Obrazy na stronie
PDF
ePub

rangustis concordi animo habitabant. At hujus nostræ ætatis fratres et cognati, inquit Plutarchus, nisi multum inter se spatii interjecerint, nisi muris, fluminibus, regionibus distinxerint patrimonia et rem familiarem, non cessant a mutuis contentionibus. Plut. in Emil.

3. Cúm mortuus est pater, rectum est fratres magís etiam quàm priùs studiosos esse retinendæ mutuæ benevolentiæ, neque ad paternam hæreditatem accedere, quasi ad spolia ex hoste diripienda, imitantes pessimum exemplum Charielis et Antiochi, qui relictum à patre poculum argenteum ac vestimentum, in duas partes discissum abstulerunt. Diligenter ergo observent illum herciscendæ hereditatis diem, qui aut discordiæ inimicitiæque implacabilis, aut concordiæ amictiæque principium esse solet. Plut. de Amore fratern.

Mortuo L. Paulo Emilio, P. Scipio Emilianus cum fratre Fabio hæres relictus, animum verè fraternum in eum ostendit. Nam cùm illum videret re familiari minùs, quam se, instructum esse; universam hæreditatem, quæ sexaginta talentis et pluris æstimabatur, ei concessit. Sic enim demum Fabius opibus æqualis ipsi erat futurus. Quod factum cùm ab omnibus celebraretur, aliud quoque clarius animi sui specimen dedit. Nam cùm Fabius in funere patris gladiatores dare constituisset, neque eum sumptum facile posset sustinere: Scipio dimidiam impensæ partem de suo est largitus. Hujusmodi verò impensa non minor triginta talentis tum solebat esse, si quis magnificè munus gladiatorium edere vellet. Cùm Scipionis quoque mater Papyria paulò pòst de vitâ decessisset; universam hæreditatem concessit sororibus, tametsi nulla pars bonorum legibus ad eas rediret. Diod. Sic. l. xxxi.

Eternam sibi apud posteros famam paravit Proculeius paterno in fratres animo. Eques Romanus fuit, Augusti amicus. Patre mortuo, patrimonium cum fratribus Murenå et Scipione æquis partibus diviserat: at illi bello civili bonis omnibus spoliati sunt. Quam calamitatem ut leniret Proculeius, facultates omnes suas cum fratribus iterum est partitus. Unde Horatius dixit:

Vivet extento Proculeius ævo,

Notus in fratres animi paterni. Od. l. ii. 2.

4. Operæ pretium est disceptationem audire fratrum barbarorum, non de agelli particulâ, non de mancipiis, non

de pecore, sed de ipso Persidis regno. Cùm Darius Persarum rex obiisset; certamen de regno ejus ortum est inter Artemenem maximum natu filiorum ejus, et Xerxem: quod quidem concordi animo detulerunt ad patruum suum Artaphernem, velut ad domesticum judicem. Ille, domi cognitâ causâ, Xerxem præposuit. Porrò adeò fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit, nec victus doluerit, ipsoque litis tempore invicem dona miserint. Jucunda quoque inter se et fida convivia habuerunt: et judicium sine ullo convicio fuit. Adeò tum fratres moderatiùs inter se maxima imperia dividebant, quàm nunc exigua patrimonia partiuntur. Plutar. de Amore fraterno. Justinus

l. ii. c. 10.

5. Antiochus, cognomento Accipiter, adversus Seleucum fratrem de regno bellum gerebat. Cùm tamen Seleucus à Galatis victus, nusquam appareret, et interfectus putaretur: Antiochus purpuram deposuit, pullâque veste sumptâ, et clausâ regiâ, fratrem luxit. Paulò pòst cùm audivisset illum vivere, et alium exercitum colligere; in pub. licum progressus, Diis sacra propter salutem fratris fecit,. et subditas sibi gentes in signum lætitiæ coronas gestare jussit. Plut. ibid.

