Obrazy na stronie
PDF
ePub

Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, sic facta est unio naturarum in persona Christi, quod tamen proprietas utriusque naturæ inconfusa permanserit, ita, scilicet, quod increatum manserit increatum, et creatum manserit intra limites creaturæ, sicut Dam.2 dicit in 3 libro. Est autem impossibile quod aliqua creatura comprehendat divinam essentiam (sicut in prima parte ostensum est 3), eo quod infinitum non comprehenditur a finito. Et ideo dicendum, quod anima Christi nullo modo comprehendit divinam essentiam.

Ad primum ergo dicendum, quod homo assumptus connumeratur divinæ Trinitati in sui cognitione, non ratione comprehensionis, sed ratione cujusdam excellentissimæ cognitionis præ cæteris creaturis.

Ad secundum dicendum, quod nec etiam in unione, quæ est secundum esse personale, natura humana comprehendit Dei Verbum, sive naturam divinam. Quæ quamvis tota unita fuerit humanæ naturæ in una persona Filii, non tamen fuit tota virtus divinitatis ab humana natura quasi circumscripta. Unde Augustinus dicit in Epist. ad Volusianum: Scire te volo, non hoc Christianam habere doctrinam, quod ita Deus infusus sit carni, ut curam gubernande universitatis, vel deseruerit, vei amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam, collectamque transtulerit. Et si militer anima Christi totam Dei essentiam videt, non tamen eam comprehendit, quia non totaliter eam videt, id est, non ita perfecte, sicut visibilis est, ut in prima parte 5 expositum

est.

Ad tertium dicendum, quod verbum illud Augustini est intelligendum de gratia unionis, secundum quam omnia, quæ dicuntur de Filio Dei secundum divinam naturam, etiam dicuntur de filio hominis, propter identitatem sup. positi. Et secundum hoc vere potest dici, quod filius hominis est comprehensor divinæ essentiæ, non quidem secundum animam, sed secundum divinam naturam. Per quem etiam modum potest dici, quod filius hominis est creator.

Q.2,

1 Q. 2, a. 1, et 6.

2 C. 3 et 4.

3 1 p., q. 12, a. 7.

COMMENTARIUS.

1. Comprehensio interdum significat ultimi finis consecutionem, quæ est spei, seu vitæ terminus, juxta illud Pauli, 1 Cor. 9: Sic currite, ut comprehendatis. Alio modo accipitur comprehensio pro adæquata et exacta rei cognitione, qua, videlicet, cognoscitur quantum cognoscibilis est; et hoc posteriori sensu movetur quæstio, nam in priori constat non solum animam Christi, verum etiam omnes beatos Deum comprehendere.

2. Infinitum duplex.-Negat ergo D. Thomas animam Christi comprehendere Deum, et probat, quia infinitum non potest adæquari finito; ergo neque ab illo comprehendi ; anima autem Christi finita est, divina vero essentia infinita; ergo. In qua ratione solum est advertendum, dupliciter posse intelligi. Primo, ut sit sermo de re finita tantum in essentia. Secundo, de re finita, etiam in intensione; si hoc posteriori modo intelligatur, nulla est difficultas, quia per se notum videtur, virtutem omni ex parte finitam, scilicet, in essentia et intensione, non posse comprehendere objectum simpliciter infinitum; tamen in hoc sensu antecedens non est evidens, quia, licet anima Christi finita sit in essentia, non tamen constat omnem virtutem ejus esse finitam intensive; si autem priori modo intelligatur, antecedens quidem evidens est, tamen ratio non est evidens, quia, licet anima sit finita, si tamen haberet lumen gloriæ infinite intensum, posset comprehendere divinam essentiam, ut ex eodem D. Thoma colligitur, 1 p., q. 12, a. 7. Quocirca D. Thomas in hac ratione videtur supponere, ex præc. quæst. 7, animam Christi, hoc ipso quod finita est, non esse capacem alicujus perfectionis vel virtutis infinitæ in essentia aut intensione. Sed de hac re plura in sequenti disputatione.

3. Isidori testimonium.-Argumentum primum D. Thomæ fundatur in testimonio Isidori, quod D. Thomas his verbis citat: Trinitas sibi soli nota est, et homini assumplo, quod non videtur posse intelligi nisi de notitia comprehensiva; nam alio modo, etiam

Est ep. 3, non multum remote a prin., clare et quidditative, aliis etiam nota est. Res

tom. 2.

