Obrazy na stronie
PDF
ePub

justi domini misericordiâ à quæstionis sævitia liberarentur.

Valer. l. vi. c. 8.

2. M. Antonius, orator clarissimus, turpis flagitii accusabatur ab inimicis, qui postulabant ad quæstionem ejus servum, quem testem et conscium flagitii fuisse contendebant. Dominum vehementer propterea solicitum ultro hortatus est servus, ut se judicibus torquendum traderet: affirmans nullum ore suo verbum exiturum, quo causa ejus læderetur. Ac promissi fidem mirâ patientiâ præstitit. Plurimis enim laceratus verberibus, equuleoque impositus, candentibus etiam laminis ustus, à domino periculum siJentio suo avertit. Ibid.

3. Quàm admirabilis fidei servus Panopionis fuit! Qui cùm congnovisset, advolare milites, ad occidendum dominum suum, qui fuerat proseriptus: commutatâ cùm eo veste, illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectum domini recepit, et ut Panopionem occidi passus est. Ibid.

Servus barbarus dominum suum ab Asdrubale occisum fuisse graviter ferens, eum subitò aggressus, interemit. Cùmque comprehensus omni modo cruciaretur; lætitiam tamen, quam ex vindictâ ceperat, in ore constantissimè retinuit. Valer. l. iii. c. 3.

CAPUT XXIX.

Omnes omnium caritates patria complectitur.

1. Justitia, ut antè dictum est, versatur in communi societate tuendâ, tribuendoque suum cuique. Quoniam verò varii sunt necessitudinum gradus in eâ, quæ latissimè patet, omnium homnium inter se societate, suntque officia, quæ aliis magis, quàm aliis, debeantur; si ergo quæratur, quibus plurimum tribuendum sit officii: principes sint, patria, et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus: proximi, liberi, totaque domus quæ spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium: deinceps, propinqui, amici. Cicer. 1 Offic. n. 58, 59.

Omnium societatum nulla carior, quàm ea quæ cum republicâ est unicuique nostrûm. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares; sed omnes omnium caritates

patria una complexa est, pro quâ quis bonus dubitet mor tem oppetere, si ei sit profuturus ?* n. 57.

2. Vitæ brevis est cursus, gloriæ sempiternus. Cum sit omnibus definita mors, optandum est, ut vita potiùs patriæ donata, quàm reservata naturæ, videatur. Pro. Sext.

n. 47.

Ego ne immortalitatem quidem accipiendam putarem contra patriam : et eos qui pro republicâ vitam reddiderunt, nunquam mortem potiùs, quàm immortalitatem, assecutos putavi. Pro Plancio, n. 90.

Quò sis, Africane, alacrior ad tutandam rempublicam, sie habeto omnibus, qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in cælo et definitum locum, beati ævo sempiterno fruantur. Somn. Scip.

ubi

3. Sic nos patria nostra delectat, ut sapientissimus vir Ulysses immortalitati anteponeret Ithacam illam, in asperrimis saxulis tanquam nidulum affixam. 1 de Or. n. 196 Nescio quâ natale solum † dulcedine cunetos Ducit, et immemores nou finit esse sui.

Ovid. 1 de Ponto, Ep. 3.

CAPUT XXX.

Dulce et decorum est pro patriâ mori.

Horat. I. iii. Od. 2.

1. Cùm Attica regio ferro ignique vastaretur à Doriensium exercitu; rex Atheniensium Codrus, suis sociorumque viribus diffidens, ad Apollinis Delphici oraculum confugit, perque legatos sciscitatus est, quonam modo tam grave bellum averti posset. Respondisse Deus fertur, ita finem ei fore, si rex ipse hostili manu caderet. Quod cùm percrebuisset; edixêre Dorienses, ne quis Codri corpus vulneraret. At ille, depositis imperii insignibus, gregarii militis cultum induit: tum pabulantium hostium globo sese objiciens, unum ex his, quem falce percusserat, in cædem suam compulit. Cognito regis corpore, Dorienses sine * Si ei sit profuturus; if he can be of advantage to it. + Natale solum; the place of their birth.

Doriensium; a patrial noun from Doriensis, which is derived from Doris a country of Greece. The people are called Do

rians.

prælio discessêre. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriæ se morti offerentis, bello liberati sunt. Quis Codrum non miretur, qui iisdem artibus mortem quæsierit, quibus vita ab ignavis quæri solet? Valer. l. v. c. 6. Justin. l. ii. c. 6. Patercul. l. i. c. 2.

2. Apud Romanos sanguinem liberorum ac suum patriæ impendit L. Junius Brutus, cujus historia videtur altiùs repetenda. Hie, cùm fratrem suum et primores urbis à Tarquinio Superbo avunculo suo interfectos audisset, statuit nihil illi relinquere timendum ab ingenio suo, et nihil in fortuna suâ concupiscendum. Itaque stultitiam simulans, et bona sua prædæ esse regi sinens, haud abnuit cognomen Bruti. At duobus Tarquinii filiis proficiscentibus Delphos ascitus, ut ludibrium potiùs esset, quàm comes, fertur tuJisse donum Deo Apollini baculum aureum ligneo cavato inclusum, quæ erat effigies ingenii sui. Cùm regii juvenes peregissent mandata Tarquinii, consulto oraculo de prodigio quod in regiâ nupèr acciderat, cupido incessit eos seiscitandi Apollinem, ad quem regnum Romanum esset ventarum postea ? Hane ex imo specu redditam esse vocem ferunt: Qui primus vestrum, ò juvenės, tulerit osculum matri, is imperium summum Romæ habebit. Duo Tarquinii permisêre sorti, uter eorum prior matri osculum daret, cùm Romam redissent. Brutus ratus oraculi responsum aliò spectare, terram osculo contigit, quòd ea communis mater omnium mortalium esset. Livius, l. i, c. 56.