6. Darius Hystaspis filius, Persarum rex, in custodiam tradi jusserat Intaphernem unum è purpuratis, cum liberis atque omni familia necandum. Exanimata Intaphernis. uxor ad regias fores statim advolavit: et cùm nec lacry mis nec precibus modum faceret, hoc illi rex concedere se dixit, ut, si quem ex omnibus morti addictis salvum præ ceteris cuperet, is ei condonaretur. Quos quia omnes ex æquo amabat mulier, diu inops consilii permansit. Tandem fratrem sibi postulavit condonari. Quod miratus rex, quæsivit cur maritum uxor, filios mater negligens, fratrem elegisset, qui videbatur minùs jucundus ac carus futurus esse. Tum illa: Rex, inquit, maritus mihi alius atque alii liberi possunt contingere, his amissis, si Dii voluerint: alius verò frater minime, utpote extinctis jam parentibus meis. Hoc responso delectatus rex, fratrem, quem optaverat, dimisit, et filium natu maximum: cæteros jubet ad mortem rapi. Herodot. l. iii.

7. Bello Antiochi magno et gravi, tùm Lucio Scipioniobvenisset Asia provincia: quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli gerendi curame

mandari volebat collegæ ejus Caio Lælio, Lælii sapientis patri. Surrexit tune P. Africanus, frater major L. Scipionis, et illam ignominiam familiæ deprecatus est: dixit in fratre suo summam virtutem esse, summumque consilium : seque eâ ætate, iis rebus gestis, ei legatum futurum promisit. Quod cùm ab eo esset dictum; nihil est de L. Scipionis provincia commutatum. Itaque frater natu major, minori legatus in Asiam profectus, tamdiu eum cousilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici peperisset. Cicer. Philip. xi. n. 7.

8. Cùm admodum puer esset Cato Uticensis, quærentibus ex eo quibusdam, quem omnium maxime diligeret, respondit fratrem. Iisdem rursus quærentibus, quem secundum maximè diligeret, fratrem quoque respondit. Interrogatus de tertio, idem responsum dedit; donec illi à percontatione desisterent. Crevit cum ætate illa in fratrem benevolentia et reverentia: ab ejus latere non discedebat, ei se in cunctis obedientem præbebat, et annos natus viginti sine fratre Cæpione nunquam cœnaverat, non in forum progressus, non peregrè profectus fuerat. Utriusque probi erant mores at Catonis vita severior. Itaque Cæpio, cùm ipsius frugalitas et temperantia laudabatur, fatebatur se virum frugi videri posse, si cum multis Romanorum compararetur: At ubi, inquiebat, cum Catonis vitâ comparo meam, nihil mihi videor à Sippio differre. ille Sippius vir nequam, et luxu perditus.

Erat autem

Bello adversus Spartacum voluntaria stipendia fecit Cato fratris causâ, qui tum tribunus militum erat. Cùm deinde accepisset eum Asiam petentem incidisse in morbum Æni* in Thraciâ, licèt tum gravis tempestas sæviret, neque ad manum esset magna navis, solvit è portu Thessalonicæ exiguâ navi onerariâ cum duobus tantùm amicis et tribus servis: et penè haustus fluctibus, tandem præter spem incolumis evasit. At fratrem modò defunctum reperit. Tum verò et questibus, et lacrymis, et iis omnibus quæ dolor suadet, totum se tradidit, tam pius et lenis in suos, quàm asper et invictus adversus voluptates, minas, et iniquas postulationes. Mortui corpus quàm magnificentissimo potuit funere extulit, et conspicuum è precioso marmore tumulum ei in Æni foro extrui euravit suis im

*Eni, from Enum; the name of a town in Thrace.

pensis. Vela postea facturus, cùm suaderent amici ut Capionis reliquias in alio navigio poneret, animam se priùs quàm illas relicturum respondit, atque ita solvit. Plut. in Catone.

