Obrazy na stronie
PDF
ePub

6

EX S. RITUUM CONGREGATIONE

ROMANA. Decretum beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Gasparis del Bufalo canonici basilicae S. Marci de urbe, fundatoris congregationis missionariorum pretiosissimi sanguinis D. N. I. C.

Super dubio

An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe, et Carttate in Deum ac Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine ac Temperantia earumque adnexis in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur?

Plurima inter argumenta quibus Romanam Urbem Deo esse carissimam patet, illud certe eximium, viris sanctitate conspicuis eam semper floruisse. Huiusce divinae benevolentiae signa hoc ipso saeculo plura fuerunt: hodieque inter ceteros Christi heroes ven. Gasparum del Bufalo recensere laeto animo pos

sumus.

Romae enim piis parentibus ortus anno MDCCLXXXVI, a tenerrima usque aetate, sicut lux aurorae oriente sole, mane absque nubibus rutilat, praeclara fidei, candoris animi, pietatis specimina praebuit. Adolescentiam ingressus, pro eo quo in Deum et proximos amore flagrabat, clericali militiae nomen dare constituit, ut ad gentes infideles pergeret, ibique pro Christo vitam cum sanguine funderet. Quod consilium quum per aetatem exequi non posset, totus incubuit ut sapientia cresceret et gratia coram Deo et hominibus; siquidem in lyceo Gregoriano praeceptorum laudes promeruit, atque omnibus exemplo fuit, praesertim quod, piis sibi adiunctis sociis, religionis et caritatis officia cum ipsis exerceret, verboque et opere condiscipulos hortaretur, ut custodiendo sermones Dei corrigerent vias suas, et immaculati Domino in directione cordis confiterentur. Canonicatu auctus in insigni Basilica Marciana et sacerdotio initiatus, veluti lucerna super candelabrum posita refulsit in templo Dei, in omnimodis sacri ministerii muneribus obeundis: excellens quoque per id tempus exemplum fortitudinis edidit, qui exilium et carcerem invicto animo toleravit, ne iura Ecclesiae nefario iureiurando vel minimum laederet. Romam reversus, Deo ad

maiora vocante, Canonicatu sese abdicavit, ut animarum saluti liberius et impensius vacaret. Quamobrem aliquot sibi sacerdotibus et sacras expeditiones et spirituales exercitationes associatis, prima iecit fundamenta Congregationis Presbyterorum saecularium, quam a Pretioso Sanguine appellandam esse duxit. Incredibile dictu est, quam multa ipse et magna, tamquam bonus Christi adiutor, in Dei gloriam et proximorum utilitatem per annos viginti duos perfecerit, Romae potissimum et in Umbria, Aemilia, Piceno, Tuscia, Campania, Samnio, aliisque mediae Italiae regionibus. Omnia contemnens delenimenta vitae et oblatas sibi dignitates recusans, nulli molestiae, vigiliae, discrimini pepercit, nullam sibi vel moram vel quietem, adversa licet valetudine, indulsit, ut veritatem catholicam diffunderet ac amorem Domini sui in cordibus hominum excitaret ac foveret Evangelium Dei evangelizans in doctrina Spiritus, omnibus omnia factus ut omnes Christo lucrifaceret, seipsum praebuit exemplum bonorum operum, praecipue in pietate, humilitate ac mortificationis et poenitentiae spiritu, nec ulla fuit hominum conditio, quae salutarem Venerabilis opem experta non sit. Adhuc memorantur increduli per Ipsum ad fidem convèrsi, peccatores ad bonam frugem adducti, divini honoris zelus in clero excitatus, piae sodalitates institutae. Et nostra ipsa Roma testis est flagrantissimae eius caritatis erga pueros in gymnasiis ac orphanotrophiis, erga pauperes in nocturno hospitio S. Gallae aliisque, erga miseros in custodiis vinctos. Tot virtutum praestantia, quam splendidiorem Deus ipse caelestibus charismatibus reddidit, aucta semper in dies est, usque dum, extremo correptus morbo, quum iam vigentem suam Congregationem vidisset, viribus exhaustus, suaviter conquievit in osculo Domini die Martyribus Innocentibus sacra anno MDCCCXXXVI.

