Obrazy na stronie
PDF
ePub

habebant, ejectæ sunt in littora Locrorum. Quâ tantâ clade edoctus tandem rex esse Deos, jussit pecuniam omnem conquisitam referri in thesauros Proserpinæ. Nec tămen unquam postea quicquam prospéri evenit ei: pulsusque ex Italiâ, ignobili morte occubuit, cùm temĕrè noctu ingressus esset Argos. Lanceâ primùm leviter vulneratus fuerat à jůvěne quodam Argivo. Matrem habebat hic anum paupercŭlam, quæ inter alias mulieres spectans prælium è tecto domûs, quum vidēret Pyrrhum ferri toto impětu in auctorem vulneris sui; timens vitæ filii,* protinus tegulam corripuit, et utrâque mănu libratam demisit in căput regis. Quo vulnere dejectus ex equo Pyrrhus, à Zopyro quodam est obtruncatus. Liv. l. xxix. c. 18. Plut. in Pyrrho.

3. Longo post tempore Q. Pleminius præpositus præsĭdio Romanorum in urbe Locrorum, cùm à sacrorum spoliatione non abstinuisset, et eosdem Proserpinæ thesauros diripuisset, quos ōlim Pyrrhus; ex senatusconsulto prætor et legati Locros missi, præcipuam, ut mandātum ĕrat, cũram religiōnis habuêre. Omnem enim sacram pecuniam, quæ apud Pleminium et mīlites ĕrat, in thesaurīs Deæ reposuerunt, eum eâ quam duplam Româ attŭlĕrant, ae piaculare sacrum fecerunt. Ipse Pleminius, antea à suis hostiliter laceratus, et naso auribusque mutilatis, propè exanimis relictus, Romam missus est, causam dicturus. Sed ante causæ dictionem teterrimo gěnĕre morbi in carcère est consumptus. Liv. l. xxix. c. 19. 21. cap. 9. Valer. l. ii. c..1.

4. Xerxes ante navāle prœlium, quo victus est à Themistocle, misĕrat quatuor millia armatorum Delphos, ad diripiendum templum Apollinis, quăsi gereret bellum non tantùm cum Græcis, sed etiam cum Diis immortalibus. Quæ manus tota delēta est imbribus et fulminĭbus: ut intelligeret quàm nullæ essent hominum vires adversum DeOS. Justin. l. ii. c. 12.

5. Contrà Agesilaüs, rex Lacedæmoniorum, magnam templis reverentiam habuit. Maxima laus fuit vietōriæ, quam de Atheniensibus et Bœotis apud Coroneam adeptus est, quòd antetŭlit iræ religiōnem. Cùm enim plerique ex fugâ se in templum Minervæ conjecissent, et quæreretur ab eo quid his vellet fieri; eos větuit violari; etsi aliquot vulnera acceperat in prælio, et iratus videbatur omnibus

* Timens vitæ filii; fearing for the life of her son.

qui adversùs se arma tŭlěrant. Neque solùm in Græciâ sancta hǎbuit templa Deorum: sed etiam ăpud barbāros summâ religiōne omnia simulacra atque aras conservavit. Sie Alexander magnus, cum Thebas everteret nōn est oblitus pietatis erga Deos: sed cavit summo stŭdio ne Deorum ædes, et alia sacra loca violarentur. In expeditiōne quoque Asiaticâ cùm à Persis* repětĕret pœnas, abstinuit à locis omnibus quæ Diis dicata erant: quamvis Persæ hoc potissimùm injuriæ genere sæviissent in Græciâ. Corn. Nep. in Agesil. c. 4. Polyb. l. v.

CAPUT XIII.

Quæ vota facienda sint Deo.

1. Deum roga bŏnam mentem, bŏnam valetudinem animi, deinde corporis. Quidni tu hæc vota sæpe facis ? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum, cùm eô pervēnĕris, ut Deum nihil rõges; nisi quod rogare possis pălam. Quanta nunc dementia est multorum hominum! Insussurrant Diis vota turpissima: si quis admōvěrit aurem, conticescent; et quod scire homines nolunt, Deo narrant. Tu sīc vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant. Senec. Ep. 10. Pædalii,t gens Indica, nihil aliud petēbant à Diis quàm justitiam. Exc. Nic. Damas.

Dicebat Apollonius has tantùm prèces esse profundendas ab homine accedente ad Deorum templa: O Dii, quæ mihi convěníunt præstate. Philost. I. i. c. 2.

2. Socrates, qui fuit quasi quoddam terrestre oraculum humanæ sapientiæ, arbitrabātur nihil ultrà pětendum esse à Diis, quàm ut bona tribuĕrent: cùm ii soli scirent, quid unicuique esset utile; nos autem plerumque ea expeteremus votis, quæ föret měliùs non impetrâsse. Etenim involūta densissimis tenebris inens mortalium effundit sese in

* Cum a Persis-panas; when he was demanding punishment of the Persians: i. e. in the English idiom, was desirous of punishing the Persians.

+ Padalii; the proper name of an obscure nation in India.

O Dii-præstate; O Gods, grant those things which are prop

er for me.

ereas precationes. Divitias appetit, quæ fuerunt multisexitio; honores concupiscit, qui complures pessumdederunt: splendida conjugia sollicité quærit, quæ ut aliquando illustrant, ita nonnunquam funditus domos evertunt. Desinat tandem stultè inhiare iis rebus, quæ illi multorum malorum causa sæpe sunt, seque totam permittat arbitrio Deorum: quia qui tribuere bona solent ětiam eligere aptissima pos sunt. Valer. l. vii. c. 2.

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.