9. Apollinaris mater Eumenis regis, ac trium præterea filiorum, nempe Attali, Philetari, et Athenæi, sæpissime se beatam prædicabat, et Diis gratias agebat, non propter divitias atque imperium, sed quòd tres è filiis suis videret esse fratris natu maximi quasi satellites, ita ut ille sine ullo metu versaretur in medio ipsorum gladios et hastas ferentium. Contra Xerxes, Ochum filium insidias fratribus struxisse cum comperîsset, moerore est extinctus. Plut. de Amore fraterno.

10. Si qua fortè inter fratres controversia exorta est, ea statim aut ab ipsis aut arbitrorum judicio dirimatur; imitandique sunt Pythagorei, qui non cognatione, sed doctrinæ duntaxat societate conjuncti, si quando per iram að maledicta prorupissent, ante solis occasum dextris mutuò datis, et factâ invicem salutatione, in gratiam redibant. Ibid.

Frustra et nullius rei causâ nobis natura largita est mansuetudinem, et patientiain moderationis animi filiam; aut his utendum est maximè erga cognatos et affines. Ibid.

Est hominis suos, ut jubet natura, ex animo amantis, petere gratiam delicti sui, ubi adversum eos peccavit ; et ubi ipse ab iis læsus est, veniam illis ultro dare, antequam petant. Verùm nescio an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quàm qui illam postulare sæpius meruit. Senec. de Clem. i. c. 6.

Celebris est in scholis fama Euclidis Socratici, quòd, auditâ iniquâ et belluinâ voce fratris, qui dixerat: Peream, nisi te ulciscar: respondit: Ego verò peream, nisi tibi persuasero, ut, positâ irâ, nos ames sicut olim. Plut. ibid.

CAPUT LV.

Nisi in bonis amicitia esse non potest.

Est amicitia nihil aliud nisi summa consensio rerum divinarum atque humanarum inter aliquos cum benevolentia

et caritate. Quâ quidem haud scio an quicquam, exceptâ sapientiâ, melius homini `sit a Diis immortalibus datum. Cicer. de Amic. n. 20.

Omnium societatem nulla præstantior est, nulla firmior, quàm cùm viri boai, moribus similes, sunt familiaritate conjuncti. Hoc enim sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Ipsa virtus amicitiam gignit et continet, nee sine virtute esse amicitia ullo pacto potest. Virtus, virtus inquam, conciliat amicitias et conservat. Homines malos aliquando videmus eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere sed quæ inter bonos amicitia dicitur, hæc inter malos factio est. 1 Offic. 52. de Amic. n. 18. 20. 100. Sallust. Bell. Jug, c. 31.

CAPUT LVI.

Amicitiâ sublatâ, omnis est è vitâ sublata jucunditas.

1. Ego vos hortor, ut amicitiam omnibus humanis rebus anteponatis. Nihil quippe est tam naturæ aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Nam ut secundas res facit amicitia splendidiores jucundioresque, sic adversas facit leviores. Quis esset tantus fructus in prosperis, nisi haberes, qui illis æquè ac tu ipse gauderet ? Adversas verò ferre difficile esset sine eo, qui graviùs etiam illas, quàm tu, ferret. Cicer. de Amic. n. 17. 22.

Quid dulcius, quàm habere aliquem, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum ?

Quoniam res humanæ fragiles caduca que sunt semper aliqui acquirendi sunt quos diligamus, et à quibus diligamur. Caritate enim benevolentiâque sublata, omnis est è vitâ sublata jucunditas. n. 102.

2. Una est amicitia in rebus humanis de cujus utilitate omnes uno ore consentiunt. Divitias despiciunt ii, quos tenuis victus cultusque delectat: honores, quorum cupiditate multi inflammantur, quidam ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil levius esse existiment: itemque cetera, quæ aliis admirabilia videntur, alii sunt, qui pro nihilo putent. De amicitiâ omnes ad unum sentiunt, sine* amicitiâ vitam

* Sine-nullam; that without friendship life is nothing.

« PoprzedniaDalej »