Obrazy na stronie
PDF
ePub

dem, utpote è septem agelli jugeribus redactum, sed omnf pecuniâ majus, si æstimetur animo erogantis. Se enim carere patrimonio, quàm patriam fide, maluit.

Ejusdem temporis femina Apuliæ ditissima, Busa nomine, Romanos, qui è Cannensi clade supererant, benignissimè alimentis sustentavit. Salvo tamen statu fortunarum suarum, munificam se populo Romono præstitit: Fabius in honorem patriæ ex paupere inops factus est. Valer. l. iv. c. 8.

CAPUT XXXIII.

Inimicitiæ publicæ utilitatis causa depositæ.

1. M. Æmilius Lepidus bis consul, pontifex maximus, gravitateque vitæ par splendori honorum, gessit diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco ejusdem amplitudinis viro: quas, statim atque censores simul renunciati sunt, deposuit: existimans non oportere eos, qui publicè juncti essent, potestate, privatis odiis dissidere. I ju dicium Lepidi et præsens ætas comprobavit, et veteres annalium scriptores nobis laudandum tradiderunt. Valer. l. iv. c. 2.

2. Noluerunt quoque ignotum esse posteritati Livii Salinatoris illustre consilium finiendarum, patriæ causâ, simultatum. Is namque, etsi Neronis odio ardebat, cujus præcipuè operâ in exilium ierat, tamen ubi ei collega in consulatu est datus, sibi imperavit oblivisci et ingenii sui, quod erat acerrimum, et injuriæ, quàm gravissimam acceperat : ne, pertinacem se exhibendo inimicum, malum consulem ageret. Hæe mentis inclinatio ad tranquilliorem habitum, plurimùm profuit ad salutem urbis atque Italiæ in difficili temporum articulo: quia pari virtutis impetu connisi duo consules, terribiles Pœnorum vires contuderunt.

3. Cùm P. Scipioni Africano duo Q. Petilii diem dixis sent,* tribunus plebis eo tempore Tib.Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Tristem omnes ab eo sententiam expectabant. At ille dixit: Se non passurum P. Scipionem absentem accusari: et, cùm rediisset, auxilio ei futurum, ne causam diceret. Multa de* Diem dixissent; had appointed a day to answer a charge.

inde addidit de insignibus inimici sui meritis in patriar. Movit oratio Gracchi non ceteros modò tribunos, sed ipsos etiam accusatores: et, senatu habito, gratiæ ingentes ab universo ordine Tib. Graccho actæ sunt, quòd rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset: Petilii verò vexati sunt probris, quòd splendere alienâ invidia voluissent. Silentium deinde de Africano fuit. Livius, l. xxxviii. c. 52.

CAPUT XXXIV.

Patriæ irasci nefas est.

Ut parentum, sic patriæ sævitia, patiendo ac ferendo lenienda est. Livius, l. xxvii. c. 34.

Suorum injurias civium patienter ferebat Epaminondas, quòd se patriæ irasci nefas esse duceret. Cùm aliquando eum propter invidiam Thebani noluissent præficere exercitui; delectus erat dux alius imperitus belli,* cujus errore res eò deducta fuerat, ut omnes de salute exercitûs pertimescerent, quòd locerum angustiis clausns, ab hostibus ob sidebatur. Tum desiderari cepta est Epaminonda diligentia, qui tune miles sine ullo imperio erat. Cùm ab illo

opem petissent sui, nullam retinuit memoriam acceptæ contumeliæ, et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Neque verò hoc semel fecit, sed sæpius. Cor. Nep. in Epam. c. 7.

Aristides Athenis, Camillus Româ, ejecti in exilium, longè alio animo patriæ injuriam tulêre. Ille enim urbe egrediens, Deos oravit, ne unquam Athenienses operâ suâ indigerent. Hic contrà dicitur à Diis precatus esse, ut, si sibi innoxio injuria fieret, desiderium sui facerent ingratæ patriæ quamprimum. Idem tamen non multo antè tempore digniora bono cive vota fecerat. Nam captis Veiis,† urbe opulentissimâ, manus ad cælum tollens, precatus erat, ut si cui Deorum nimia sua populique Romani fortuna videretur, liceret eam invidiam lenire suo privato incommodo potiùs, quàm publico populi Romani. Et cùm deinde Roinâ à Gallis obsessâ, missus ad Camillum exulem Cædicius,

*Imperitus belli; unskilful in war.

Feiis; from Veii, a city at the distance of about twelve miles from Rome.

eum dictatorem creatum esse nunciâsset, cohortarique cœpisset, ne injuriæ à patriâ illatæ reminisceretur; ille interrupto sermone Cædicii, Nunquam, inquit, à Diis precatus essem, ut mei desiderium Romani facerent, si ejusmodi illorum desiderium futurum esse existimassem. At nunc æquiora à Diis postulo: mea ut opera tantam patriæ utilitatem afferat, quanta est ea, quâ nunc premitur, calamitas. Plut. in Aristid. Livius, l. v. c. 33. et 21, Appian. l. iv. Celtie.

CAPUT XXXV.

Fundamentum est omnium virtutum pietas in parentes. Cic. pro Planc. n. 29.

ura.

1. Prima et optima pietatis in parentes magistra est natHæc nullo vocis ministerio, nullo usu literarum indigens, propriis viribus caritatem parentum pectoribus libeForum tacitè infundit. Valer. l. v. c. 4.

Parentes carissimos habere debemus, quòd ab iis nobis vita, matrimonium, libertas, civitas tradita est. Cicer. post red. in Sen. n. 2.