Nam* pro jucundis aptissima quæque dăbunt Dii.
Carior est illis homo, quàm sibi, &c.

Juven. Sat. x. ver. 347.. Laudabat Soerates has antiqui poëtæ preces: O Jupiter, ea quæ bona sunt, nobis orantibus aut non orantibus tribue: quæ vērò măla, ětiam orantibus ne concede. Plat. in Alcib.2.

CAPUT XIV.

Homo præcipuum opus Dei.

1. Animal hoc providam, săgax, memor, plenum consilii, quem vocamus hominem, generatum est à supremo Deo præclarâ quâdam conditione. Solum est enim ex tot ani, mantium generibus particeps rationis et cogitationis, cùm cætera sint omnia expertia. Quid est autem ratione præstantius? Quæ cùm adolevit et perfecta est, nōminatur ritè sapientia. Cicer. 1. Leg. n. 22. 27.

Propter ingenerātam homini à Deo rationem, est aliqua ei cum Deo similitudo, cognatio, societas. Ităque ad commoditates hominum tantam rerum ubertatem natura, hoe est Deus, largīta est, ut ea, quæ gignuntur, meritò videan tur donata nobis esse consulto, non autem nata fortuitò. Artes præterea innumerabiles repertæ sunt, docente naturâ: quam imitata ratio, consecuta est multa ad vitam necessaria, aut commoda.

2. Eadem natura hominem non solùm mente ornavit, sed ětiam dědit ei figūram corporis habilem et aptam îngĕnio humano. Nam cùm cæteris animalibus căput in terram

*Nam-Dii; for instead of things which may appear agreeable, the Gods will grant those things which are most suitable.

pronum dedisset: solum hominem erexit, excitavitque ad cæli, quasi cognationis domiciliique sui, conspectum. Pronaque cùm spectent animalia cætera terram, Os homini sublime dědit, cælumque tuēri

Jussit, et erectos ad sidera tollĕre vultūs.

Ovid. Met. i. ver. 84.

Omitto opportunitates habilitatesque alias corporis, moderationem vocis, orationis vim, quæ conciliatrix est huma næ societatis.

3. In primâ rerum constitutione cùm Dii universa disponerent, rationem hominis habuerunt. Non est homo tumultuarium et incogitatum opus. Cogitavit nos antè natúra, quàm fecit. Ita est: carissimos nos habuērunt Dii, hăbentque, et in orbe proximos ab ipsis collocavērunt, qui maximus honos tribui potuit. Senec. Benef. vi. c. 23. et ii.

e. 29.

Qui se ipse norit, intelliget se hăbēre aliquid divinum,* semperque et făciet et sentiet aliquid dignum tanto munĕre Deorum. Cicer. 1 Leg. n. 59.

Děcet eos, qui student præstare cæteris animalibus,summâ õpe niti, ne vitam transeant veluti pecora, quæ natura finxit prona, atque obedientia ventri. Constamust animo et corpore. Alterum nobis commune est cum Diis, alterum cum belluis. Animus debet imperare, corpus vērò servire. Itaque admiranda et detestanda est pravitas eorum, qui dediti gaudiis corporis, in luxu atque ignavia ætatem ǎgunt: ingenium autem incultu et socordiâ sinunt torpecĕre. Sallust. Bell. Cat. c. 1. Bellum Jugurth. c. 2.

CAPUT XV.

Virtus proprium atque unicum hominis bonum.

Ut ad cursum natus est equus, ad arandum bōs, ad indagandum canis ; sic homo ad duas res natus est, intelligendum, et agendum convenienter naturæ, id est, rationi: in quo positum est Honestuin, et quod proprium atque * Aliquid-divinum; something divine, i. e. which derived its origin from the Deity.

+ Constamus-corpore; we consist of mind and body.

The character which the Latin moralists expressed by the word Honestum, consisted in regulating their conduct agreeably to the

unicum est in terris hominis bonum. Nōn enim refert ad felicitatem ejus, quantum agrorum aret, à quàm multis salutetur, quàm pretioso lecto cubet: sed quàm bonus sit. Bonus autem est, si sit in eo ratio ad naturæ voluntatem accommodata et perfecta, quæ virtus et Honestum vocatur. Cic. 2. De fin. n. 39. Senec. Epist. 76.

In quatuor partes Honestum dividi sŏlet; prudentiam, justitiam, fortitudinem, et temperantiam. Ex singulis autem illis virtutibus certa officiorum gěněra nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitæ honestas, et in negligendis tarpitudo. Itaque de unaquâque seorsum agemus, et quatuor libris complectemur quæ pertinent ad quatuor illas virtutes. 1 Offic. n. 14. n. 3.

LIBER SECUNDUS.

DE PRUDENTIA.

CAPUT I.

Inest mentibus insatiabilis cupiditas veri videndi.

MUNUS proprium Prudentiæ est indagatio atque inventio veri. Qui enim maximè perspicit quid in re quâque verissimum sit, is prudentissimus haberi solet. Cicer. 1 Offic. n. 15.

Tributum est à naturâ gěněri omni animantium, ut se vitam corpusque tueatur, declinet ea quæ videantur nocitūra; et inquirat ac păret omnia quæ sint ad vivendum necessaria. At inquisitio atque investigatio veri, propria est hominis, qui unus est rationis particeps: et naturâ inprinciples of their nature, using these terms in their best sense. This rule of life, as illustrated by Cicero in his treatise on moral duties, (De officiis,) seems more perfect than any other which could be established by persons unenlightened by revelation.

*In quatuor, etc. This division forms the foundation and plan of arrangement of the four subsequent books.

« PoprzedniaDalej »