Obrazy na stronie
PDF
ePub

graviter postea ferret Philippus, quòd propter vulnus, quo tum femur transfossum fuerat, claudicare cogeretur; verè et scitè dixit ei Alexander: Non debere eum irasci vulnéri, quo virtutis bellica memoria revocaretur, quoties pedem moveret. Quint. Curt. I. viii. c. 1. Plut. 1. fort Alex.

4. Eadem pietas virili robore armavit P. Scipionem, qui deinde Africanus est dictus, ad opem patri in acie ferendam, cùm vix puerilitatis annos egressus esset. Nam eum consulem pugnantem cum Annibale apud Ticinum fluvium, et graviter saucium, servavit intercursu suo. Neque illum aut ætatis infirmitas aut militiæ tirocinium interpellavit, quò minùs laudem consequeretur rapti ex ipsâ morte patris et imperatoris. Valer. l. v. c. 4.

5. L. Manlium plebi Romanæ invisum multa fecerant; acerbitas in habendo militum delectu ad bellum, ingenium atrox, cognomen Imperiosi ab ipso ascitum ad ostentationem sævitiæ. Itaque ubi primùm dictaturâ abiit, diem ei dixit ad populum M. Pomponius tribunus plebis. Crimini inter cætera dabat, quòd ab hominibus relegâsset, et ruri inter servos ac pecudes habitare cogeret, Titum filium (cui postea Torquati cognomen fuit) adolescentem nullius* probri compertum, sed tantum linguâ impromptum.

Ægrè passus Titus se causam esse hujus adversus parentem criminationis, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed pietate in patrem laudabile. Nescientibus cunctis, gladio succinctus noctu Romam accurrit, et primâ luce Pomponii domum venit: janitori, opus sibi esse domino ejus extemplo convento ait, eique nunciari jubet Titum Manlium Lucii filium adesse. Tribunus, cui spes erat juvenum irâ percitum in patrem aliquid novi criminis afferre, eum statim, remotis arbitris, admittit. At ille, ut est ingressus, gladium distringit, et super lectum jacentis Pomponii stans ferro intento, se eum transfixurum minatur, nisi jurejurando confirmet, se ab institutâ adversus L. Manlium accusatione recessarum. Tribunus gladium ante oculos micantem cernens, seque solum atque inermem cum juvene prævalido et feroce, juravit iis verbis, in quæ adac. tus est à Tito; rem ad populum detulit, docuit cur sibi ab incepto desistere necesse esset, Manlium patrem missum feeit. Tantùm temporibus illis jusjurandum valebat.

Maluisset quidem Romana plebs sibi potestatem fieri feNullius-compertum ; convicted of no crime.

rendi suffragii de tam crudeli et superbo reo, quem oderat : veruntamen non ægrè tulit filium id pro patre ausum esse: et ejus factum visum est eò laudabilius, quòd adolescentis animum acerbitas patria nihil à pietate avertisset. Itaque ut suus virtuti honor, suum præmium, esset, eo anno secundum inter sex tribunos militares locum sonsecutus est T. Manlius, licet nullis præclarè factis cognitus, ut qui rure et procul à cœtu hominum juventam egisset. Cicer. 3. Offic. n. 31. Livius, l. vii. r. 4. 5.

CAPUT XXXVII.

Pietas liberorum in matres.

1. C. Marcius, cui capta urbs Corioli* fecit cognomen Coriolani, patre orbatus adhuc puer, sub matris tutelâ adolevit. Sortitus erat à naturà nobiles ad laudem impetus sed quia doctrina non accessit, iræ impotens, obstinatæque pervicaciæ fuit, et exemplo suo confirmavit, generosam indolem, si liberali institutione careat, edere multa simul cum virtutibus vitia, sicut fœcundum naturâ agrum, qui excultus non sit. Quoniam invictum voluptate, pecuniâ, labore animum gerebat; ejus continentia, justitia, fortitudo prædicabantur: at præfervida ira, asperi mores, et parum civilis congressus, graviter ferebantur. Hune autem mortales maximum fructum feruut è Musarum disciplinâ, ut molliatur mansueseatque eorum ingenium: et, si quid ferum natura indidit, exuat.

Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes,
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Ovid. 2 de Ponto, El. 9.
Nemo adeò ferus est, ut non mitescere possit,
Si modò culturæ patientem commodet aurem.

Horat. 1 Epist. 1. Cùm prima stipendia facere cœpisset adolescens, è multis præliis, quibus interfuit, nunquam rediit, nisi donatus coronà aliove militari præmio. Commilitonibus ejus bellicæ virtutis finis erat gloria, illi verò finis gloriæ gaudium matris. Nam ubi illa audivisset ipsum laudari, et donari, vidisset coronâ, et præ lætitiâ lacrymans esset complexa; *Corioli; a town of Latium, in Italy.

Sic

id sibi summo honori felicitatique ducebat esse. Epaminondas dicebat nihil sibi unquam jucundius feliciusque contigisse, quàm quòd patrem et matrem habuisset testes ac participes partæ Leuctricâ pugnâ* gloriæ. Coriolanus, ut uni matri rependeret gratiam, quam utrique parenti debebat, eâ obleetandâ et colendâ satiari non poterat Illâ cupiente atque orante, uxorem duxit: illius in ædibus, natis jam liberis, cum uxore habitavit.

Post multa in patriam merita judicio populi damnatus Coriolanus, in Volscost exulatum abiit, minitans patriæ, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benignè excepêre, et usus est hospitio Attii Tullii, qui princeps Volscorum erat, Romanisque fuerat semper infestus. Itaque cùm alterum vetus odium, alterum recens ira stimularet, brevi effieerunt, ut legerentur imperatores ad bellum adversus Romanos gerendum.

Coriolanus, expugnatis non paucis Romanorum oppidis, castra posuit quinque millia passuum ab urbe, agrumque Romanum est populatus. Missi Româ ad eum oratores de pace, atrox responsum retulerunt. Iterum deinde missi, ne in castra quidem admissi sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velatos isse ad eum supplices traditur, et nihil magìs flexisse auimum, quàm legati flexerunt. Tum matronæ coëuntes pervicerunt, ut Veturia Coriolani mater, exactâ ætate‡ mulier, et Volumuia uxor, duos parvos ex Marcio filios ferens secum, in castra hostium irent cum frequenti mulierum comitatu, et eam urbem precibus lacrymisque defenderent, quam viri armis non poterant. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolauo, adesse ingens mulierum agmen ; qui motus non fuerat nec publicâ majestate in legatis, nec religione in sacerdotibus, multò obstinatior erat adversus muliebres lacrymas. At ut matrem aspexit: Expugnasti, inquit, et vicisti iram meam, ô Patria, admotis matris meæ precibus, cui tuam in me injuriam condono! Continuòque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. Plut. in Coriol. Livius, l. ii. c. 35, &c. 2. Prætor tradidit triumviro necandam in carcere mu

* Leuctrica pugna; in the battle of Leuctra a village of Bœotia, in Greece.

+ In Volscos-abiit; went to the Volsci to live in exile. Exulatum is a supine from Exulo.

Exacta ætate; of an advanced age.

lierem sanguinis ingenui, capitali crimine damnatam. Is qui custodiæ præerat, misericordiâ motus, non eam protinus strangulavit. Dedit quoque aditum ad eam filiæ, sed diligenter excussæ, * ne quid cibi inferret. Existimabat enim futurum, ut inediâ consumeretur. Cùm autem jam dies plures effluxissent, miratus quòd tamdiu viveret, curiosius observatâ filia, animadvertit illam exerto ubere lenire famem matris lactis sui subsidio. Quæ res tam admirabilis ad judices prælata, impetravit matri remissionem pœnæ. Nec tantùm matris salus donata est filiæ pietati, sed ambæ perpetuis alimentis sustentatæ sunt, publico sumptu; et carcer ille consecratus est, extructo ibi Pietatis templo. Quò non penetrat, aut quid non cogitat pietas, quæ novam rationem invenit genitricis servandæ in carcere? Quid tam inusitatum atque inauditum, quam matrem natæ uberibus alitam fuisse? Putaret aliquis hoc contra naturam factum esse, nisi prima naturæ lex esset diligere parentes. Valer. l. v. c. 4. Plin. l. vii. c. 36.

