Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quo pacto viguisse tunc inter amicos justitiam credimus, cùm inter accusatores quoque et reos eam tantum virium obtinuisse videamus ?

CAPUT XX.

Utilitas ex inimicis capienda.

1. Vulgus hominum satis habet nullo malo ab inimicis affici: at viri prudentes etiam utilitatem ex iis capiunt. Inimicus dicta factaque nostra observare infenso animo non cessat, captans nocendi occasionem: quam ne præbeamus, cavemus. Hæc autem cautio sensim affert studium et consuetudinem rectam et inculpatam vitam agendi. Plut. de utilit. capiendâ ex inimic.

Vis inimicum molestiâ afficere ? noli eum illiberalem, libidinosum, scelestum nominare: ipse esto humanus, castus, probus. Hinc Diogenes, cùm eum interrogâsset quidam, quâ ratione ulcisceretur inimicum? Si ipse, inquit, quàm optimus fiam.

Cùm accepisset Philippus Macedoniæ rex se ab oratoribus Atheniensibus proscindi conviciis in concione: Magnam, inquit, ejusmodi hominibus gratiam habeo. Dabo enim operam deinceps et verbis et factis, ut illos mendacii coarguam. Plut. Apoph.

2. Verè dictum est ab Antisthene, eum, qui probitatem suam salvam esse velit, opus habere vel veris amicis, vel inimicis vehementissimis: quòd illi admonendo, hi criminando à vitiis avertant. Sed quoniam nostrâ ætate amicitia voce valde exili ad liberas reprehensiones est prædita, loquax in adulando, muta in castigando; audienda est nobis ex inimicis veritas. Quemadmodum enim Telephus, ut ferunt fabulæ, domestico medico destitutus, vulnus* hostili haste sanandum præbuit ; ita necesse est, ut ii, quos deficit benevolus castigator, sermonem audiant infensi inimici peccata eorum insectantis, non considerantes animum maledicentis, sed reprehensionis veritatem atque utilitatem. Plut. de utilit, capiend.

3. Sicut qui volebat Jasonem Thessalum interficere, gla*Vulnus præbuit; presented his wound to be healed by the spear of the enemy. See Class. Dict. Art. Telophus.

dio vomicam ejus aperuit, eâque ruptâ salutem illi attulit ; sic sæpe convicium ab irato homine aut inimico jactum in nos, aperuit et sanavit morbum animi latentem aut neglectum. At plerique maledictis impetiti, non despiciunt an verè aliquid ipsis objiciatur; sed quid vicissim possint arguere in maledicentibus.

Ab inimico tuo notatus aliquo crimine, illud, si verum sit, majore studio expurgare debes, quàm commonstratam aliquam vestis tuæ maculam; si falsum, quærenda tamen est causa quæ criminationi occasionem dedit, cavendumque, ne deinceps committas aliquid aut affine aut simile ejus quod objectum fuit.

CAPUT XXI.

A litibus est abhorrendum.

1. Convenit hominem dando munificum esse, et in exigendo non acerbum; in omnique re contrahendâ, vendendo, emendo, conducendo, locando, æquum et facilem se præbere, multa multis de jure suo cedentem, à litibus verò abhorrentem. Cic. 2 Offic. n. 64.

Est autem non modò liberale, sed interdum etiam fruc tuosum, paulùm de jure suo decedere: et

Pecuniam in loco negligere maximum interdum est luerum. Ter. Adelph. act. ii. sc. 2.

Habenda quidem est ratio rei familiaris, quam dilabi sinere, flagitiosum est; sed ita ut illiberalitatis avaritiæque absit suspicio. Et ut res familiares quæri debet iis rebus, à quibus abest turpitudo; sic conservari diligentia et parsimoniâ. Cic. ibid. n. 87.

2. Isoerates vocatus in jus anno ætatis octogesimo secundo, orationem habuit, in quâ his verbis ostendit quam alieno à litibus animo semper fuisset: Sic vixi hactenus, ut nemo unquam me ullius injuriæ aut contumeliæ accusaverit; neque judex neque arbiter fuerit, qui de meis adversus quemquam factis aut dietis pronunciaverit. Etenim cavi, ne quid ipse erga quemquam delinquerem. verò si qua facta fuit injuria; non judicio quæsivi vindietam de inimicis, sed eorum amicis controversiam dirimendam permisi. Isocrat. de Permut.

Mihi

3. Parum liberale et nimis litigiosum esse existimo, vocare aliquem in jus propter maledicta. Lysias Orat. 9. Negabat Masonius se vocaturum quemquam in jus. Se enim neque injuriâ neque contumelia affectum putabat, si maledictis lacessi, conspui, verberari, contigisset: Qui ignorant, inquiebat, quid honestum aut turpe reverà sit, injuriam se pati censent, si quis aut torvis oculis ipsos intueatur, aut irrideat, aut percutiat, aut conviciis lacessat. At vir sapiens his omnibus non perturbatur: non illa pati, sed facere, turpe ducens. Itaque nemo mente præditus propterea ad accusationem et forum convertetur, utpote qui sibi nullam accepisse injuriam videatur. Strobaeus, Serm. xix.

CAPUT XXII.

Paci consulendum, nec bella acerbè gerenda.

1. Cùm sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim: illud,* proprium hominis est; hoc, belluarum; nec confugiendum est ad posterius, nisi ubi uti non licet superiore: semperque paci est consulendum, Quare ideo tantùm suscipienda bella sunt, ut sine injuriâ in pace vivatur. Partâ autem victoriâ, conservandi sunt ii, qui non crudeles in bello, non immanes, fuerunt. Sic Romani Sabinos, quos, Volscos, etiam in civitatem acceperunt: at Carthaginem et Numantiam funditùs sustulerunt. Cic. 1 Offic. n. 34.

