Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER TERTIUS.

DE JUSTITIA.

CAPUT I.

Justitia omnium regina virtutum.

JUSTITIA est omnium domina et regīna virtutum: ejus splendor maximus: ex eâ boni viri vulgò justi appellantur. At unum Aristīdem à Græcis cognominatum fuisse Justum accepimus. Cicer. 2 Offic. 28. 1 Offic. 20.

Hie Athenis natus, à pueritia firmo constantique animo fuit, nunquam ab eo, quod justum videbatur, discedens, et nullam fraudem nullumque mendacium admittens, ne joco quidem et in ludo. Corn. Nep. et Plut. in Aristide.

Ubi ad rempublicam accessit, non potentium amicorum præsidio nīti voluit, sed consiliis factisque utilibus et justis. Non animum inflabant secundæ res, non frangebant adverse. Id se patriæ debēre existimabat, ut ei prodesset sine ullo pecuniæ aut honorum præmio.

Cùm aliquando eo præsente pronunciarentur in theatro versus è tragœdiâ Eschyli de Amphiarão, qui dicebatur, non velle videri justus, sed esse: omnes converterunt in eum oculos, tanquam ad quem hæc laus pertineret, eumque cognominaverunt Justum. Quod cognomen ut novum erat et omnium amplissimum, ita Aristidi invidiam conflavit et Themistoclis æmuli, et concitatæ ab illo multitudinis. Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriæ comes sit: et libenter detrahant de iis, quos vident eminere altiùs. Itaque mulctatus est décem annorum exilio, quod ostracismum vocabant. C. Nepos. in Chabr. c. 3.

Eo tempore, quo congregātus populus de ejiciendo Aristide ferebat suffragium testulis pro mōre inscriptum, dieitur illiteratus quidam et planè rudis tradidisse Aristidi ipsi ut uni à populo, testulam, petiisseque ut inserībēret Aristidem. Admirante eo, et rogante num aliquid in illum peccâsset Aristides? Nihil, inquit: neque est ille mihi notus. Sed hoc mihi non placet, quòd cupide elaboraverit, ut præter ceteros JUSTUS appellaretur. Aristidem fe

runt nihil respondisse, sed inscripsisse testulæ nomen suum, hominique reddidisse.

Urbe excedens ut in exilium iret, supinas mănūs tetendit in cœlum, Deosque oravit: Ne ullum tempus populo Atheniensi incideret, quo Aristidis reminisci necesse esset. Tertio post anno revocatus in patriam, imměmor acceptæ injuriæ utilem operam præbuit civibus in bello et pace per annos multos. Illius abstinentiæ à pecuniâ nullum est certius indicium, quàm quòd, cùm exercitibus et ærario præfuisset, in tantâ paupertate decessit, ut vix* reliquerit quo efferetur. Unde factum est, ut filiæ ejus publicè alerentur, et è communi ærario dōtibus datis collocarentur.

CAPUT II.

Hominem justum esse gratis oportet.

1. Te justum esse gratis oportet: et nullum justæ actionis præmium majus est, quàm justum esse. Nihil refert, quam multi æquitatem tuam noverint. Qui virtutem suam prædicari vult, non virtuti laborat, sed gloriæ. Non vis esse justus sine gloria? At meherculè, sæpe justus esse debebis cum infamiâ, et tune, si sapies, mala opinio justitiâ parta te delectabit. Nemo mihi videtur pluris æstimare virtutem, nemo magis illi esse devotus, quàm qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet. Senec, Ep. 113. Ep. 81.

M. Cato, genitus proavo Marco Catone, principe familiæ Portiæ, nunquam rectè fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat; eique id solum visum est rationem habere, quòd haberet justitiam. Esse, quàm videri, bonus malebat. Ita, quò minùs gloriam petebat, eò magis illam adsequebatur. Patercul. l. ii. c. 35. Sallust. Catilin. c. 54.

2. Inveniuntur qui honesta in mercedem colant, et quibus non placeat virtus gratuita. At nihil habet illa in se magnificum, si quidquam venäle habet. Quid enim est turpius, quàm aliquem computare quâ mercede sit vir bo

* Ut vix-efferretur; that he scarcely left sufficient property to pay the expenses of his funeral,

† Virtus gratuita; virtue unaccompanied by reword.

:

nus? Calcatis utilitatibus ad virtutem eundum est, quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris. Interdum etiam sine ullâ sanguinis sui parsimoniâ vadendum nec unquam imperium ejus detrectandum. Quid consequar, inquis, si hoc gratis fecero ? Quod feceRerum honestarum pretium in ipsis est. Si non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliquâ atque fructu; callidi sumus, non boni. Senec.4. Benef.c. 1. Cicer. 1 de leg. n. 41.

ris.

Injustissimum est, justitiæ mercedem quærere. Reliquæ quoque virtutes per se colendæ sunt, et in iis sequi officium debemus, non fructum. Nam ut quisque maximè refert að suum commodum quæcunque agit, ita minimè est vir bõnus. Cicer. 1 de leg. n. 48. et 49.

Verum, ut olim querebatur Ovidius,

Non facilè invenias multis è millibus unum
Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recti facti si præmia desint,
Non movet et gratis pœnitet esse probum.
Nil, nisi quod prodest, carum est.

De Ponto, Lib. ii. Eleg. 3.

CAPUT III.

Omni ratione colenda et retinenda justitia est.

Cic. 2 Offic. n. 42.