Tarquinio Superbo cum omni familiâ postea ejecto ex urbe, maximè operâ L. Junii Bruti, primi Romæ consules creati sunt ipse L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. Cæterùm ut Romanis auctor libertatis fuerat Brutus, ita custos fuit. Erant in Romanâ juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum libido solutior fuerat regnante Tarquinio, æquales et sodales adolescentium Tarquiniorum, assueti et ipsi regio more vivere. Hi pristinam vitæ licentiam quærentes, nefarium iniêre consilium de accipiendis clam nocte in urbem Tarquiniis: et assumpsère in societatem sceleris ipsos Bruti liberos Titum Tiberiumque. l. ii. c. 3.

Cùm conjurati de inito consilio inter se agerent, remotis, ut putabant, arbitris, sermonem eorum unus ex servis excepit et præterea literæ, quas ad Tarquinios scripserant, deprehens, rem coarguerunt. Proditores extemplo in

vincula conjecti sunt, deinde damnati. Consules in sedem processere suam: missique lictores* ad sumendum supplicium, nudatos juvenes virgis cecederunt, securique percusserunt; cùm interea omnium oculi conjecti essent in vultum Bruti patris, qui ejus supplicii exactor erat, cujus spectatorem esse eum ingenita liberorum caritas minimè pati videbatur. At ille patris personam exuit, ut consulis retineret: maluit orbus vivere, quàm publicæ vindictæ deesse:

et

Vicit amor patriæ, laudumque immensa cupido.

Valer. l. v. c. 8. Virgil. l. vi. ver. 333. Ubi Tarquinius viam dolo obseptam vidit ad regnum repetendum, bello aperto rem aggressus est. Obviam hosti consules eunt; Valerius consul peditem ducit, Brutus cum equitatu antecedit. Præerat hostium equitibus filius regis Aruns Tarquinius. Qui ut Brutum agnovit, inflammatus ira: Ille est vir, inquit, qui nos expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. Dii, regum ultores, adeste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus, et avidè se certamini obtulit. Adeò infestis animis concurrerunt, ut uterque lanceâ transfixus ex equo lapsus sit. Valerius Bruto college funus, quanto potuit apparatu, fecit. Sed majus morti Bruti decus fuit publica mœstitia, maximè matronarum, quæ eum, ut parentem, per annum integrum luxerunt, quòd tam acer ultor fuisset violatæ in Lucretia pudicitiæ. Livius, l. ii. c. 6.

CAPUT XXXI.

Deciorum pro patriâ devotiones.

Consulibus Decio et Manlio Româ profeetis ad bellum adversus Latinos gerendum, dicitur visa esse utrique per noctem species, humanâ major augustiorque, viri dicentis: Ex una acie imperatorum Diis inferis deberi, ex alterâ exercitum et victoriam fore ejus exercitus et populi, cujùs imperator devovisset legiones hostium, et se super eas. Ühi consules contulerunt inter se hos visus nocturnos, placuit primùm victimas cædi, avertendæ Deorum iræ causâ : * Lictores; executioners.

deinde statuerunt, ut ille consul se pro populo Romano devoveret, ab cujus cornu cedere Romanus exercitus cœpisset. Manlius dextro, Decius lævo, cornu præerat. Primò utrimque æquis viribus, et eodem ardore animorum res gerebatur. Deinde ab lævo cornu Romani non ferentes impressionem Latinorum, pedem referre* cæperunt. In hâc trepidatione Decius consul solennia devotionis verba pronunciavit, præeunte M. Valerio Pontifice, armatus in equum insiluit, ac se in medios hostes immisit, patriæ salutem, sibi verò mortem, petens. Quàcumque equo invectus est, eò secum pavorem ac terrorem tulit. Postquam verò corruit obrutus telis, tum Latini latè fugam fecêre. Sic ille voluntariâ morte magnam Romanis victoriam peperit. Manlius lachrymis et laudibus debitis prosecutus est tam memorabilem college interitum. Decii corpus postero die inventum est inter maximam hostium stragem, coopertum telis: funusque ei par morti est factum. Livius, l. viii. c. 6. 9. Valer. l. v. c. 6.

Tam egregium exemplum æmulatus est bello adversùs Gallos Decii filius. Nam in quarto consulatu, paternis vestigiis insistens, erexit ac restituit labantes ac propè perditas urbis Romanæ vires simili devotione et pari exitu. Livius, l. x. c. 28. Valer. l. v. c. 6.

Denique bello contra Pyrrhum regem, tertius P. Decius se tertiam victimam reipublicæ præbuit, à patrio avitoque in patriam amore non degener. Cic. 2. de fin. n. 61.

CAPUT XXXII.

Divitiæ in patriam impensæ.

Doni quidem magnitudo facit ut gratum sit; gratius tamen est, licèt parvum, si opportunè detur. Hine opportu nitas liberalitatis Q. Fabii maximi fecit eum ad hoc usque tempus laudabilen, ob parvam pecuniæ summam tot ante sæcula erogatam patriæ causâ. Captivos Romanos ab Annibale Carthaginiensium duce receperat, interposità pactione nummorum. Qui cùm à Senatu non solverentur, misso in urbem filio, fundum, quem unicum possidebat, vendidit; ejusque pretium Annibali protinus numeravit, parvum qui* Pedem referre; to give ground or retreat.

« PoprzedniaDalej »