Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt.

ARTICULUS II.

D. Thomas argumentari de Eutychete, sicut putatione trademus. Alia solutiones claræ posuit in Christo unam naturam, ita etiam posuisse unam voluntatem, et est optima collectio, si ille posuit unam naturam per conversionem, seu transmutationem unius naturæ in alteram, vel utriusque in unam tertiam. Si autem posuisset unam naturam solum per compositionem, non est necesse ut posuerit unam voluntatem, nisi solum unitate ordinis seu conformitatis; sicut, licet natura hominis una sit, duplex in ea potest esse appetitus, ita tamen ut unus alteri subordinatus sit. De Nestorio autem, cum ille posuerit in Christo duas personas et duas naturas, mirum videri potest quomodo D. Thomas illi tribuat, quod unam tantum posuerit in Christo voluntatem. Sed considerandum est aliud esse loqui in sententia Nestorii de Deo et homine, aliud de Christo; ille enim in vero Deo ac vero homine ponebat duas personas et duas naturas, et consequenter etiam duas voluntates; at vero in Christo, quem a vero Deo ipse distinguebat, unam tantum voluntatem creatam esse credidit, et hic est sensus D. Thomæ, ut bene Cajetanus indicavit. Unde hic error Nestorii non est directe contra veritatem, quam hoc loco D. Thomas docere intendit, scilicet, esse in Christo homine voluntatem creatam; supponit enim ipsum esse verum Deum, et consequenter habere voluntatem divinam, et inde concludit habere duas voluntates, quia necesse est ut etiam habeat voluntatem creatam; nam, cum hæc pertineat ad perfectionem humanæ naturæ, camque necessario consequatur, necesse est fateri illam assumptam esse a Verbo in humana natura. Denique de Machario sciendum est non fuisse ipsum primum hujus erroris auctorem, nam in VI Synodo, act. 10, versus finem, et act. 16, in fine, referuntur Themistius, Theodosius, et alii antiquiores hujus hæresis patroni, quamvis fere omnes illi unam tantum naturam in Christo porerent. Damascenus etiam, qui Machario antiquior fuit, contra hanc hæresim disputavit, lib. 3 de Fide, c. 14.

Utrum in Christo fuerit aliqua voluntas sensualitatis, præter rationis voluntatem 1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit aliqua voluntas sensualitatis præter rationis voluntatem. Dicit enim Philosophus, in 3 de Anima2, quod voluntas in ratione est; in sensitivo autem appetitu est irascibilis et concupiscibilis. Sed sensualitas significat appetitum sensitivum. Ergo non fuit in Christo voluntas sensualitatis.

2. Præterea, secundum August., 12 de Trin.3, sensualitas significatur per serpentem. Sed nihil serpentinum fuit in Christo, habuit enim similitudinem animalis venenosi sine veneno, ut Augustinus dicit, super illud Joan. 3: Sicut exaltarit Moyses serpentem in deserto. Ergo in Christo non fuit voluntas sensualitatis.

3. In solutione ad primum et secundum, declarat D. Thomas optime, quomodo humana voluntas Christi possit esse instrumentum voluntatis divinæ, et ad nutum illius gubernati, et nihilominus libero et perfecto modo ac connaturali operari. Et significat D. Thomas ita fuisse motam Christi voluntatem a Verbo divino, sicut solent voluntates justæ et sanctæ ad nutum divinæ gratiæ moveri. Quod valde notandum est pro iis quæ sequenti dis

3. Præterea, voluntas sequitur naturam, ut dictum est 5. Sed in Christo non fuit nisi una natura præter divinam. Ergo in Christo non fuit nisi una voluntas humana.

Sed contra est quod Ambrosius dicit in 2 ad Gratianum imperatorem: Mea est voluntas, quam suam dicit, quia ut homo suscepit tristitiam meam. Ex quo datur intelligi, quod tristitia pertineat ad humanam voluntatem in Christo. Sed tristitia pertinet ad sensualitatem, ut in secunda parte habitum est. Ergo ridetur quod in Christo sit voluntas sensualitatis, præter coluntatem rationis.

Respondeo dicendum quod, sicut prædictum ests, Filius Dei humanam naturam assumpsit cum omnibus quæ pertinent ad perfectionem ipsius naturæ humanæ. In humana autem natura includitur etiam natura animalis, sicut

Infra, a. 5, corp. Et 3, d. 17, a. 1, q. 2, et opusc. 2, c. 230.

