Obrazy na stronie
PDF
ePub

*

est mentibus nostris insatiabilis quædam cupiditas veri videndi. Itaque cum sumus necessariis negotiis et curis vacui; tum avemus aliquid videre, audire, addiscère, et putamus cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium esse ad beatè vivendum necessariam. In scientiâ excellĕre pulchrum ducimus; errare autem, nescire, decipi, mălum et turpe. Cicer. 2 Off. 18. 1 Tusc. n. 44.

CAPUT II.

Scientia pabulum animi.

1. In ipsis rebus, quæ discuntur et cognoscuntur, insunt profectò invitamenta quædam, quibus moveāmur ad discendum cognoscendumque. Etenim an non vidēmus eos, qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, aliquando non hǎbēre* ratiōnem nec valetudinis nec rei familiaris, et maximis labōribus conséqui eam, quam ex discendo căpiunt, voluptatem? Quem ardorem studii censētis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere describĕret quædam attentiùs ne sensĕrit quidem Syracusas, patriam suam, esse captas? Quid de Pythagorâ et Platone loquar, qui judicaverunt veniendum sibi esse eò, ubi aliquid esset quod disci posset, tantas regiones barbarorum obiêrunt, tot maria transmisērunt? Quid de Democrito, qui dicitur oculis se privâsse, ut animus quàm minimè abduceretur à cogitationibus, qui patrimonium neglexit, agros incultos deseruit? Cicer. 5 De fin. n. 48, &c. n. 87.

2. Carneades, laboriōsus et diuturnus sapientiæ miles, nonaginta expletis annis, hăbuit eundem finem vivendi ac philosophandi. Ita quidem se inquirendæ veritati addixĕrat, ut, cùm recŭbuisset cibi căpiendi causâ, mănum ad mensam porrigere oblivisceretur, aliò abstractus cogitatiōnibus. Valer. l. viii. c. 7.

Est animorum ingeniorumque nostrorum naturale quoddam quăsi pabulum, consideratio contemplatioque naturæ : et indagatio ipsa rerum magnarum occultarumque hǎbet oblectationem. Cicer. 4 Acad. n. 127.

* Non habere-familiaris; have a regard neither to their health nor their property.

CAPUT III.

Pertinas labor.et disciplina naturam vincunt.

1. In Demosthene, Græcorum oratōrum principe, tantum discendi studium tantusque labor fuisse dicitur, ut tandem superaret impedimenta naturæ diligentiâ atque industriâ. Cùm ita balbus esset, ut rhetoricæ artis, cui studēbat, primam litteram non posset dicere; perfecit exercitatione, ut nemo putaretur locutus planiùs eo. Deinde perduxit ad gratum auribus sõnum vocem suam, quæ propter exilitatem acerba erat. Latěrum firmitate destitutus, mutuatus est à labore eas vires quas corporis habitus negāverat. Conjectis in ōs calculis, summâ voce versus multos pronunciabat inambulans, et ardua lõca celeri gradu scandens. Cicer. 1. De orat. n. 260. Valer. l. viii. c. 7. Quintil. l. X. c. 3. 1. xi. c. 3.

Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidēbat, consuescebat concitatæ multitudinis fremitūs non expaves-cère. Cellam quoque ædificâsse subterraneum dicitur, in quâ duos tresve menses continuos aliquando inclusus, operam dabat gestui et võci, et quidem media parte capitis abrā- sâ, ut in publicum sine verecundiâ prodire non posset. Sic diu præliatus adversus naturam, vietor abiit, et malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superavit. Ibid. Nihil est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. Senec. Ep. 50.

Labor omnia vincit

Improbus Virgil 1 Georg. ver. 146.

2. Erat Cleanthi* tardum obtusumque ingenium; erat et summa rerum omnium inopia. At ubi ejus animum sapientiæ amor occupavit, tarditatem ingenii acri studio ac diligentia vicit, Zenoni interdiu assistens auditor; inopiam verò,aquam è puteo noctu hauriens, acceptâ ab hortulano mercede. Aiunt eum aliquando in judicium võcātum fuisse, quòd robusto admodum ac pingui corpore esset, cùm nullam artem, unde viveret, videretur profiteri. At ubi quæstûs sui ac victûs testes adhibuit, hortulanum, cui a quam hauriēbat, et muliěrem, apud quam pinsebat; non

* Cleanthi; from Cleanthes who was a Stoic philosopher, and the successor of Zeno. He is called by Cicero, the father of the Stores.

solùm est dimissus, sed etiam ab'Areopagitis judicibus* do nātus děcem minis, quas nōluit accipere. Diog. Laert. in Clean.

Animus hominis quidquid sibi imperat, obtinet. P. Syr.

Cieero Quintum fratrem laudans, quòd eos, quibus præĕrat in Asiâ provinciâ, contineret in officio, ostendit his verbis quid doctrina posset efficere: Tibi fuit hoc facillimum, cujus natura talis est, ut ětiam sine doctrinâ videā· tur moderata esse potuisse: ea autem adhibita doctrina est, quae vel vitiosissimam naturam posset excolere. 1 Epist.. ad Quint.

CAPUT IV.

OF

(UNIVERSIT:

[ocr errors]

CALIFORNIA

Quæsita vitæ periculo scientia

1. Platonicust philosophus, nõmine Taurus, discipulos ad philosophiam summo studio capessendam excitabat multis exemplis, et eâ re quam dicebat Euclidem Socraticum‡ factitâsse. Caverant decreto Athenienses, ut, si quis cīvis Megarensis deprehensus esset pědem Athenas intulisse, id ei capitale foret. Tum Euclides Megarensis, qui ante id decretum consueverat Athenas commorari, et audire Socratem, tunicâ longâ muliebri indutus, pallio versicolori tectus, et caput atque ōs velatum habens, nocte ex urbe Megaris Athenas commeabat, ut saltem aliquo tempore ⚫onsiliorum sermonumque Socratis fieret particeps: rursusque sub lucem eâdem veste illâ tectus dŏmum redībat, millia passuum multa emensus. Sie ille vitæ periculum adire non dubitabat, comparandæ sapientiæ causâ. A Gellius, l. vi. c. 10.

