Obrazy na stronie
PDF
ePub

composuit: ex illius constitutione miserius est nocere, quàm lædi: et illius imperio paratæ sunt omnium manus ad se invicem juvandos. Itaque ille Terentianus versus in pec

tore et in ōre sit:

Homo sum, humani nihil à me alienum puto.

Sen. Ep. 95.

3. Si hoc natura præscribit ut homo homini, quicunque sit, consŭlat, ob eam causam quòd is homo sit: certe violare alterum lege naturæ prohibemur. Cic. 3 Offic. 37.

Ut, si in corpore humaño unumquodque membrum proximi membri vīres atque valetudinem ad se traduceret, debilitari et interire totum corpus necesse esset; sic, si unusquisque nostrum rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratiâ, societas hominum et communitas evertātur necesse est. n. 22.

Concessum est, non repugnante naturâ, ut quisque sibi malit acquirere, quam alteri, quod pertineat ad usum vitæ ; at illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, opes, copias augeamus.

Chrysippus hoc scitè dixit, ut multa: Qui stadium currit, eniti et contendere debet quàm maximè possit, ut vincat: supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet. Sic in vitâ non iniquum est, sibi quemque petere, quod ad usum pertineat: alteri deripere, jus non est. n. 42.

4. Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, auferet cibum homini ad nullam rem utili? Minimè verò. Non enim cuiquam vita sua potior esse debet, quám animi talis affectio, neminem ut violet commodi sui causâ. Et suum cuique incommodum ferendum est potiùs quám de alterius commodis detrahendum.

n. 29. et 30.

Non solum naturâ, sed etiam legibus populorum, constitutum est, ut non liceat sui commodi causâ nocere alteri. Hoc enim spectant leges, hoe volunt, incolumem esse civium conjuuctionem; et, si qui eam dirimunt, eos morte, exilio, vinculis, damno, coërcent.

n. 5.

CAPUT V.

Ipsa peccandi voluntas peccatum est,

1. Me quidem judice, non is solus mălus est, qui injuriam fecit, sed et qui facere in animo habuit. Elian, L. xin C. 28.

Potest aliquis nocens fieri, quamvis non noeuerit. Omnia scelěra perfecta sunt, quantùm* satis est culpæ, etiam ante effectum opěris: latro antequam manus inquinet, latro est. Senec. de Const. c. 7. Benef. l. v. c. 14. quia, ut ait P. Syrus:

Exeritur opĕre nequitia, non incipit.

Vir probus, aut improbus, non ex operibus tantùm, sed etiam ex voluntate spectatur. Democr. Sentent.

Bonus est, non qui non injuriam facit, sed qui ne vult quidem. Stobus Serm. 9.

2. Fuit Lacedæmone civis nōmine Glaucus, cujus justitia maximè celebrabatur. Itaque grandem pecuniæ summam ejus fidei credere non dubitavit civis quidam Milesi

us.

Eam pecuniam repetentibus postea mortui Milesii liběris, retinere, in animo habuit Glaucus, et oraculum Apollinis consuluit, an interposito jurejurando abnegare posset depositum apud se auri pondus. Respondit Pythia,† ipsum daturum pœnas graves propter hane retinendi depositi voluntatem. Ille pœnarum metu deterritus à scelere, non justitiæ studio inductus, depositam apud se pecuniam restituit. Verùm incogitati sceleris pœnam cum totâ prole et dŏmo interiit. Ipsam quippe peccandi voluntatem superi plectunt: quia qui scelus pectore deliberatum concepit, perinde nocens est, ac si illud admisisset. Herodot. l. vi. Has patitur pœnas peccandi sola voluntas:

Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Juv. Sat. xiii. ver. 195.

3. Aristides ille justus, interrogatus quid justum esset? Aliena non concupiscere, respondit. Stobaeus Serm. ix. Naturæ, quæ lex est divina et humana, parere qui volet,.

inality.

Quantum-culpa; as far as is sufficient to constitute crim + Pythia; the priestess who delivered the oracles of Apollo.

nunquam committet ut alienum appetat. Cic. 3. Offic. 23. Inimicus est non sõlùm qui injuriam infert sed etiam qui de inferendâ cogitat. Democr. Sentent.

Potestne fieri, ut, qui Jõvi amīcus fuerat, rem' aliquam iniquam concupiscat, aut turpe aliquid cogitet? Dio. Chrys. Orat. iv.

Vir bonus non modò facere, sed ne cogitare quidem quid, quam audebit, quod non possit prædicare. Cic. 3. Offic. 77. 4. Běne præcipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites æquum sit, an iniquum. 1 Offic. 30.

Turpissimum est non modò pluris putare quod utile videatur, quàm quod honestum : sed hæc etiam inter se comparares et in his addubitare. n. 18.

Est totum sceleratum et impium genus eorum hominum, qui deliberant, utrùm id sequantur, quod honestum esse videant, an se scelĕre contaminent: in ipsa enim dubitatione et deliberatione facinus inest etiamsi ad scelus non pervenerint. Ergo ea omnino deliberanda non sunt in quibus est turpis ipsa deliberatio. n. 37.

5. Actio recta non ĕrit, nisi recta fuerit voluntas: ab hâc enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit: ab hoc enim est voluntas. Senec. Ep. 95.

CAPUT VI.