Filia alia, cui nomen Pero,† admovit velut infantem pectori suo, atque aluit patrem suum, grandi ætate senem, qui in custodiam traditus fuerat. Valer. Ibid.

CAPUT XXXVIII.

Parricidium scelerum omnium maximum est.

1. Parricidium nefarium facinus est, atque ejusmodi, ut eo uno maleficio scelera omnia comprehensa esse videantur. Etenim si (id quod præclarè à sapientibus dicitur) vultu sæpe læditur pietas; quod supplicium satìs acre reperietur in eum, qui mortem attulerit parenti, pro que mori ipsum jura divina atque humana cogebant, si res postularet? Cicer. pro Rosc. Amer. n. 37.

Portentum atque monstrum est, esse aliquem humanâ specie et figurâ, qui tantùm vicerit bestias immanitate, ut *Excusso; examined.

+ Pero; in the nominative case. The name of her father was Cimon.

Vultu―læditur; filial affection is often violated by the counte nance, i. e, by feelings exhibited in the countenance.

eos indignissimè luce privaret, per quos hanc suavissimam lucem aspexerat: cum partus atque educatio etiam feras inter sese conciliet. n. 63.

2. Aiunt Cœlium quendam Terracinensem,* cum cœnatus îsset cubitum in idem conclave cum duobus adolescentibus filiis, inventum esse manè jugulatum. Quoniam nec servus quisquam nec liber reperiebatur, in quem facinoris suspicio caderet; eâ autem ætate filii prope patrem cubantes ne sensisse quidem se dicebant; nomina filiorum de parricidio delata sunt. Parum enim verisimile videbatur, quemquam ausum esse committere se in id conclave, eo potissimùm tempore, cùm ibidem essent duo adolescentes filii, qui facilè possent et sentire et defendere. Tamen cùm judicibus planum esset factum, aperto ostio repertos esse eos dormientes: judicio absoluti sunt, et omni suspieione liberati. Nemo enim putabat, quemquam esse, qui somnum statim capere posset post perpetratum parricidium; propterea quòd qui tantum facinus commiserunt, non modò non possunt quiescere sine curâ, sed ne spirare quidem sine metu. n. 64.

3. Civitas Atheniensium prudentissima fuisse traditur. Ejus porrò civitatis sapientissimum Solonem ferunt fuisse, qui leges illis scripsit. Is cùm interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necâsset; respondit: Se id neminem facturum putâsse. Sapienter fecisse dicitur, cùm nihil sanxerit de illo scelere, quod antea commissum non erat: ne non tam prohibere videretur, quàm ostendere committi posse. Quantò sapientiùs majores nostri fecêre! Qui cùm intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia; supplicium in parricidas singulare excogitaverunt, ut ii, quos natura ipsa non potuisset in officio retinere, magnitudine pœnæ summoverentur à maleficio. Insui voluerunt in culeum vivos, atque ita in flumen dejici. O singularem sapientiam! Nonne videntur hune hominem ex rerum naturâ sustulisse et eripuisse, cui repentè cœlum, solem, aquam, terramque ademerunt? ut, qui eum necâsset, unde ipse natus esset, careret iis omnibus rebus, ex quibus omnia nata esse dicuntur, n. 70.

Persæ si quis patrem necâsset, eum non genuinum filium

* Terracinonsem; an inhabitant of Terracina, a town near Rome.

« PoprzedniaDalej »