51 p., q. 12, a. 7.

pondet D. Thomas illud esse intelligendum, non ratione comprehensionis, sed ratione excellentissimæ cognitionis quam habet Christus præ cæteris creaturis. Sed hæc pia expositio non omnino quadrare videtur litteræ et con

textui Isidori; sumptum enim est hoc testimonium ex lib. 1 Sentent., seu de Summo bono, c. 3, ubi prius ait, Trinitatem esse invisibilem omni creaturæ, etiam Angelis beatis, ubi necesse est, invisibilem, accipi pro incomprehensibili, quod etiam ipse satis explicuit, dicens: Videre tamen ejus essentiam plane non valet, quam nec ipsa perfectio angelica attingit scire in tolum: hæc enim particula, in totum, comprehensionem indicat; unde consequenter subdit: Sola enim Trinitas sibi integre nota est; ubi illa particula, integre, idem significat. Addit vero obscura verba, et in quibus tota est difficultas: Sola, inquit, Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quæ tertia est in Trinitate persona; totus ergo sermo videtur esse de comprehensione. Non videtur tamen Isidorus dicere Trinitatem, sibi et humanitati esse integre notam, sed potius, tam Trinitatem ipsam, quam humanitatem assumptam, soli Trinitati esse notam; ac si diceret, non solum mysterium Trinitatis, sed etiam incarnationis esse soli Deo comprehensibile, quia Christus est tertia in Trinitate persona. Unde non existimo esse legendum illud relativum, que, prout habetur in aliquibus exemplaribus, sed, qui, ne referat humanitatem, sed Christum; ille enim, non humanitas, est tertia in Trinitate persona. Alia argumenta facilia sunt.

ARTICULUS II.

Utrum anima Christi in Verbo cognoverit omnia 1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima Christi in Verbo non cognoscat omnia. Dicitur enim Marc. 23: De die autem illa nemo scit, neque Angeli in cœlo, neque Filius, nisi Pater. Non ergo omnia scit in Verbo.

2. Præterea, quanto aliquis perfectius cognoscit aliquod principium, tanto plura in illo principio cognoscit. Sed Deus perfectius videt essentiam suam, quam anima Christi. Ergo plura cognoscit in Verbo, quam anima Christi. Non ergo anima Christi in Verbo cognoscit omnia.

3. Præterea, quantitas scientiæ attenditur secundum quantitatem scibilium. Si ergo ani

13, d. 14, q. 1, a. 3, q. 2, et 4, ad 3 et 4. Et Ver., q. 8, a. 4; et Quod. 3, q. 2, a. 1, c.; et opus. 2, c. 223; et op. 9, q. 81.

ma Christi sciret in Verbo omnia quæ scit Verbum, sequeretur quod scientia animæ Christi æquaretur scientiæ divinæ, creatum, videlicet, increato, quod est impossibile.

Sed contra est quod super illud Apoc. 5: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere divinitatem, et sapientiam, Glossa1 dicit: Id est, omnium cognitionem.

Respondeo dicendum, quod, cum quæritur an Christus cognoscat omnia in Verbo, ly omnia potest dupliciter accipi. Uno modo proprie, ut distribuat pro omnibus quæ quocunque modo sunt, vel erunt, vel fuerunt, vel facta, vel dicta, vel cogitata a quocunque secundum quodcunque tempus. Et sic dicendum est, quod anima Christi in Verbo cognoscit omnia. Unusquisque enim intellectus creatus in Verbo cognoscit, non quidem omnia simpliciter, sed tanto plura quanto perfectius videt Verbum. Nulli tamen intellectui beato deest, quin cognoscat in Verbo omnia quæ ad ipsum spectant. Ad Christum autem et ad ejus dignitatem spectant quodammodo omnia, in quantum ei subjecta sunt omnia. Ipse etiam est omnium judex constitutus a Deo, quia filius hominis est, ut dicitur Joan. 5. Et ideo anima Christi in Verbo cognoscit omnia existentia, secundum quodcunque tempus, et etiam hominum cogitatus, quorum est judex; ita ut quod de eo dicitur Joan. 2: Ipse enim sciebat quid esset in homine, possit intelligi, non solum quantum ad scientiam divinam, sed etiam quantum ad scientiam animæ ejus, quam habet in Verbo. Alio modo, ly omnia, potest accipi magis large, ut extendatur non solum ad omnia quæ sunt actu secundum quodcunque tempus, sed etiam ad omnia quæcunque sunt in potentia, nunquam reducenda vel reducta ad actum. Horum autem quædam sunt in sola potentia divina, et hujusmodi non omnia cognoscit in Verbo anima Christi. Hoc enim esset comprehendere omnia quæ Deus potest facere, quod esset comprehendere divinam virtutem, et per consequens dirinam essentiam. Virtus enim quælibet cognoscitur per cognitionem omnium, in quæ potest. Quædam vero sunt non solum in potentia divina, sed etiam in potentia creaturæ, et hujusmodi omnia scit anima Christi in Verbo. Comprehendit enim in Verbo omnis creaturæ essentiam, et per consequens potentiam et virtutem, et omnia quæ sunt in potentia creaturæ.

Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum intellexerunt Arius et Eunomius, non

Gloss. ord. ib.

quantum ad scientiam animæ, quam in Christo non ponebant (ut supra dictum est'), sed quantum ad divinam cognitionem Filii, quem ponebant esse minorem Patre, quantum ad scientiam. Sed illud stare non potest, quia per Verbum Dei facta sunt omnia, ut dicitur Joan. 1. Et inter alia, facta sunt etiam per ipsum omnia tempora. Nihil autem per ipsum factum est quod ab eo ignoretur. Dicitur ergo nescire diem et horam judicii, quia non facit scire; interrogatus enim super hoc ab Apostolis, Act. 1, hoc eis noluit revelare; sicut e contrario legitur Genes. 22: Nunc cognovi quod timeas Deum, id est, nunc cognoscere le feci. Dicitur autem Pater scire, quia hujusmodi cognitionem tradidit Filio. Unde, in hoc ipso quod dicitur: Nisi Pater, datur intelligi quod Filius cognoscit, et non solum quantum ad divinam naturam, sed etiam quantum ad humanam; quia, ut Chrysostomus 2 argumentatur, si Christo homini datum est ut sciat qualiter oporteat judicare, quod est majus, multo magis datum est ei scire quod minus est, scilicet, tempus judicii. Origenes tamen 3 hoc exponit de Christo secundum corpus ejus, quod est Ecclesia, quæ hoc tempus ignorat. Quidam autem dicunt hoc esse intelligendum de Filio Dei adoptivo, non de Filio naturali.

3

Ad secundum dicendum, quod Deus in tantum perfectius cognoscit suam essentiam, quam anima Christi, quod eam comprehendit, et ideo cognoscit omnia non solum, quæ sunt in actu, secundum quodcumque tempus, quæ dicitur cognoscere scientia visionis; sed etiam omnia quæcumque ipse facere potest, quæ dicitur cognoscere per simplicem intelligentiam, ut in primo habitum est. Scit ergo anima Christi, omnia quæ Deus in se cognoscit per scientiam visionis, non tamen omnia quæ Deus in se ipso cognoscit per scientiam simplicis intelligentiæ. Et ita plura scit Deus in se ipso, quam anima Christi.

Ad tertium dicendum, quod quantitas scientiæ non solum attenditur secundum numerum scibilium, sed etiam secundum claritatem cognitionis. Quamvis igitur scientia animæ Christi, quam habet in Verbo, parificetur scientiæ visionis, quam Deus habet in se ipso, quantum ad numerum scibilium, scientia tamen Dei

1 Q. 9, a. 1.

excedit in infinitum, quantum ad claritatem cognitionis, scientiam animæ Christi; quia lnmen increatum divini intellectus in infinitum excedit lumen creatum quodcumque receptum in anima Christi. Licet, absolute loquendo, scientia divina excedat scientiam animæ Christi, non solum quantum ad modum cognoscendi, sed etiam quantum ad numerum scibilium, ut dictum est 1.

COMMENTARIUS.