2. Antisthenes discipulos hortabatur ad dandam operam sedulan sapientiæ: at pauci obtemperabant. Itaque tandem indignatus dimīsit à se omnes, inter quos erat et Di* Areopagitis judicibus ;—from Areopagita, æ. m. These judges received their appellation from the place where their court was held, which was a considerable hill called Areopagus. This was the highest court at Athens, and took cognisance of the most important

causes.

*Platonicus;-one who embraced the philoshphical doctrines of

Plato.

Socraticum;-a disciple of Socrates.

Megarensis;-a patrial noun, signifying an inhabitant of the city

Megara..

ogenes. Cùm verò hic, incensus magno audiendi philosophi studio, ad eum tamen ventitaret, eique adhæreret pertinaciter; minatus est Antisthenes, se percussūrum illi căput baculo, quem sõlēbat manu gestare, et his minīs non territum reipsa percussit aliquando. Nou recessit propterea Diogenes: sed animo obstinato ad imbuendum pectus philosophiæ præceptis: Percute, inquit, si ita plăcet. Ego tibi caput præbebo. Neque verò tam durum invenies fustem, ut me à tuâ scholâ abigas. Admīsit tandem tam cupidum doctrinæ discipulum Antisthenes, et eum maximè amavit. Elian. l. x. c. 16. Diog. Laert. in Antist.

CAPUT V.

Doctus indocto multùm præstat.

1. Accessit ad Aristippum philosophum paterfamilias, rogavitque ut filium suum susciperet erudiendum. Cùm vero ille pro mercede petîsset quingentas drachmas; pater deterritus pretio, quod ignaro avăroque homini nimium videbatur, dixit se minoris empturum esse mancipium. Tum philosophus: Emě, inquit, et habebis duo.

2. Alius paterfamilias quæsivit ab eodem Aristippo, quid commodi consectūrus esset filius suus, si eum litteris institui curaret ? Si nullum alium fructum percipiet, respondit ille, hunc certè, quòd in theatro (cujus erant sedilia marmo rea) non sedebit lapis super lapidem. Hoc gemino responso innuebat vir prudens, eos, quorum ingenium excultum non fuisset, similes videri posse aut mancipiorum aut lapidum. Tantumque doctrine tribuebat, ut interrogatus quodnam discrimen esset inter homines doctrinâ excultos, et indoctos ? respondĕrit. Idem quod inter equos domitos et indomitos. Diog. Laert. in Arist.

Ut ager quamvis fertilis, sine culturâ fructuosus esse non potest: sic sine doctrinâ animus. Cultūra autem animi philosophia est, quæ extrahit vitia radīcitùs, præpărat animos ad sătus accipiendos, eaque mandat his et sèrit, quæ cùm adolēverint, fructus ferent uberrimos. Cicer. 2. Tusc.

n. 13.

* Neque vero-abigas; neither indeed will you find a staff so hard, that you can drive me from your school.

Salsè ridebat Diogenes Sinopensist inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos nullis bonis artibus instruebant, cura verò pecorum diligentem habebant. Dicebat enim: Malle se Megarensis alicujus arietem esse, quàm filium. Non absimili sententiâ, sed aliam ob causam, dixit de Herode Judæorum rege Augustus; Meliùs est Herodis porcum esse quàm filium. Abstinebat quippe Herodes à poreis: à filiorum cæde non abstinebat. Elian. l. xii. c. 56. Macrob. 2 Satur. c. 4.

CAPUT VI.

Vir doctus potiùs non vult ditescere quàm non potest.

1. Cùm Thalēti Milesio paupertatem vertĕrent vitio cī ves sui, et contenderent studium philosophiæ esse inutile ad rem augendam etiam cupienti; voluit ille objurgatores suos convincere, ostendereque philosophum facere posse pecuniam, si ei ĭta vīsum fuĕrit: eâque arte est usus. Intellexerat, ut aiunt, ex astrologiâ olearum ubertatem hoc anno fore. Itaque hiěme nondum exactâ paucorum nummorum copiâ instructus, couduxit parvo pretio omnia præla et trapēta quæ Mileti et in Chio insŭlâ erant, cùm nemo* contrà licitaretur. Ubi verò conficiendi olei tempus vēnit, multis undique et simul ad præla accedentibus, ille ea elocavit tanti quanti voluit, et magnâ inde pecuniâ coactâ, probavit facile esse philosophīs ditescere si vělint: sed eos in alia longè præstantiora studium conferre. Cicer. 1 Divin. n. Aristot. 1 Polit. c. 11.

112.

2. Ego, inquit Vitruvius de se ipso, parentum curâ et præceptorum doctrinâ paravi animo possessiones et divitias, quarum ea proprietas est, is fructus, ut nihil desideretur amplius. Nonnulli hæe levia judicantes, putant eos tantùm esse sapientes qui pecuniâ sunt copiosi. Itaque ad id unum contendentes, audaciâ adhibitâ opes et notitiam consequuntur. Ego autem non ad pecuniam parandam architecturæ aliisque artibus studium dědi: sed putavi sequendam potius Sinopensis;-an inhabitant of Sinope.

+ Cum nemo-licitaretur; when no one offered a price in opposi tion to him.

« PoprzedniaDalej »