[blocks in formation]

in specie includitur genus Unde oportet quod Filius Dei assumpserit,cum humana natura, etiam ea quæ pertinent ad perfectionem natu

ARTICULUS III.

quantum ad rationem 1.

ræ animalis, inter quæ est appetitus sensiti- Utrum in Christo fuerint duæ voluntates vus, qui sensualitas dicitur; et ideo oportet dicere, quod in Christo fuerit sensvalis appetitus sive sensualitas. Sciendum est etiam quod sensualitas, sive sensualis appetitus, in quantum est natus obedire rationi, dicitur rationalis per participationem, ut patet per Philosophum, in Ethicorum. Et quia voluntas est in ratione (ut dictum est2), pari ratione, potest dici quod sensualitas sit voluntas per participationem.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de voluntate essentialiter dicta, quæ non est nisi in parte intellectiva. Sed voluntas participative dicta potest esse in parte sensitiva, in quantum obedit rationi.

Ad secundum dicendum, quod sensualitas signatur per serpentem, non quantum ad naturam sensualitatis quam Christus assumpsit, sed quantum ad corruptionem fomitis, quæ in Christo non fuit.

Ad tertium dicendum, quod, ubi est vnum propter alterum, ibi unum tantum esse videtur, sicut superficies, quæ est visibilis per colorem, est unum visibile cum colore. Et similiter, quia sensualitas non dicitur voluntas, nisi quia participat voluntatem rationis, sicut est una natura humana in Christo, ita etiam ponitur una voluntas humana in Christo.

COMMENTARIUS.

Supra hic articulus expositus est a nobis, q. 15, ubi de appetitu sensitivo Christi Domini egimus, quia necessarium nobis visum est ad explicandum motus et actus ejus, de quibus D. Thomas ibi disseruit. Hic vero, propter conjunctionem quam appetitus cum voluntate habet, sermonem de illo miscet. Est autem littera ejus satis clara. De re vero ipsa nihil aliud a nobis dicendum occurrit.

1 C. ult., tom. 5.

2 Art. præc.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod is Christo fuerint duæ voluntates, quantum ad rationem. Dicit enim Damasc., in 2 lib. 2, quod duplex est hominis voluntas, scilicet, naturalis, quæ vocatur thelisis; et voluntas rationalis, quæ vocatur bulisis. Sed Christus in hemana natura habuit quicquid ad perfectione humanæ naturæ pertinet. Ergo utraque predictarum voluntatum fuit in Christo.

2. Præterea, cis appetitiva diversificatur in homine secundum diversitatem virtutis apprehensive; et ideo secundum differentiam sensus et intellectus diversificatur in homine appetilus sensitivus et intellectirus. Et similiter, is quantum ad apprehensionem hominis ponitur differentia rationis et intellectus, quorum utrumque fuit in Christo. Ergo fuit in eo duplex voluntas, una intellectualis et alia rationalis.

3. Præterea, a quibusdam ponitur in Christo voluntas pietatis, quæ non potest poni nisi ex parte rationis. Ergo in Christo ex parte rationis sunt plures voluntates.

Sed contra est quod in quolibet ordine est unum primum movens; sed voluntas est primum movens in genere humanorum actuum. Ergo in uno homine non est nisi una voluntas proprie dicta, quæ est voluntas rationis; Christus autem est unus homo. Ergo in Christo est una tantum voluntas humana,

Respondeo dicendum quod, sicut dicle est 3, voluntas quandoque accipitur pro potentia, et quandoque pro actu. Si ergo voluntas accipiatur pro actu, sic oportet in Christo parte rationis ponere duas voluntates, id est, duas species actuum voluntatis. Voluntas enim. ut in secunda parte dictum est1, et çsi finis,d est eorum quæ sunt ad finem, et alio modo fer tur in utrumque. Nam in finem fertur simpli citer et absolute, sicut in id quod est secundum se bonum. In id autem quod est ad finem, fertur cum quadam comparatione, secundum quod habet bonitatem ex ordine ad alind. Et idey

1 Supra, ead. q., a. 2, ad 2. Et infra, a. 4et 5, corp. Et 3, d. 17, a. 1, q. 3. Et op. 2, c. 230. 2 C. 22, et lib. 3, c. 14 et 18.