1. Titul. art.—Titulus hic de omnibus quæ eminenter in Deo continentur, intelligendus est, ut ex corpore articuli aperte colligitur; de iis enim quæ formaliter in Deo sunt, supponit D. Thomas non solum ab anima Christi, sed a quolibet beato omnia videri; ex iis vero quæ sunt tantum eminenter in Deo, quædam interdum actu futura sunt, quædam nunquam, ex quibus aliqua in potentia creaturæ, alia in sola Dei virtute et omnipotentia continentur. Juxta hæc ergo tria membra respondet D. Thomas tribus assertionibus.

2. Prima assertio est anima Christi videt in Verbo omnia quæ in aliqua differentia temporis existunt, vel aliquando existent, quia hæc omnia pertinent ad statum ejus. Secunda: non videt anima Christi in Verbo omnia quæ in omnipotentia Dei continentur, quia alias comprehenderet omnipotentiam Dei, et Deum ip

sum.

3. Tertia est: videt anima Christi in Verbo omnia quæ continentur in potentia seu virtute creaturarum quas in Verbo intuetur ; comprehendit enim illas, et virtutem earum, et ideo omnia cognoscit quæ efficere possunt. Et potest tam de speciebus quam de individuis intelligi hæc conclusio, ut magis ex articulo sequenti patebit. Sed hæc omnia statim latius disputanda sunt.

4. In argumento primo tractat D. Thomas locum Marc. 13: De die autem illa nemo scit, neque Angeli in cœlo, neque Filius, nisi Pater. In quo primo advertendum est, quosdam dubitasse cum Ambr., 5 de Fide, c. 7, an illa particula, neque Filius, ad textum pertineat, vel ab Arianis malitiose addita sit; nam Hieronymus, Mat. 4, dicit in codicibus quibusdam deesse. Sed jam nullo modo licet hoc in du

2 Hom. 72 in Matt., tom. 2, et hom. 14 in bium revocare; imo Sotus, in 4, d. 43, q. 2,

Mat.

Tract. 30 in Mat., versus finem.

1 p., q. 14, a. 9.

art. 2, hæreticum dicit esse in hoc dubitare;

In corp. art.

satis vero est, si dicamus, id jam esse omnino certum, præsertim post Concilium Tridentinum, et quia, licet in Matthæo sit nonnulla varietas in codicibus græcis, tamen in Marco nulla est, neque Hieronymus, neque ullus antiquorum illam notat; unde neque Ambro. sius in illa sententia perstitit.

5. Prima expositio in locum Marc. 13. Secunda expositio. - Illa ergo supposita, est ergo supposita, est prima expositio hæretica, hoc esse intelligendum, ut sonat, de Filio secundum divinitatem, cui Ariani ignorantiam tribuebant. Sed contra hos disputant Patres agentes de mysterio Trinitatis, et ostendentes Filii divinitatem, et ex dicendis a fortiori patebit hujus expositionis falsitas. Secundo ergo exponitur de Filio etiam secundum divinitatem, ita tamen ut non dicatur nescire illum diem, quia vere ignoret; sed quia non scit ad manifestandum aliis. Pater autem dicitur illum scire, quia communicat Filio eam scientiam per generationem æternam. Quæ expositio non videtur displicere D. Thomæ hic. Sed non invenio illam apud antiquos Patres; omnes enim agentes contra Arium, nolunt hoc intelligi de Filio, ut Deus est; quos statim referam. Deinde, quia illo modo potius Spiritus Sanctus debuisset excludi, quam Filius; nam etiam Filius ita scit, ut communicet eam scientiam Spiritui Sancto; imo, cum omnes tres personæ communicent eam scientiam Christo homini, nulla earum dici potest, etiam in eo sensu, nescire illum diem; unde particula illa, nisi solus Pater, non excludit alias personas, ut sunt unus Deus, ut constat ex generali regula quæ de Trinitate dari solet, quia particula exclusiva non excludit concomitantia. Ulterius ergo exponitur hic locus de Christo secundum humanitatem, ut est apud Cyril., 1. 9 Thes., c. 4, et l. 2 de Fide ad Regin., et in defensione 4 anathem., in cujus impugnatione Theod. idem dixerat. Idem Athan., serm. 4 contra Arian. ; et Orig., hom. 30 in Matt.; Nazianz., orat. 36, n. 60, et orat. 35, n. 67, ubi videtur in Christo ponere ignorantiam, ut ibi Elias notat. Idem Basil., ep. 1 ad Amphil. Juxta hanc vero expositionem potest adhuc variis modis intelligi verbum illud. 6. Tertia expositio. Tertia ergo expositio sit, Christum, ut hominem, vere ignorasse illum diem, saltem eo tempore quo verba illa protulit, et hic fuit error hæreticorum qui Agnoitæ dicuntur, quos refert Gregorius, 1. 8 Regist., ep. 42; et Isid., 8 Etymol., c. 5; et Damas., 1. de Hæres. ; et Niceph., 1. 18 Hist.,