Sanctimoniae fama, qua vivus ven. Gaspar floruerat, etiam apud viros virtutibus, doctrina, dignitate praeclaros, post eius obitum late diffusa est et confirmata prodigiis, quae ipsius intercessione ferebantur patrata. Quapropter auctoritate ordinaria inquisitiones habitae sunt super eius vita rebusque gestis: atque omnibus peractis, quae in hisce causis ex Apostolicis constitutionibus gerenda sunt, examen de ipsius virtutibus institutum est.

Quadruplici idcirco disceptatione ab hac Sacra Congregatione ea de re actum : prima nimirum calendis Iuliis anno MDCCCLXXIII in aedibus cl. me. Card. Patrizi, Causae relatoris, altera idibus

Aprilis, anno MDCCCLXXV, et tertia ad tutiorem causae exitum, XVII calendas Iunias anno MDCCCLXXXII, utraque in aedibus Vaticanis, quarta in generalibus comitiis, ibidem coram SSmo Dno Nostro Leone Papa XIII habitis Iv nonas Septembres anno MDCCCXC. In hisce Rmus Card. Caietanus Aloisi-Masella Sacrae Rituum Congregationi Praefectus, vices gerens absentis Rmi Card. Angeli Bianchi Episcopi Praenestini Causae Relatoris, proposuit dubium: An constet de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe et Caritate in Deum ac Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque adnexis Venerabilis servi Dei Gasparis Del Bufalo, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur? et Rmi Cardinales, et Patres Consultores singuli suffragia tulerunt. SSmus vero Dominus Noster sententiam suam proferre distulit, atque ut in re tanti ponderis auxilium superni luminis precibus imploraretur, hortatus est.

Hac vero die sancto Deiparae Sponso dicata, Eucharistico Sacrificio celebrato, ad hanc nobiliorem Vaticani aulam accedens et Pontificio solio assidens, Rmos Cardinales arcessivit Caietanum Aloisi-Masella Sacrae Rituum Congregationi praefectum et Angelum Bianchi Episcopum Praenestinum Causae relatorem, nec non R. P. Augustinum Caprara S. Fidei Promotorem et me infrascriptum Secretarium, iisque adstantibus declaravit: Constare de Virtutibus Thelogalibus Fide, Spe et Caritate in Deum ac Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, earumque adnexis venerabilis servi Dei Gasparis Del Bufalo in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum evulgari et in Acta Sacrae Rituum Congregationis referri iussit, XIV calendas Aprilis anno MDCCCXCI. C. CARD. ALOISI-MASELLA, S. R. C. Praef.

L. S.

VINCENTIUS NUSSI S. R. C. Secretarius

Vitae commentariolus.

Ut ex arbore electa fructus electissimus, ex honestis piisque parentibus Antonio Del Bufalo, et Annuntiata Quartieroni legitimis coniugibus die 6 ianuarii 1786 lucem Romae aspexit noster

Dei Famulus, cui Gasparis nomen postero die sacro fonte abluto, impositum est. Anni deinde ambitu confecto, sacri Chrismatis confirmationem infans, morbo periclitans, suscepit.

Biennium prope tetigerat, cum ita praegravi oculorum afficitur morbo, ut medicae artis peritus de visu recuperando spem prorsus omnem abiiceret. Hic pia infantuli mater Divi Francisci Xaverii patrocinium obtestata, mirum! infirmitatem a nato ita depulsam vidit, ut in posterum ille aeque bene, non absque prodigio, oculorum acie ad obitum usque usus sit.

Quod cum caelestis opitulatoris beneficium a genitrice accepisset puer, tanta et devotione et gratitudine illum coepit excolere, adeoque progrediente aetate venerationis fervorem adauxit, ut ab illius ara, ubi orando et contemplando horas impendebat, divelli non posset, et in ecstasim raptus caelesti gaudio ad virtutem efferente tenellum perfundi pectus sentiret.

