Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam diligentissimis pereat. Aliud cuique valetudo sua abstulit, aliud valetudo suorum: aliud privata negotia, aliud publica occupavērunt: vitam nobiscum dīvĭdit somnus. Ex hoc tempore tam angusto, tam rapido, tam nos auferente,* quid juvat majorem partem mittere in vanum? Ep. 117.

CAPUT X.

Qui recte vivit, is scientiam utilem et necessariam est adeptus.

Si quis animum virtuti conseeravit, et sequitur quòcunque vocat illa: si intelligens se sociale animal esse, et in commune bonum genitum, mundum ut unam omnium dŏmum spectat si semper tanquam in publico vīvit; si sciat nec malum esse ullum, nisi quod turpe est, nec bonum, nisi quod honestum; et ad hanc legem ac regulam agat cuncta et exigat si judicet miserrimos omnium mortalium, quantiscumque opibus refulgeant, homines ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet: hæc si quis et sciat et præstet, consummavit scientiam utilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. Senec. 7 Benef. c. 1, 2, Plùs prodest, si pauca præcepta sapientiæ teneas, sed illa tibi in promptu et in usu sint, quàm si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad mănum.

CAPUT XI.

Natura tam docere cupimus, quam discere.

1. Impellĭmur naturâ, ut prodesse velimus quamplurimis, in prīmisque docendo et tradendis comparandæ pru dentiæ rationibus. Itaque non facile est invenire, qui non tradat alteri quod sciat ipse. Ita non solùm ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Cicer. 3 de fin. n. 65.

Cupio, dicebat olim Seneca seribens ad Lucilium, in te * Tam nos auferente; so rapidly carrying us away.

transfundere omnia quæ ad sanandos animi morbos efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere, ut doceam, nec me ulla res delectābit, licet eximia sit et salutaris, quanı mihi uni sciturus sum. Nullius boni jucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros, unde salutaria hausi: et ne multum operæ impendas in totis libris perlegendis, impōnam notas, ut tu, qui sectaris profutura, protinus accēdas ad ea quæ probo et miror. Plus tameu tibi et viva vox et convictus sapientum proděrunt, quàm libri. Primùm quia homines amplius occulis, quàm auribus credunt: deinde quia longum est iter per præcepta, breve et efficax per exempla. Cleanthes nou expressisset mōribus Zenōuem, si eum tantummodo audisset. Vitæ ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex præceptis suis viveret. Plato et Aristoteles plùs ex moribus, quàm ex verbis Sōcratis traxêre. Senec. Ep. 6.

Ex commodato librorum usu, ac sermone de iis habito, fluxit illa studiorum animorumque conjunctio Polybii et Scipionis Æmiliani, cujus fama non Italiam modò ac Græciam pervasit, sed remotissimas etiam gentes. Polyb.

l. xxxi.

2. Xenophontem in angiportu obvium habuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo, porrecto baculo, větuit ne præteriret. Ut constitit, interrogavit eum Soerates, ubinam venderentur, quæ essent necessaria variīs usibus civium? Ad quæ cùm expeditè respondisset Xenophon; percontatus est ubinam homines fierent boni probique? Id verò nescire se, respondente adolescente: Me igitur sequere, inquit Socrates. Ex co tempore Xenophon cœpit esse Socratis auditor. Diog. Laert. in Xenoph.

3. Protagoram aiunt adolescentem, victûs quærendi gratiâ, vecturas onĕrum corpore suo factitâsse. Quod genus hominum Latinè bajulos apellamus. Is aliquando caudites ligni plurimos funiculo brevi colligatos portabat è rure Abdērâ in oppidum, cujus civis fuit. Tum fortè Democrttus, ejusdem civitatis popularis, homoque ante alios virtutis et philosophie gratiâ venerandus, urbe egrediens, videt adolescentem cum illo genere oneris tam impedito facilè atque expeditè incedentem. Propè accedit, juneturam posituramque lignorum scitè peritéque factam considerat, petitque ut paulùm acquiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat

petitum,fecit: animadvertit Democritus* caudices illos brevi vinculo comprehensos librari continerique ratione quâdam quasi geometricâ. Itaque interrogavit, quis illum acervum lignorum ita composuisset? Et cum ille à se compositum dixisset, desideravit utì solveret, ac denuo in eundem modum collocaret. Paruit bajulus, ac dissolutum fasciculum composuit similiter. Tum Democritus solertiam hominis non docti demiratus: Mi adolescens, inquit, cùm ingenium solerter aliquid agendi habeas, sunt majōra meliōraque, quæ facere mecum possis. Abduxitque eum statim, secumque habuit; sumtum ministravit, philosophiam docuit, et esse eum fecit, quantus postea fuit. A. Gell. l.

V. c. 3.

4. Hoc docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse velit, hic proficere. Qui ad Philosophorum scholas venit, quotidie secum aliquid boni referat: aut sanior domum redeat, aut sanabilior. Aliquid peccatur vitio præcipientium, qui nos docent disputare, non vivere: aliquid etiam vitio discentium, qui ad præceptores suos afferunt propositum, non animum excolendi, sed ingenium. Hæc nobis dicere Attalum memini, inquit ipse de se Seneca, cùm scholam ejus obsideremus, et primi veniremus, et ultimi exiremus. Senec. Ep. 108.