Qui solo metu à peccato abstinet, non est innocens,

1. Non dicendus est justus, quisquis non infert injuriam : sed qui inferre impunè cùm possit, libenter abstinet. Philem.

Non metu, sed officii causâ, peccatis abstinendum. Democr. Sentent.

Quidam parum curant, sponténe, an metu, legibus pareant. Verùm non minùs fur est, qui metu à furto abstinet, furtum ipsum non perosus nec damnans quàm ii qui furantur. Et illi homines non sunt belluis meliores: nam illæ quoque, si timeant homines aut canes gregem custodientes, à rapinâ abstinent. Diochr. Orat. 68.

2. Etsi infamiæ ac suppliciorum mětus hominem, qui â peccato abstinet, non præstat, iunocentem; sæpe tamen nou

nihil confert, ut ille tandem vir bonus fiat. Nam dum ik lum à scelere avocat, paulatim assuefacit parere divinis humanisque legibus, quibus docemur domitas habere libidines, coërcëre omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere. Itaque sapienter admodum antiqui legura conditores, ut efferatos agresti vitâ, aut militia, populorum animos mitigarent, et ad mansuetudinem ac justitiam traducerent, Deorum primùm mětum iis injiciendum esse rati sunt: deinde ad terrorem impietatis, audaciæ, flagitii, carceres, vincula, variaque supplicia instituerunt: ut quos amor honesti in officio non retineret, ii gravitate pœnæ à scelere deterrerentur. Cic. 1 de Orat: n. 194. Livius, l. i. n. 19. Cic. pro Rosc. Amerin, 70.

CAPUT VII.

Odérunt peccare boni virtutis amore.

Hor. I. i. Ep. 16.

1. Nobis persuasum esse debet, etiamsi omnes Deos hominesque celare possimus, nihil tamen avarè, nihil injustè, nihil libidinosè esse faciendum. Cic. 3. Offic. n. 37.

Philosophum nomine Peregrinum, virum gravem, vidimus, inquit A. Gellius, cùm Athenis essemus, diversantem in tugurio extra urbem. Quúmque ad eum frequenter iremus, multa herclè dicentem utilia et honesta audivimus : in quibus hoc præcipuum auditum meminimus: Virum sapientem non peccaturum esse, etiamsi peccâsse eum Dii atque homines ignoraturi forent. Non enim poenæ aut infamiæ metu non esse peccandum, sed justi honestique studio, et officio. A. Gell. 1. xii. e. 11.

2. Cùm olim in Lydiâ, ut ferunt fabulæ, terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit Candaulis regis pastor Gyges, æneumque equum animadvertit, cujus in lateribus fores erant, quibus apertis, mortui hominis vidit corpus magnitudine inusitata, anuulumque aureum in digito; quem ut detraxit, suo ipse digito inseruit, et in cœtum pastorum se recepit. Ibi eùmt palam

*Candaulis. Candaules was the last king of Lydia in the line of the descendants of Hercules.

+ Ibi cum videbatur; there when he had turned the beazel of his ring towards the palm of his hand, he was seen by no one,

ejus annuli ad palmam converterat, à nullo videbatur, ipse autem omnia videbat : idem rursus videbatur, cùm in locum suum annulum inverterat. Itaque hâc opportunitate annuli usus, regem dominum interemit, ac sustulit quos obstare sibi arbitrabatur: nec in his eum quisquam facinoribus potuit videre. Sic repentè annuli beneficio rex exortus est Lydiæ.

Fieta quidem et commentitia hæc fabula est, prolata à Platone. Sed hunc ipsum annulum si habeat sapiens, non magis sibi licere putet peccare, quàm si non habeat. Honesta enim bonis viris, non occulta, quæruntur: atque, si nemo sciturus nemo ne suspicaturus quidem sit eos ali. quid mali fecisse, non faciant. Cic. 3. Offic. n. 39.

CAPUT VIII.

Ea sola utilia sunt, quæ justa et honesta.

1. Homo justus, isque quem sentimus virum bonum, nihil eniquam detrahet quod in se transferat: intelligetque nihil nec expedire nec utile esse, quod sit injustum. Quis hoe non didicerit, nec persuasum habuerit, bonus vir esse non poterit: et ab eo nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans: Est istud quidem honestum, verùm hoc expedit: is utile atque honestum, res à naturâ copulatas, audebit divellere. Qui fons est fraudum, maleficiorum, scelerum omnium. Cic. 3. Offic. n. 15. 18, Sc.

2. C. Marium consulatus ingens cupido exagitabat. A quo adipiscendo cùm longè abesse se cerneret; Q. Metel. lum, summum virum et civem, cujus legatus erat, crimina ri statuit, ut, ereptâ ei gloriâ confecti belli Jugurthini, ipse mitteretur in Numidiam cum imperio consulari. Itaque nec facto ullo nec dicto abstinuit, quo conciliare sibi militum animos posset. Multa criminosè de Metello est locu-tus, multâ de se magnificè. Dixit: Bellum ab imperatore trahi consultò, quòd homo inanis, et superbiæ regiæ, imperio nimis gauderet: se paucis diebus habiturum Jugurtham in catenis, si dimidia pars exercitus sibi permitteretur. Deinde à Metello Romam missus, cùm ad populum eadem dixisset, quæ priùs in castris, et de se ingentia esset pollicitus; voti tandem compos fuit. Factus est ergo ille

« PoprzedniaDalej »