Iamvero ab ipsis ineuntis aetatulae primordiis egregia in puero indoles praefulgebat. Porro inanes avertere iocos, altariola propriis manibus parare atque exornare, secretum a ceteris precibus indulgere, templa celebrare, sacrificantibus sacerdotibus reverenter administrare; hae curae deliciaeque illius, haec studia fuerunt.

Quid, vero inquam, quanta submissione, obsequio ac caritate parentes prosequutus sit? Ut a vultu eorum et nutu penderet? Ut, si quid forte errasset invite, ad eorumdem pedes suppliciter sterneretur, veniamque oborto fletu efflagitaret? Sufficiat referre, quod pater mentionem de illo faciens, lacrymas prae gaudio comprimere nequiret, et parvulum sanctum appellaret. Qui quidem simul cum piissima coniuge ad eximiam institutionem pueruli, sive quo ad pietatem, sive quo ad literarum rudimenta diligentiam cogitationemque omnem contulit. Mater autem ut secum ad sacram rem in templum natum adducebat, christianisque praeceptis apprime imbuebat, sic domi ad ordinem, nitorem munditiemque servandam adhortabatur; atque ut in illis praecipue pietatis excitamentis, sic in hisce quoque officiis propter obedientiae meritum submisse puer se, et diligenter gerebat. Vilia quoque domi adimplebat officia, eius experiendi gratiâ a genitrice demandata, quae eo iucundius perficiebat, quod humilitatis virtutem exerceret, et s. Aloisii mores imitaretur; cuius innocentem pariter et poenitentem vitam commemorare cum audivisset, tenello ingenio ita penitus hausit, ut in

toto suae vitae curriculo eundem exprimere omni contentione conatus sit.

Si enim pudorem et verecundiam nostri parvuli herois intuemur, candore Aloisii radicasse videbimus. Nam si quae forte parentum iudicio indecora verba inter mensas, nescio a cuiusnam labiis excidissent, ipse repente pallore suffundebatur, ad cibos manus porrigere non poterat, ipsa deficiebat vox. Tanta animi anxietate premebatur! Eadem quoque exordiente aetate ne inter affines quidem sanguine alterius sexus oculos sustollebat, et a nullis, non excepta ipsa matre, contrectari sinebat.

Exemplum quoque angelici illius iuvenis in recolenda et vehementissimo affectu veneranda Dei Matre adaequavit; cuius de cultu, ut multa in progressu huiusce orationis disseremus, ita nunc silentio praeterire minime possumus quod, eo tempore cum ipsae Virginis effigies depravationem mortalium indignantes oculis commoveri visae sunt, piissimus Dei Servus, collecta, quos poterat, devotorum caterva, sub solis occasum imagines Deiparae inter semitas publice extantes religioni circumibat, ibique positis in terram genibus, summa pietate et amoris aestu Lauretanas Litanias concinebat.

Verum cum Divo Aloisio Gonzaga et pudicitia assimilaretur, quod virginitatis lilium omni terrestri faece inviolatum in totam vitam custodivisset, et Beatae Virginis, quam leviter modo attigimus, strenua devotione emicuisset, sic severitate et afflictatione in innocuum corpus eundem heroem aemulatus est. Hinc lectulum transversis tigillis substernere, ac delicatum latus acutissimis stimulis clam comparatis in cilicii modum transfigere ut subucula sanguineis saepe notis rubuerit, et genitrici asperum poenitentiae genus detexerit. Saepe in multam noctem illum ante altariolum orantem et meditantem parentes invenerunt, saepe in nuda terra somnum carpentem. Ciborum autem tanto utebatur, quanto vires non interirent. Delitiosarum gusta. tu epularum abstinebat. Veneris et sabbati, aut vigiliarum diebus pane et aquae tantum haustu corpus macerare voluisset, nisi providens genitricis cura obstitisset. Matutinum quoque prandium pauperibus distribuebat, et cum eius mater, ne prae inedia elanguesceret, aliam illi cibi portiunculam apponeret, puer continuo reiiciebat, ut charitatis simul et poenitentiae meritum ob Virginis amorem lucraretur. Non raro pecuniam quoque a parentibus acceptam in sinum pauperum recondebat. Quae ob

« PoprzedniaDalej »