1. Quanquam omnis virtus nos ad se allicit, facitque ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur: tamen justitia et liberalitas id maximè efficit. Cicer. 1 Offic. n. 56.

Justis hominibus ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis injuriæque suspicio. Itaque his salutem nostram, fortunas, liberos rectissimè committi arbitramur. Mihi quidem videntur bene morati reges* olim fuisse constituti ab hominibus justitiæ fruendæ causa. Nam cùm inops multitudo premeretur ab iis qui majores opes habebant, confugiebant ad unum aliquem, de cujus justitiâ et prudentia magna erat opinio: qui cùm prohiberet ab injuriâ tenuiores, summos et infimos aequo imperio regebat. Eadem fuit * Bene morati reges; kings endued with virtues.

constituendarum lēgum causa, quae regum. Invecere, quàm leges sunt, quae cum omnibus semper unâ atque eâos ad se ce loquerentur. Cicer. 2 Offic. n. 33. 41. pec

2. Laudabat Agesilaüs Lacedaemoniorum rex justitia ut virtutum omnium principem, affirmabatque nullum esse fortitudini locum sine justitiâ. Cùm ei dicerent quidam à magno rege Persarum aliquid imperari: An, inquit, ille major Agesilao est, si non sit justior? rectè quidem sentiens magnitudinem esse metiendam justitiâ, quasi regiâ rēgulâ. Plut. in Agesil.

Dicente quodam coram rege Antigono, Regibus omnia honesta et justa esse: subjecit rex: Omnino, barbarorum quidem regibus: nobis vero sola honesta pro honestis, sola justa pro justis habenda sunt. Plut. Apoph.

Cùm Trajanus praefecto militum praetorianorum gladium dăret, quo is cingendus erat ad custodiam imperatoris ; educto eo è vagina, et in altum sublato: Accipe, inquit, gladium hunc, ut eo, si justè imperem, pro me utaris: sin malè, contra me. Quoniam moderatorem omnium peccare minùs fas est, quàm cæteros. Dio 1. 78. A. Viet.

3. Ethiopes pietatem et justitiam maximè colebant. Ædibus eorum nullae erant fores: quùmque in viis publicis multa jacerent, nemo quidquam eorum surripiebat. Celtae quoque fores aedium nunquam occlusas habebant. Nicol.

Damasc.

Interrogatus Leonidas rex Lacedaemoniorum in quâ urbe quis maximè tutus esset? Ubi, inquit, justitia poleat, et injustitia jăceat. Plut. Apoph.

4. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuendi. Itaque cùm coram Agide Lacedaemoniorum rege laudarentur Elēi, quòd in Olympicis certaminibus justi judices essent: Quid mirum, inquit, faciunt, si quarto quoque anno per unum diem justitiâ utuntur? Justinian. Plut. Apoph.

5. Nemo justus esse potest, qui quidquam aequitati anteponit. Cic. 2 Offic. n. 38.

Quo tempore Callicratidas, Lacedaemoniorum classi praefectus, pecuniâ maximè indigebat ad annonam nautis comparandam; accessêre ad eum quidam amici Lysandri, et oblatis talentis quinquaginta, postulavērunt unum quendam ex inimicis sibi condonari necandum. Quos ille, quia aequitatem pecuniae anteponebat, valere jussit. Adĕrat tum

nus ?

cumque iaris va

47

dem vo

tae enim

[ocr errors]

xisset: Ego verò oblatam pecuniam tidas fuissem. Et ego respondit Cal. Sic Alexander magnus Parmenioret pecuniam à Darīo oblatam ad respondit: Et ego pecuniam,quam glohenio essem. Plut. Apoph. Q. Curt.

nestè se facturum putaverit, faciet, rit: faciet, etiamsi damnosum ĕrit: faciet, etiamsi periculosum erit. Rursus quod turpe erit, non faciet, etiamsi pecuniam afferet, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam. Ab honesto nullâ re, deterrebitur, ad turpia nullâ spe invitabitur. Senec. Epist. 76.

CAPUT IV.

Communi utilitati consulere debemus.

1. Sumus ad justitiam nati: neque opinione, sed naturâ, constitutum est jus. Cic. 1. de leg. n. 28.

Justitia versatur in hominum societate tuendâ, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide. 1 Offic. 14. Justitiæ primum munus est, ne cui quis noceat: deinde ut communibus utatur, tanquam communibus; privatis, ut suis. Sunt privata nulla natura : sed quia aliquid eorum, quæ naturâ fuerant communia, obtigit cuique hominum variâ ratione: id quisque těnéat. Si sibi plùs eo appotet, violabit jus humanæ societatis. n. 20.

Quoniam (ut præclarè scriptum est à Platone) non nobis solùm nati sumus, sed etiam patriæ, parentibus, amīcis, ceterisque hominibus; et quæ in terris gignuntur ad usum omnium hominum creantur: in hoc naturam debēmus sēqui, et communi utilitati consulĕre mutatione officiorum, dando et accipiendo; devineīreque tum operâ tum facultatibus hominum inter homines societatem. n. 21.

2. Quantulum est ei non nocere, cui debeas etiam prodesse! Parva laus est, si homo mansuetus homini est, si naufrago mănum porrigit, erranti viam monstrat, cum esuriente panem suum dīvidit. Membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit. Haec nobis amorem indidit mutuum, et sociabiles fecit: illa aequum justumque

« PoprzedniaDalej »