Beneficiorum maxima sunt ea, quæ à parentibus accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus. Parentes cogunt teneros infantes ad salubrium rerum patientiam. Flentium ac repugnantium corpora diligenti curâ fovent, et, ne membra in pravum detorqueantur, constringunt. Mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Juventam frugalitati, pudori, moribus bonis applicant coactam, si non obsequatur libenter. Adolescentibus quoque vis adhibetur et servitus, si remedia per intemperantiam rejiciunt. Senec. 6 Benef. c. 24.

2. Quisquis in vitâ suâ parentes colit, hic et vivus et defunctus Diis carus est. Contrà contemptus parentum ejus, generis peccatum est, quod et ab hominibus odio habetur, et in viventibus ac mortuis à Diis damnatur ac punitur. Stobæus, Serm. 77.

Ea caritas, quæ est inter natos et parentes, dirimi, nisi detestabili scelere, non potest. Cicer. de Amie. n. 27.

Facilè intelligo liberos non modò reticere parentum injurias, sed etiam equo animo ferre oportere. Pro Cluen. n. 17. Adolescentulus quidam Zenonis scholam diu frequentav

erat. Reversum in paternas ædes interrogavit pater, quid tandem sapientiæ didicisset? Ille rebus ipsis se ostensurum respondit. Indignante autem patre et verbera ipsi ingerente, ille quietus permanens, et patienter ferens, Hoc, inquit, didici, iram patris æquo animo ferre. Ælian. l. ix.

c. 33.

3. Quæri solitum est in philosophorum scholis, an sem per atque in omnibuss patri parendum sit. Certè in plurimis parendum est, in quibusdam non obsequendum. Omnia enim quæ in rebus humanis fiunt, sicut docti censuerunt, aut honesta sunt, aut turpia. Quæ suâ vi recta honestaque sunt, ut fidem colere, ut patriam defendere, ea fieri oportet, sive imperet pater, sive non imperet. Sed quæ his contraria, quæque turpia, et omnino iniqua sunt; ea ne, si imperet quidem, facienda sunt. Illa tamen ipsa, in quibus obsequi patri imperanti non oportet, leniter et verecundè declinanda, sensimque relinquenda sunt, potiùs quàm respuenda. A. Gell. l. ii. c. 7.

Agesilaüs, patre jubente eum in quodam judicio sententiam legibus adversam ferre: A te, inquit, mi pater, jam inde à pueritia edoctus sum legibus parere. Itaque etiam nunc tibi obtempere, nihil in leges peccando. Plut. de vit. pud. 4. Talem erga parentes te præsta, quales optares se tibi tuos liberos exhibere. Isocr. ad Dam.

Si liberi parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortunâ: eorum, cùm poterunt, augeant opes, eisque honori sint. Fructus enim ingenii, fortunæ, omnisque præstantiæ maximè tum capitur, cùm in proximum quemque confertur. Cic. de Amic. n. 70.

Omnes homines palam prædicant, primùm Diis, deinde parentibus, honorem deberi naturâ et legibus; neque liberos quicquam gratius Diis facere posse, quàm si benignè & alacriter cum fœnore gratias referant iis à quibus geniti educatique sunt. Contrà verò nullum esse majus impieta. tis argumentum, quàm contemptum et neglectionem parentun. Itaque interdictum est nobis, ne quid mali aliis faciamus; injustum autem et impium habetur, non semper patri ac matri ea dicere et facere quibus lætentur. Plut. de Amor. frat.

[blocks in formation]

1. Cùm captum atque incensum est Ilium,* Græci Trojanorum fortunas miserati, hoc maximè dignum gentis suæ humanitate pronuuciari per præconem jusserunt: Ut singuli è liberis civibus secum auferrent in humeros sublatum id unum quod putarent inter res suas præcipuè servandum. Statim Æneas Deos patrios humeris imposuit, cætera negligens. Hâc pietate capti Græci, permisere ipsi etiam alteram rem asportare. Tum ille Diis alterum onus addidit patrem suum Anchisem senio confectum. Quo facto mirum in modum obstupefacti Græci, Eneæ sua omnia restitui voluerunt; ita declarantes, illos etiam qui kostes sunt, et jure belli in vietos uti possunt, mansuescere et misericordiâ moveri in eos, qui Deos et parentes reverenter colunt. Ælian. l. iii. c. 22.

2. Croeso Lydorum regi opulentissimo filius fuit, formâ quidem et ingenio præstaus, sed naturâ mutus diu existimatus, quoniam cùm jam mnltùm adolevisset, nihil tamen fari poterat. Ad emendandum hoe linguæ vitium cuncta expertus est pater, dum secundæ ejus res erant: At nihil omnino medicorum artes profuêre. Cùm verò Sardes, urbem regiam, expugnâsset Persarum exercitus, et in Croesum districto gladio irruens quidam miles, eum sibi ignotum jamjam occisurus videretur; vitæ patris timens pius adolescens, et oblitus quid sibi nascenti natura denegâsset, os diduxit, et clamare nitens, solvit linguæ vincula, atque in has voces erupit: Ne occidus Cræsum, miles. Sic à patris capite depulsa mors fuit beneficio filii: qui et ipse suo in patrem amore consecutus est, ut per reliquum vitæ tempus vocalist esse posset, ac planè articulatéque loqui. Herodot. l. i. A. Gell. l. v. c. 9. Valerius, l. v. c. 4.

3. Quum, seditione inter Macedonas milites et Græcos mercenarios ortâ, rex Philippus gravi vulnere percussus esset, et ex equo dejectus; prosiluit ante omnes Alexander, annum tune septimum decimum agens, jacentem clypeo suo protexit, ruentesque in eum multos suâ manu occidit. Cùm Ilium; a city of Phrygia in Asia Minor, also called Troy. + Vocalis; capable of speech.

« PoprzedniaDalej »