3 Art. 1 hujus q., ad 3.
11. 2, q. 8, a. 2 et 3.

1

alterius rationis est actus voluntatis, secundum quod fertur in aliquid, quod est secundum se volitum, ut sanitas (quod a Damasc. vocatur thelisis, id est, simplex voluntas; et a Magistris vocatur voluntas ut natura); et alterins rationis est actus voluntatis, secundum quod fertur in aliquid, quod est volitum, solum ex ordine ad alterum; sicut est sumptio medicina; quem quidem voluntatis actum Damasc. 2 vocat bulisim, id est, consiliativam coluntatem, a Magistris autem vocatur voluntas ut ratio. Hæc autem diversitas actus non diversificat potentiam, quia uterque actus attenditur ad unam communem rationem objecti, grod est bonum. Et ideo dicendum est, quod, si loquamur de potentia voluntatis, in Christo est una sola voluntas humana, essentialiter, et Ron participative dicta. Si vero loquamur de voluntate, que est actus, sic distinguitur in Christo voluntas, quæ est ut natura, que dicitur thelisis, et voluntas, quæ est ut ratio, quæ dicitur bulisis.

Ad primum ergo dicendum, quod ille du voluntates non diversificantur secundum potentiam, sed solum secundum differentiam actus, ut dictum est 3.

Ad secundum dicendum, quod etiam intellectus et ratio non sunt diverse potentia, ut in prima parte dictum est.

Ad tertium dicendum, quod voluntas pietalis non videtur esse aliud quam voluntas, quæ consideratur ut natura, in quantum, scilicel, refugit alienum malum absolute considera

[blocks in formation]

ARTICULUS IV.

Utrum in Christo fuerit liberum arbitrium1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in Christo non fuerit liberum arbitrium. Dicit enim Damasc., in 3 lib. 2: Gnomen autem, id est, sententiam, vel mentem, vel excogitationem, et prohæresim, id est, electionem, in Domino dicere impossibile est, si proprie loqui volumus. Maxime autem in his, quæ sunt fidei, est proprie loquendum. Ergo in Christo non fuit electio, et per consequens nec liberum arbitrium, cujus actus est electio.

2. Præterea, Philosophus dicit,in 3 Ethi, 3, quod electio est appetitus præconsiliati. Sed consilium non videtur fuisse in Christo, quia non consiliamur de quibus certi sumus; Christus autem de omnibus certitudinem habuit. Ergo in Christo non fuit electio, et sic nec liberum arbitrium.

3. Præterea, liberum arbitrium se habet ad utrumque. Sed voluntas Christi fuit determinata ad bonum, quia non potuit peccare, sicut supra dictum est. Ergo in Christo non fuit li berum arbitrium.

Sed contra est quod dicitur Isai. 7: Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum, quod est actus liberi arbitrii. Ergo in Christo fuit liberum arbitrium.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in Christo fuit duplex actus voluntatis. Unus quidem, quo ejus voluntas ferebatur in aliquid, sicut secundum se volitum, quod pertinet ad rationem finis. Alius autem, secundum quem ejus voluntas ferebatur in aliquid per ordinem ad aliud quod pertinet ad rationem ejus quod est ad finem. Differt autem, ut Philosophus dicit in 3 Eth. 6, electio a voluntate in hoc, quod voluntas, per se loquendo, est ipsius finis; electio autem, eorum quæ sunt ad finem. Et sic simpliciter voluntas est idem quod voluntas ut natura. Electio autem est idem quod voluntas ut ratio, et est proprius actus liberi arbitrii, ut in prima parte dictum est. Et ideo, cum in

13, d. 14, a. 1, q. 1, corp., et dis. 17, a. 1, q. 3, ad 5. Et dist. 18, art. 2, ad 5.

2 C. 14, prop. fin.

3 C. 3, circa fin., tom. 5.

Q. 15, art. 1 et 2.

5 Art. 1 hujus q., ad 3.

6 C. 2, in fin., tom. 5.

7 Q. 83, art. 4.

Christo ponatur voluntas ut ratio, necesse est etiam ponere electionem, et per consequens liberum arbitrium, cujus actus est electio, ut in prima parte habitum est1.

Ad primum ergo dicendum, quod Damasc. excludit a Christo electionem, secundum quod intelligit in nomine electionis impertiri dubitationem. Hæc tamen dubitatio non est de necessitate electionis, quia etiam Deo convenit eligere, secundum illud Ephes. : Elegit nos in ipso, etc., cum tamen in Deo nulla sit dubitatio. Accidit tamen dubitatio electioni, in quantum est in natura ignorante. Et idem dicendum est de aliis, de quibus fit mentio in auctoritate prædicta 2.