c. 50; et idem sentit Themistius quidam, qui auctor hujus hæresis fuisse dicitur, ut colligigitur ex Liberato, in Breviario, c. 19, et ex ep. Sophronii in VI Synod., act. 11, ubi hæc sententia damnatur ut erronea et hæretica ; et Justinus Mart., q. 58 ad Orthod., impium esse dicit, hanc ignorantiam Christo tribuere; et merito, quia repugnat testimoniis Scripturæ, quæ Christo tribuunt scientiæ plenitudinem, et thesauros sapientiæ et scientiæ Dei; repugnat etiam dignitati personali Christi Domini, et muneri supremi Judicis, ac denique pugnat cum revelationibus ab ipso Christo Domino factis ; tum quia, ut Ambros. et Hier. et alii argumentantur, Christus prædixit omnia signa diei judicii, et quæ ante et post illum futura sunt; quomodo ergo illum ignorabat? tum etiam, ut argumentatur Hilar., 9 1. de Trin., sub finem, quia Christus præscivit quid alii essent facturi, scilicet, qui essent credituri in ipsum, Joan. 6; quis esset eum traditurus, Joan. 13, etc.; quomodo ergo ignoravit quid ipse esset facturus?

7. Quarta expositio.-Quarta ergo expositio est, Christum, ut hominem, dici nescire diem judicii, non quia in humanitate nescivit, sed quia non ex humanitate seu humana scientia, sed divina et singulari revelatione. Hic est sine dubio sensus Gregorii Nazian., qui hoc sensu tribuit ignorantiam Christo homini, non quam habuit, sed quam de se habuisset, quantum est ex conditione humanitatis, nisi esset Deo conjuncta, ut recte exposuit Damasc., 1. 3 de Fide, c. 21; et Nicet., 3 Thesau., cap. 38; et idem est sensus Basilii, qui ita expositionem concludit: Nemo scit, neque Angeli, neque Filius sciret, nisi Pater ei revelasset. Neque aliud sentit Athanasius, qui hoc explicat exemplo Pauli, qui dixit: Sive in corpore, sire extra corpus, nescio; quod ipse ita intelligit, Paulum revera non id ignorasse; sed quia superiori quadam scientia cognoverat, ideo se nescire dixisse; hoc ergo accommodat Athanasius ad dictum verbum Christi, quem ibidem dicit plenum fuisse scientia, neque unquam in illa crevisse. Cyrillus etiam sine dubio juxta hunc sensum aliorum Græcorum locutus est; nam alias etiam ipse sæpe docet, Christum, ut hominem, semper fuisse plenum scientia, et non acquisivisse augmentum ejus, ut patet lib. 1 in Joan., c. 17, et lib. 10 Thes., c. 7. Unde in loco citato ex lib. 9, hanc expositionem declarat exemplo verborum Christi, Joan. 11, quando interrogabat: Ubi posuistis eum? et Matth. 16: Quem dicunt homines esse

Filium hominis? quibus interrogationibus inquit fuisse Christum usum ad ostendendam ignorantiam humanæ naturæ, scilicet, secundum se, et secundum vires sibi naturales; quomodo etiam dixit Basil., ep. 141 in Evangel., voluisse interdum Christum cum ignorantibus numerari, propter infirmos. Denique eadem videtur esse expositio Ambrosii super c. 17 Lucæ. Quæ expositio probabilis est, sed non satis circumstantiæ loci consentanea, quia Christus ideo dixit se nescire, ut Apostoli intelligerent ideo eos de illo die non docuisse, sicut desiderabant; si autem sciebat ex divina revelatione, quamvis nesciret humana scientia, eorum petitioni non satisfaceret.

