Obrazy na stronie
PDF
ePub

quæ necessaria essent: alterum intus, qui comparata custodiret, et cætera conficeret, quæ domi deberent administrari. Natura distribuit viro calores pacis ac belli, id est, rusticationis et militarium exercitationum: mulieri verò, quam omnibus his rebus fecerat inhabilem, domestica negotia curanda tradidit. Et quoniam hunc sexum assignaverat custodiæ rei familiaris, idcirco timidiorem reddidit, quàm virilem; nam metus plurimùm confert ad diligentiam custodiendi. Quòd autem necesse erat quærenti victum foris et in aperto nonnunquam injuriam propulsare, ideo virum audaciorem fecit quàm mulierem. Memoriam non minorem feminæ, quam viro, tribuit; quia utrique æquè opus fuit. Cic. Frng.

CAPUT LI.

Maritorum amor in uxores.

1. Tiberius Gracchus, Romæ censor, et bis consul, geminos reportavit triumphos: majorem tamen ex virtute et sapientia gloriam invenit. Itaque dignus est habitus qui in matrimonium acciperet Corneliam, filiam P. Scipionis, à quo devictus fuerat Annibal.

Ab hoc mariti in uxorem amore longè abfuit Admetus Pheræorum rex, si poëtis fides babeatur. Nam cùm à Diis monitus esset, fore ut præsentem mortem effugeret, si quis reperiretur, qui ejus vice mori vellet; passus est conjugem suam Alcestim, adhuc integrâ ætate florentem, voluntario obitu pro se defungi. Valer. ibid. Euripid. in Alcest.

2. C. Plautius, morte uxoris auditâ, doloris impotens, cùm pectus suum gladio percussisset, inceptum perficere est prohibitus interventa suorum, qui et vulnus obligârunt. At ubi primùm occasio data est scissis fasciis et vulnere divulso, ex imis viceribus animum dolore oppressum extraxit.

Ejusdem ut nominis, itâ amoris quoque (seu potiùs furoris; M. Plautius, quum Tarentum classe appulisset, atque ubi uxor ejus, quæ maritum illuc prosecuta fuerat, morbo decessisset: funeratâ eâ atque in rogum impositâ, stricto ferro incubuit. Valer. ibid.

[ocr errors]

3. Dicebat Cato Major, majorem laudem esse boni mariti, quàm magni senatoris: et Socratem illum veterem sibi propterea maximè admiratione esse, quòd perpetuò placidè comiterque vixisset cum uxore morosâ. Plut. in Caton.

CAPUT LII.

Uxorum constans amor in maritos.

1. Porcia M. Catonis Utieensis* filia, cùm apud Philippos victum et interemptum maritum cognosceret; quia ferrum, quod poscebat ad mortem sibi inferendam, non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitavit, virilem patris exitum mulier imitata novo mortis genere. Valer. l. iv. c. 6.

Conjugis audisset fatum cùm Porcia Bruti,
Et substracta sibi quæreret arma dolor,
Nondum scitis, aït, mortem non posse negari?
Credideram satis hoc vos docuisse patrem.
Dixit, et ardentes avido bibit ore favillas.
I nune, et ferrum, turba molesta, nega.

Martial. lib. i. Epigr. 43.

Ad mortem fortiter ferendam sese antea erudierat Porcia. Pridie quàm Cæsar à Bruto cæterisque consciis est occisus, cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, proposeit, eoque velut fortè è manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum in cubiculum uxoris vocatus Brutus, objurgare eam cœpit, quòd tonsoris officium præripere voluisset. At Porcia ei secretò dixit: Non casu, sed de industriâ, hoc mihi vulnus feci, certissimum amoris erga te mei indicium. Experiri enim volui, an satis mihi animi futurum esse ad mortem ferro quærendam, si tibi generosum propositum ex sententiâ parum cessisset. Dicitur Brutus, his auditis, manus et oculos ad cælum sustulisse, Deasque orâsse, ut dignus conjuge Porciâ maritus posset videri. Valer. l. iii, c. 2. Plut. in Bruto.

2. Egrotabat Cæcinna Pætus maritus Arriæ, ægrota

* Porcia, etc. M. Cato is called Ulicensis, i. e. belonging to Utica, because bis death took place there.

bat et filius, uterque morti ferè ut videbatur. Filius decessit, eximia pulchritudine, pari verecundiâ, et parentibus non minùs ob alia carus, quàm quòd filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exequias, nt ignoraret maritus. Quin imò quoties cubiculum ejus intraret, vivere filium atque etiam melius habere se simulabat. Ac persæpe interroganti quid ageret puer, respondebat: Bene quievit, libenter cibum sumpsit. Deinde cùm diu prohibitæ lacrymæ vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tunc se dolori dabat. Satiata flendo, siccis oculis, composito vultu, redibat, quasi oblita orbitatis. Plinius, l. iii. 16.

3. Gentis Cariæ* regina Artemissia virum suum Mausolum maximè dilexit vivum: quantopere verò desideraverit mortuum, judicare facile est ex habitis ejus funeri honoribus, et extructo illi sepulchro magnifico, ut inter septem mundi miracula numeraretur. Præmiis quoque excitavit præstantissima ætatis suæ ingenia ad laudes mortui celebrandas. Valer. l. iv. c. 6. A. Gell. l. x. c. 18. Cic. l. iii. Tusc. n. 75.

4. Marcia Catonis Uticensis filia cùm diutiùs lugeret maritum, interrogata quem diem luctus ultimum esset habitura? respondit, sibi futurum eundem luctus finem, et vitæ. Et Valeriâ, Messalarum soror, rogatâ cur, amisso Servio viro, nulli vellet nubere ? Quoniam, inquit, mihi semper vivit maritus Servius. Erasmi Apoph.