2. Cùm de imperandi gloriâ decertatur et armis fama quæritur, causas tamen omnino subesse oportet justas bellandi et ejusmodi bella minùs acerbè gerenda sunt. Quod egregiè præstiterunt Ptolemæus rex Ægypti et Demetrius Antigoni filius. Cùm à Ptolemæo Demetrius victus esset; major ad Ptolemæum gloria venit ex moderatione, quàm ex ipsâ victoria. Siquidem et dimisit amicos Demetrii, non solùm cum suis rebus, verùm etiam additis insuper muneribus, et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit, dicens: Se non propter prædam bellum iniisse. Non multò post Ptolemæus iterum congressus cum Demetrio navali prælio, ipse, amissà classe, hostiIllud-est; the former is peculiar to man. Instrumentum; baggage.

que concessa victoriâ, in Ægyptum refugit. Tum Deme trius Ptolemæo benignitatis vices rependens, filium ejus, et fratrem, et amicos in Ægyptum remisit cum privato cujusque instrumento: ut appareret, eos, non odio, sed laudis studio accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendere. Certè honestiùs tunc bella gerebantur, quàm nunc amicitiæ coluntur. Ibid. n. 38. Justin. l. xv. c. 1.2.

CAPUT XXIII.

Justitia hostes vincere gloriosius est quàm armis.

1. Factis honestis atque justitiâ hostes vincere, non minor, imò etiam utilior res est, victoriâ armis partâ. Hie enim necessitate compulsi hostes cedunt, illic sponte. Hæc victoria magnis cum damnis revocat ad officium malesanos: illa verò sine detrimento in viam rectam reducit aberrantes. Præterea ubi armis res geritur, pars potissima victoriæ opus est militis: ubi verò justitia, totum decus eorum est qui præsunt. Polyb. I. v.

2. Romani, Camillo duce, obsidebant jamdudum Falerios,* Faliscorum urbem. Mos erat tunc apud Faliscos, ut plures simul pueri unius magistri curæ demandarentur. Qui scientiâ videbatur præcellere, erudiebat principum liberos. Is quum in pace solitus esset pueros lusus exercitationisque causâ extra urbem producere, eo more per belli tempus non intermisso, die quodam eos trahens longiùs à portâ, quàm solebat, in castra Romana perduxit, et Camillo tradidit, præfatus, se tradere Falerios in manus Romanorum, cùm daret eos pueros, quorum parentes in eâ civitate principes essent. Quæ ubi Camillus audivit : Non ad similem tui, inquit, populum et imperatorem venisti cum scelesto munere scelestus ipse. Nobis non est cum Faliscis societas, quae pacto fit humano: sed ea utrique populo est quam natura omnibus hominibus ingeneravit. Sunt belli, sicut pacis, jura, justéque non minùs, quâm fortiter bella gerere, didicimus. Arma habemus, nòn adversùs eam ætatem, cui etiam captis urbibus parcitur; sed adversùs armatos, qui, nec læsi nec lacessiti à nobis, castra Romana

*Falerios, etc. Falecii, now called Palari, was a town of Etruria, the inhabitants of which were called Fatisoi.

oppugnarunt. Eos tu novo scelere vicisti, quantùm in te fuit: ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, vincam. Denudari deinde ludi magistrum jussit, eumque pueris tradidit reducendum Falerios, manibus post tergum illigatis: virgas quoque eis dedit, quibus proditorem agerent in urbem, verberantes. Ad quod spectaculum concursu populi primùm facto, deinde vocato à magistratibus senatu, tanta mutatio animis est injecta, ut ii, qui-modò efferati odio irâque erant, statim pacem poscerunt. Itaque Romanorum justitiam admirantes, ultro se iis dediderunt, rati se meliùs sub imperio eorum, quàm legibus suis, victuros. Camillo et ab hostibus et à Romanis gratiæ actæ sunt. Pace Faliscis datâ, exercitus Romam reductus. Livius, l. V. c. 27.

3. Pyrrhi bello maximum exemplum justitiæ in hostem est à Romanis datum. Cùm Pyrrhus Epiri rex bellum populo Romano intulisset, et de imperio certamen esset eum rege generoso ac potente; perfuga venit ab eo in castra Fabricii Consalis, et pollicitus est se Pyrrhum veneno necaturum, si sibi præmium proponeretur. Hunc Fabricius reducendum ad Pyrrhum curavit. Si specie utilitatis decipi se passus esset Fabricius, sustulisset unius perfuga operâ magnum bellum et gravem populi Romani adversarium. Sed magnum dedecus fuisset et dagitium, venenis certâsse cum hoste, non armis; et eum non virtute, sed scelere, fuisse superatum, cum quo laudis certamen erat Romanis. Cic. 1 Offic. n. 40. 3 Offic. n. 86.

Hane Fabricii magnitudinem animi admirans Pyrrhus, exclamâsse fertur; Hic est* ille Fabricius, qui difficiliùs ab honestate, quàm sol a cursu suo, averti potest. Gratias et Fabricio et populo Romano egit: et ne ipse beneficio victus videretur, quoscumque tum habebat captivos Romanos dimisit sine pretio, et bene vestitos. Quinetiam ad pacem et amicitiam impetrandam misit Romam Cineam legatum cum muneribus pretiosis, tam feminarum quàm virorum aptis usui. Quæ munera cùm aspernati essent ii, quibus primùm oblata fuerant, et ad alios ostiatim deferrentur; tantâ Romani omnes abstinentiâ fuêre, ut nullus vir, nulla mulier, patere januam suam regiis donis recipiendis volu

* Hic est-potest; this is that Fabricius, who can be diverted with more difficulty from the way of honour, than the sun from his

course.

« PoprzedniaDalej »