10. Objectio. Responsio.- Solum potest objici, quia juxta hanc expositionem etiam Pater nescit. Sed hoc facile ex dictis expeditur, negando sequelam, quia Pater ita sciebat, ut saltem homini Christo revelaret. Sed urgebis, nam e contrario sequitur Angelos scire diem judicii, quamvis ad revelandum nesciant. Respondetur, ex hoc loco tantum in rigore colligi, eos nescire ad dicendum; an vero omnino nesciant, ex hoc loco non colligi, sicut neque oppositum. Unde Abulensis, in 24 cap. Matthæi, q. 209, affirmat eos scire diem judicii. Sotus vero supra omnino negat; uterque autem divinat, quanquam opinio Soti majori conjectura niti videatur, quia necesse non est Angelos scire diem judicii, cum neque sint judices, neque sciant omnia, sicut Christus; et aliunde nulla est ratio vel auctoritas quæ ad id asserendum cogat. Alia argumenta attingunt difficultatem sequenti disputatione tractandam.

8. Quinta expositio. Sexta expositio.Et propter eamdem rationem minus placet quinta expositio Origenis supra ; et Chrys., hom. de Trin. 3; et Epiph. in Ancorato, et hær. 69; et Bernard., 1. de 12 Grad. humil., qui aiunt Christum locutum esse de scientia practica, quia nondum exercuerat judicium, et ita non sciebat practice illum diem; sed hoc etiam non erat ad rem, imo nec Pater sciebat proprie illo modo. Displicet etiam pro- Utrum anima Christi in Verbo cognoverit in

pter eamdem causam sexta expositio, dicens Christum ibi fuisse locutum, non in persona propria, sed suorum membrorum, quam etiam habet Origenes supra, Hieronymus et Gregorius.

9. Septima expositio.- Ultima ergo et vera expositio est, Christum negasse se scire, quia veluti sub secreto illud sciebat, et non ad dicendum aliis. Quæ optime quadrat contextui, et responsioni Christi Domini, et phrasi Scripturæ, in qua interdum Deus dicitur scire, quia alios facit scire, ut Gen. 22: Nunc cognovi, etc.; e contrario vero dicitur nescire quia non facit scire; et Joan. 15 dicit Christus Apostolis: Omnia, quæ novi a Patre meo, nota feci vobis, cum tamen non omnia simpliciter illis revelasset, statim enim dixit: Multa habeo vobis dicere, quæ non potestis portare modo; non ergo illis dixerat omnia quæ a Patre audierat, sed quæ audierat illis revelanda, et tamen illa vocat omnia simpliciter. Consonat etiam hæc expositio communi et prudenti loquendi modo, quo ea, quæ sub secreto accipimus, nescire dicimus. Et hæc est communior expositio Patrum in illo loco Matth., Hier., Chrys., Theophyl., et aliorum, quam habet etiam Aug., 1 de Trin., c. 12, et 1 Genes. ad lit., c. 22; Ambr., Athanas., Hilar., locis citatis; Basil., lib. 4 contra Eunomium; et Scholastici frequentius.

ARTICULUS III.

finita'.

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima Christi non possit cognoscere infinita in Verbo. Quod enim infinitum cognoscatur, repugnat definitioni infiniti, prout dicitur in 3 Physic. 2, quod infinitum est, cujus quantitatem accipientibus, semper est aliquid extra accipere. Impossibile autem est definitionem a definito separari, quia hoc esset contradictoria esse simul. Ergo impossibile est quod anima Christi sciat infinita.

2. Præterea, infinitorum scientia est infinita. Sed scientia animæ Christi non potest esse infinita, est enim capacitas ejus finita, cum sit creata. Non ergo anima Christi potest cognoscere infinita.

3. Præterea, infinito non potest esse aliquid majus. Sed plura continentur in scientia divina, absolute loquendo, quam in scientia animæ Christi, ut dictum est 3: Ergo anima Christi non cognoscit infinita.

Sed contra, anima Christi cognoscit totam suam potentiam, et omnia in quæ potest. Po

11, q. 14, a. 12, et 3, d. 14, a. 2, q. 2, ad 2, et Ver., q. 2, a. 4, corp., et ad 1, 2 et 5, et Quodl. 3, q. 2, a. 1, et op. 9, q. 81.

2 Text. 63, tom. 2.

3 Q. præc., a. 1 et seq.

« PoprzedniaDalej »