Perditæ luxuriæ adolescens Atheniensis Polemo, cùm è convivio, non post occasum sōlis, sed post ortum surrexisset; domumque repetens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset; vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucidâ veste amictus, scholam ejus refertam turba doctorum hominum intravit, deinde consedit, ut clarissimum eloquium et prudentissima philosophi præcepta irrideret. Ortâ, ut par erat, omnium, qui adĕrant, indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissisque iis, de quibus tom disserebat, de modestia ac temperantia loqui cœpit. Cujus sermonis gravitate resipiscere coactus Polemo, primùm coronam capite detractam projecit, paulo pòst brachium intra pallium reduxit deinde ōris hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrimâ medicinâ sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Valer. l.

vi. c. 9.

* Animadvertit Democritus-geometrica; Democritus observed, that those pieces of wood being bound by a short cord, were poised and kept together upon an apparently geometrical principle.

CAPUT XII.

Stultum est ea docere cæteros, quæ ipse expertus non es.

Cùm Annibal Carthagine expulsus, venisset Ephesum ad Antiochum regem, invitatus est ab hospitibus suis, ut Phormionem Peripateticum* audiret. Quod cùm se non nōlle dixisset; locutus est homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio, et de omni re militari. Cæteri, qui illum audierant, vehementer ejus oratione delectati, quæsiêre ab Annibale, quidnam ipse de illo philosopho judicaret ? Hic Poenus liberè respondisse fertur: "Se multos delīros senes vīdisse: sed qui magis, quàm Phormio, deliraret vidisse neminem. Neque mehercule injuriâ. Quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quàm Græcum hominem, qui nunquam hostem aut castra viderat, et ne minimam quidem partem ullius publici muneris attigerat, dăre præcepta de re militari Annibali, qui tot annos de imperio certaverat cum populo Romano omnium gentium victōre? Hoc mihi facere videntur omnes illi, qui, quod ipsi experti non sunt, id docent cæteros. Cicer. 2 de Orat. n. 75, 76.

CAPUT XIII.

Etiam seni discere decorum est.

1. Gloriabatur Solon, se, aliquid quotidie addiscentem, sěnem fieri. Quod et supremo vitæ die confirmavit. Nam cùm assidentes ei amīci, quâdam de re inter se sermonem conferrent; căput jam morte instante gravatum erexit: ininterrogatusque cur id fecisset? respondit: Ut cùm istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, æquiore animo moriar. Cic. de Senect. n. 26. Valer. l. viii. c. 7.

Cato major Græcas līteras senex didicit: quas quidem avidè arripuit, quasi diuturnam sĭtim explere cupiens.

Sophocles ad summam senectutem tragedias fecit. Propter quod studium cùm rem familiarem negligere videretur, * Peripateticum; a peripatetic philosopher, or one who adopted the philosophical opinions of Aristotle.

à filiis in judicium vocatus est, ut judices à rei familiaris administratione removērent eum quasi desipientem, quemadmodum* apud Romanos bonis interdici solebat patribus malè rem gerentibus. Tum senex recitavit judicibus eam fabulam, quàm proximè scripserat, quæsivitque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus. n. 22.

Diogenem admouebat quidam, ut jam senex quiesceret à Jaboribus. Cui ille: Quid, inquit, si in stadio currěrem, oporteretne me jam vicīnum metæ cursum remittere? an non potiùs intendere? Ex Erasm. Apoph.

2. Senecam ætate provectum non pudebat ire ad philosophos, ut ipse refert his verbis: quintum jam diem in scholam eo, et ab octavâ horâ disputantem Metronactem philosophum audio. Quid ergo, inquis, idem facies quod juvěnes? Næ ego mihi beatus videor, si hoc unum senectutem meam dedecet. In theatrum senex ibo, ad philosophum ire erubescam? Quid stultius, quàm non discere, quia diu non didiceris? Tamdiu diseendum est, quamdiu nēscis: et tamdiu discendum est quemadmodum vivas, quamdiu vivis. Senec. Ep. 76.

Pudet autem me generis humani. Mihi Metronactis domum petenti transeundum est præter theatrum. Illud semper factum est. Ibi ingenti studio judicatur quis sit bonus histrio: at in illo loco ubi discitur quomodo quis fieri possit vir bonus, pauci sedent: et hi plerisque videntur ae võŏcantur inepti et inertes. Mihi contingat iste derisus. Æquo animo audienda sunt imperatorum convicia: et ad honesta vadenti contemnendus est iste contemtus. Ibid. Cur nescire,† pudens pravè, quàm discere, malo ?

Horat. de arte Poet. ver. 88. Turpe est, quempiam multos annos continenter laborare atque exerceri, ut vel bonus grammaticus, vel rhetor, vel geomētra, vel medicus fiat: ut autem vir bonus evadat, nunquam quidquam laboris in tanto temporis spatio insumere. Galenus de affect. curand.

3. Aurelius imperator sapientiæ studiis incumbebat apud

Quemadmodum-gerentibns; since among the Romans, fathers who conducted their business badly, were accustomed to be deprived of the management of their estates.

+ Cur Nescire-malo; why do I, falsely modest, choose rather to be ignorant, than to learn?

« PoprzedniaDalej »