat. Et hinc fit ulterius etiam a principio. habuisse proprias species aliarum etiam substantiarum materialium, propter easdem rationes, quæ simili proportione applicari possunt. Unde tandem fit, omnium etiam aliarum rerum naturalium scientiam ab eo instanti fuisse illi datam, tum quia fere est eadem ratio; tum etiam quia, cognitis substantiis propria et perfecta cognitione, facile cognoscuntur accidentia. Secundo arguitur illa ratione sæpe inculcata, quia, licet hæc scientia non debeatur animæ, seu naturæ humanæ secundum se, tamen ratione unionis debetur naturæ assumptæ; postulat enim personæ assumentis dignitas, ut natura assumpta sit omnino perfecta, non solum supernaturali, sed etiam naturali perfectione, et præsertim intellectus, quæ est potissima facultas talis naturæ; et carere ad tempus hac perfectione non fuit ad finem redemptionis necessarium; ergo.

3. Prudentia auriga virtutum.-Dices fuisse necessarium propter majorem perfectionem illius animæ, scilicet, ut per se ipsam talem scientiam acquireret. Sed hoc falsum est, primo, quia melius est nunquam carere aliqua perfectione, etiamsi a Deo solo recipienda sit, quam carere illa aliquo tempore, ut per proprios actus obtineatur, quia hoc fere nihil perfectionis addit, ut in simili dixit D. Thomas infra, q. 19, art. 3. Præsertim quia quacunque ratione Christus hanc scientiam infusam

« PoprzedniaDalej »