Phocionis uxor mulieri cuidam aureas et gemmis distinctas vestes ostentanti, dixit: At mihi satis splendidum ornamentum est Phocion meus, pauper quidem, sed vicesimo jam anno Atheniensium dux. Stobaeus, Serm. v.

CAPUT LIII.

Conjugis delectus ex moribus fiat.

1. Lycurgum quodam percontante cur virgines indotatas nubere lege præcepisset: Ut, inquit, neque propter egestatem aliquæ relinquantur innuptæ, neque alice propter divitias expetantur: Sed juvenum quisque mores puellæ spectans, ex virtute eligat. Plut. Apoph.

Caria. Caria was a country of Asia Minor.

*

Virgo dummodo morata rectè veniat, dotata est satis. Plaut. Aulul. Act. ii. sc. 2.

Dos est magna parentium virtus. Hor. l. iii. Od. 24. Dicebat Cleobulus, filias nuptum dari oportere ætate virgines, at prudentiâ mulieres. Diog. Laërt. in Cleob.

Unicæ filiæ pater Themistoclem consulebat, utrùm eam pauperi, sed bono viro, collocaret: an locupleti parum probato. Cui is, Malo, inquit, virum qui pecuniâ egeat, quàm pecuniam quæ viro. Quo dicto stultum patrem monuit, ut generum potiùs, quàm divitias generi, legeret. Valer. l. vii. c. 2. Cic. 2 Offic. n. 71.

2. Adolescens Pittacum rogavit, ut doceret, utra sibi è duabus puellis ducenda esset uxor: duas enim offerri dixit, alteram genere atque opibus parem sibi, alteram utrâque re sibi præstantem. Ille, sublato baculo, quo propter ætatem adminiculo utebatur, trivium ostendit, quò ludendi causâ pueri solerent convenire, eòque jussit illum pergere, ut audiret à pueris, quid ipsi facere optimum esset. Paruit adolescens, et pueros in trivio audivit invicem dicentes: Tu tibi sume parem, Diog. Laërt. in Pit

tac.

3. Thales à ducendâ uxore alieno animo erat. Urgenti aliquando matri ut se matrimonii vinculis astringeret, Nondum tempestivum esse, respondit. Multos post annos cùm eadem acriùs instaret, Non ampliùs tempestivum esset, dixit. Diog. Laert. in Thal.

Cùm Solon Miletum venisset ad Thaletem, mirum sibi videri dixit, quòd nuptiarum et subolis omnino negligens esset. Nihil tum Thales respondit: Sed paulo post peregrinum quendam subornavit, qui se nupèr Athenis advenisse simularet. Quærente Solone, num quid in eâ urbe novi? Homo que diceret edoctus à Thalete, nihil aliud contigisse respondit, nisi quòd adolescentem quendam efferri vidisset, cujus funus tota civitas prosequeretur. Erat quippe, inquit, ut ferebant, filius viri inter cives virtute præcellentis, et jamdudum ab urbe absentis. O infortunatum parentem! exclamabat Solon. Ceterùm dic, inquit, quodnam ejus nomen ferebant! Audivi equidem, respondit ille, sed excidit mihi.† Hoc tantum memini, multum habitum esse sermonem de illius viri sapientiâ ac justitiâ. Solon, * Virgo-satis; provided a virgin comes well accomplished, she has a sufficient dowry.

+ Sed excidit mihi; but it has gone from my memory.

cujus metus ad singulas perigrini responsiones magìs ac magis crescebat, turbatus animo atque anxius, quæsivit, Numquid ille fato functus adolescens, Solonis esse filius diceretur? Quod ita esse respondente illo, cœpit Solon caput cædere, aliaque et facere et dicere quæ solent magno mærore oppressi. Tum ridens Thales, qui aderat: Hæc me, inquit, ô Solon, à ducendâ uxore et tollendis liberis absterruerunt, quæ te etiam fortissimi animi virum nunc frangunt. Te vero nihil hic nuncius moveat; hæc enim omnia ficta sunt. Plut. in Sol.

CAPUT LIV.

Magna sit inter fratres concordia et benevolentic.

1. Amicitiæ eorum hominum quos familiaritas conjunxit nihil aliud sunt, quàm umbræ et imagines illius prima, quam natura fratribus erga fratres indidit, caritatis. Hane qui non colit studiosè ac veneratur, an fidem facere cuiquam potest, se aliis esse benevolum ? Plut. de Amore fratern.

Sanguinis conjunctio devincit charitate homines. Mag. num est enim eadem habere monumenta majorum, iisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Cicer. 1 Offic. 54. Quis amicior est, quàm frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris ? Sallust. Jug. c. 10. Silurus Scytharum rex morti proximus afferri fasciculum hastilium jussit, eumque, ut erat colligatus, dedit confringendum filiis suis octoginta. Cùm id quisque se posse facere negâsset; ipse, soluto fasciculo, singula hastilia facilè confregit; ita docens illos, si concordes essent, insuperabiles fore: si dissiderent, infirmos futuros. Plut. de Garrul.

2. Ego nostrâ ætate non minùs raram fratrum amicitiam video esse, quàm fuêre quondam fratrum inimicitiæ: quæ quia naturæ legi adversabantur, in tragediis et theatris publicè sunt exagitatæ. Plutar. de Am. frater.

L. Paulus Æmilius filiarum alteram Catonis filio in matrimonium dedit, alteram Ælio Tuberoni, viro optimo, et-qui fortissimè paupertatem tulit. Sexdecim erant Elii, qui omnes cum numerosâ sobole et uxoribus in ædibus pe

« PoprzedniaDalej »