Ad secundum dicendum, quod electio præsupponit consilium, non tamen sequitur ex consilio, nisi jam determinato per judicium. Illud enim, quod judicamus agendum post inquisitionem consilii, eligimus, ut in 3 Ethicorum dicitur. Et ideo, si aliquid judicetur ut agendum absque dubitatione et inquisitione præcedente, hoc sufficit ad electionem. Et sic patet, quod dubitatio sive inquisitio, non per se pertinet ad electionem, sed solum secundum quod est in natura ignorante.

Ad tertium dicendum, quod voluntas Christi, licet sit determinata ad bonum, non tamen est determinata ad hoc vel ad aliud bonum. Et ideo pertinet ad Christum eligere per liberum arbitrium confirmatum in bono, sicut ad beatos.

DISPUTATIO XXXVII,

In quinque sectiones distributa.

SECTIO I.

Utrum in Christo fuerit voluntas humana.

errorem inci

1. Errores, qui circa quæstionem hanc olim fuerunt, satis in expositione textus D. Thom explicati sunt, ex quibus, qui processerunt ex aliis erroribus, scilicet, quia vel negarunt duas naturas, vel unam personam Christi, satis in superioribus refutati sunt. Monothelitæ vero proprie sunt hoc loco refutandi; eorum tamen sensus ambiguus est, quia, ut refert Agat. Pap., in epistola quæ refertur VI Synod., act. 4, tam varie tamque con. fuse locuti sunt, ut vix satis constet quo sensu errorem suum asseruerint. Imprimis vero certum est, illos non negasse habere Christum divinam voluntatem; cum ergo dicebant Christum tantum habere unam voluntatem, constat in eum disse, quia putabant, Christum carere humana voluntate. Sed hoc quatuor modis asserere potuerunt. Primo, negando duas naturas Christi, et ita refert hunc errorem Prateol., verbo Monophysitæ. Secundo, non negando duas substantiales naturas, sed tantum ipsam potentiam voluntatis humanæ, et hoc sub dubitatione indicat Castro, verbo Christus, hæres. 6. Tertio, non negando potentiam, sed omnem ejus actum, ut Cajetanus hic interpretari videtur. Quarto, nec potentiam, nec omnem actum simpliciter negando, sed solum propriam determinationem, vel deliberationem voluntatis humanæ, ita ut dixerint, voluntatem Christi esse unam, unitate motionis liberæ, ut, sicut actio eleemosyna

DE VOLUNTATE HUMANA CHRISTI, EJUSQUE LIBER- dicitur una moraliter, quia unica motione

TATE.

De hac sola facultate animæ Christi superest nobis disputare, quam disputationem in hunc locum distulimus, ne a D. Thomæ ordine recederemus; nam alioqui disputanda fuisset statim post tractatum de intellectu, prius quam de appetitu sensitivo diceremus. De hac autem potentia duo disputanda videntur. Primo, de ipsa potentia et modo operandi quem in Christo habuit; deinde de actibus et efficacia ejus, nam cætera, quæ de ejus virtutibus desiderari possunt, supra, q. 7, satis disputata sunt.

1 Ibid., et 1. 2, q. 13, art. 1.

2 Citata in arg. 1.

3 C. 2 et 3, tom. 5.

libera fit, licet physice plures actiones vel facultates requirat, ita isti intellexerint, voluntatem Christi humanam non potuisse operari se movendo, et applicando libere ad actus suos, sed solum ex determinatione voluntatis divinæ, et ideo unam Christi voluntatem vel operationem affirmarint. Quomodo videtur D. Thomas exponere hunc errorem, 4 lib. contra Gent., c. 36, et q. seq., art. 1; et sumitur ex Agath. Papa supra. Sed hic postremus sensus pertinet ad sectionem sequentem; nunc contra secundum et tertium breviter dicendum est, nam de primo in su perioribus fuse satis dictum est; quid autem Monothelitæ senserint, incertum est, ut dixi. Quantum vero ex VI Synodo, act. 4, in ep. Agathonis, et act. 8, 10 et 11, colligi potest, verisimilius est tam secundo quam tertio mo

do negasse in Christo humanam voluntatem, definitionibus, testimoniis et rationibus. Sacra potentiam, scilicet, et operationem; et hoc enim Scriptura potissimum de actibus loquisignificat D. Thomas hic, et citatis locis. tur, et Concilia eodem modo de potentia et 2. Dico primo, in Christo Domino fuisse actibus loquuntur; et merito, quia potentia humanam seu creatam voluntatem. Conclusio est propter operationem, et præsertim in præest de fide, definita in VI Synod., act. 4, 8, senti materia, quia meritum et satisfactio non 11 et 18, ubi traditur esse in Christo duas vo- consistit in ipsa potentia, sed in actibus ab luntates. Idem in VII Synod., act. 7, in defi- illa elicitis. Neque hic occurrit specialis diffinitione fidei; et in Lateran., sub Martino I, cultas. Legantur quæ afferuntur de hac re in can. 11, quibus locis multa ex sacra Scriptura VI Synodo act. 4 et 10; et Damasc., lib. 3, et Patribus referuntur in confirmationem hu- c. 15. jus veritatis, præsertim illa in quibus Christus Dominus suam voluntatem a Patris voluntate

SECTIO II.

distinguit, ut Matth. 26: Non sicut ego volo, Utrum voluntas Christi humana fuerit libera ad

sed sicut tu; et Luc. 22: Non mea voluntas, sed tua fiat; et Joan. 5: Non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me; et c. 6: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Et illa, in quibus Christo tribuitur obedientia, quæ cadere non potest nisi in voluntatem creatam, ad Phil. 2: Factus obediens usque ad mortem; Joan. 4: Cibus meus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me. Et similia multa congerit Leo Papa, epist. 19 et 83; Caius Pap.. ep. ad Felicem; Agap. Papa, ep. ad Ant. Rationes etiam sunt evidentes. Prima est Agat. Papæ, supra dicta epistola, qua etiam sæpe utitur Damasc., lib. 3, c. 14: Quia voluntas, inquit, est naturalis, non personalis, id est, sequitur naturam, non personam. Unde in Deo est una voluntas omnium personarum propter unitatem naturæ, non triplex propter distinctionem suppositorum; ergo, e contrario, in Christo Domino sunt duæ voluntates propter duas naturas, non una propter personam unam; ergo præter voluntatem divinam est in eo voluntas humana. Secunda est D. Thomæ hic, et explicat præcedentem, quia voluntas est naturalis proprietas, necessario consequens humanam naturam, et pertinet ad magnam perfectionem ejus; sed omnia naturalia fuerunt in Christo integra et perfecta; ergo. Tertia sumi potest ex fine incarnationis, qui fuit mereri et satisfacere pro hominibus; sine voluntate autem creata nullo modo esse potest meritum vel satisfactio; ergo fuit in Christo voluntas creata.

3. Dico secundo, in Christo non solum fuisse hanc voluntatem, quoad ipsam facultatem seu actum primum, sed etiam fuisse expeditam ad operandum et eliciendum proprios actus secundos distinctos ab actu increato divinæ voluntatis. Quod etiam de fide est, ex eisdem

operandum.

1. Hæretici, qui universaliter negant liberum arbitrium in humana natura, consequenter illud in Christo negabunt. Sed non est hujus loci generaliter errorem illum refutare, sed potius supponendum est, voluntatem humanam ex sua natura esse liberam ; et inquirendum an in Christo Domino hac libertate privata fuerit propter aliquam singularem causam, vel perfectionem. In qua re nihil invenio specialiter ab hæreticis dictum esse, præter ea quæ de Monothelitis, sectione præcedenti explicavi. Inter Scholasticos vero quamvis omnes consentiant, et simpliciter affirment voluntatem Christi fuisse liberam, ut videre licet in D. Thoma hic; Alens., 3 p., q. 16, et aliis, cum Magist., d. 18; Bonaventura, art. 1, q. 1, et q. 2, ad 2; Rich., art. 1, q. 1; Scoto, q. 1; Durand., q. 1; Palud., q. 2, art. 2; Gabriele, art. 3, dub. 1; Marsilio, q. 12, art. 1, concl. 1; tamen in modo explicandi hanc libertatem est nonnulla diversitas. Dupliciter enim potest voluntas dici libera, scilicet, vel tantum a coactione, quia voluntarie operatur, et non coacte; vel etiam a necessitate, quia, scilicet, aliquo modo habet in sua potestate operari et non operaris Quidam ergo voluntatem Christi faciunt liberam priori tantum modo, et non posteriori, ut evitent difficultates quæ sunt in salvanda Christi libertate, quoad indifferentiam, et carentiam necessitatis. A qua sententia non multum discrepat Gabriel supra; vide ibi Marsil., q. 12, ad 1 principale; quam nonnulli moderni amplectuntur. Quin potius etiam D. Thomas, in 3, d. 18, q. 1, art. 2, ad 5, in 2 solutione illius, hanc sententiam ut probabilem relinquit. Sed nunquam D. Thomas in partibus hoc docuit, sed sæpe contrarium; est enim illa sententia omnino falsa et improbabilis.

« PoprzedniaDalej »